Liber Esdræ

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens: 2 « Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus, Deus cæli, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa. 3 Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ». 5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. 6 Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, præter oblationes spontaneas. 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; 8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis præpositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudæ. 9 Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi quoque argentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam. 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochæus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 4 filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5 filii Area septingenti septuaginta quinque; 6 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim; 7 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 8 filii Zethua nongenti quadraginta quinque; 9 filii Zachai septingenti sexaginta; 10 filii Bani sescenti quadraginta duo; 11 filii Bebai sescenti viginti tres; 12 filii Azgad mille ducenti viginti duo; 13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex; 14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex; 15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor; 16 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 17 filii Besai trecenti viginti tres; 18 filii Iora centum duodecim; 19 filii Hasum ducenti viginti tres; 20 filii Gebbar nonaginta quinque; 21 filii Bethlehem centum viginti tres; 22 viri Netopha quinquaginta sex; 23 viri Anathoth centum viginti octo; 24 filii Azmaveth quadraginta duo; 25 filii Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; 26 filii Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 27 viri Machmas centum viginti duo; 28 viri Bethel et Hai ducenti viginti tres; 29 filii Nabo quinquaginta duo; 30 filii Megbis centum quinquaginta sex; 31 filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 32 filii Harim trecenti viginti; 33 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque; 34 filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 35 filii Senaa tria milia sescenti triginta. 36 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres, 37 filii Emmer mille quinquaginta duo, 38 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem, 39 filii Harim mille decem et septem. 40 Levitæ: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviæ, septuaginta quattuor. 41 Cantores: filii Asaph centum viginti octo. 42 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem. 43 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49 filii Oza, filii Phasea, filii Besai, 50 filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha. 55 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 56 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Ami. 58 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 59 Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: 60 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo. 61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 62 Hi quæsierunt tabulas genealogiæ suæ et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio. 63 Et dixit præpositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim. 64 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 65 exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 67 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti. 68 Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. 69 Se cundum vires suas dederunt in ærarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. 70 Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitæ et quidam de populo; cantores autem et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. 2 Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et ædificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum præceptum pro singulis diebus; 5 et præter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quæ erant consecratæ Domino, et pro omnibus, quæ ultro offerebantur Domino. 6 A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. 7 Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis. 8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. 9 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitæ. 10 Fundato igitur ab ædificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. 11 Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: « Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius » super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Audierunt autem hostes Iudæ et Beniamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino, Deo Israel, 2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: « Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos quærimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriæ, qui adduxit nos huc ». 3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: « Non est vobis et nobis, ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino, Deo Israel, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum ». 4 Factum est igitur, ut populus terræ impediret manus populi Iudæ et turbaret eos in ædificando. 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudæ et Ierusalem. 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro. 8 Rehum præfectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: 9 « Rehum præfectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persæ, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, hoc est Elamitæ, 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans flumen in pace ». 11 Hoc est exemplar epistulæ, quam miserunt ad eum: « Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur 12 notum sit regi quia Iudæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes. 13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa ædificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. 14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ». 17 Verbum misit rex ad Rehum præfectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: « Pax. Nunc igitur scriptura, 18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me. 19 Et a me præceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea; 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quæ trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant. 21 Nunc ergo præcipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non ædificetur, donec forte a me iussum fuerit. 22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ». 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum præfectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudæos et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Prophetæ autem Aggæus et Zacharias filius Addo prophetaverunt ad Iudæos, qui erant in Iudæa et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos. 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et cœperunt ædificare templum Dei in Ierusalem; prophetæ autem Dei adiuvabant eos. 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: « Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc ædificaretis et materiam istam præpararetis? 4 Quæ sunt nomina hominum auctorum ædificationis illius? ». 5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudæorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur. 6 Exemplar epistulæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem. 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: « Dario regi pax omnis. 8 Notum sit regi isse nos ad Iudæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. 9 Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc ædificaretis et materiam istam præpararetis?”. 10 Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. 11 Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus ædificaverat et exstruxerat. 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei hæc ædificaretur. 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, 15 dixitque ei: 'Hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo'. 16 Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum completum est”. 17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in ærario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut ædificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos ».

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc Darius rex præcepit, et recensuerunt in tabulis ærarii, quod est in Babylone, 2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius: 3 « Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quæ est in Ierusalem: Ædificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, 4 ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. 6 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, 7 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudæorum et seniores eorum ædificent domum Dei illam in loco suo. 8 Sed et a me præceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudæorum illis, qui ædificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. 9 Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo cæli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. 10 Et offerant oblationes suaves Deo cæli orentque pro vita regis et filiorum eius. 11 A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quæ est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ». 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14 Seniores autem Iudæorum prosperabantur in ædificatione iuxta prophetiam Aggæi prophetæ et Zachariæ filii Addo et perfecerunt ædificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, 15 et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio. 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel. 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi. 20 Levitæ universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi. 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terræ transierunt ad eos, ut quærerent Dominum, Deum Israel. 22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriæ ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc autem in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ filii Azariæ filii Helciæ 2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob 3 filii Amariæ filii Azariæ filii Meraioth 4 filii Zaraiæ filii Ozi filii Bocci 5 filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, 6 ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. 7 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8 Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. 9 In primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. 10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel præceptum et iudicium. 11 Hoc est autem exemplar epistulæ, quam dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in mandatis Domini et præceptis eius in Israel. 12 « Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti, scribæ legis Dei cæli, salutem. 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. 14 A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudæam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quæ est in manu tua, 15 et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. 16 Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo Dei sui, quæ est in Ierusalem, 17 igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. 18 Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite. 19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab ærario regis. 21 Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis 22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. 23 Omne, quod requirit Deus cæli, tribuatur diligenter in domo Dei cæli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. 24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos. 25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue præsides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. 26 Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiæ eius vel certe in carcerem ». 27 Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quæ est in Ierusalem, 28 et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: 2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniæ. 3 De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4 De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiæ, et cum eo ducenti viri. 5 De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri. 6 De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. 7 De filiis Elam, Iesaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri. 8 De filiis Saphatiæ, Zabadia filius Michael, et cum eo octoginta viri. 9 De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. 10 De filiis Bani, Selomith filius Iosphiæ, et cum eo centum sexaginta viri. 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12 De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. 13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et hæc nomina eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri. 14 De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri. 15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. 16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes. 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo 19 et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres eius viginti 20 et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt. 21 Et prædicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universæque substantiæ nostræ. 22 Erubui enim petere a rege præsidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: « Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum ». 23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit nobis prospere. 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem, 25 appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. 26 Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quæ habebant talenta duo, auri centum talenta, 27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum. 28 Et dixi eis: « Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; 29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini ». 30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. 31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, 32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus. 33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitæ, 34 iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus. In tempore illo, 35 qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36 Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes dicentes: « Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananæi videlicet et Hetthæi et Pherezæi et Iebusæi et Ammonitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorræorum. 2 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima ». 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbæ et sedi mærens. 4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum. 5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. 6 Et dixi: « Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum 7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. 8 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. 9 Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinæ eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem. 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Dereliquimus mandata tua, 11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum, ut confortemini et comedatis, quæ bona sunt terræ, et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum”. 13 Et post omnia, quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, 14 numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiæ et salus? 15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdræ: « Nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ. Nunc autem spes est in Israel super hoc: 3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent præceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. 4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ». 5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. 6 Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. 7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem; 8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de cœtu transmigrationis. 9 Convenerunt igitur omnes viri Iudæ et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. 10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: « Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. 11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis ». 12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: « Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat. 13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — 14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ». 15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos. 16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quærerent rem. 17 Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi. 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia; 19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent. 20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. 21 Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. 22 Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa. 23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer. 24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri. 25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. 26 Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. 27 Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. 28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. 29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. 30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse. 31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, 32 Beniamin, Melluch, Samarias. 33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. 34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, 35 Banaia et Badaias, Cheliau, 36 Vania, Meremoth et Eliasib, 37 Matthanias, Matthanai et Iasi. 38 Et de filiis Bennui: Semei 39 et Selemias et Nathan et Adaias 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, 41 Azareel et Selemias, Samaria, 42 Sellum, Amaria, Ioseph. 43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia. 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.