Back to the Homepage
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89
90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106
107
108
109
110
111
112
113
114
115
116
117
118
119
120
121
122
123
124
125
126
127
128
129
130
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140
141
142
143
144
145
146
147
148
149
150
1 Beatus vir, qui non abiit in
consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
2 sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum plantatum
secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
5 Ideo non consurgent impii in
iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam
iustorum,
et iter impiorum peribit.
1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius:
3 « Dirumpamus vincula
eorum
et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ».
4 Qui habitat in caelis, irridebit
eos,
Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos:
6 « Ego autem constitui
regem meum super Sion, montem sanctum meum! ».
7 Praedicabo decretum eius.
Dominus dixit ad me: « Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes
hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos ».
10 Et nunc, reges, intellegite;
erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando
irascatur,
et pereatis de via,
cum exarserit in brevi ira eius.
Beati omnes, qui confidunt in eo.
1 PSALMUS. David, cum fugit a
filio suo Absalom.
2 Domine, quid multiplicati sunt, qui
tribulant me?
Multi insurgunt adversum me,
3 multi dicunt animae meae:
« Non est salus ipsi in Deo ».
4 Tu autem, Domine, protector meus
es,
gloria mea et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego obdormivi et soporatus sum,
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo milia populi circumdantis
me.
Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
8 quoniam tu percussisti in maxillam
omnes adversantes mihi,
dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus,
et super populum tuum benedictio tua.
1 Magistro chori. Fidibus.
PSALMUS. David.
2 Cum invocarem, exaudivit me Deus
iustitiae meae.
In tribulatione dilatasti mihi;
miserere mei et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi
corde?
Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit
Dominus sanctum suum;
Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
5 Irascimini et nolite peccare;
loquimini in cordibus vestris,
in cubilibus vestris et conquiescite.
6 Sacrificate sacrificium iustitiae
et sperate in Domino.
7 Multi dicunt: « Quis
ostendit nobis bona? ».
Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
8 Maiorem dedisti laetitiam in corde
meo,
quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
9 In pace in idipsum dormiam et
requiescam,
quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
1 Magistro chori. Ad tibias.
PSALMUS. David.
2 Verba mea auribus percipe,
Domine;
intellege gemitum meum.
3 Intende voci clamoris mei,
rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine,
mane exaudies vocem meam;
mane astabo tibi et exspectabo.
5 Quoniam non Deus volens iniquitatem
tu es;
neque habitabit iuxta te malignus,
6 neque permanebunt iniusti ante oculos
tuos.
7 Odisti omnes, qui operantur
iniquitatem,
perdes omnes, qui loquuntur mendacium;
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine
misericordiae tuae
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in iustitia tua
propter inimicos meos,
dirige in conspectu meo viam tuam.
10 Quoniam non est in ore eorum
veritas,
cor eorum fovea;
sepulcrum patens est guttur eorum,
molliunt linguas suas.
11 Iudica illos, Deus; decidant a
cogitationibus suis;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et omnes, qui sperant in te,
laetentur, in aeternum exsultent.
Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te,
qui diligunt nomen tuum;
13 quoniam tu benedices iusto,
Domine,
quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.
1 Magistro chori. Fidibus. Super
octavam. PSALMUS. David.
2 Domine, ne in furore tuo arguas
me
neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam
infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, eripe animam
meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte, qui memor
sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo,
lavabam per singulas noctes lectum meum;
lacrimis meis stratum meum rigabam.
8 Turbatus est a maerore oculus
meus,
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me, omnes, qui operamini
iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem
meam,
Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant et conturbentur
vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.
1 Lamentatio David, quam cantavit
Domino propter Chus Beniaminitam.
2 Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,
3 ne quando rapiat ut leo animam
meam
discerpens, dum non est qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuenti mihi mala
et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,
6 persequatur inimicus animam meam et
comprehendat
et conculcet in terra vitam meam
et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua
et exaltare contra indignationem inimicorum meorum
et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.
8 Et synagoga populorum circumdabit
te,
et super hanc in altum regredere:
9 Dominus iudicat populos.
Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam
et secundum innocentiam meam, quae est in me.
10 Consumatur nequitia peccatorum;
et iustum confirma:
scrutans corda et renes Deus iustus.
11 Adiutorium meum apud Deum,
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus,
fortis, irascens per singulos dies.
13 Nonne iterum gladium suum
exacuit,
arcum suum tetendit et paravit illum?
14 Et paravit sibi vasa mortis,
sagittas suas ardentes effecit.
15 Ecce parturiit iniustitiam,
concepit dolorem et peperit iniquitatem;
16 lacum aperuit et effodit eum
et incidit in foveam, quam fecit.
17 Convertetur dolor eius in caput
eius,
et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
18 Confitebor Domino secundum iustitiam
eius
et psallam nomini Domini Altissimi.
1 Magistro chori. Ad modum
cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra,
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactantium
perfecisti laudem
propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera
digitorum tuorum,
lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es
eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab
angelis,
gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera
manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8 oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9 volucres caeli et pisces maris,
quaecumque perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
1 Magistro chori. Ad modum
cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in
toto corde meo,
narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te,
psallam nomini tuo, Altissime.
4 BETH. Cum convertuntur inimici mei
retrorsum,
infirmantur et pereunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti iudicium meum et
causam meam,
sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti
impium;
nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt, solitudines
sempiternae factae sunt;
et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
8 HE. Dominus autem in aeternum
sedebit,
paravit in iudicium thronum suum;
9 et ipse iudicabit orbem terrae in
iustitia,
iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium
oppresso,
refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te, qui noverunt nomen
tuum,
quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat
in Sion;
annuntiate inter gentes studia eius.
13 Quoniam requirens sanguinem
recordatus est eorum,
non est oblitus clamorem pauperum.
14 HETH. Miserere mei, Domine;
vide afflictionem meam de inimicis meis,
qui exaltas me de portis mortis,
15 ut annuntiem omnes laudationes tuas
in portis filiae Sion,
exsultem in salutari tuo.
16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea,
quam fecerunt;
in laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
17 Manifestavit se Dominus iudicium
faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 IOD. Convertentur peccatores in
infernum,
omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio
erit pauperis;
exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
20 Exsurge, Domine, non confortetur
homo;
iudicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, terrorem super
eos;
sciant gentes quoniam homines sunt.
1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a
longe,
abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit, impius insequitur
pauperem;
comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3 Quoniam gloriatur peccator in
desideriis animae suae,
et avarus sibi benedicit.
4 NUN. Spernit Dominum peccator in
arrogantia sua:
« Non requiret; non est Deus ».
5 Hae sunt omnes cogitationes eius;
prosperantur viae illius in omni tempore.
Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;
omnes inimicos suos aspernatur.
6 Dixit enim in corde suo:
« Non movebor;
in generationem et generationem ero sine malo ».
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est
et fraudulentia et dolo,
sub lingua eius labor et nequitia.
8 Sedet in insidiis ad vicos,
in occultis interficit innocentem.
9 SADE. Oculi eius in pauperem
respiciunt;
insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur, ut rapiat pauperem;
rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10 Irruit et inclinat se, et miseri
cadunt
in fortitudine brachiorum eius.
11 Dixit enim in corde suo:
« Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, non videbit in finem ». —
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta
manum tuam,
ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid spernit impius
Deum?
Dixit enim in corde suo: « Non
requires ».
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem
consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper,
orphano tu factus es adiutor.
15 SIN. Contere brachium peccatoris et
maligni;
quaeres peccatum illius et non invenies.
16 Dominus rex in aeternum et in
saeculum saeculi:
perierunt gentes de terra illius.
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti,
Domine;
confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18 iudicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
1 Magistro chori. David.
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:
« Transmigra in montem sicut passer!
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt
arcum,
paraverunt sagittas suas super nervum,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quando fundamenta evertuntur,
iustus quid faciat? ».
4 Dominus in templo sancto suo,
Dominus, in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt,
palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et
impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6 Pluet super peccatores carbones ignis
et sulphur;
et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias
dilexit,
recti videbunt vultum eius.
1 Magistro chori. Super octavam.
PSALMUS. David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam
defecit sanctus,
quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad
proximum suum;
in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia
dolosa
et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: « Lingua
nostra magnificabimur,
labia nostra a nobis sunt;
quis noster dominus est? ».
6 « Propter miseriam inopum
et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus;
ponam in salutari illum, quem despiciunt ».
7 Eloquia Domini eloquia casta,
argentum igne examinatum, separatum a terra,
purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos et custodies
nos
a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulant,
cum exaltantur sordes inter filios hominum.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in
finem?
Usquequo avertes faciem tuam a me?
3 Usquequo ponam consilia in anima
mea,
dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice et exaudi me, Domine Deus
meus.
Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
5 ne quando dicat inimicus meus:
« Praevalui adversus eum! »;
neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
6 Ego autem in misericordia tua
speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo;
cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
1 Magistro chori. David.
Dixit insipiens in corde suo: « Non est
Deus ».
Corrupti sunt et abominationes operati sunt;
non est qui faciat bonum.
2 Dominus de caelo prospexit super
filios hominum,
ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul corrupti
sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Nonne scient omnes, qui operantur
iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt;
5 illic trepidaverunt timore,
quoniam Deus cum generatione iusta est.
6 Vos consilium inopis confundetis,
Dominus autem spes eius est.
7 Quis dabit ex Sion salutare
Israel?
Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
1 PSALMUS. David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
Quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula et
operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua
nec fecit proximo suo malum
et opprobrium non intulit proximo suo.
4 Ad nihilum reputatus est in conspectu
eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
5 qui pecuniam suam non dedit ad
usuram
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
1 Miktam. David.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: « Dominus
meus es tu, bonum mihi non est sine te ».
3 In sanctos, qui sunt in terra,
inclitos viros,
omnis voluntas mea in eos.
4 Multiplicantur dolores eorum, qui
post deos alienos acceleraverunt.
Non effundam libationes eorum de sanguinibus
neque assumam nomina eorum in labiis meis.
5 Dominus pars hereditatis meae et
calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
6 Funes ceciderunt mihi in
praeclaris;
insuper et hereditas mea speciosa est mihi.
7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi
intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
8 Proponebam Dominum in conspectu meo
semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
9 Propter hoc laetatum est cor
meum,
et exsultaverunt praecordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam
in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
11 Notas mihi facies vias vitae,
plenitudinem laetitiae cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
1 Precatio. David.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo iudicium meum
prodeat;
oculi tui videant aequitates.
3 Proba cor meum et visita nocte;
igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
4 Non transgreditur os meum ad opera
hominum,
propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
5 Retine gressus meos in semitis
tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis
me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis ab insurgentibus
sperantes in dextera tua.
8 Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum, qui me
afflixerunt.
Inimici mei in furore circumdederunt me,
10 adipem suum concluserunt;
os eorum locutum est superbiam.
11 Incedentes nunc circumdederunt
me,
oculos suos statuerunt prosternere in terram.
12 Aspectus eorum quasi leonis parati
ad praedam
et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
13 Exsurge, Domine, praeveni eum,
supplanta eum;
eripe animam meam ab impio framea tua,
14 a mortuis manu tua, Domine,
a mortuis, quorum defecit portio vitae.
De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum,
saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
15 Ego autem in iustitia videbo faciem
tuam;
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
1 Magistro chori. David,
servi Domini,
qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,
quando Dominus eum liberaverat
e potestate omnium inimicorum suorum
2 et e manu Saul. Dixit igitur:
Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Domine, firmamentum meum et refugium
meum et liberator meus;
Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;
protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
4 Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
5 Circumdederunt me fluctus mortis,
et torrentes Belial conturbaverunt me;
6 funes inferni circumdederunt me,
praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi
Dominum
et ad Deum meum clamavi;
exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
8 Commota est et contremuit terra;
fundamenta montium concussa sunt
et commota sunt, quoniam iratus est.
9 Ascendit fumus de naribus eius,
et ignis de ore eius devorans;
carbones succensi processerunt ab eo.
10 Inclinavit caelos et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et
volavit,
ferebatur super pennas ventorum.
12 Et posuit tenebras latibulum
suum,
in circuitu eius tabernaculum eius,
tenebrosa aqua, nubes aeris.
13 Prae fulgore in conspectu eius nubes
transierunt,
grando et carbones ignis.
14 Et intonuit de caelo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam:
grando et carbones ignis.
15 Et misit sagittas suas et dissipavit
eos,
fulgura iecit et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt fontes aquarum,
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
ab increpatione tua, Domine,
ab inspiratione spiritus irae tuae.
17 Misit de summo et accepit me
et assumpsit me de aquis multis;
18 eripuit me de inimicis meis
fortissimis
et ab his, qui oderunt me,
quoniam confortati sunt super me.
19 Oppugnaverunt me in die afflictionis
meae,
et factus est Dominus fulcimentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem,
salvum me fecit, quoniam voluit me.
21 Et retribuet mihi Dominus secundum
iustitiam meam
et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
22 quia custodivi vias Domini
nec impie recessi a Deo meo.
23 Quoniam omnia iudicia eius in
conspectu meo,
et iustitias eius non reppuli a me;
24 et fui immaculatus cum eo
et observavi me ab iniquitate.
25 Et retribuit mihi Dominus secundum
iustitiam meam
et secundum puritatem manuum mearum
in conspectu oculorum eius.
26 Cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris
et cum perverso callidus eris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum
facies
et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu accendis lucernam meam,
Domine;
Deus meus illuminat tenebras meas.
30 Quoniam in te aggrediar hostium
turmas
et in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, impolluta via eius,
eloquia Domini igne examinata;
protector est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis Deus praeter
Dominum?
Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui praecinxit me virtute
et posuit immaculatam viam meam;
34 qui perfecit pedes meos tamquam
cervorum
et super excelsa statuit me;
35 qui docet manus meas ad
proelium,
et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Et dedisti mihi scutum salutis
tuae,
et dextera tua suscepit me,
et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus
me,
et non sunt infirmata vestigia mea.
38 Persequebar inimicos meos et
comprehendebam illos
et non convertebar, donec deficerent.
39 Confringebam illos, nec poterant
stare,
cadebant subtus pedes meos.
40 Et praecinxisti me virtute ad
bellum
et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicos meos dedisti mihi
dorsum
et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos
faceret,
ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminui eos ut pulverem ante
faciem venti,
ut lutum platearum contrivi eos.
44 Eripuisti me de contradictionibus
populi,
constituisti me in caput gentium.
Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
45 in auditu auris oboedivit mihi.
Filii alieni blanditi sunt mihi,
46 filii alieni inveterati sunt,
contremuerunt in abditis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor
meus,
et exaltetur Deus salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihi
et subdis populos sub me,
liberator meus de inimicis meis iracundis;
49 et ab insurgentibus in me exaltas
me,
a viro iniquo eripis me.
50 Propterea confitebor tibi in
nationibus, Domine,
et nomini tuo psalmum dicam,
51 magnificans salutes regis sui
et faciens misericordiam christo suo
David et semini eius usque in saeculum.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
5 in omnem terram exivit sonus
eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
6 Soli posuit tabernaculum in eis,
et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,
exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7 A finibus caelorum egressio eius,
et occursus eius usque ad fines eorum,
nec est quod se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, reficiens
animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae,
laetificantes corda,
praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in
saeculum saeculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem
pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in
eis;
in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit?
Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum,
ne dominetur mei,
Tunc immaculatus ero
et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris
mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Exaudiat te Dominus in die
tribulationis,
protegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto
et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue habeat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum
et omne consilium tuum adimpleat.
6 Laetabimur in salutari tuo
et in nomine Dei nostri levabimus signa;
impleat Dominus omnes petitiones tuas.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit
Dominus christum suum:
exaudivit illum de caelo sancto suo,
in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis,
nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
9 Ipsi incurvati sunt et
ceciderunt,
nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Domine, in virtute tua laetabitur
rex
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3 Desiderium cordis eius tribuisti
ei
et voluntatem labiorum eius non denegasti.
4 Quoniam praevenisti eum in
benedictionibus dulcedinis;
posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
5 Vitam petiit a te, et tribuisti
ei
longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
6 Magna est gloria eius in salutari
tuo,
magnificentiam et decorem impones super eum;
7 quoniam pones eum benedictionem in
saeculum saeculi,
laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
8 Quoniam rex sperat in Domino
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniet manus tua omnes inimicos
tuos,
dextera tua inveniet, qui te oderunt.
10 Pones eos ut clibanum ignis in
tempore vultus tui:
Dominus in ira sua deglutiet eos,
et devorabit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdes
et semen eorum de filiis hominum.
12 Quoniam intenderunt in te mala,
cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
13 Quoniam pones eos dorsum,
arcus tuos tendes in vultum eorum.
14 Exaltare, Domine, in virtute
tua;
cantabimus et psallemus virtutes tuas.
1 Magistro chori. Ad modum
cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
2 Deus, Deus meus, quare me
dereliquisti?
Longe a salute mea verba rugitus mei.
3 Deus meus, clamo per diem, et non
exaudis,
et nocte, et non est requies mihi.
4 Tu autem sanctus es,
qui habitas in laudibus Israel.
5 In te speraverunt patres nostri,
speraverunt, et liberasti eos;
6 ad te clamaverunt et salvi facti
sunt,
in te speraverunt et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis et non homo,
opprobrium hominum et abiectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me;
torquentes labia moverunt caput:
9 « Speravit in Domino:
eripiat eum,
salvum faciat eum, quoniam vult eum ».
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de
ventre,
spes mea ad ubera matris meae.
11 In te proiectus sum ex utero,
de ventre matris meae Deus meus es tu.
12 Ne longe fias a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adiuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi,
tauri Basan obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum
sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,
et dissoluta sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera
liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa palatum
meum,
et lingua mea adhaesit faucibus meis,
et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes
multi,
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos,
18 et dinumeravi omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
19 diviserunt sibi vestimenta mea
et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne
elongaveris;
fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
21 Erue a framea animam meam
et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus
meis,
in medio ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate
eum;
universum semen Iacob, glorificate eum.
Metuat eum omne semen Israel,
25 quoniam non sprevit neque despexit
afflictionem pauperis
nec avertit faciem suam ab eo
et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes et saturabuntur;
et laudabunt Dominum, qui requirunt eum:
« Vivant corda eorum in saeculum
saeculi! ».
28 Reminiscentur et convertentur ad
Dominum
universi fines terrae,
et adorabunt in conspectu eius
universae familiae gentium.
29 Quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui
dormiunt in terra;
in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem.
Anima autem mea illi vivet,
31 et semen meum serviet ipsi.
Narrabitur de Domino generationi venturae;
32 et annuntiabunt iustitiam eius
populo, qui nascetur: « Haec fecit
Dominus! ».
1 PSALMUS. David.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
2 in pascuis virentibus me
collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
3 animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
4 Nam et si ambulavero in valle umbrae
mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
6 Etenim benignitas et misericordia
subsequentur me
omnibus diebus vitae meae,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
1 David. PSALMUS.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit
eum
et super flumina firmavit eum. —
3 Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde,
qui non levavit ad vana animam suam
nec iuravit in dolum.
5 Hic accipiet benedictionem a
Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium
eum,
quaerentium faciem Dei Iacob.
7 Attollite, portae, capita vestra,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in proelio.
9 Attollite, portae, capita vestra,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae?
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
1 David.
ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
2 BETH. Deus meus, in te confido; non
erubescam.
Neque exsultent super me inimici mei,
3 GHIMEL. etenim universi, qui
sustinent te, non confundentur.
Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra
mihi
et semitas tuas edoce me.
5 HE. Dirige me in veritate tua et doce
me,
quia tu es Deus salutis meae,
VAU. et te sustinui tota die.
6 ZAIN. Reminiscere miserationum
tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
7 HETH. Peccata iuventutis meae et
delicta mea ne memineris;
secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
9 IOD. diriget mansuetos in
iudicio,
docebit mites vias suas.
10 CAPH. Universae viae Domini
misericordia et veritas
custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
11 LAMED. Propter nomen tuum,
Domine,
propitiaberis peccato meo: multum est enim.
12 MEM. Quis est homo, qui timet
Dominum?
Docebit eum viam, quam eligat.
13 NUN. Anima eius in bonis
demorabitur,
et semen eius hereditabit terram.
14 SAMECH. Familiariter aget Dominus
cum timentibus eum,
ut testamentum suum manifestet illis.
15 AIN. Oculi mei semper ad
Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 PHE. Respice in me et miserere
mei,
quia unicus et pauper sum ego.
17 SADE. Dilata angustias cordis
mei
et de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem
meum
et dimitte universa delicta mea.
19 RES. Respice inimicos meos, quoniam
multiplicati sunt
et odio crudeli oderunt me.
20 SIN. Custodi animam meam et erue
me;
non erubescam, quoniam speravi in te.
21 TAU. Innocentia et aequitas
custodiant me,
quia sustinui te.
22 PHE. Libera, Deus, Israel
ex omnibus tribulationibus suis.
1 David.
Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum
et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me;
ure renes meos et cor meum. —
3 Quoniam misericordia tua ante oculos
meos est,
et ambulavi in veritate tua.
4 Non sedi cum viris vanitatis
et cum occulte agentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium
et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo in innocentia manus meas
et circumdabo altare tuum, Domine,
7 ut auditas faciam voces laudis
et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi habitaculum domus
tuae
et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne colligas cum impiis animam
meam
et cum viris sanguinum vitam meam,
10 in quorum manibus iniquitates
sunt,
dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea
ingressus sum;
redime me et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo,
in ecclesiis benedicam Domino.
1 David.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes,
ut edant carnes meas;
qui tribulant me et inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum;
si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
4 Unum petii a Domino, hoc
requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitae meae,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
5 Quoniam occultabit me in tentorio
suo
in die malorum.
Abscondet me in abscondito tabernaculi sui,
in petra exaltabit me.
6 Et nunc exaltatur caput meum
super inimicos meos in circuitu meo.
Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis,
cantabo et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua
clamavi;
miserere mei et exaudi me.
8 De te dixit cor meum:
« Exquirite faciem meam! ».
Faciem tuam, Domine, exquiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me,
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, ne me reicias
neque derelinquas me, Deus salutis meae.
10 Quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me,
Dominus autem assumpsit me.
11 Ostende mihi, Domine, viam tuam
et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animam
tribulantium me,
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et qui violentiam spirant.
13 Credo videre bona Domini in terra
viventium.
14 Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
1 David.
Ad te, Domine, clamabo;
Deus meus, ne sileas a me.
Ne quando taceas a me,
et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi vocem deprecationis meae, dum
clamo ad te,
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum
peccatoribus
et cum operantibus iniquitatem.
Qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opus manuum eorum tribue illis,
redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera
Domini
et opus manuum eius,
destruet illos et non aedificabit eos.
6 Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
7 Dominus adiutor meus et protector
meus,
in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,
et exsultavit cor meum,
et in cantico meo confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebi suae,
et refugium salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum et benedic
hereditati tuae
et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.
1 PSALMUS. David.
Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino gloriam et potentiam,
2 afferte Domino gloriam nominis
eius,
adorate Dominum in splendore sancto.
3 Vox Domini super aquas;
Deus maiestatis intonuit,
Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute,
vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros;
et confringet Dominus cedros Libani.
6 Et saltare faciet, tamquam vitulum,
Libanum,
et Sarion, quemadmodum filium unicornium. —
7 Vox Domini intercidentis flammam
ignis,
8 vox Domini concutientis desertum,
et concutiet Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini properantis partum
cervarum,
et denudabit condensa;
et in templo eius omnes dicent gloriam.
10 Dominus super diluvium habitat,
et sedebit Dominus rex in aeternum.
11 Dominus virtutem populo suo
dabit,
Dominus benedicet populo suo in pace.
1 PSALMUS. Canticum festi
Dedicationis Templi. David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam
extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et
sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam
meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriae sanctitatis eius,
6 quoniam ad momentum indignatio
eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad vesperum demoratur fletus,
ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in securitate mea:
« Non movebor in aeternum ».
8 Domine, in voluntate tua
praestitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me,
et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabam
et ad Deum meum deprecabar.
10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
Numquid confitebitur tibi pulvis
aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus et misertus est
mei,
Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in choros
mihi,
conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
13 ut cantet tibi gloria mea et non
taceat.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 In te, Domine, speravi, non confundar
in aeternum;
in iustitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam,
accelera, ut eruas me.
Esto mihi in rupem praesidii
et in domum munitam, ut salvum me facias.
4 Quoniam fortitudo mea et refugium
meum es tu
et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
5 Educes me de laqueo, quem
absconderunt mihi,
quoniam tu es fortitudo mea.
6 In manus tuas commendo spiritum
meum;
redemisti me, Domine, Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates
supervacuas,
ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo et laetabor in misericordia
tua,
quoniam respexisti humilitatem meam;
agnovisti necessitates animae meae
9 nec conclusisti me in manibus
inimici;
statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam
tribulor;
conturbatus est in maerore oculus meus,
anima mea et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita
mea,
et anni mei in gemitibus;
infirmata est in paupertate virtus mea,
et ossa mea contabuerunt.
12 Apud omnes inimicos meos factus sum
opprobrium
et vicinis meis valde et timor notis meis:
qui videbant me foras, fugiebant a me.
13 Oblivioni a corde datus sum tamquam
mortuus;
factus sum tamquam vas perditum.
14 Quoniam audivi vituperationem
multorum: horror in circuitu;
in eo dum convenirent simul adversum me,
auferre animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine;
dixi: « Deus meus es tu,
16 in manibus tuis sortes
meae ».
Eripe me de manu inimicorum meorum
et a persequentibus me;
17 illustra faciem tuam super servum
tuum,
salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam
invocavi te;
erubescant impii et obmutescant in inferno.
19 Muta fiant labia dolosa,
quae loquuntur adversus iustum proterva
in superbia et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine,
quam abscondisti timentibus te.
Perfecisti eis, qui sperant in te,
in conspectu filiorum hominum.
21 Abscondes eos in abscondito faciei
tuae
a conturbatione hominum;
proteges eos in tabernaculo
a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in trepidatione
mea:
« Praecisus sum a conspectu oculorum
tuorum ».
Verumtamen exaudisti vocem orationis meae,
dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti
eius:
fideles conservat Dominus
et retribuit abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor
vestrum,
omnes, qui speratis in Domino.
1 David. Maskil.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus
delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa
mea,
dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est
super me manus tua,
immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam
Domino ».
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis
sanctus in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum
ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione
conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te
in via, qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et
mulus,
quibus non est intellectus;
in camo et freno si accedis ad constringendum,
non approximant ad te.
10 Multi dolores impii,
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate,
iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.
1 Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione,
4 quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
5 Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas
maris,
ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra,
a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta
sunt,
ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia
gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
11 Consilium autem Domini in aeternum
manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens, cui Dominus est
Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
14 De loco habitaculi sui respexit
super omnes, qui habitant terram,
15 qui finxit singillatim corda
eorum,
qui intellegit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam
virtutem,
et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem,
in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
18 Ecce oculi Domini super metuentes
eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
19 ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
21 quia in eo laetabitur cor
nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super
nos,
quemadmodum speravimus in te.
1 David, quando se mente
alienatum simulavit
coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni
tempore,
semper laus eius in ore meo.
3 BETH. In Domino gloriabitur anima
mea,
audiant mansueti et laetentur.
4 GHIMEL. Magnificate Dominum
mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
5 DALETH. Exquisivi Dominum, et
exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
6 HE. Respicite ad eum, et
illuminamini,
et facies vestrae non confundentur.
7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et
Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
8 HETH. Vallabit angelus Domini in
circuitu timentes eum
et eripiet eos.
9 TETH. Gustate et videte quoniam
suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
10 IOD. Timete Dominum, sancti
eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
11 CAPH. Divites eguerunt et
esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
12 LAMED. Venite, filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
13 MEM. Quis est homo, qui vult
vitam,
diligit dies, ut videat bonum? —
14 NUN. Prohibe linguam tuam a
malo,
et labia tua, ne loquantur dolum.
15 SAMECH. Diverte a malo et fac
bonum,
inquire pacem et persequere eam.
16 AIN. Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.
17 PHE. Vultus autem Domini super
facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus
exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui
contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
20 RES. Multae tribulationes
iustorum,
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 SIN. Custodit omnia ossa eorum,
unum ex his non conteretur.
22 TAU. Interficiet peccatorem
malitia;
et, qui oderunt iustum, punientur.
23 PHE. Redimet Dominus animas servorum
suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.
1 David.
Iudica, Domine, iudicantes me;
impugna impugnantes me.
2 Apprehende clipeum et scutum
et exsurge in adiutorium mihi.
3 Effunde frameam et securim
adversus eos, qui persequuntur me.
Dic animae meae: « Salus tua ego sum ».
4 Confundantur et revereantur
quaerentes animam meam;
avertantur retrorsum et confundantur
cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante ventum,
et angelus Domini impellens eos;
6 fiat via illorum tenebrae et
lubricum,
et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi
laqueum suum,
gratis foderunt foveam animae meae.
8 Veniat illi calamitas, quam
ignorat,
et captio, quam abscondit, apprehendat eum,
et in eandem calamitatem ipse cadat.
9 Anima autem mea exsultabit in
Domino
et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent:
« Domine, quis similis tibi?
Eripiens inopem de manu fortiorum eius,
egenum et pauperem a diripientibus eum ».
11 Surgentes testes iniqui,
quae ignorabam, interrogabant me;
12 retribuebant mihi mala pro
bonis,
desolatio est animae meae.
13 Ego autem, cum infirmarentur,
induebar cilicio,
humiliabam in ieiunio animam meam;
et oratio mea in sinu meo convertebatur.
14 Quasi pro proximo et quasi pro
fratre meo ambulabam,
quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
15 Cum autem vacillarem, laetati sunt
et convenerunt;
convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
16 Diripuerunt et non desistebant;
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione,
frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quamdiu aspicies?
Restitue animam meam a malignitate eorum,
a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia
magna,
in populo multo laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi inimici mei
mendaces,
qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
20 Etenim non pacifice loquebantur
et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os
suum;
dixerunt: « Euge, euge, viderunt oculi
nostri ». —
22 Vidisti, Domine, ne sileas;
Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et evigila ad iudicium
meum,
Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
24 Iudica me secundum iustitiam tuam,
Domine Deus meus,
et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis:
« Euge animae nostrae »;
nec dicant: « Devoravimus eum ».
26 Erubescant et revereantur simul, qui
gratulantur malis meis;
induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super
me
27 Exsultent et laetentur, qui volunt
iustitiam meam,
et dicant semper: « Magnificetur Dominus,
qui vult pacem servi sui ».
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam
tuam,
tota die laudem tuam.
1 Magistro chori. David, servi
Domini.
2 Susurrat iniquitas ad impium in medio
cordis eius;
non est timor Dei ante oculos eius.
3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu
eius,
ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
4 Verba oris eius iniquitas et
dolus,
desiit intellegere, ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili
suo,
astitit omni viae non bonae,
malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia
tua,
et veritas tua usque ad nubes;
7 iustitia tua sicut montes Dei,
iudicia tua abyssus multa:
homines et iumenta salvabis, Domine.
8 Quam pretiosa misericordia tua,
Deus!
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
9 inebriabuntur ab ubertate domus
tuae,
et torrente voluptatis tuae potabis eos.
10 Quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam
scientibus te
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt, qui operantur
iniquitatem,
expulsi sunt nec potuerunt stare.
1 David.
ALEPH. Noli aemulari in malignantibus
neque zelaveris facientes iniquitatem,
2 quoniam tamquam fenum velociter
arescent
et quemadmodum herba virens decident.
3 BETH. Spera in Domino et fac
bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
4 Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et
spera in eo,
et ipse faciet;
6 et educet quasi lumen iustitiam
tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta
eum;
noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,
in homine, qui molitur insidias.
8 HE. Desine ab ira et derelinque
furorem,
noli aemulari, quod vertit ad malum,
9 quoniam qui malignantur,
exterminabuntur,
sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit
peccator,
et quaeres locum eius et non invenies.
11 Mansueti autem hereditabunt
terram
et delectabuntur in multitudine pacis.
12 ZAIN. Insidiabitur peccator
iusto
et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum,
quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14 HETH. Gladium evaginaverunt
peccatores,
intenderunt arcum suum,
ut deiciant pauperem et inopem,
ut trucident recte ambulantes in via.
15 Gladius eorum intrabit in corda
ipsorum,
et arcus eorum confringetur.
16 TETH. Melius est modicum iusto
super divitias peccatorum multas,
17 quoniam brachia peccatorum
conterentur,
confirmat autem iustos Dominus.
18 IOD. Novit Dominus dies
immaculatorum,
et hereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur.
20 CAPH. Quia peccatores peribunt,
inimici vero Domini ut decor camporum deficient,
quemadmodum fumus deficient.
21 LAMED. Mutuatur peccator et non
solvet,
iustus autem miseretur et tribuet.
22 Quia benedicti eius hereditabunt
terram,
maledicti autem eius exterminabuntur.
23 MEM. A Domino gressus hominis
confirmantur,
et viam eius volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus sustentat manum eius.
25 NUN. Iunior fui et senui
et non vidi iustum derelictum
nec semen eius quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat,
et semen illius in benedictione erit.
27 SAMECH. Declina a malo et fac
bonum,
et inhabitabis in saeculum saeculi,
28 quia Dominus amat iudicium
et non derelinquet sanctos suos.
AIN. Iniusti in aeternum disperibunt,
et semen impiorum exterminabitur.
29 Iusti autem hereditabunt terram
et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30 PHE. Os iusti meditabitur
sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium;
31 lex Dei eius in corde ipsius,
et non vacillabunt gressus eius.
32 SADE. Considerat peccator iustum
et quaerit mortificare eum;
33 Dominus autem non derelinquet eum in
manibus eius
nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
34 COPH. Exspecta Dominum et custodi
viam eius,
et exaltabit te, ut hereditate capias terram;
cum exterminabuntur peccatores, videbis.
35 RES. Vidi impium superexaltatum
et elevatum sicut cedrum virentem;
36 et transivi, et ecce non erat,
et quaesivi eum, et non est inventus.
37 SIN. Observa innocentiam et vide
aequitatem,
quoniam est posteritas homini pacifico.
38 Iniusti autem disperibunt simul,
posteritas impiorum exterminabitur.
39 TAU. Salus autem iustorum a
Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adiuvabit eos Dominus et
liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
1 PSALMUS. David. Ad
commemorandum.
2 Domine, ne in furore tuo arguas
me
neque in ira tua corripias me,
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt
mihi,
et descendit super me manus tua.
4 Non est sanitas in carne mea a facie
indignationis tuae,
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5 Quoniam iniquitates meae supergressae
sunt caput meum
et sicut onus grave gravant me nimis. —
6 Putruerunt et corrupti sunt livores
mei
a facie insipientiae meae.
7 Inclinatus sum et incurvatus
nimis;
tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt
ardoribus,
et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum et humiliatus sum
nimis,
rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium
meum,
et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Palpitavit cor meum, dereliquit me
virtus mea,
et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei
procul a plaga mea steterunt,
et propinqui mei de longe steterunt.
13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant
animam meam;
et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias
et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem tamquam surdus non
audiebam
et sicut mutus non aperiens os suum;
15 et factus sum sicut homo non
audiens
et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi,
tu exaudies, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: “Ne quando
supergaudeant mihi;
dum commoventur pedes mei,
magnificantur super me ».
18 Quoniam ego in lapsum paratus
sum,
et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam
annuntiabo
et sollicitus sum de peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt et
confirmati sunt;
et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
21 Retribuentes mala pro bonis
detrahebant mihi,
pro eo quod sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine;
Deus meus, ne discesseris a me.
23 Festina in adiutorium meum,
Domine, salus mea.
1 Magistro chori, Idithun.
PSALMUS. David.
2 Dixi: « Custodiam vias
meas,
ut non delinquam in lingua mea;
ponam ori meo custodiam,
donec consistit peccator adversum me ».
3 Tacens obmutui et silui absque ullo
bono,
et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me,
et in meditatione mea exarsit ignis.
5 Locutus sum in lingua mea:
« Notum fac mihi, Domine, finem meum;
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quam brevis sit vita mea ».
6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies
meos,
et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te.
Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
7 Etenim ut imago pertransit homo.
Etenim vanitas est et concitatur;
thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea,
Domine?
Spes mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue
me,
opprobrium insipienti ne ponas me.
10 Obmutui et non aperiam os meum,
quoniam tu fecisti.
11 Amove a me plagas tuas:
ab ictu manus tuae ego defeci.
12 In increpationibus, propter
iniquitatem, corripuisti hominem,
et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius.
Etenim vanitas omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine,
et clamorem meum auribus percipe.
Ad lacrimas meas ne obsurdescas,
quoniam advena ego sum apud te,
peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Avertere a me, ut refrigerer,
priusquam abeam et non sim amplius.
1 Magistro chori. David.
PSALMUS.
2 Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
3 Et exaudivit clamorem meum
et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis;
et statuit super petram pedes meos
et firmavit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum
novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi et timebunt
et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir, qui posuit Dominum spem
suam
et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus,
mirabilia tua,
et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi.
Si nuntiare et eloqui voluero,
multiplicabuntur super numerum.
7 Sacrificium et oblationem
noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
8 tunc dixi: « Ecce
venio.
In volumine libri scriptum est de me.
9 Facere voluntatem tuam,
Deus meus, volui;
et lex tua in praecordiis meis ».
10 Annuntiavi iustitiam tuam in
ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
11 Iustitiam tuam non abscondi in corde
meo,
veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Non abscondi misericordiam tuam
et veritatem tuam ab ecclesia magna.
12 Tu autem, Domine, ne prohibeas
miserationes tuas a me;
misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me,
13 quoniam circumdederunt me mala,
quorum non est numerus;
comprehenderunt me iniquitates meae,
et non potui videre.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei,
et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas
me;
Domine, ad adiuvandum me festina.
15 Confundantur et revereantur
simul,
qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
Avertantur retrorsum et erubescant,
qui volunt mihi mala.
16 Obstupescant propter confusionem
suam,
qui dicunt mihi: « Euge, euge ».
17 Exsultent et laetentur in te omnes
quaerentes te;
et dicant semper: « Magnificetur
Dominus »,
qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem egenus et pauper sum;
Dominus sollicitus est mei.
Adiutor meus et liberator meus tu es;
Deus meus, ne tardaveris.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Beatus, qui intellegit de egeno;
in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus servabit eum et vivificabit
eum
et beatum faciet eum in terra
et non tradet eum in animam inimicorum eius.
4 Dominus opem feret illi super lectum
doloris eius;
universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
5 Ego dixi: « Domine,
miserere mei;
sana animam meam, quia peccavi tibi ».
6 Inimici mei dixerunt mala mihi:
« Quando morietur, et peribit nomen
eius? ».
7 Et si ingrediebatur, ut visitaret,
vana loquebatur;
cor eius congregabat iniquitatem sibi,
egrediebatur foras et detrahebat.
8 Simul adversum me susurrabant omnes
inimici mei;
adversum me cogitabant mala mihi:
9 « Maleficium effusum est
in eo;
et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ».
10 Sed et homo pacis meae, in quo
speravi,
qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
11 Tu autem, Domine, miserere mei
et resuscita me, et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti
me,
quia non gaudebit inimicus meus super me;
13 me autem propter innocentiam
suscepisti
et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus, Deus Israel,
a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
1 Magistro chori. Maskil.
Filiorum Core.
2 Quemadmodum desiderat cervus ad
fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum
vivum;
quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihi lacrimae meae panis die
ac nocte,
dum dicitur mihi cotidie: « Ubi est Deus
tuus? ».
5 Haec recordatus sum et effudi in me
animam meam;
quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei
in voce exsultationis et confessionis
multitudinis festa celebrantis.
6 Quare tristis es, anima mea, et quare
conturbaris in me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei et Deus meus.
7 In meipso anima mea contristata
est;
propterea memor ero tui
de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.
8 Abyssus abyssum invocat in voce
cataractarum tuarum;
omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam
suam,
et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
10 Dicam Deo: « Susceptor
meus es.
Quare oblitus es mei,
et quare contristatus incedo,
dum affligit me inimicus? ».
11 Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi, qui tribulant me,
dum dicunt mihi quotidie: « Ubi est Deus
tuus? ». —
12 Quare tristis es, anima mea, et
quare conturbaris in me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei et Deus meus.
1 Iudica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta;
ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es Deus refugii mei;
quare me reppulisti,
et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem
tuam;
ipsae me deducant et adducant
in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei,
ad Deum laetitiae exsultationis meae.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea, et quare
conturbaris in me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei et Deus meus.
1 Magistro chori. Filiorum Core.
Maskil.
2 Deus, auribus nostris audivimus;
patres nostri annuntiaverunt nobis
opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
3 Tu manu tua gentes depulisti et
plantasti illos,
afflixisti populos et dilatasti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt
terram,
et brachium eorum non salvavit eos;
sed dextera tua et brachium tuum
et illuminatio vultus tui,
quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros
proiecimus,
et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. —
7 Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me.
8 Tu autem salvasti nos de
affligentibus nos
et odientes nos confudisti.
9 In Deo gloriabimur tota die
et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem reppulisti et confudisti
nos
et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
11 Convertisti nos retrorsum coram
inimicis nostris;
et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves ad
vescendum
et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine
lucro
nec ditior factus es in commutatione eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis
nostris,
subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos similitudinem in
gentibus,
commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me
est,
et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et
obloquentis,
a facie inimici et ultoris.
18 Haec omnia venerunt super nos, nec
obliti sumus te
et inique non egimus in testamentum tuum.
19 Et non recessit retro cor
nostrum,
nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliasti nos in loco
vulpium
et operuisti nos umbra mortis.
21 Si obliti fuerimus nomen Dei
nostri
et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista?
Ipse enim novit abscondita cordis.
23 Quoniam propter te mortificamur tota
die,
aestimati sumus sicut oves occisionis.
24 Evigila, quare obdormis, Domine?
Exsurge et ne repellas in finem.
25 Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
26 Quoniam humiliata est in pulvere
anima nostra,
conglutinatus est in terra venter noster.
Exsurge, Domine, adiuva nos
et redime nos propter misericordiam tuam.
1 Magistro chori. Secundum "
Lilia... ". Filiorum Core.
Maskil. Canticum amoris.
2 Eructavit cor meum verbum bonum,
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
3 Speciosus forma es prae filiis
hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis,
propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladio tuo super femur
tuum, potentissime,
magnificentia tua et ornatu tuo.
5 Et ornatu tuo procede, currum
ascende
propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam.
Et doceat te mirabilia dextera tua:
6 sagittae tuae acutae
— populi sub te cadent —
in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in saeculum
saeculi;
sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
8 Dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus
tuis.
9 Myrrha et aloe et casia omnia
vestimenta tua;
e domibus eburneis chordae delectant te.
10 Filiae regum in pretiosis tuis;
astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. —
11 Audi, filia, et vide et inclina
aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
12 et concupiscet rex speciem tuam.
Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
13 Filia Tyri cum muneribus;
vultum tuum deprecabuntur divites plebis.
14 Gloriosa nimis filia regis
intrinsecus,
texturis aureis circumamicta.
15 In vestibus variegatis adducetur
regi;
virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.
16 Afferuntur in laetitia et
exsultatione,
adducuntur in domum regis.
17 Pro patribus tuis erunt tibi
filii;
constitues eos principes super omnem terram.
18 Memor ero nominis tui
in omni generatione et generatione;
propterea populi confitebuntur tibi in aeternum
et in saeculum saeculi.
1 Magistro chori. Filiorum Core.
Secundum " Virgines... ". Canticum.
2 Deus est nobis refugium et
virtus,
adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3 Propterea non timebimus, dum
turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
4 Fremant et intumescant aquae eius,
conturbentur montes in elatione eius.
5 Fluminis rivi laetificant civitatem
Dei,
sancta tabernacula Altissimi.
6 Deus in medio eius, non
commovebitur;
adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Fremuerunt gentes, commota sunt
regna;
dedit vocem suam, liquefacta est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum,
refugium nobis Deus Iacob.
9 Venite et videte opera Domini,
quae posuit prodigia super terram.
Auferet bella usque ad finem terrae,
10 arcum conteret et confringet
arma
et scuta comburet igne.
11 Vacate et videte quoniam ego sum
Deus:
exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum,
refugium nobis Deus Iacob.
1 Magistro chori. Filiorum Core.
PSALMUS.
2 Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis,
3 quoniam Dominus Altissimus,
terribilis,
rex magnus super omnem terram.
4 Subiecit populos nobis
et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis hereditatem nostram,
gloriam Iacob, quem dilexit.
6 Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
8 Quoniam rex omnis terrae Deus,
psallite sapienter.
9 Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati
sunt
cum populo Dei Abraham,
quoniam Dei sunt scuta terrae:
vehementer elevatus est.
1 Canticum. PSALMUS. Filiorum
Core.
2 Magnus Dominus et laudabilis
nimis
in civitate Dei nostri.
3 Mons sanctus eius collis
speciosus,
exsultatio universae terrae.
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
4 Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
5 Quoniam ecce reges congregati
sunt,
convenerunt in unum.
6 Ipsi cum viderunt, sic admirati
sunt,
conturbati sunt, diffugerunt;
7 illic tremor apprehendit eos,
dolores ut parturientis.
8 In spiritu orientis
conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimus
in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri;
Deus fundavit eam in aeternum.
10 Recogitamus, Deus, misericordiam
tuam
in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terrae;
iustitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion, et exsultent
filiae Iudae
propter iudicia tua.
13 Circumdate Sion et complectimini
eam,
numerate turres eius.
14 Ponite corda vestra in virtute
eius
et percurrite domos eius,
ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, Deus
noster
in aeternum et in saeculum saeculi;
ipse ducet nos in saecula.
1 Magistro chori. Filiorum Core.
PSALMUS.
2 Audite haec, omnes gentes;
auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:
3 quique humiles et viri nobiles,
simul in unum dives et pauper!
4 Os meum loquetur sapientiam,
et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem
meam,
aperiam in psalterio aenigma meum.
6 Cur timebo in diebus malis,
cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
7 Qui confidunt in virtute sua
et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
8 Etenim seipsum non redimet homo;
non dabit Deo propitiationem suam.
9 Nimium est pretium redemptionis
animae eius:
ad ultimum deficiet,
10 ut vivat usque in finem nec videat
interitum.
11 Et videbit sapientes morientes;
simul insipiens et stultus peribunt
et relinquent alienis divitias suas.
12 Sepulcra eorum domus illorum in
aeternum;
tabernacula eorum in progeniem et progeniem,
etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honore, non
permanebit;
comparatus est iumentis, quae pereunt,
et similis factus est illis.
14 Haec via illorum, quorum fiducia in
semetipsis,
et finis eorum, qui complacent in ore suo.
15 Sicut oves in inferno positi
sunt,
mors depascet eos;
descendent praecipites ad sepulcrum,
et figura eorum erit in consumptionem:
infernus habitaculum eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam
meam,
de manu inferi vere suscipiet me.
17 Ne timueris, cum dives factus fuerit
homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,
18 quoniam, cum interierit, non sumet
omnia,
neque descendet cum eo gloria eius.
19 Cum animae suae in vita ipsius
benedixerit:
« Laudabunt te quod benefecisti tibi »,
20 tamen introibit ad progeniem patrum
suorum,
qui in aeternum non videbunt lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non
intellexit;
comparatus est iumentis, quae pereunt,
et similis factus est illis.
1 PSALMUS. Asaph.
Deus deorum, Dominus, locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion speciosa decore Deus
illuxit,
3 Deus noster veniet et non
silebit:
ignis consumens est in conspectu eius,
et in circuitu eius tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum
et terram discernere populum suum:
5 « Congregate mihi sanctos
meos,
qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ».
6 Et annuntiabunt caeli iustitiam
eius,
quoniam Deus iudex est.
7 « Audi, populus meus, et
loquar,
Israel, et testificabor adversum te:
Deus, Deus tuus, ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam
te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos
neque de gregibus tuis hircos.
10 Quoniam meae sunt omnes ferae
silvarum,
iumentorum mille in montibus.
11 Cognovi omnia volatilia caeli;
et, quod movetur in agro, meum est.
12 Si esuriero non dicam tibi;
meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
13 Numquid manducabo carnes
taurorum
aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis
et redde Altissimo vota tua;
15 et invoca me in die
tribulationis:
eruam te, et honorificabis me ».
16 Peccatori autem dixit Deus:
« Quare tu enarras praecepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam
et proiecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum
eo;
et cum adulteris erat portio tua.
19 Os tuum dimittebas ad malitiam,
et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum
loquebaris
et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.
21 Haec fecisti, et tacui.
Existimasti quod eram tui similis.
Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
22 Intellegite haec, qui obliviscimini
Deum,
ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
23 Qui immolabit sacrificium laudis,
honorificabit me;
et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare
Dei ».
1 Magistro chori. PSALMUS.
David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta,
postquam cum Bethsabee peccavit.
3 Miserere mei, Deus, secundum
misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi, tibi soli peccavi et malum
coram te feci,
ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
7 Ecce enim in iniquitate generatus
sum,
et in peccato concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem in corde
dilexisti
et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Audire me facies gaudium et
laetitiam,
et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis
meis
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
13 Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris
tui
et spiritu promptissimo confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus
salutis meae,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
19 Sacrificium Deo spiritus
contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona
voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Ierusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium
iustitiae, oblationes et holocausta;
tunc imponent super altare tuum vitulos.
1 Magistro chori. Maskil.
David,
2 postquam Doeg Edomita ad Saul
venit
eique narravit dicens:
" David intravit in domum Abimelech ".
3 Quid gloriaris in malitia,
qui potens es iniquitate?
4 Tota die insidias cogitasti;
lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
5 Dilexisti malitiam super
benignitatem,
mendacium magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba perditionis,
lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in
finem;
evellet te et emigrabit te de tabernaculo
et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt iusti et timebunt
et super eum ridebunt:
9 « Ecce homo, qui non
posuit Deum refugium suum,
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in insidiis suis ».
10 Ego autem sicut virens oliva in domo
Dei.
Speravi in misericordia Dei
in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia
fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
1 Magistro chori. Secundum "
Mahalat ". Maskil. David.
Dixit insipiens in corde suo: « Non est
Deus ».
2 Corrupti sunt et abominationes
operati sunt;
non est qui faciat bonum.
3 Deus de caelo prospexit super filios
hominum,
ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt, simul corrupti
sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes, qui operantur
iniquitatem,
qui devorant plebem meam ut cibum panis?
Deum non invocaverunt;
6 illic trepidaverunt timore, et non
erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant,
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. —
7 Quis dabit ex Sion salutare
Israel?
Cum converterit Deus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
1 Magistro chori. Fidibus.
Maskil. David,
2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt
dicentes:
" Ecce David apud nos abditus latet ".
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac
et in virtute tua iudica me.
4 Deus, exaudi orationem meam,
auribus percipe verba oris mei!
5 Quoniam superbi insurrexerunt
adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae.
7 Converte mala super inimicos meos et
in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi,
confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;
9 quoniam ex omni tribulatione eripuit
me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.
1 Magistro chori. Fidibus.
Maskil. David.
2 Auribus percipe, Deus, orationem
meam
et ne abscondaris a deprecatione mea;
3 intende mihi et exaudi me.
Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione
peccatoris.
Quoniam devolverunt in me iniquitatem
et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum torquetur intra me,
et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et
contexit me pavor. —
7 Et dixi: « Quis dabit mihi
pennas sicut columbae,
et volabo et requiescam?
8 Ecce elongabo fugiens
et manebo in solitudine.
9 Exspectabo eum, qui salvum me
faciat
a spiritu procellae et tempestate ».
10 Dissipa, Domine, divide linguas
eorum,
quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
11 Die ac nocte circumeunt eam super
muros eius,
12 iniquitas et labor et insidiae in
medio eius;
et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus
maledixisset mihi,
sustinuissem utique;
et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset,
abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coaequalis meus,
familiaris meus et notus meus,
15 qui simul habuimus dulce
consortium:
in domo Dei ambulavimus in concursu.
16 Veniat mors super illos,
et descendant in infernum viventes,
quoniam nequitiae in habitaculis eorum,
in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamabo,
et Dominus salvabit me.
18 Vespere et mane et meridie meditabor
et ingemiscam,
et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his,
qui impugnant me,
quoniam in multis sunt adversum me.
20 Exaudiet Deus et humiliabit
illos,
qui est ante saecula.
Non enim est illis commutatio,
et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in socios;
contaminavit foedus suum.
22 Lene super butyrum est os eius,
pugna autem cor illius:
molliti sunt sermones eius super oleum,
et ipsi sunt gladii destricti. —
23 Iacta super Dominum curam tuam,
et ipse te enutriet;
non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum
interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos;
ego autem sperabo in te, Domine.
1 Magistro chori. Secundum "
Ionat elem rehoqim ".
David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.
2 Miserere mei, Deus, quoniam
conculcavit me homo,
tota die impugnans oppressit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota
die,
quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
4 In quacumque die timebo,
ego in te sperabo.
5 In Deo, cuius laudabo sermonem,
in Deo speravi;
non timebo: quid faciet mihi caro?
6 Tota die rem meam perturbabant,
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Concitabant iurgia,
insidiabantur,
ipsi calcaneum meum observabant.
Sicut quaesierunt animam meam,
8 ita pro iniquitate retribue
illis,
in ira populos prosterne, Deus.
9 Peregrinationes meas tu
numerasti:
pone lacrimas meas in utre tuo;
nonne in supputatione tua?
10 Tunc convertentur inimici mei
retrorsum,
in quacumque die invocavero:
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo, cuius laudabo sermonem,
in Domino, cuius laudabo sermonem,
12 in Deo speravi;
non timebo: quid faciet mihi homo?
13 Super me sunt, Deus, vota tua;
reddam laudationes tibi,
14 quoniam eripuisti animam meam de
morte
et pedes meos de lapsu,
ut ambulem coram Deo in lumine viventium.
1 Magistro chori. Secundum " Ne
destruxeris ". David.
Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confugit anima mea;
et in umbra alarum tuarum confugiam,
donec transeant insidiae.
3 Clamabo ad Deum Altissimum,
Deum, qui benefecit mihi.
4 Mittet de caelo et liberabit me;
dabit in opprobrium conculcantes me.
Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
5 Anima mea recumbit in medio catulorum
leonum
devorantium filios hominum.
Dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus,
super omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvavit se anima mea;
foderunt ante faciem meam foveam,
et ipsi inciderunt in eam.
8 Paratum cor meum, Deus,
paratum cor meum;
9 cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara,
excitabo auroram.
10 Confitebor tibi in populis,
Domine,
et psalmum dicam tibi in nationibus,
11 quoniam magnificata est usque ad
caelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus,
super omnem terram gloria tua.
1 Magistro chori. Secundum " Ne
destruxeris ".
David. Miktam.
2 Numquid vere, potentes, iustitiam
loquimini,
recte iudicatis filios hominum?
3 Etenim in corde iniquitates
operamini,
in terra violentiam manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores ab
utero;
erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
5 Venenum illis in similitudinem
serpentis,
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem
incantantium
et venefici incantantis sapienter.
7 Deus, contere dentes eorum in ore
ipsorum;
molas leonum confringe, Domine.
8 Diffluant tamquam aqua decurrens,
sicut fenum conculcatum arescant.
9 Sicut limax, quae tabescens transit,
sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
10 Priusquam sentiant ollae vestrae
rhamnum,
sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
11 Laetabitur iustus, cum viderit
vindictam,
pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: « Utique
est fructus iusto,
utique est Deus iudicans eos in terra ».
1 Magistro chori. Secundum " Ne
destruxeris ".
David. Miktam. Quando Saul viros misit,
qui domum observarent et eum occiderent.
2 Eripe me de inimicis meis, Deus
meus,
et ab insurgentibus in me protege me.
3 Eripe me de operantibus
iniquitatem
et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce insidiati sunt animae
meae,
irruerunt in me fortes.
5 Neque delictum neque peccatum in me
est, Domine;
sine iniquitate mea currunt et praeparantur.
Exsurge in occursum meum et vide;
6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus
Israel,
evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui
infideliter operantur.
7 Revertentur ad vesperam et latrabunt
ut canes
et circuibunt civitatem.
8 Ecce eructabunt ore suo,
et gladius in labiis eorum: « Quis enim
audit? ».
9 Et tu, Domine, deridebis eos,
subsannabis omnes gentes.
10 Fortitudo mea, tibi attendam,
quia, Deus, praesidium meum es.
11 Deus meus, misericordia eius
praeveniet me.
Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
12 Ne occidas eos, ne quando
obliviscatur populus meus;
disperge illos in virtute tua
et prosterne eos, protector meus, Domine.
13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum
ipsorum,
et comprehendantur in superbia sua.
Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
14 consume eos in furore,
consume, et non erunt;
et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
15 Revertentur ad vesperam et latrabunt
ut canes
et circuibunt civitatem.
16 Ipsi errabunt ad manducandum;
si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem
tuam
et exsultabo mane misericordiam tuam,
quia factus es praesidium meum
et refugium meum in die tribulationis meae.
18 Fortitudo mea, tibi psallam,
quia, Deus, praesidium meum es:
Deus meus misericordia mea.
1 Magistro chori. Secundum "
Lilium praecepti ".
Miktam. David. Ad docendum.
2 Quando contra Aram Naharaim et Aram
Soba egressus est,
et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis:
duodecim milia (hominum).
3 Deus, reppulisti nos, destruxisti
nos.
Iratus es. Convertere ad nos!
4 Concussisti terram, confregisti
eam;
sana contritiones eius, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura,
potasti nos vino vertiginis.
6 Dedisti metuentibus te signum,
ut fugiant a facie arcus.
7 Ut liberentur dilecti tui,
salvos fac dextera tua et exaudi nos.
8 Deus locutus est in sancto suo:
« Laetabor et partibor Sichimam
et convallem Succoth metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est
Manasses,
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Iuda sceptrum meum,
10 Moab olla lavacri mei.
Super Idumaeam extendam calceamentum meum,
super Philistaeam vociferabor ».
11 Quis adducet me in civitatem
munitam?
Quis deducet me usque in Idumaeam?
12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti
nos;
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
13 In Deo faciemus virtutem,
et ipse conculcabit tribulantes nos.
1 Magistro chori. Fidibus.
David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam,
intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi,
dum anxiaretur cor meum.
In petram inaccessam mihi deduc me!
4 Quia factus es spes mea,
turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in
saecula,
protegar in velamento alarum tuarum,
6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota
mea,
dedisti hereditatem timentium nomen tuum.
7 Dies super dies regis adicies,
annos eius usque in diem generationis et generationis.
8 Sedeat in aeternum in conspectu
Dei;
misericordia et veritas servent eum.
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in
saeculum saeculi,
ut reddam vota mea de die in diem.
1 Magistro chori. Secundum
Iduthun. PSALMUS. David.
2 In Deo tantum quiesce, anima mea,
ab ipso enim salutare meum.
3 Verumtamen ipse refugium meum et
salutare meum,
praesidium meum; non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem,
contunditis universi vos
tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
5 Verumtamen de excelso suo
cogitaverunt depellere;
delectabantur mendacio.
Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6 In Deo tantum quiesce, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea.
7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare
meum,
praesidium meum; non movebor.
8 In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio
populi,
effundite coram illo corda vestra;
Deus refugium nobis.
10 Verumtamen vanitas filii Adam,
mendacium filii hominum.
In stateram si conscendant,
super fumum leves sunt omnes.
11 Nolite sperare in violentia
et in rapina nolite decipi;
divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus,
duo haec audivi:
quia potestas Deo est,
13 et tibi, Domine, misericordia;
quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
1 PSALMUS. David, cum in deserto
Iudae commoraretur.
2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce
vigilo.
Sitivit in te anima mea,
te desideravit caro mea.
In terra deserta et arida et inaquosa,
3 sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua
super vitas,
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur
anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum
meum,
in matutinis meditabor de te,
8 quia fuisti adiutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te,
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt
animam meam,
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,
partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo;
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,
quia obstructum est os loquentium iniqua.
1 Magistro chori. PSALMUS.
David.
2 Exaudi, Deus, vocem meam in
meditatione mea;
a timore inimici custodi animam meam.
3 Protege me a conventu
malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
4 Qui exacuerunt ut gladium linguas
suas,
intenderunt sagittas suas, venefica verba,
5 ut sagittent in occultis
immaculatum.
Subito sagittabunt eum et non timebunt,
6 firmaverunt sibi consilium
nequam.
Disputaverunt, ut absconderent laqueos,
dixerunt: « Quis videbit eos? ».
7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt
excogitata consilia.
Interiora hominis et cor eius abyssus.
8 Et sagittavit illos Deus;
subito factae sunt plagae eorum,
9 et infirmavit eos lingua eorum.
Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,
10 et timebit omnis homo;
et annuntiabunt opera Dei
et facta eius intellegent.
11 Laetabitur iustus in Domino et
sperabit in eo,
et gloriabuntur omnes recti corde.
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
Canticum.
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion;
et tibi reddetur votum in Ierusalem.
3 Qui audis orationem,
ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
4 Etsi praevaluerunt super nos
impietates nostrae,
tu propitiaberis eis.
5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti;
inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur bonis domus tuae,
sanctitate templi tui.
6 Mirabiliter in aequitate
exaudies nos, Deus salutis nostrae,
spes omnium finium terrae et maris longinqui.
7 Firmans montes in virtute tua,
accinctus potentia.
8 Compescens sonitum maris,
sonitum fluctuum eius
et tumultum populorum.
9 Et timebunt, qui habitant terminos
terrae, a signis tuis;
exitus orientis et occidentis delectabis.
10 Visitasti terram et inebriasti
eam;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis;
parasti frumenta illorum,
quoniam ita parasti eam.
11 Sulcos eius irrigans, glebas eius
complanans;
imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
12 Coronasti annum benignitate tua,
et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
13 Stillabunt pascua deserti,
et exsultatione colles accingentur.
14 Induta sunt ovibus prata,
et valles abundabunt frumento;
clamabunt, etenim hymnum dicent.