Ordo Missæ 2002

Left of the text, you can see the LBN
(Liturgical Book Number), an integer number that identifies
every paragraph of the Roman Missal.
This LBN was first used here and
is an idea of Prof. Louis Barton.

This page is generated from an XML file.
This is the link for downloading the XML source.

99

ORDO MISSÆ

iuxta editionem typicam tertiam, 2002

©
Administrationem Patrimonii Sedis Apostolicæ
in Civitate Vaticana
2002

100

Ritus initiales

101

1.
Populo congregato, sacerdos cum ministris
ad altare accedit, dum cantus ad introitus peragitur.

102

Cum ad altare pervenerit,
facta cum ministris profunda inclinatione, osculo altare veneratur et,
pro opportunitate, crucem et altare incensat.
Postea cum ministris sedem petit.

103

Cantu ad introitum absoluto,
sacerdos et fideles, stantes, signant se signo crucis,
dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:

104

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

105

Populus respondet:

106

Amen.

201

2.
Deinde sacerdos, manus extendens,
populum salutat, dicens:

202

Grátia Dómini nostri Iesu Christi,
et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus
sit cum ómnibus vobis.

203

Vel:

204

Grátia vobis et pax
a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

205

Vel:

206

Dóminus vobíscum.

207

Populus respondet:

208

Et cum spíritu tuo.

209
210

Episcopus, loco
Dóminus vobíscum,
in hac prima salutatione dicit.

211

Pax vobis.

212
301

3.
Sacerdos, vel diaconus vel alius minister,
potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

400

Actus pænitentialis
*

*
Die dominica, præsertim tempore paschali,
loco consueti actus pænitentialis,
quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquæ
in memoriam baptismi, ut in Appendice II.

401

4.
Deinde sequitur actus pænitentialis
ad quem sacerdos fideles invitat, dicens:

402

Fratres, agnoscámus peccáta nostra,

ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

403

Fit brevis pausa silentii.
Postea omnes simul formulam confessionis generalis perficiunt:

404

Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres,

quia peccávi nimis

cogitatióne, verbo, ópere et omissióne:

405

et, percutientes sibi pectus, dicunt:

406

mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.

407

Deinde prosequuntur:

408

Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem,

omnes Angelos et Sanctos,

et vos, fratres, oráre pro me

ad Dóminum Deum nostrum.

409

Sequitur absolutio sacerdotis:

410

Misereátur nostri omnípotens Deus

et, dimíssis peccátis nostris,

perdúcat nos ad vitam ætérnam.

411

Populus respondet:

412

Amen.

413
414

Vel:

501

5.
Sacerdos fideles invitat
ad actum pænitentialem:

502

Fratres, agnoscámus peccáta nostra,

ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

503

Fit brevis pausa silentii.

504

Postea sacerdos dicit:

505

Miserére nostri, Dómine.

506

Populus respondet:

507

Quia peccávimus tibi.

508

Sacerdos:

509

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

510

Populus:

511

Et salutáre tuum da nobis.

512

Sequitur absolutio sacerdotis:

513

Misereátur nostri omnípotens Deus

et, dimíssis peccátis nostris,

perdúcat nos ad vitam ætérnam.

514

Populus respondet:

515

Amen.

516
517

Vel:

601

6.
Sacerdos fideles invitat
ad actum pænitentialem:

602

Fratres, agnoscámus peccáta nostra,

ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

603

Fit brevis pausa silentii.

604

Postea sacerdos, vel diaconus, vel alius minister,
sequentes, vel alias, invocationes
cum Kýrie, eléison profert:

605

Qui missus es sanáre contrítos corde:
Kýrie, eléison.

606

Populus respondet:

607

Kýrie, eléison.

608

Sacerdos:

609

Qui peccatóres vocáre venísti:
Christe, eléison.

610

Populus:

611

Christe, eléison.

612

Sacerdos:

613

Qui ad déxteram Patris sedes,
ad interpellándum pro nobis: Kýrie, eléison.

614

Populus:

615

Kýrie, eléison.

616

Sequitur absolutio sacerdotis:

617

Misereátur nostri omnípotens Deus

et, dimíssis peccátis nostris,

perdúcat nos ad vitam ætérnam.

618

Populus respondet:

619

Amen.

700
701

7.
Sequuntur invocationes
Kýrie, eléison, nisi iam præcesserint
in aliqua formula actus pænitentialis.

702

V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.

V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.

V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.

801

8.
Deinde, quando præscribitur,
cantatur vel dicitur hymnus:

802

Glória in excélsis Deo

et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.

Laudámus te,

benedícimus te,

adorámus te,

glorificámus te,

grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,

Dómine Deus, Rex cæléstis,

Deus Pater omnípotens.

Dómine Fili unigénite, Iesu Christe,

Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,

qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;

qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.

Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus,

Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris.

Amen.

901

9.
Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis,
dicit:

902

Orémus.

903

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium
in silentio orant.

904

Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam;
qua expleta, populus acclamat:

905

Amen.

1000

Liturgia verbi

1001

10.
Deinde lector ad ambonem pergit,
et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant.

1002

Ad finem lectionis significandam,
lector acclamat:

1003

Verbum Dómini.

1004

Omnes respondent:

1005

Deo grátias.

1101

11.
Psalmista, seu cantor,
psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.

1201

12.
Postea, si habenda sit secunda lectio,
lector eam ex ambone legit, ut supra.

1202

Ad finem lectionis significandam,
lector acclamat:

1203

Verbum Dómini.

1204

Omnes respondent:

1205

Deo grátias.

1301

13.
Sequitur Allelúia,
vel alter cantus a rubricis statutus,
prouti tempus liturgicum postulat.

1401

14.
Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit.
Postea diaconus, Evangelium prolaturus,
ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit,
submissa voce dicens:

1402

Iube, domne, benedícere.

1403

Sacerdos submissa voce dicit:

1404

Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis,

ut digne et competénter annúnties Evangélium suum:

in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.

1405

Diaconus signat se signo crucis et respondet:

1406

Amen.

1407

Si vero non adest diaconus,
sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:

1408

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus,

ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

1501

15.
Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit,
ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus,
et dicit:

1502

Dóminus vobíscum.

1503

Populus respondet:

1504

Et cum Spíritu tuo.

1505

Diaconus, vel sacerdos:

1506

Lectio sancti Evangélii secundum
N.

1507

et interim signat et seipsum
in fronte, ore et pectore.

1508

Populus acclamat:

1509

Glória tibi, Dómine.

1510

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum,
si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

1601

16.
Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos,
acclamat:

1602

Verbum Dómini.

1603

Omnes respondent:

1604

Laus tibi, Christe.

1605

Deinde librum osculatur dicens secreto:

1606

Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.

1701

17.
Deinde fit homilia,
quæ a sacerdote vel a diacono habenda est
omnibus diebus dominicis et festis de præcepto;
aliis diebus commendatur.

1801

18.
Homilia expleta, cantatur vel dicitur,
quando præscribitur, symbolum seu professio fidei.

1802

Credo in unum Deum,

Patrem omnipoténtem,

factórem cæli et terræ,

visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum,

Fílium Dei Unigénitum,

et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.

Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,

génitum, non factum, consubstantiálem Patri:

per quem ómnia facta sunt.

Qui propter nos hómines et propter nostram salútem

descéndit de cælis.

1803

Ad verba quæ sequuntur, usque ad
factus est,
omnes se inclinant.

1804

Et incarnátus est de Spíritu Sancto

ex María Vírgine, et homo factus est.

Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;

passus et sepúltus est,

et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,

et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos,

cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filióque procédit.

Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:

qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.

Et exspécto resurrectiónem mortuórum,

et vitam ventúri sǽculi. Amen.

1901

19.
Loco symboli nicæno-constantinopolitani,
præsertim tempore Quadragesimæ et tempore paschali,
adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiæ Romanæ
sic dictum Apostolorum:

1902

Credo in unum Deum,

Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ,

et in Iesum Christum, Fílium eius únicum,

Dóminum nostrum,

1903

Ad verba quæ sequuntur, usque ad
María Vírgine, omnes se inclinant.

1904

qui concéptus est de Spíritu Sancto,

natus ex María Vírgine,

passus sub Póntio Piláto,

crucifíxus, mórtuus, et sepúltus,

descéndit ad ínferos,

tértia die resurréxit a mórtuis,

ascéndit ad cælos,

sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis,

inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

Credo in Spíritum Sanctum,

sanctam Ecclésiam cathólicam,

sanctórum communiónem,

remissónem peccatórum,

carnis resurrectiónem,

vitam ætérnam. Amen.

2001

20.
Deinde fit oratio universalis,
seu oratio fidelium.

2100

Liturgia eucharistica

2101

21.
His absolutis, incipit cantus ad offertorium.
Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale
super altare collocant.

2201

22.
Expedit ut
fideles participationem suam oblatione manifestent,
afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem,
sive alia dona,
quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.

2301

23.
Sacerdos, stans ad altare,
accipit patenam cum pane,
eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet,
submissa voce dicens:

2302

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,

quia de tua largitáte accépimus panem,

quem tibi offérimus,

fructum terræ et óperis mánuum hóminum:

ex quo nobis fiet panis vitæ.

2303

Deinde deponit patenam cum pane
super corporale.

2304

Si vero cantus ad offertorium non peragitur,
sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre;
in fine populus acclamare potest:

2305

Benedíctus Deus in sǽcula.

2401

24.
Diaconus, vel sacerdos,
infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:

2402

Per huius aquæ et vini mystérium

eius efficiámur divinitátis consórtes,

qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

2501

25.
Postea sacerdos accipit calicem,
eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet,
submissa voce dicens:

2502

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,

quia de tua largitáte accépimus vinum,

quod tibi offérimus,

fructum vitis et óperis mánuum hóminum,

ex quo nobis fiet potus spiritális.

2503

Deinde calicem super corporale deponit.

2504

Si vero cantus ad offertorium non peragitur,
sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre;
in fine populus acclamare potest:

2505

Benedíctus Deus in sǽcula.

2601

26.
Postea sacerdos, profunde inclinatus,
dicit secreto:

2602

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto

suscipiámur a te, Dómine;

et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie.

ut pláceat tibi, Dómine Deus.

2701

27.
Et, pro opportunitate,
incensat oblata, crucem et altare.
Postea vero diaconus vel alius minister incensat
sacerdotem et populum.

2801

28.
Deinde sacerdos, stans ad latus altaris,
lavat manus, dicens secreto:

2802

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,

et a peccáto meo munda me.

2901

29.
Stans postea in medio altaris, versus ad populum,
extendens et iungens manus, dicit:

2902

Oráte, fratres:

ut meum ac vestrum sacrifícium

acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

2903

Populus surgit et respondet:

2904

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis

ad laudem et glóriam nóminis sui,

ad utilitátem quoque nostram

totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.

3001

30.
Deinde sacerdos, manibus extensis,
dicit orationem super oblata.

3002

Qua conclusa,
populus acclamat:

3003

Amen.

3100

Prex eucharistica

3101

31.
Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

3102

Manus extendens, dicit:

3103

Dóminus vobíscum.

3104

Populus respondet

3105

Et cum spíritu tuo.

3106

Sacerdos, manus elevans, prosequitur:

3107

Sursum corda.

3108

Populus:

3109

Habémus ad Dóminum.

3110

Sacerdos, manibus extensis, subdit:

3111

Grátias agámus Dómino Deo nostro.

3112

Populus:

3113

Dignum et iustum est.

3114

Sacerdos proceditur præfationem,
manibus extensis.

3115

In fine autem præfationis iungit manus et,
una cum populo, ipsam præfationem concludit,
cantans vel clara voce dicens:

3116

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3201

32.
In omnibus Missis licet sacerdoti celebranti
partes præsertim præcipuas Precis eucharisticæ cantare.

3202

In Prece eucharistica prima, seu Canone romano,
ea quæ inter parentheses includuntur omitti possunt.

3299

PRÆFATIO I DE ADVENTU

3300

De duobus adventibus Christi

3301

33.
Sequens præfatio dicitur:
in Missis de tempore a prima dominica Adventus usque ad diem 16 decembris;
in ceteris Messis, quæ celebrantur eodem tempore
et præfatione propria carent.

3302

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3303

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3304

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3305

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubique grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

3306

Qui, primo advéntu in humilitáte carnis assúmptæ,

dispositiónis antiquæ munus implévit,

nobísque salútis perpétuæ trámitem reserávit:

ut, cum secúndo vénerit in suæ glória maiestátis,

manifésto demum múnere capiámus,

quod vigilántes nunc audémus exspectáre promíssum.

3307

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

3308

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3399

PRÆFATIO
II DE ADVENTU

3400

De duplici exspectatione Christi

3401

34.
Sequens præfatio dicitur:
in Missis de tempore a die 17 ad diem 24 decembris;
in ceteris Missis, quæ celebrantur eodem tempore
et præfatione propria carent.

3402

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3403

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3404

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3405

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

3406

Quem prædixérunt cunctórum præcónia prophetárum,

Virgo Mater ineffábili dilectióne sustínuit,

Ioánnes cécinit affutúrum et adésse monstrávit.

Qui suæ nativitátis mystérium tribuit nos præveníre gaudéntes,

ut et in oratióne pervígiles

et in suis invéniat láudibus exsultántes.

3407

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

3408

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3499

PRÆFATIO I
DE NATIVITATE DOMINI

3500

De Christo luce

3501

35.
Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini
et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini,
etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent,
exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis
vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

3502

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3503

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3504

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3505

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

3506

Quia per incarnáti Verbi mystérium

nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit:

ut, dum visibíliter Deum cognóscimus,

per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

3507

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

3508

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3509

Quando adhibetur Canon Romanus,
dicitur Communicántes proprium, ut infra.

3510

In Missa quæ celebratur in Vigilia
et in nocte Missa Nativitatis Domini dicitur:
et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.;
deinde semper dicitur:
et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc.,
usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

3599

PRÆFATIO II
DE NATIVITATE DOMINI

3600

De restauratione universa in Incarnatione

3601

36.
Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini
et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini,
etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent,
exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis
vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

3602

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3603

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3605

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

3606

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii,

invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit,

et ante témpora génitus esse cœpit in témpore;

ut, in se érigens cuncta deiécta,

in íntegrum pérditum ad cæléstia regna revocáret.

3607

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

3608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3609

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur
Communicántes proprium, ut infra.

3610

In Missa quæ celebratur in Vigilia
et in nocte Missa Nativitatis Domini dicitur:
et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.;
deinde semper dicitur:
et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc.,
usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

3699

PRÆFATIO
III DE NATIVITATE DOMINI

3700

De commercio in Incarnatione Verbi

3701

37.
Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini
et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini,
etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent,
exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis
vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

3702

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3703

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3704

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3705

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

3706

Per quem hódie commércium nostræ reparatiónis
effúlsit,

quia, dum nostra fragílitas a tuo Verbo suscípitur,

humána mortálitas non solum

in perpétuum transit honórem,

sed nos quoque, mirándo consórtio, reddit ætérnos.

3707

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

3708

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3709

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur
Communicántes proprium, ut infra.

3710

In Missa quæ celebratur in Vigilia
et in nocte Missa Nativitatis Domini dicitur:
et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.;
deinde semper dicitur:
et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc.,
usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

3799

PRÆFATIO
DE EPIPHANIA DOMINI

3800

De Christo lumine gentium

3801

38.
Sequens præfatio dicitur:
in Missis de sollemnitate Epiphaniæ et
de festo Baptismi D. N. Iesu Christi;
diebus post Epiphaniam usque ad sabbatum,
quod præcedit festum Baptismi Domini.

3802

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3803

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3804

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3805

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

3806

Quia ipsum in Christo salútis nostræ mystérium

hodie ad lumen géntium revelásti,

et, in substántia nostræ mortalitátis appáruit,

nova nos immortalitátis suæ luce reparásti.

3807

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

3808

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3809

In sollemnitate Epiphaniæ,
quando adhibetur Canon Romanus, dicitur
Communicántes proprium, ut infra.

3899

PRÆFATIO
I DE QUADRAGESIMA

3900

De spiritali significatione Quadragesimæ

3901

39.
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ,
præsertim vero in dominicis;
quando non est dicenda alia præfatio magis propria.

3902

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

3903

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

3904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

3905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

3906

Quia fidélibus tuis dignánter concédis

quotánnis paschália sacraménta

in gáudio purificátis méntibus exspectáre:

ut, pietátis offícia et opéra caritátis propénsius exsequéntes,

frequentatióne mysteriórum, quibus renáti sunt,

ad grátiæ filiórum plenitúdinem perducántur.

3907

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

3908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

3999

PRÆFATIO
II DE QUADRAGESIMA

4000

De spiritali pænitentia

4001

40.
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ,
præsertim vero in dominicis;
quando non est dicenda alia præfatio magis propria.

4002

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4003

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4004

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4005

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

4006

Qui fíliis tuis ad reparándam méntium puritátem,

tempus præcípuum salúbriter statuísti,

quo, mente ab inordinátis afféctibus expedíta,

sic incúmberent transitúris,

ut rebus pótius perpétuis inhærérent.

4007

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

4008

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4099

PRÆFATIO
III DE QUADRAGESIMA

4100

De fructibus abstinentiæ

4101

41.
Sequens præfatio dicitur
in Missis de feriis Quadragesimæ et in diebus ieiunii.

4102

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4103

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4104

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4105

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

4106

Qui nos per abstinéntiam
tibi grátias referre voluísti,

ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret,

et, egéntium profíciens aliménto,

imitatóres tuæ benignitátis effíceret.

4107

Et ideo, cum innúmeris Angelis,

una te magnificámus láudis voce dicéntes:

4108

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4199

PRÆFATIO
IV DE QUADRAGESIMA

4200

De fructibus eiunii

4201

42.
Sequens præfatio dicitur
in Missis de feriis Quadragesimæ et in diebus ieiunii.

4202

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4203

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4204

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4205

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

4206

Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis,
mentem élevas,

virtútem largíris et prǽmia:

per Christum Dóminum nostrum.

4207

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,

adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.

Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,

sócia exsulatióne concélebrant.

4208

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas,
deprecámur,

súpplici confessióne dicéntes:

4209

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4299

PRÆFATIO
I DE PASSIONE DOMINI

4300

De virtute Crucis

4301

43.
Sequens præfatio dicitur
infra hebdomadam quintam Quadragesimæ,
et in Missis de mysteriis Crucis et Passionis Domini.

4302

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4303

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4304

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4305

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

4306

Quia per Fílii tui salutíferam passiónem

sensum confiténde tuæ maiestátis totus mundus accépit,

dum ineffábili crucis poténtia

iudícium mundi et potéstas émicat Crucifíxi.

4307

Unde et nos Dómine,
cum Sanctis et Angelis univérsis,

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

4308

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4399

PRÆFATIO
II DE PASSIONE DOMINI

4400

De victoria Passionis

4401

44.
Sequens præfatio dicitur
in feriis II, III et IV Hebdomadæ sanctæ.

4402

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4403

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4404

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4405

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

4406

Cuius salutíferæ passiónis
et gloriósæ resurrectiónis dies

appropinquáre noscúntur,

quibus et de antíqui hostis supérbia triúmphatur,

et nostræ redemptiónis recólitur sacraméntum.

4407

Per quem maiestátem
tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

4408

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4499

PRÆFATIO
PASCHALIS I

4500

De mysterio paschali

4501

45.
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.

In Missa Vigiliæ paschalis dicitur:
in hac potíssimum nocte;
a die Paschæ et per totam octavam: in hac potíssimum die;
alias: in hoc potíssimum.

4502

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4503

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4504

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4505

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hac potíssimum nocte
(die)
gloriósius prædicáre,

(sed in hoc potíssimum
gloriósius prædicáre,)

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

4506

Ipse enim verus est Agnus

qui ábstulit peccáta mundi.

Qui mortem nostram moriéndo destrúxit,

et vitam resurgéndo reparávit.

4507

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

4508

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4509

Quando adhibetur Canon Romanus, dicuntur
Communicántes
et Hanc ígitur propria.

4510

Et dicuntur a Missa Vigiliæ paschalis
usque ad sabbatum in albis inclusive.
In Missa autem Vigilia; paschalis dicitur:
et noctem sacratíssimam celebrántes.

4599

PRÆFATIO
PASCHALIS II

4600

De vita nova in Christo

4601

46.
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.

4602

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4603

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4605

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius prædicáre,

(sed in hoc potíssimum gloriósus prædicáre,)

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

4606

Per quem in ætérnam vitam fílii lucis oriúntur,

et regni cæléstis átria fidélibus reserántur.

Quia mors nostra est eius morte redémpta,

et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

4607

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

4608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4699

PRÆFATIO
PASCHALIS III

4700

De Christo vivente
et semper interpellante pro nobis

4701

47.
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.

4702

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4703

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4704

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4705

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

4706

Qui se pro nobis offérre non désinit,

nosque apud te pérenni advocatióne deféndit;

qui immolátus iam non móritur,

sed semper vivit occísus.

4707

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

4708

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4799

PRÆFATIO
PASCHALIS IV

4800

De restauratione universi
per mysterium paschale

4801

48.
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.

4802

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4803

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4804

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4805

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

4806

Quia, vetustáte destrúcta,
renovántur univérsa deiécta,

et vitæ nobis in Christo reparátur intégritas.

4807

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

4808

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4899

PRÆFATIO
PASCHALIS V

4900

De Christo sacerdote et victima

4901

49.
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.

4902

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

4903

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

4904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

4905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

4906

Qui, oblátione córporis sui,

antíqua sacrifícia in crucis veritáte perfécit,

et, seípsum tibi pro nostra salúte comméndans,

idem sacérdos, altáre et agnus exhíbuit.

4907

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

4908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4999

PRÆFATIO
I DE ASCENSIONE DOMINI

5000

De mysterio Ascensionis

5001

50.
Sequens præfatio dicitur:
in die Ascensionis Domini;
in omnibus Missis diebus post Ascensionem
usque ad sabbatum ante Pentecosten,
quæ præfatione propria carent.

5002

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

5003

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

5004

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

5005

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5006

Quia Dóminus Iesus, Rex glóriæ,

peccáti triumphátor et mortis,

mirántibus Angélis, ascéndit
(hódie)
summa cælórum,

Mediátor Dei et hóminum,

Iudex mundi Dominúsque virtútum;

non ut a nostra humilitáte discéderet,

sed ut illic confiderémus, sua membra, nos súbsequi

quo ipse, caput nostrum principiúmque, præcéssit.

5007

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

5008

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5009

In die Ascensionis, quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra.

5099

PRÆFATIO
II DE ASCENSIONE DOMINI

5100

De mysterio Ascensionis

5101

51.
Sequens præfatio dicitur:
in die Ascensionis Domini;
in omnibus Missis diebus post Ascensionem
usque ad sabbatum ante Pentecosten,
quæ præfatione propria carent.

5102

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

5103

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

5104

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

5105

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

5106

Qui post resurrectiónem suam

ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit,

et ipsis cernéntibus est elevátus in cælum,

ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes.

5107

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

5108

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5109

In die Ascensionis,
quando adhibetur Canon romanus,
dicitur Communicántes proprium, ut infra.

5199

PRÆFATIO
I DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5200

De mysterio paschali et de populo Dei

5201

52.
Sequens præfatio dicitur
in dominicis “per annum”

5202

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

5203

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

5204

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

5205

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

5206

Cuius hoc miríficum fuit opus
per paschále mystérium,

ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur,

qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium,

gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur,

et tuas annuntiarémus ubíque virtútes,

qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

5207

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

5208

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5299

PRÆFATIO
II DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5300

De mysterio salutis

5301

53.
Sequens præfatio dicitur
in dominicis “per annum”

5302

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

5303

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

5304

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

5305

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

5306

Qui, humánis miserátus erróribus,

de Vírgine nasci dignátus est.

Qui, crucem passus, a morte perpétua morte nos liberávit,

et, a mórtuis resúrgens, vitam nobis donávit ætérnam.

5307

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

5308

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5399

PRÆFATIO
III DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5400

De salvatione hominis per hominem

5401

54.
Sequens præfatio dicitur
in dominicis “per annum”

5402

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5403

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5404

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5405

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5406

Ad cuius imménsam glóriam pertinére cognóscimus

ut mortálibus tua deitáte succúrreres;

sed et nobis providéres de ipsa

mortalitáte nostra remédium,

et pérditos quosque unde períerant, inde salváres,

per Christum Dóminum nostrum.

5407

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces

ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

5408

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5499

PRÆFATIO IV DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5500

De historia salutis

5501

55.
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”

5502

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5503

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5504

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5505

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

5506

Ipse enim nascéndo vetustátem hóminum renovávit,

patiéndo delévit nostra peccáta,

ætérnæ vitæ áditum prǽstitit a mórtuis resurgéndo,

ad te Patrem ascendéndo cæléstes iánuas reserávit.

5507

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

5508

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5599

PRÆFATIO V DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5600

De creatione

5601

56.
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”

5602

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5603

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5605

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5606

Qui ómnia mundi eleménta fecísti,

et vices disposuísti témporum variári;

hóminem vero formásti ad imáginem tuam,

et rerum ei subiecísti univérsa mirácula,

ut vicário múnere dominarétur ómnibus quæ creásti,

et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret,

per Christum Dóminum nostrum.

5607

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

5608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5699

PRÆFATIO VI DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5700

De pignore æterni Paschatis

5701

57.
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”

5702

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5703

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5704

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5705

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5706

In quo vívimus, movémur et sumus,

atque in hoc córpore constitúti

non solum pietátis tuæ cotidiános experímur efféctus,

sed æternitátis étiam pígnora iam tenémus.

Primítias enim Spíritus habéntes,

per quem suscitásti Iesum a mórtuis,

paschále mystérium sperámus nobis esse perpétuum.

5707

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

5708

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5799

PRÆFATIO VII DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5800

De salute per obœdientiam Christi

5801

58.
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”

5802

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5803

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5804

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5805

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5806

Quia sic mundum misericórditer dilexísti,

ut ipsum nobis mítteres Redemptórem,

quem absque peccáto

in nostra voluísti similitúdine conversári,

ut amáres in nobis quod diligébas in Fílio,

cuius obœdiéntia sumus ad tua dona reparáti,

quæ per inobœdiéntiam amiserámus peccándo.

5807

Unde et nos Dómine, cum Sanctis et Angelis univérsis,

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

5808

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5899

PRÆFATIO VIII DE DOMINICIS “PER ANNUM”

5900

De Ecclesia adunata ex unitate Trinitatis

5901

59.
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”

5902

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

5903

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

5904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

5905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

5906

Quia fílios, quos longe peccáti crimen abstúlerat,

per sánguinem Fílii tui Spiritúsque virtúte,

in unum ad te dénuo congregáre voluísti:

ut plebs, de unitáte Trinitátis adunáta,

in tuæ laudem sapiéntiæ multifórmis

Christi corpus templúmque Spíritus noscerétur Ecclésia.

5907

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

5908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

5999

PRÆFATIO I DE SS.MA EUCHARISTIA

6000

De sacrificio et de sacramento Christi

6001

60.
Sequens præfatio dicitur in Missa « In Cena Domini » et in sollemnitate Ss mæ Eucharistiæ, necnon in omnibus Missis votivis de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.

6002

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6003

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6004

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6005

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

6006

Qui, verus æternúsque Sacérdos,

formam sacrifícii perénnis instítuens,

hóstiam tibi se primus óbtulit salutárem,

et nos, in sui memóriam, præcépit offérre.

Cuius carnem pro nobis immolátam

dum súmimus, roborámur,

et fusum pro nobis sánguinem dum potámus, ablúimur.

6007

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

6008

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6009

Quando adhibetur Canon Romanus, in Missa « In Cena Domini » dicuntur Communicántes, Hanc ígitur et Qui prídie propria.

6099

PRÆFATIO II DE SS.MA EUCHARISTIA

6100

De fructibus Sanctissimæ Eucharistiæ

6101

61.
Sequens præfatio dicitur in sollemnitate Ss mi Corporis et Sanguinis Christi et in Missis votivis de Ss.ma Eucharistia.

6102

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6103

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6104

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6105

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

6106

Qui cum Apóstolis suis in novíssima Cena convéscens,

salutíferam crucis memóriam prosecutúrus in sǽcula,

Agnum sine mácula se tibi óbtulit,

perféctæ laudis munus accéptum.

6107

Quo venerábili mystério fidéles tuos aléndo sanctíficas,

ut humánum genus, quod cóntinet unus orbis,

una fides illúminet, cáritas una coniúngat.

6108

Ad mensam ígitur accédimus tam mirábilis sacraménti,

ut, grátiæ tuæ suavitáte perfúsi,

ad cæléstis formæ imáginem transeámus.

6109

Propter quod cæléstia tibi atque terréstria

cánticum novum cóncinunt adorándo,

et nos cum omni exércitu Angelórum proclamámus,

sine fine dicéntes:

6110

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6199

PRÆFATIO I DE BEATA MARIA VIRGINE

6200

De maternitate beatæ Mariæ Virginis

6201

62.
Sequens præfatio dicitur in Missis de beata Maria Virgine, addita suo loco mentione celebrationis diei, prout in singulis Missis indicatur.

6202

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6203

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6204

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6205

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

6206

Et te in … beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre.


Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit,


et, virginitátis glória permanente,

lumen ætérnum mundo effúdit,

Iesum Christum Dóminum nostrum.

6207

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,

adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.

Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,

sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces

ut admítti iúbeas, deprecámur,

súpplici confessióne dicéntes:

6208

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6299

PRÆFATIO II DE BEATA MARIA VIRGINE

6300

Ecclesia, verbis Mariæ, laudes Deo persolvit.

6301

63.
Sequens præfatio dicitur in Missis de beata Maria Virgine.

6302

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6303

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6304

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6305

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

in ómnium Sanctórum provéctu te mirábilem confitéri,

et potíssimum, beátæ Vírginis Maríæ memóriam recoléntes,

cleméntiam tuam ipsíus grato magnificáre præcónio.

6306

Vere namque in omnes terræ fines magna fecísti,

ac tuam in sǽcula prorogásti misericórdiæ largitátem,

cum, ancíllæ tuæ humilitátem aspíciens,

per eam dedísti humánæ salútis auctórem,

Fílium tuum, Iesum Christum, Dóminum nostrum.

6307

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

6308

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6309

PRÆFATIO I DE APOSTOLIS

6400

De Apostolis pastoribus populi Dei

6401

64.
Sequens præfatio dicitur in Missis Apostolorum, præsertim sanctorum Petri et Pauli.

6402

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6403

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6404

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6405

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

6406

Qui gregem tuum, Pastor ætérne, non déseris,


sed per beátos Apóstolos continua protectióne custódis,


ut iísdem rectóribus gubernétur,


quos Fílii tui vicários eídem contulísti præésse pastóres.

6407

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,


cum Thronis et Dominatiónibus,


cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,


sine fine dicéntes:

6408

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6499

PRÆFATIO II DE APOSTOLIS

6500

De apostolico fundamento et testimonio

6501

65.
Sequens præfatio dicitur in Missis Apostolorum et Evangelistarum.

6502

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6503

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6504

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6505

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

6506

Quóniam Ecclésiam tuam

in apostólicis tribuísti consístere fundaméntis,

ut signum sanctitátis tuæ in terris manéret ipsa perpétuum,

et cæléstia præbéret cunctis homínibus documénta.

6507

Quaprópter nunc et usque in sǽculum

cum omni milítia Angelórum

devóta tibi mente concínimus,

clamántes atque dicéntes:

6508

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6599

PRÆFATIO I DE SANCTIS

6600

De gloria Sanctorum

6601

66.
Sequens præfatio dicitur in Missis ”de omnibus Sanctis”, de Sanctis Patronis et Titularibus ecclesiæ, et in sollemnitatibus et festis Sanctorum, nisi præfatio magis propria sit dicenda. Dici potest in memoriis Sanctorum

6602

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6603

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6605

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

6606

Qui in Sanctórum concílio celebráris,

et eórum coronándo mérita tua dona corónas.

Qui nobis eórum conversatióne largíris exémplum,

et communióne consórtium, et intercessióne subsídium;

ut, tantis téstibus confirmáti,

ad propósitum certámen currámus invícti

et immarcescíbilem cum eis corónam glóriæ consequámur,

per Christum Dóminum nostrum.

6607

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,


cumque multíplici congregatióne Sanctórum,

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

6608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6699

PRÆFATIO II DE SANCTIS

6700

De actione Sanctorum

6701

67.
Sequens præfatio dicitur in Missis ”de omnibus Sanctis”, de Sanctis Patronis et Titularibus ecclesiæ, et in sollemnitatibus et festis Sanctorum, nisi præfatio magis propria sit dicenda. Dici potest in memoriis Sanctorum

6702

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6703

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6704

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6705

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

6706

Tu enim Sanctórum tuórum confessióne mirábili

Ecclésiam tuam nova semper virtúte fecúndas,

nobísque certíssima præbes tuæ dilectiónis indícia.

Sed étiam, ad mystéria salútis implénda,

et ipsórum insígni incitámur exémplo

et pia intercessióne perpétuo commendámur.

6707

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

6708

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6799

PRÆFATIO I DE SANCTIS MARTYRIBUS

6800

De signo et exemplo martyrii

6801

68.
Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Ss. Martyrum. Dici potest in memoriis ipsorum.

6802

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6803

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6804

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6805

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

6806

Quóniam beáti mártyris
pro confessióne nóminis tui,

ad imitatiónem Christi,

sanguis effúsus tua mirabília maniféstat,

quibus pérficis in fragilitáte virtútem,

et vires infírmas ad testimónium róboras,

per Christum Dóminum nostrum.

6807

Et ídeo, cum cælórum Virtútibus,

in terris te iúgiter celebrámus,

maiestáti tuæ sine fine clamántes:

6808

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6899

PRÆFATIO II DE SANCTIS MARTYRIBUS

6900

De mirabilibus Dei in martyrum victoria

6901

69.
Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Ss. Martyrum. Dici potest in memoriis ipsorum.

6902

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

6903

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

6904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

6905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

6906

Quóniam tu magnificáris in tuórum laude Sanctórum,

et quidquid ad eórum pértinet passiónem,

tuæ sunt ópera miránda poténtiæ:

qui huius fídei tríbuis cleménter ardórem,

qui súggeris perseverántiæ firmitátem,

qui largíris in agóne victóriam,

per Christum Dóminum nostrum.

6907

Propter quod cæléstia tibi atque terréstria

cánticum novum cóncinunt adorándo,

et nos cum omni exércitu Angelórum

proclamámus, sine fine dicéntes:

6908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

6999

PRÆFATIO DE SANCTIS PASTORIBUS

7000

De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia

7001

70.
Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Ss. Pastorum. Dici potest in memoriis ipsorum.

7002

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7003

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7004

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7005

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

7006

Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti
festivitáte gaudére,

ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,

verbo prædicatiónis erúdias,

gratáque tibi supplicatióne tueáris.

7007

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,


hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

7008

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7099

PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS

7100

De signo vitæ Deo consecratæ

7101

71.
Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Sanctarum Virginum et Sanctorum Religiosorum. Dici potest in memoriis ipsorum.

7102

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7103

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7104

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7105

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

7106

In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt

propter regnum cælórum,

tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,

qua humánam substántiam

et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,

et perdúcis ad experiénda dona,

quæ in novo sǽculo sunt habénda.

7107

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

7108

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7199

PRÆFATIO COMMUNIS I

7200

De universali restauratione in Christo

7201

72.
Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

7202

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7203

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7204

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7205

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

7206

In quo ómnia instauráre tibi complácuit,


et de plenitúdine eius nos omnes accípere tribuisti.


Cum enim in forma Dei esset, exinanívit semetipsum,


ac per sánguinem crucis suæ pacificávit univérsa;


unde exaltátus est super ómnia


et ómnibus obtemperántibus sibi


factus est causa salútis ætérnæ.

7207

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,


cum Thronis et Dominatiónibus,


cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

7208

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7299

PRÆFATIO COMMUNIS II

7300

De salute per Christum

7301

73.
Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

7302

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7303

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7304

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7305

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

7306

Qui bonitáte hóminem condidísti,

ac iustítia damnátum misericórdia redemísti:

per Christum Dóminum nostrum.

7307

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,

adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.

Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,

sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces

ut admítti iúbeas, deprecámur,

súpplici confessióne dicéntes:

7308

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7399

PRÆFATIO COMMUNIS III

7400

Laudes Deo pro creatione et reformatione hominis

7401

74.
Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

7402

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7403

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7404

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7405

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

7406

Qui per Fílium dilectiónis tuæ,

sicut cónditor géneris es humáni,

ita benigníssimus reformátor.

7407

Unde mérito tibi cunctæ sérviunt creatúræ,

te redémpti rite colláudant univérsi,

et uno Sancti tui te corde benedícunt.

Quápropter et nos cum ómnibus te Angelis celebrámus,

iucúnda semper confessióne dicéntes:

7408

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7499

PRÆFATIO COMMUNIS IV

7500

De laude, dono Dei

7501

75.
Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

7502

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7503

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7504

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7505

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

7506

Quia, cum nostra laude non égeas,

tuum tamen est donum quod tibi grates rependámus,

nam te augent nostra præcónia,

sed nobis profíciunt ad salútem,

per Christum Dóminum nostrum.

7507

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

7508

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7599

PRÆFATIO COMMUNIS V

7600

Proclamatio mysterii Christi

7601

76.
Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

7602

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7603

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7605

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

7606

Cuius mortem in caritáte celebrámus,

resurrectiónem fide vívida confitémur,

advéntum in glória spe firmíssima præstolámur.

7607

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

7608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7699

PRÆFATIO
COMMUNIS VI

7700

De mysterio salutis in Christo

7701

77.
Sequens præfatio dicitur in Missis,
quæ præfatione propria carent,
nec sumere debent præfationem de tempore.

7702

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

7703

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

7704

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

7705

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere

per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum,

Verbum tuum per quod cuncta fecísti:

quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem,

incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.

7706

Qui voluntátem tuam adímplens

et pópulum tibi sanctum acquírens

exténdit manus cum paterétur,

ut mortem solvéret et resurrectiónem manifestáret.

7707

Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis

glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:

7708

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

7799

PRÆFATIO
I DE DEFUNCTIS

7800

De spe resurrectionis in Christo

7801

78.
Sequens præfatio dicitur in omnibus Missis defunctorum.

7802

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7803

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7804

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7805

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

7806

In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit,


ut, quos contrístat certa moriéndi condício,


eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio.


Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur,


et, dissolúta terréstris huius incolátus domo,


ætérna in cælis habitátio comparátur.

7807

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,


cum Thronis et Dominatiónibus,


cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,


sine fine dicéntes:

7808

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7899

PRÆFATIO
II DE DEFUNCTIS

7900

Christus mortuus est pro vita nostra

7901

79.
Sequens præfatio dicitur in omnibus Missis defunctorum.

7902

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

7903

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

7904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

7905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

7906

Ipse enim mortem unus accépit,

ne omnes nos morerémur;

immo unus mori dignátus est,

ut omnes tibi perpétuo viverémus.

7907

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

7908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

7999

PRÆFATIO III DE DEFUNCTIS

8000

Christus, salus et vita

8001

80.
Sequens præfatio dicitur in omnibus Missis defunctorum.

8002

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

8003

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

8004

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

8005

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

8006

Qui est salus mundi, vita hóminum, resurréctio mortuórum.

8007

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

8008

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

8099

PRÆFATIO
IV DE DEFUNCTIS

8100

De vita terrena ad gloriam cælestem

8101

81.
Sequens præfatio dicitur in omnibus Missis defunctorum.

8102

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

8103

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

8104

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

8105

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

8106

Cuius império náscimur, cuius arbítrio régimur,

cuius præcépto in terra, de qua sumpti sumus,

peccáti lege absólvimur.

Et, qui per mortem Fílii tui redémpti sumus,

ad ipsíus resurrectiónis glóriam

tuo nutu excitamur.

8107

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,


hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

8108

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

8199

PRÆFATIO V DE DEFUNCTIS

8200

De resurrectione nostra per victoriam Christi

8201

82.
Sequens præfatio dicitur in omnibus Missis defunctorum.

8202

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

8203

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

8204

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

8205

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

8206

Quia, etsi nostri est mériti quode perímus,

tuæ tamen est pietátis et grátiæ

quod, pro peccáto morte consúmpti,

per Christi victóriam redémpti,

cum ipso revocámur ad vitam.

8207

Et ídeo, cum cælórum Virtútibus,

in terris te iúgiter celebrámus,

maiestáti tuæ sine fine clamántes:

8208

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra glória tua.


Hosánna in excélsis.


Benedíctus qui venit in nómine Dómini.


Hosánna in excélsis.

8298

Prex eucharistica I

Prex eucharistica II

Prex eucharistica III

Prex eucharistica IV

8299

Prex eucharistica I

8300

seu Canon Romanus

8301

83.
V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

8302

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

8303

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

8304

Sequitur Præfatio
iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:

8305

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

8401

84.
Sacerdos, manibus extensis, dicit:

8402

Te ígitur, clementíssime Pater,

per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum,

súpplices rogámus ac pétimus,

8403

iungit manus et dixit:

8404

uti accépta hábeas

8405

signat semel super panem et calicem simul,
dicens:

8406

et benedícas
+ hæc dona, hæc múnera,

hæc sancta sacrifícia illibáta,

8407

extensis manibus prosequitur:

8408

in primis, quæ tibi offérimus

pro Ecclésia tua sancta cathólica:

quam pacificáre, custodíre, adunáre

et régere dignéris toto orbe terrárum:

una cum fámulo tuo
Papa nostro N.

et Antístite nostro N.
*

et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ et apostólicæ fídei
cultóribus.

*Hic fieri potest mentio
de Episcopis Coadiutore vel Auxiliaribus,
vel de alio Episcopo, ut in
Institutione generali Missalis Romani, n. 149,
notatur.

8501

85.
Commemoratio pro vivis.

8502

Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuarum
N. et N.

8503

Iungit manus et orat aliquantulum
pro quibus orare intendit.

8504

Deinde, manus extensis, prosequitur:

8505

et ómnium circumstántium,

quórum tibi fides cógnita est et nota devótio,

pro quibus tibi offérimus:

vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,

pro se suísque ómnibus:

pro redemptióne animárum suárum,

pro spe salútis et incolumitátis suæ:

tibíque reddunt vota sua

ætérno Deo, vivo et vero.

8601

86.
Infra Actionem

8602

Communicántes,

et memóriam venerántes,

in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,

et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,

Petri et Pauli, Andréæ,

(Iacóbi, Ioánnis,

Thomæ, Iacóbi, Philíppi,

Bartholomǽi, Matthǽi,

Simónis et Thaddǽi:

Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,

Cornélii, Cypriáni,

Lauréntii, Chrysógoni,

Ioánnis et Pauli,

Cosmæ et Damiáni)

et ómnium Sanctórum tuórum;

quórum méritis precibúsque concédas,

ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.

(Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.)

8603
8604

Communicantes propria

8605

In Nativitate Domini et per octavam

8606

Communicántes,

et (noctem sacratissímam)
diem sacratissímum celebrántes,

(qua)
quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas

huic mundo édidit Salvatórem:

sed et memóriam venerántes,

in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

8607

In Epiphania Domini

8608

Communicántes,

et diem sacratissímum celebrántes,

quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coætérnus,

in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit:

sed et memóriam venerántes,

in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

8609

A Missa Vigiliæ paschalis
usque ad dominicam II Paschæ

8610

Communicántes,

et (noctem sacratissímam) diem sacratissímum celebrántes,

Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem:

sed et memóriam venerántes,

in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

8611

In Ascensione Domini

8612

Communicántes,

et diem sacratissímum celebrántes,

quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus,

unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam

in glóriæ tuæ déxtera collocávit:

sed et memóriam venerántes,

in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

8613

In dominica Pentecostes

8614

Communicántes,

et diem sacratissímum Pentecóstes celebrántes,

quo Spíritus Sanctus

Apóstolis in ígneis linguis appáruit:

sed et memóriam venerántes,

in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,

Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:

8700
8701

87.
Manibus extensis, prosequitur:

8702

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,

sed et cunctæ famíliæ tuæ,

quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:

diésque nostros in tua pace dispónas,

atque ab ætérna damnatióne nos éripi

et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.

8703

Iungit manus

8704

(Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.)

8705
8706

A Missa Vigiliæ paschalis
usque ad dominicam II Paschæ

8707

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,

sed et cunctæ famíliæ tuæ,

quam tibi offérimus

pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto,

tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum,

quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:

diésque nostros in tua pace dispónas,

atque ab ætérna damnatióne nos éripi

et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.

8708

Iungit manus

8709

(Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.)

8800
8801

88.
Tenens manus extensas super oblata, dicit:

8802

Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus,

benedíctam, adscríptam, ratam,

rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:

ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,

Dómini nostri Iesu Christi.

8803

Iungit manus.

8901

89.
In formulis quæ sequuntur,
verba Domini proferantur distincte et aperte,
prouti natura eorundem verborum requirit.

8902

Qui, prídie quam paterétur,

8903

accepit panem,

8904

eumque parum elevatum super altare tenens,

8905

prosequitur:

8906

accépit panem
in sanctas ac venerábiles manus suas,

8907

elevat oculos,

8908

et elevátis óculis in cælum

ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,

tibi grátias agens benedíxit,

fregit,

dedítque discípulis suis, dicens:

8909

parum se inclinat

8910

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

8911

Hostiam consecratam ostendit populo,
reponit super patenam, et genuflexus adorat.

9001

90.
Postea prosequitur:

9002

Símili modo, postquam cenátum est,

9003

accipit calicem,

9004

eumque parum elevatum super altare tenens,
prosequitur:

9005

accípiens et hunc præclárum cálicem

in sanctas ac venerábiles manus suas,

item tibi grátias agens benedíxit,

dedítque discípulis suis, dicens:

9006

parum se inclinat

9007

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

9008

Calicem ostendit populo, deponit super patenam,
et genuflexus adorat.

9101

91.
Deinde dicit:

9102

Mystérium fídei.

9103

Et populus prosequitur, acclamans:

9104

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

9105

Vel:

9106

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

9107

Vel:

9108

Salvátor mundi, salva nos,

Qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

9201

92.
Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

9202

Unde et mémores, Dómine,

nos servi tui,

sed et plebs tua sancta,

eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,

tam beátæ passiónis,

necnon et ab ínferis resurrectiónis,

sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:

offérimus præcláræ maiestáti tuæ

de tuis donis ac datis

hóstiam puram,

hóstiam sanctam,

hóstiam immaculátam,

Panem sanctum vitæ ætérnæ

et Cálicem salútis perpétuæ.

9301

93.
Supra quæ propítio ac seréno vultu

respícere dignéris:

et accépta habére,

sícuti accépta habére dignátus es

múnera púeri tui iusti Abel,

et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,

et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,

sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

9401

94.
Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:

9402

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:

iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui

in sublíme altáre tuum,

in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;

ut, quotquot ex hac altáris participatióne

sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus,

9403

erigit se atque seipsum signat, dicens:

9404

omni benedictióne cælésti et grátia repleámur.

9405

Iungit manus.

9406

(Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.)

9501

95.
Commemoratio pro defunctis.

9502

Manibus extensis, dicit:

9503

Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum
N. et N.,

qui nos præcessérunt cum signo fídei,

et dórmiunt in somno pacis.

9504

Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis,
pro quibus orare intendit.

9505

Deinde, extensis manibus, prosequitur:

9506

Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,

locum refrigérii, lucis et pacis,

ut indúlgeas, deprecámur.

9507

Iungit manus.

9508

(Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.)

9601

96.
Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:

9602

Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,

9603

et extensis manibus prosequitur:

9604

de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,

partem áliquam et societátem donáre dignéris

cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus:

cum Ioánne, Stéphano,

Matthía, Bárnaba,

(Ignátio, Alexándro,

Marcellíno, Petro,

Felicitáte, Perpétua,

Agatha, Lúcia,

Agnéte, Cæcília, Anastásia)

et ómnibus Sanctis tuis:

intra quorum nos consórtium,

non æstimátor mériti, sed véniæ,

quǽsumus, largítor admítte.

9605

Iungit manus

9606

Per Christum Dóminum nostrum.

9701

97.
Et prosequitur:

9702

Per quem hæc ómnia, Dómine,

semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,

et præstas nobis.

9801

98.
Accipit patenam cum hostia et calicem,
et utrumque elevans, dicit:

9802

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

9803

Populus acclamat:

9804

Amen.

9805

Deinde sequitur
ritus communionis.

9900

Prex eucharistica II

9901

99.
Quamvis præfatione propria instructa sit,
Prex eucharistica hæc adhiberi potest etiam cum
aliis præfationibus,
cum iis præsertim quæ mysterium salutis compendiose repræsentant,
v. gr. cum præfationibus communibus.

9902

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

9903

V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.

9904

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

9905

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi, sancte Pater,

semper et ubíque grátias ágere,

per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum,

Verbum tuum per quod cuncta fecísti:

quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem,

incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.

9906

Qui voluntátem tuam adímplens

et pópulum tibi sanctum acquírens

exténdit manus cum paterétur,

ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.

9907

Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis

glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:

9908

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

10001

100.
Sacerdos, manibus extensis, dicit:

10002

Vere Sanctus es, Dómine,

fons omnis sanctitátis.

10101

101.
Iungit manus, easque expansas super oblata tenens,
dicit:

10102

Hæc ergo dona, quǽsumus,

Spíritus tui rore sanctífica,

10103

iungit manus
et signat semel super panem et calicem simul,
dicens:

10104

ut nobis Corpus et + Sanguis fiant

Dómini nostri Iesu Christi.

10105

Iungit manus.

10201

102.
In formulis quæ sequuntur,
verba Domini proferantur distincte et aperte,
prouti natura eorundem verborum requirit.

10202

Qui, cum Passióni voluntárie traderétur,

10203

accepit panem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

10204

accépit panem et grátias agens fregit,

dedítque discípulis suis, dicens:

10205

parum se inclinat

10206

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

10207

Hostiam consecratam ostendit populo,
reponit super patenam, et genuflexus adorat.

10301

103.
Postea prosequitur:

10302

Símili modo, postquam cenátum est,

10303

accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens,
prosequitur:

10304

accípiens et cálicem

íterum tibi grátias agens dedit discípulis suis, dicens:

10305

parum se inclinat

10306

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

10307

Calicem ostendit populo, deponit super patenam,
et genuflexus adorat.

10401

104.
Deinde dicit:

10402

Mystérium fídei.

10403

Et populus prosequitur, acclamans:

10404

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

10405

Vel:

10406

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

10407

Vel:

10408

Salvátor mundi, salva nos,

Qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

10501

105.
Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

10502

Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius,

tibi, Dómine, panem vitæ

et cálicem salútis offérimus,

grátias agéntes quia nos dignos habuísti

astáre coram te et tibi ministráre.

10503

Et súpplices deprecámur

ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes

a Spíritu Sancto congregémur in unum.

10504

Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ toto orbe diffúsæ,

ut eam in caritáte perfícias

una cum
Papa nostro N.
et Epíscopo nostro N.
*

et univérso clero.

*Hic fieri potest
mentio de Episcopis Coadiutore vel Auxiliaribus, vel de alio Episcopo,
ut in Institutione generali Missalis Romani,
n. 149, notatur.

10505
10506

In Missis pro defunctis addi potest:

10507

Meménto fámuli tui
(fámulæ tuæ)

quem (quam)
(hódie) ad te ex hoc mundo vocásti.

Concéde, ut, qui (quæ) complantántus
(complantánta) fuit
similitúdini mortis Fílii tui,
simul fiat et resurrectiónis ipsíus.

10508
10509

Meménto étiam fratrum nostrórum,

qui in spe resurrectiónis dormiérunt,

omniúmque in tua miseratióne defunctórum,

et eos in lumen vultus tui admítte.

Omnium nostrum, quǽsumus, miserére,

ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María,

beáto Ioseph, eius sponso,

beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis,

qui tibi a sǽculo placuérunt,

ætérnæ vitæ mereámur esse consórtes,

et te laudémus et glorificémus

10510

iungit manus

10511

per Fílium tuum Iesum Christum.

10601

106.
Accipit patenam cum hostia et calicem,
et utrumque elevans, dicit:

10602

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

10603

Populus acclamat:

10604

Amen.

10605

Deinde sequitur
ritus communionis.

10700

Prex eucharistica III

10701

107.
V. Dóminus vobíscum.


R. Et cum spíritu tuo.

10702

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

10703

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

10704

Sequitur Præfatio
iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:

10705

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

10801

108.
Sacerdos, manus extensis, dicit:

10802

Vere Sanctus es, Dómine,

et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra,

quia per Fílium tuum,

Dóminum nostrum Iesum Christum,

Spíritus Sancti operánte virtúte,

vivíficas et sanctíficas univérsa,

et pópulum tibi congregáre non désinis,

ut a solis ortu usque ad occásum

oblátio munda offerátur nómini tuo.

10901

109.
Iungit manus, easque expansas super oblata tenens,
dicit:

10902

Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur,

ut hæc múnera, quæ tibi sacránda detúlimus,

eódem Spíritu sanctificáre dignéris,

10903

iungit manus

10904

et signat semel super panem et calicem simul,
dicens:

10905

ut Corpus et + Sanguis fiant

Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi,

10906

iungit manus

10907

cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.

11001

110.
In formulis quæ sequuntur,
verba Domini proferantur distincte et aperte,
prouti natura eorundem verborum requirit:

11002

Ipse enim in qua nocte tradebátur

11003

accepit panem,

11004

eumque parum elevatum super altare tenens,
prosequitur:

11005

accépit panem

et tibi grátias agens benedíxit,

fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

11006

parum se inclinat

11007

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

11008

Hostiam consecratam ostendit populo,
reponit super patenam, et genuflexus adorat.

11101

111.
Postea prosequitur:

11102

Símili modo, postquam cenátum est,

11103

accipit calicem,

11104

eumque parum elevatum super altare tenens,
prosequitur:

11105

accípiens cálicem

et tibi grátias agens benedíxit,

dedítque discípulis suis, dicens:

11106

parum se inclinat

11107

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

11108

Calicem ostendit populo, deponit super patenam,
et genuflexus adorat.

11201

112.
Deinde dicit:

11202

Mystérium fídei.

11203

Et populus prosequitur, acclamans:

11204

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

11205

Vel:

11206

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

11207

Vel:

11208

Salvátor mundi, salva nos,

Qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

11301

113.
Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

11302

Mémores ígitur, Dómine

eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis

necnon mirábilis resurrectiónis

et ascensiónis in cælum,

sed et præstolántes álterum eius adventum,

offérimus tibi, grátias referéntes,

hoc sacrifícium vivum et sanctum.

11303

Réspice, quǽsumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ

et, agnóscens Hóstiam,

cuius voluísti immolatióne placári,

concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur,

Spíritu eius Sancto repléti,

unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.

11304

Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum,

ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus,

in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María,

cum beáto Ioseph, eius sponso,

cum beátis Apóstolis tuis et gloriosis Martýribus



et ómnibus Sanctis,

quorum intercessióne

perpétuo apud te confídimus adiuvári.

11305

Hæc Hóstiæ nostræ reconciliatiónis profíciat,

quǽsumus, Dómine,

ad totíus mundi pacem atque salútem.

Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra,

in fide et caritáte firmáre dignéris

cum fámulo tuo
Papa nostro N.
et Epíscopo nostro N.,
*

cum episcopáli órdine et univérso clero

et omni pópulo acquisitiónis tuæ.

*Hic fieri potest mentio
de Episcopis Coadiutore vel Auxiliaribus, vel de alio Episcopo,
ut in Institutione generali Missalis Romani,
n. 149, notatur.

11306

Votis huius famíliæ, quam tibi astáre voluísti,

adésto propítius.

Omnes fílios tuos ubíque dispérsos

tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

Fratres nostros defúnctos

et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,

in regnum tuum benígnus admítte,

ubi fore sperámus,

ut simul glória tua perénniter satiémur,

11307

iungit manus

11308

per Christum Dóminum nostrum,

per quem mundo bona cuncta largíris.

11401

114.
Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

11402

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

11403

Populus acclamat:

11404

Amen.

11405

Deinde sequitur ritus communionis.

11501

115.
Quando hæc Prex eucharistica
in Missis pro defunctis adhibetur, dici potest:

11502

Votis huius famíliæ, quam tibi astáre voluísti,

adésto propítius.

Omnes fílios tuos ubíque dispérsos

tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

Meménto fámuli tui
(fámulæ tuæ)
quem (quam)
(hódie) ad te ex hoc mundo vocásti.

Concéde, ut, qui (quæ)
complantántus (complantánta)
fuit similitúdini mortis Fílii tui,

simul fiat et resurrectiónis ipsíus,

quando mórtuos suscitábit in carne de terra

et corpus humilitátis nostræ

configurábit córpori claritátis suæ.

Sed et fratres nostros defúnctos,

et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,

in regnum tuum benígnus admítte,

ubi fore sperámus,

ut simul glória tua perénniter satiémur,

quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris,

quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes,

tibi símiles érimus cuncta per sǽcula,

et sine fine laudábimus,

11503

iungit manus

11504

per Christum Dóminum nostrum,

per quem mundo bona cuncta largíris.

11505

Deinde sequitur ritus communionis.

11600

Prex eucharistica IV

11601

116.
Præfatio huius Precis eucharisticæ
mutare non licet ratione structuræ ipsius Precis,
quæ summarium historiæ salutis præbet.

11602

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

11603

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

11604

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

11605

Vere dignum est tibi grátias ágere,

vere iustum est te glorificáre, Pater sancte,

quia unus es Deus vivus et verus,

qui es ante sǽcula et pérmanes in ætérnum,

inaccessíbilem lucem inhábitans;

sed et qui unus bonus atque fons vitæ cuncta fecísti,

ut creatúras tuas benedictiónibus adimpléres

multásque lætificáres tui lúminis claritáte.

11606

Et ídeo coram te innúmeræ astant turba angelórum,

qui die ac nocte sérviunt tibi

et, vultus tui glóriam contemplántes,

te incessánter gloríficant.

11607

Cum quibus et nos et, per nostram vocem,

omnis quæ sub cælo est creatúra

nomen tuum in exsultatióne confitémur, canéntes:

11608

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

11701

117.
Sacerdos, manibus extensis, dicit:

11702

Confitémur tibi, Pater sancte,

quia magnus es et ómnia ópera tua

in sapiéntia et caritáte fecísti.

Hóminem ad tuam imáginem condidísti,

eíque commisísti mundi curam univérsi,

ut, tibi soli Creatóri sérviens,

creatúris ómnibus imperáret.

Et cum amicítiam tuam, non obœ́diens, amisísset,

non eum dereliquísti in mortis império.

Omnibus enim misercórditer subvenísti,

ut te quæréntes invenírent.

Sed et fœ́dera plúries homínibus obtulísti

eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis.

11703

Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti,

ut, compléta plenitúdine témporum,

Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem.

Qui, incarnátus de Spíritu Sancto

et natus ex María Vírgine,

in nostra conditiónis forma est conversátus

per ómnis absque peccáto;

salútem evangelizávit paupéribus,

redemptiónem captívis,

mæstis corde lætítiam.

Ut tuam vero dispensatiónem impléret,

in mortem trádidit semetípsum

ac, resúrgens a mórtuis,

mortem destrúxit vitámque renovávit.

11704

Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus,

sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit,

a te, Pater, misit Spíritum Sanctum

primítias credéntibus,

qui, opus suum in mundo perfíciens,

omnem sanctificatiónem compléret.

11801

118.
Iungit manus, easque expansas super oblata tenens,
dicit:

11802

Quǽsumus ígitur, Dómine,

ut idem Spíritus Sanctus

hæc múnera sanctíficáre dignétur,

11803

iungit manus
et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

11804

ut Corpus et + Sanguis fiant

Dómini nostri Iesu Christi.

11805

iungit manus.

11806

ad hoc magnum mystérium celebrándum,

quod ipse nobis relíquit in fœdus ætérnum.

11901

119.
In formulis quæ sequuntur,
verba Domini proferantur distincte et aperte,
prouti natura eorundem verborum requirit.

11902

Ipse enim, cum hora venísset

ut glorificarétur a te, Pater sancte,

ac dilexísset suos qui erant in mundo,

in finem diléxit eos:

et cenántibus illis

11903

accepit panem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

11904

accépit panem, benedíxit ac fregit,

dedítque discípulis suis, dicens:

11905

parum se inclinat

11906

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

11907

Hostiam consecratam ostendit populo,
reponit super patenam, et genuflexus adorat.

12001

120.
Postea prosequitur:

12002

Símili modo

12003

accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

12004

accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum,

grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

12005

parum se inclinat

12006

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

12007

Calicem ostendit populo, deponit super patenam,
et genuflexus adorat.

12101

121.
Deinde dicit:

12102

Mystérium fídei.

12103

Et populus prosequitur, acclamans:

12104

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

12105

Vel:

12106

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

12107

Vel:

12108

Salvátor mundi, salva nos,

Qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

12201

122.
Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

12202

Unde et nos, Dómine,
redemptiónis nostræ memoriále nunc celebrántes,

mortem Christi

eiúsque descénsum ad ínferos recólimus,

eius resurrectiónem

et ascensiónem ad tuam dextéram profitémur,

et, exspectántes ipsíus advéntum in glória,

offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem,

sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre.

12203

Réspice, Dómine, in Hóstiam,

quam Ecclésiæ tuæ ipse parásti,

et concéde benígnus ómnibus

qui ex hoc uno pane participábunt et cálice,

ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti,

in Christo hóstia viva perficiántur,

ad laudem glóriæ tuæ.

12204

Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre,

pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus:

in primis fámuli tui,
Papæ nostri N.,

Epíscopi nostri N.

*
,

et Episcopórum órdinis univérsi,

sed et totíus cleri, et offeréntium,

et circumstántium,

et cuncti pópuli tui,

et ómnium, qui te quærunt corde sincéro.

*Hic fieri potest mentio de Episcopis
Coadiutore vel Auxiliaribus, vel de alio Episcopo, ut in
Institutione generali Missalis Romani,
n. 149, notatur.

12205

Meménto étiam illórum,

qui obiérunt in pace Christi tui,

et ómnium defunctórum,

quorum fidem tu solus cognovísti.

12206

Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde,

ut cæléstem hereditátem cónsequi valeámus

cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María,

cum beáto Ioseph, eius sponso,

cum Apóstolis et Sanctis tuis

in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra,

a corruptióne peccáti et mortis liberáta,

te glorificémus per Christum Dóminum nostrum,

12207

iungit manus

12208

per quem mundo bona cuncta largíris.

12301

123.
Accipit patenam cum hostia et calicem,
et utrumque elevans, dicit:

12302

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

12303

Populus acclamat:

12304

Amen.

12305

Deinde sequitur
ritus communionis.

12400

Ritus communionis

12401

124.
Calice et patena depositis,
sacerdos, iunctis manibus, dicit:

12402

Præcéptis salutáribus móniti,

et divína institutióne formáti,

audémus dícere:

12403

Extendit manus et, una cum populo, pergit:

12404

Pater noster, qui es in cælis:

sanctificétur nomen tuum;

advéniat regnum tuum;

fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;

et dimítte nobis débita nostra,

sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;

et ne nos indúcas in tentatiónem;

sed líbera nos a malo.

12501

125.
Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur,
dicens:

12502

Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,

da propítius pacem in diébus nostris,

ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,

et a peccáto simus semper líberi

et ab omni perturbatióne secúri:

exspectántes beátam spem

et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

12503

Iungit manus.

12504

Populus orationem concludit, acclamans:

12505

Quia tuum est regnum,

et potéstas, et glória

in sǽcula.

12601

126.
Deinde sacerdos, manibus extensis,
clara voce dicit:

12602

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis:

Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis:

ne respícias peccáta nostra,

sed fidem Ecclésiæ tuæ;

eámque secúndum voluntátem tuam

pacificáre et coadunáre digneris.

12603

Iungit manus.

12604

Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

12605

Populus respondet:

12606

Amen.

12701

127.
Sacerdos, ad populum conversus,
extendens et iungens manus, subdit:

12702

Pax Dómini sit semper vobíscum.

12703

Populus respondet:

12704

Et cum spíritu tuo.

12801

128.
Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos,
subiungit:

12802

Offérte vobis pacem.

12803

Et omnes, iuxta locorum consuetudines,
pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant.
Sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

12901

129.
Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit,
et particulam immittit in calicem, dicens secreto:

12902

Hæc commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu
Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam.

13001

130.
Interim cantatur vel dicitur:

13002

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei. qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

13003

Quod etiam pluries repeti potest,
si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur:
dona nobis pacem.

13101

131.
Sacerdos dicit secreto:

13102

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,

qui ex voluntáte Patris,

cooperánte Spíritu Sancto,

per mortem tuam mundum vivificásti:

líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum

ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis:

et fac me tuis semper inhærére mandátis,

et a te numquam separári permíttas.

13103

Vel:

13104

Percéptio Córporis et Sánguinis tui,
Dómine Iesu Christe,

non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:

sed pro tua pietáte prosit mihi

ad tutaméntum mentis et córporis,

et ad medélam percipiéndam.

13201

132.
Sacerdos genuflectit, accipit hostiam,
eamque aliquantulum elevatam super patenam tenens,
versus ad populum, clara voce dicit:

13202

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

13203

Et una cum populo semel subdit:

13204

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum,

sed tantum dic verbo

et sanábitur ánima mea.

13301

133.
Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit:

13302

Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam.

13303

Et reverenter sumit Corpus Christi.

13304

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

13305

Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam.

13306

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

13401

134.
Postea accipit patenam vel pyxidem,
accedit ad communicandos,
et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens:

13402

Corpus Christi.

13403

Communicandus respondet:

13404

Amen.

13405

Et communicatur.

13406

Eo modo agit et diaconus,
si sacram Communionem distribuit.

13501

135.
Si adsint sub utraque specie communicandi,
servetur ritus suo loco descripto.

13601

136.
Dum sacerdos sumit Corpus Christi,
inchoatur cantus ad Communionem.

13701

137.
Distributione Communionis expleta,
sacerdos vel diaconus purificat patenam super calicem
et ipsum calicem.

13702

Dum purificationem peragit,
sacerdos dicit secreto:

13703

Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus,

et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

13801

138.
Tunc sacerdos ad sedem redire potest.
Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium,
servari, vel psalmum aut canticum laudis proferri potest.

13901

139.
Deinde, stans ad altare vel ad sedem,
sacerdos versus ad populum, iunctis manibus, dicit:

13902

Orémus.

13903

Et omnes una cum sacerdote
per aliquod temporis spatium in silentio orant,
nisi silentium iam præcesserit.
Deinde sacerdos, manibus extensis,
dicit orationem post Communionem.

13904

Populus in fine acclamat:

13905

Amen.

14000

Ritus conclusionis

14001

140.
Sequuntur, si necessariæ sint,
breves annuntiationes ad populum.

14101

141.
Deinde fit dimissio.
Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:

14102

Dóminus vobíscum.

14103

Populus respondet:

14104

Et cum spíritu tuo.

14105

Sacerdos benedicit populum, dicens:

14106

Benedícat vos omnípotens Deus,

Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.

14107

Populus respondet:

14108

Amen.

14200
14201

142.
Quibusdam diebus vel occasionibus,
huic formulæ benedictionis præmittitur, iuxta rubricas,
alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum.

14300
14301

143.
In Missa pontificali celebrans accipit mitram et,
extendens manus, dicit:

14302

Dóminus vobíscum.

14303

Omnes respondent:

14304

Et cum spíritu tuo.

14305

Celebrans dicit:

14306

Sit nomen Dómini benedíctum.

14307

Omnes respondent:

14308

Ex hoc nunc et usque in sǽculum.

14309

Celebrans dicit:

14310

Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

14311

Omnes respondent:

14312

Qui fecit cælum et terram.

14313

Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo,
dicit:

14314

Benedícat vos omnípotens Deus,

14315

ter signum crucis super populum faciens, addit:

14316

Pater, + et Fílius, + et Spíritus +
Sanctus.

14317

Omnes:

14318

Amen.

14400
14401

144.
Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis,
ad populum versus dicit:

14402

Ite, missa est.

14403

Populus respondet:

14404

Deo grátias.

14501

145.
Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur,
ut initio.
Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

14601

146.
Si qua actio liturgica immediate sequitur,
ritus dimissionis omittuntur.