Epistulam ad Philemonem

Index capitulorum:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
2et Apphiæ sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiæ,
quæ in domo tua est:
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo.
4Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in
orationibus meis,
5audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum
et in omnes sanctos,
6ut communio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis boni,
quod est in nobis in Christum;
7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua,
quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi
tibi, quod ad rem pertinet,
9propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus
senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;
10obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis,
Onesimo,
11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi
utilis,
12quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret
in vinculis evangelii.
14Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex
necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.
15Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut æternum illum
reciperes,
16iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime
mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
18Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi
imputa.
19Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi
quod et teipsum mihi debes.
20Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in
Christo!
21Confidens obœdientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et
super id, quod dico, facies.
22Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes
vestras donari me vobis.
23Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo
Iesu,
24Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.

Epistula ad Titum

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1 Paulus servus Dei, apostolus autem
Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis,
quæ secundum pietatem est

2 in spem vitæ æternæ, quam
promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora sæcularia;

3 manifestavit autem temporibus suis
verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum
præceptum salvatoris nostri Dei,

4 Tito germano filio secundum communem
fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore
nostro.

5 Huius rei gratia reliqui te Cretæ,
ut ea, quæ desunt, corrigas et constituas per civitates
presbyteros, sicut ego tibi disposui,

6 si quis sine crimine est, unius
uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ aut
non subiectos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine
esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non
vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,

8 sed hospitalem, benignum, sobrium,
iustum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum
doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in
doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

10 Sunt enim multi et non subiecti,
vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,

11 quibus oportet silentium imponere,
quia universas domos subvertunt docentes, quæ non oportet, turpis
lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius
ipsorum propheta: « Cretenses semper mendaces, malæ
bestiæ, ventres pigri ».

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob
causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14 non intendentes Iudaicis fabulis et
mandatis hominum aversantium veritatem.

15 Omnia munda mundis; coinquinatis
autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatæ sunt eorum et
mens et conscientia.

16 Confitentur se nosse Deum, factis
autem negant, cum sunt abominati et inobœdientes et ad omne opus
bonum reprobi.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu autem loquere, quæ decent
sanam doctrinam.

2 Senes, ut sobrii sint, pudici,
prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

3 Anus similiter in habitu sanctæ, non
criminatrices, non vino multo deditæ, bene docentes,

4 ut prudentiam doceant adulescentulas,
ut viros suos ament, filios diligant,

5 prudentes sint, castæ, domus curam
habentes, benignæ, subditæ suis viris, ut non blasphemetur verbum
Dei.

6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii
sint.

7 In omnibus teipsum præbens exemplum
bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

8 in verbo sano irreprehensibilem, ut
is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de
nobis.

9 Servos dominis suis subditos esse in
omnibus, placentes esse, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed omnem fidem
bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in
omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei salutaris
omnibus hominibus

12 erudiens nos, ut abnegantes
impietatem et sæcularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus
in hoc sæculo,

13 exspectantes beatam spem et adventum
gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut
nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum
peculiarem, sectatorem bonorum operum.

15 Hæc loquere et exhortare et argue
cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Admone illos principibus, potestatibus subditos esse,
dicto obœdire, ad omne opus bonum paratos esse,

2 neminem blasphemare, non litigiosos
esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes
homines.

3 Eramus enim et nos aliquando
insipientes, inobœdientes, errantes, servientes concupiscentiis et
voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,
odientes invicem.

4 Cum autem benignitas et humanitas
apparuit salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus iustitiæ, quæ
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit super nos abunde per
Iesum Christum salvatorem nostrum,

7 ut iustificati gratia ipsius heredes
simus secundum spem vitæ æternæ.

8 Fidelis sermo, et volo te de his
confirmare, ut curent bonis operibus præesse, qui crediderunt Deo.
Hæc sunt bona et utilia hominibus;

9 stultas autem quæstiones et
genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim
inutiles et vanæ.

10 Hæreticum hominem post unam et
secundam correptionem devita,

11 sciens quia subversus est, qui
eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam aut
Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui
hiemare.

13 Zenam legis peritum et Apollo
sollicite instrue, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis
operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes.
Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.
 

Epistula II ad Timotheum

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo
Iesu,

2 Timotheo carissimo filio: gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 Gratias ago Deo, cui servio a
progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo
tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4 desiderans te videre, memor
lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5 recordationem accipiens eius fidei,
quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6 Propter quam causam admoneo te, ut
resuscites donationem Dei, quæ est in te per impositionem manuum
mearum;

7 non enim dedit nobis Deus Spiritum
timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8 Noli itaque erubescere testimonium
Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio
secundum virtutem Dei,

9 qui nos salvos fecit et vocavit
vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum
suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora
sæcularia;

10 manifestata autem nunc per
illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem
mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per
evangelium,

11 in quo positus sum ego prædicator
et apostolus et doctor.

12 Ob quam causam etiam hæc patior,
sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia
potens est depositum meum servare in illum diem.

13 Formam habe sanorum verborum, quæ a
me audisti, in fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu;

14 bonum depositum custodi per Spiritum
Sanctum, qui habitat in nobis.

15 Scis hoc, quod aversi sunt a me
omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16 Det misericordiam Dominus Onesiphori
domui, quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

17 sed cum Romam venisset, sollicite me
quæsivit et invenit

18 — det illi Dominus invenire
misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi
ministravit, melius tu nosti.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu ergo, fili mi, confortare in
gratia, quæ est in Christo Iesu;

2 et quæ audisti a me per multos
testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et
alios docere.

3 Collabora sicut bonus miles Christi
Iesu.

4 Nemo militans implicat se sæculi
negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

5 si autem certat quis agone, non
coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum
de fructibus accipere.

7 Intellege, quæ dico; dabit enim tibi
Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Iesum Christum
resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium
meum,

9 in quo laboro usque ad vincula quasi
male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

10 Ideo omnia sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum
gloria æterna.

11 Fidelis sermo: Nam, si commortui
sumus, et convivemus;

12 si sustinemus, et conregnabimus; si
negabimus, et ille negabit nos;

13 si non credimus, ille fidelis manet,
negare enim seipsum non potest.

14 Hæc commone testificans coram Deo
verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem
audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem
exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum
veritatis.

16 Profana autem inaniloquia devita,
magis enim proficient ad impietatem,

17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex
quibus est Hymenæus et Philetus,

18 qui circa veritatem aberraverunt
dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam
fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat
habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et:
Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt
vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quædam quidem
in honorem, quædam autem in ignominiam;

21 si quis ergo emundaverit se ab
istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne
opus bonum paratum.

22 Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui
invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina
quæstiones devita, sciens quia generant lites;

24 servum autem Domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum,
patientem,

25 cum mansuetudine corripientem eos,
qui resistunt, si quando det illis Deus pænitentiam ad
cognoscendam veritatem,

26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a
quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hoc autem scito, quod in
novissimis diebus instabunt tempora periculosa.

2 Erunt enim homines seipsos amantes,
cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobœdientes,
ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine fœdere,
criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi,
voluptatum amatores magis quam Dei,

5 habentes speciem quidem pietatis,
virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur
variis concupiscentiis,

7 semper discentes et numquam ad
scientiam veritatis pervenire valentes.

8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres
restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti
mente, reprobi circa fidem;

9 sed ultra non proficient, insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam
doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem,
dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones, qualia
mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris, quales persecutiones
sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Et omnes, qui volunt pie vivere in
Christo Iesu, persecutionem patientur;

13 mali autem homines et seductores
proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14 Tu vero permane in his, quæ
didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

15 et quia ab infantia Sacras Litteras
nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in
Christo Iesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata
est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad
erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne
opus bonum instructus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Testificor coram Deo et Christo
Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et
regnum eius:

2 prædica verbum, insta opportune,
importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et
doctrina.

3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam
non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus,

4 et a veritate quidem auditum
avertent, ad fabulas autem convertentur.

5 Tu vero vigila in omnibus, labora,
opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple.

6 Ego enim iam delibor, et tempus meæ
resolutionis instat.

7 Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi;

8 in reliquo reposita est mihi
iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus
iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum
eius.

9 Festina venire ad me cito.

10 Demas enim me dereliquit diligens
hoc sæculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in
Dalmatiam;

11 Lucas est mecum solus. Marcum
assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

12 Tychicum autem misi Ephesum.

13 Pænulam, quam reliqui Troade apud
Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

14 Alexander ærarius multa mala mihi
ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

15 quem et tu devita, valde enim
restitit verbis nostris.

16 In prima mea defensione nemo mihi
affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

17 Dominus autem mihi astitit et
confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes
gentes; et liberatus sum de ore leonis.

18 Liberabit me Dominus ab omni opere
malo et salvum faciet in regnum suum cæleste; cui gloria in
sæcula sæculorum. Amen.

19 Saluta Priscam et Aquilam et
Onesiphori domum.

20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum
autem reliqui infirmum Mileti.

21 Festina ante hiemem venire.
Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres
omnes.

22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia
vobiscum.

Epistula I ad Timotheum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

1 Paulus, apostolus Christi Iesu
secundum præceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei
nostræ,

2 Timotheo germano filio in fide:
gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino
nostro.

3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi,
cum irem in Macedoniam, ut præciperes quibusdam, ne aliter
docerent

4 neque intenderent fabulis et
genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam
dispensationem Dei, quæ est in fide;

5 finis autem præcepti est caritas de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta,

6 a quibus quidam aberrantes conversi
sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non
intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus affirmant.

8 Scimus autem quia bona est lex, si
quis ea legitime utatur,

9 sciens hoc quia iusto lex non est
posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus,
sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis,
homicidis,

10 fornicariis, masculorum
concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud
sanæ doctrinæ adversatur,

11 secundum evangelium gloriæ beati
Dei, quod creditum est mihi.

12 Gratiam habeo ei, qui me
confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me
existimavit ponens in ministerio,

13 qui prius fui blasphemus et
persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate;

14 superabundavit autem gratia Domini
nostri cum fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu.

15 Fidelis sermo et omni acceptione
dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere;
quorum primus ego sum,

16 sed ideo misericordiam consecutus
sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem,
ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam
æternam.

17 Regi autem sæculorum,
incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula
sæculorum. Amen.

18 Hoc præceptum commendo tibi, fili
Timothee, secundum præcedentes super te prophetias, ut milites in
illis bonam militiam

19 habens fidem et bonam conscientiam,
quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;

20 ex quibus est Hymenæus et
Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro igitur primo omnium fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro
omnibus hominibus,

2 pro regibus et omnibus, qui in
sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni
pietate et castitate.

3 Hoc bonum est et acceptum coram
salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri
et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei
et hominum, homo Christus Iesus,

6 qui dedit redemptionem semetipsum pro
omnibus, testimonium temporibus suis;

7 in quod positus sum ego prædicator
et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor
gentium in fide et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco
levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9 similiter et mulieres in habitu
ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis
crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,

10 sed, quod decet mulieres,
profitentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in tranquillitate discat cum
omni subiectione;

12 docere autem mulieri non permitto
neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.

13 Adam enim primus formatus est,
deinde Eva;

14 et Adam non est seductus, mulier
autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum
generationem, si permanserint in fide et dilectione et
sanctificatione cum sobrietate.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fidelis sermo: si quis episcopatum
appetit, bonum opus desiderat.

2 Oportet ergo episcopum
irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem,
ornatum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem sed
modestum, non litigiosum, non cupidum,

4 suæ domui bene præpositum, filios
habentem in subiectione cum omni castitate

5 — si quis autem domui suæ
præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei curam habebit? —,

6 non neophytum, ne in superbia elatus
in iudicium incidat Diaboli.

7 Oportet autem illum et testimonium
habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat
et laqueum Diaboli.

8 Diaconos similiter pudicos, non
bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,

9 habentes mysterium fidei in
conscientia pura.

10 Et hi autem probentur primum, deinde
ministrent nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter pudicas, non
detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui
filiis suis bene præsint et suis domibus;

13 qui enim bene ministraverint, gradum
sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quæ est in
Christo Iesu.

14 Hæc tibi scribo sperans venire ad
te cito;

15 si autem tardavero, ut scias quomodo
oporteat in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi,
columna et firmamentum veritatis.

16 Et omnium confessione magnum est
pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
prædicatus est in gentibus,
creditus est in mundo,
assumptus est in gloria.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Spiritus autem manifeste dicit,
quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus seductoribus et doctrinis dæmoniorum,

2 in hypocrisi loquentium mendacium et
cauteriatam habentium suam conscientiam,

3 prohibentium nubere, abstinere a
cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione
fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.

4 Quia omnis creatura Dei bona, et
nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

5 sanctificatur enim per verbum Dei et
orationem.

6 Hæc proponens fratribus bonus eris
minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ,
quam assecutus es;

7 profanas autem et aniles fabulas
devita.
Exerce teipsum ad pietatem;

8 nam corporalis exercitatio ad modicum
utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens
vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9 Fidelis sermo et omni acceptione
dignus:

10 in hoc enim laboramus et certamus,
quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium
hominum, maxime fidelium.

11 Præcipe hæc et doce.

12 Nemo adulescentiam tuam contemnat;
sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate,
in fide, in castitate.

13 Dum venio, attende lectioni,
exhortationi, doctrinæ.

14 Noli neglegere donationem, quæ in
te est, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum
presbyterii.

15 Hæc meditare, in his esto, ut
profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi et doctrinæ; insta in
illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te
audiunt.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Seniorem ne increpaveris, sed
obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,

2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores
in omni castitate.

3 Viduas honora, quæ vere viduæ
sunt.

4 Si qua autem vidua filios aut nepotes
habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere
parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.

5 Quæ autem vere vidua est et
desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus
nocte ac die;

6 nam quæ in deliciis est vivens,
mortua est.

7 Et hæc præcipe, ut
irreprehensibiles sint.

8 Si quis autem suorum et maxime
domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli
deterior.

9 Vidua adscribatur non minus sexaginta
annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10 in operibus bonis testimonium
habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes
lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus
bonum subsecuta est.

11 Adulescentiores autem viduas devita;
cum enim luxuriatæ fuerint adversus Christum, nubere volunt,

12 habentes damnationem, quia primam
fidem irritam fecerunt;

13 simul autem et otiosæ discunt
circumire domos, non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ,
loquentes quæ non oportet.

14 Volo ergo iuniores nubere, filios
procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia;

15 iam enim quædam conversæ sunt
retro Satanam.

16 Si qua fidelis habet viduas,
subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quæ vere
viduæ sunt, sufficiat.

17 Qui bene præsunt presbyteri,
duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et
doctrina;

18 dicit enim Scriptura:
« Non infrenabis os bovi trituranti » et:
« Dignus operarius mercede sua ».

19 Adversus presbyterum accusationem
noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.

20 Peccantes coram omnibus argue, ut et
ceteri timorem habeant.

21 Testificor coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis, ut hæc custodias sine præiudicio nihil
faciens in aliquam partem declinando.

22 Manus cito nemini imposueris neque
communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.

23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino
modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

24 Quorundam hominum peccata manifesta
sunt præcedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;

25 similiter et facta bona manifesta
sunt, et, quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quicumque sunt sub iugo, servi
dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Dei et
doctrina blasphemetur.

2 Qui autem fideles habent dominos, non
contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles
sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce et
exhortare.

3 Si quis aliter docet et non accedit
sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quæ secundum
pietatem est, doctrinæ,

4 superbus est, nihil sciens, sed
languens circa quæstiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur
invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

5 conflictationes hominum mente
corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum
esse pietatem.

6 Est autem quæstus magnus pietas cum
sufficientia.

7 Nihil enim intulimus in mundum, quia
nec auferre quid possumus;

8 habentes autem alimenta et quibus
tegamur, his contenti erimus.

9 Nam qui volunt divites fieri,
incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et
nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem;

10 radix enim omnium malorum est
cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt
se doloribus multis.

11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge;
sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam,
mansuetudinem.

12 Certa bonum certamen fidei,
apprehende vitam æternam, ad quam vocatus es, et confessus es
bonam confessionem coram multis testibus.

13 Præcipio tibi coram Deo, qui
vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato bonam confessionem,

14 ut serves mandatum sine macula
irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,

15 quem suis temporibus ostendet beatus
et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,

16 qui solus habet immortalitatem,
lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre
potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.

17 Divitibus huius sæculi præcipe non
superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui
præstat nobis omnia abunde ad fruendum,

18 bene agere, divites fieri in
operibus bonis, facile tribuere, communicare,

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20 O Timothee, depositum custodi,
devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis
scientiæ,

21 quam quidam profitentes circa fidem
aberraverunt.
Gratia vobiscum.

Epistula II ad Thessalonicenses

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

1 Paulus et Silvanus et Timotheus
ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Gratias agere debemus Deo semper pro
vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides
vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in
invicem,

4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur
in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus
persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis,

5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni
habeamini regno Dei, pro quo et patimini;

6 si quidem iustum est apud Deum
retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,

7 et vobis, qui tribulamini, requiem
nobiscum in revelatione Domini Iesu de cælo cum angelis virtutis
eius,

8 in igne flammæ, dantis vindictam
his, qui non noverunt Deum et qui non obœdiunt evangelio Domini
nostri Iesu;

9 qui pœnas dabunt interitu æterno a
facie Domini et a gloria virtutis eius,

10 cum venerit glorificari in sanctis
suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia
creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

11 Ad quod etiam oramus semper pro
vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem
voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute;

12 ut glorificetur nomen Domini nostri
Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri
et Domini Iesu Christi.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Rogamus autem vos, fratres, circa
adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in
ipsum,

2 ut non cito moveamini a sensu neque
terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam
tamquam per nos, quasi instet dies Domini.

3 Ne quis vos seducat ullo modo;
quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo
iniquitatis, filius perditionis,

4 qui adversatur et extollitur supra
omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei
sedeat, ostendens se quia sit Deus.

5 Non retinetis quod, cum adhuc essem
apud vos, hæc dicebam vobis?

6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse
reveletur in suo tempore.

7 Nam mysterium iam operatur
iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.

8 Et tunc revelabitur ille iniquus,
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet
illustratione adventus sui,

9 eum, cuius est adventus secundum
operationem Satanæ in omni virtute et signis et prodigiis
mendacibus

10 et in omni seductione iniquitatis
his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut
salvi fierent.

11 Et ideo mittit illis Deus
operationem erroris, ut credant mendacio,

12 ut iudicentur omnes, qui non
crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

13 Nos autem debemus gratias agere Deo
semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus
primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide
veritatis;

14 ad quod et vocavit vos per
evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Iesu
Christi.

15 Itaque, fratres, state et tenete
traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam
nostram.

16 Ipse autem Dominus noster Iesus
Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit
consolationem æternam et spem bonam in gratia,

17 consoletur corda vestra et confirmet
in omni opere et sermone bono.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 De cetero, fratres, orate pro
nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud
vos,

2 et ut liberemur ab importunis et
malis hominibus; non enim omnium est fides.

3 Fidelis autem Dominus est, qui
confirmabit vos et custodiet a Malo.

4 Confidimus autem de vobis in Domino,
quoniam, quæ præcipimus, et facitis et facietis.

5 Dominus autem dirigat corda vestra in
caritatem Dei et patientiam Christi.

6 Præcipimus autem vobis, fratres, in
nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni
fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam
acceperunt a nobis.

7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat
imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos

8 neque gratis panem
manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die
operantes, ne quem vestrum gravaremus;

9 non quasi non habuerimus potestatem,
sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

10 Nam et cum essemus apud vos, hoc
præcipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.

11 Audimus enim inter vos quosdam
ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;

12 his autem, qui eiusmodi sunt,
præcipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete
operantes suum panem manducent.

13 Vos autem, fratres, nolite deficere
benefacientes.

14 Quod si quis non obœdit verbo
nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut
confundatur;

15 et nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.

16 Ipse autem Dominus pacis det vobis
pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.

17 Salutatio mea manu Pauli, quod est
signum in omni epistula; ita scribo.

18 Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.

Epistula I ad Thessalonicenses

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

1 Paulus et Silvanus et Timotheus
ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo:
gratia vobis et pax.

2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus
vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine
intermissione;

3 memores operis fidei vestræ et
laboris caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Iesu Christi
ante Deum et Patrem nostrum;

4 scientes, fratres, dilecti a Deo,
electionem vestram,

5 quia evangelium nostrum non fuit ad
vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in
plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter
vos.

6 Et vos imitatores nostri facti estis
et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio
Spiritus Sancti,

7 ita ut facti sitis forma omnibus
credentibus in Macedonia et in Achaia.

8 A vobis enim diffamatus est sermo
Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides
vestra, quæ est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis
necesse quidquam loqui;

9 ipsi enim de nobis annuntiant qualem
introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a
simulacris, servire Deo vivo et vero

10 et exspectare Filium eius de cælis,
quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira
ventura.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nam ipsi scitis, fratres,
introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;

2 sed ante passi et contumeliis
affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo
nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.

3 Exhortatio enim nostra non ex errore
neque ex immunditia neque in dolo,

4 sed sicut probati sumus a Deo, ut
crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus
placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

5 Neque enim aliquando fuimus in
sermone adulationis, sicut scitis, neque sub prætextu avaritiæ,
Deus testis,

6 nec quærentes ab hominibus gloriam,
neque a vobis neque ab aliis;

7 cum possemus oneri esse ut Christi
apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si
nutrix foveat filios suos;

8 ita desiderantes vos, cupide
volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas
nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.

9 Memores enim estis, fratres, laboris
nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum
gravaremus, prædicavimus in vobis evangelium Dei.

10 Vos testes estis et Deus, quam
sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;

11 sicut scitis qualiter unumquemque
vestrum, tamquam pater filios suos,

12 deprecantes vos et consolantes
testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum
regnum et gloriam.

13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine
intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei,
accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei,
quod et operatur in vobis, qui creditis.

14 Vos enim imitatores facti estis,
fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Iudæa in Christo Iesu; quia
eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a
Iudæis,

15 qui et Dominum occiderunt Iesum et
prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus
hominibus adversantur,

16 prohibentes nos gentibus loqui, ut
salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira
Dei super illos usque in finem.

17 Nos autem, fratres, desolati a vobis
ad tempus horæ, facie non corde, abundantius festinavimus faciem
vestram videre cum multo desiderio.

18 Propter quod voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.

19 Quæ est enim nostra spes aut
gaudium aut corona gloriæ — nonne et vos — ante
Dominum nostrum Iesum in adventu eius?

20 Vos enim estis gloria nostra et
gaudium.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Propter quod non sustinentes
amplius, placuit nobis, ut relinqueremur Athenis soli,

2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum
et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et
exhortandos pro fide vestra,

3 ut nemo turbetur in tribulationibus
istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;

4 nam et cum apud vos essemus,
prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est
et scitis.

5 Propterea et ego amplius non
sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit
vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos
a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia
memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre,
sicut nos quoque vos;

7 ideo consolati sumus, fratres,
propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram
fidem;

8 quoniam nunc vivimus, si vos statis
in Domino.

9 Quam enim gratiarum actionem possumus
Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos
ante Deum nostrum,

10 nocte et die abundantius orantes, ut
videamus faciem vestram et compleamus ea, quæ desunt fidei
vestræ?

11 Ipse autem Deus et Pater noster et
Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos;

12 vos autem Dominus abundare et
superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum
et nos in vos;

13 ad confirmanda corda vestra sine
querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu
Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 De cetero ergo, fratres, rogamus
vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis
a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et
ambulatis — ut abundetis magis.

2 Scitis enim, quæ præcepta dederimus
vobis per Dominum Iesum.

3 Hæc est enim voluntas Dei,
sanctificatio vestra,

4 ut abstineatis a fornicatione; ut
sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et
honore,

5 non in passione desiderii, sicut et
gentes, quæ ignorant Deum;

6 ut ne quis supergrediatur neque
circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de
his omnibus, sicut et prædiximus vobis et testificati sumus.

7 Non enim vocavit nos Deus in
immunditiam sed in sanctificationem.

8 Itaque, qui spernit, non hominem
spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.

9 De caritate autem fraternitatis non
necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti
estis, ut diligatis invicem;

10 etenim facitis illud in omnes
fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut
abundetis magis;

11 et operam detis, ut quieti sitis et
ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut
præcipimus vobis;

12 ut honeste ambuletis ad eos, qui
foris sunt, et nullius aliquid desideretis.

13 Nolumus autem vos ignorare, fratres,
de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non
habent.

14 Si enim credimus quod Iesus mortuus
est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum
adducet cum eo.

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo
Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini,
non præveniemus eos, qui dormierunt;

16 quoniam ipse Dominus in iussu, in
voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo, et mortui, qui
in Christo sunt, resurgent primi;

17 deinde nos, qui vivimus, qui
relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in
æra, et sic semper cum Domino erimus.

18 Itaque consolamini invicem in verbis
istis.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 De temporibus autem et momentis,
fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies
Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.

3 Cum enim dixerint: « Pax
et securitas », tunc repentinus eis superveniet
interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

4 Vos autem, fratres, non estis in
tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;

5 omnes enim vos filii lucis estis et
filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;

6 igitur non dormiamus sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.

7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt;
et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.

8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii
simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem
salutis;

9 quoniam non posuit nos Deus in iram
sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum
Christum,

10 qui mortuus est pro nobis, ut sive
vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

11 Propter quod consolamini invicem et
ædificate alterutrum, sicut et facitis.

12 Rogamus autem vos, fratres, ut
noveritis eos, qui laborant inter vos et præsunt vobis in Domino
et monent vos,

13 ut habeatis illos superabundanter in
caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.

14 Hortamur autem vos, fratres:
corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,
longanimes estote ad omnes.

15 Videte, ne quis malum pro malo
alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem
et in omnes.

16 Semper gaudete,

17 sine intermissione orate,

18 in omnibus gratias agite; hæc enim
voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

19 Spiritum nolite exstinguere,

20 prophetias nolite spernere;

21 omnia autem probate, quod bonum est
tenete,

22 ab omni specie mala abstinete
vos.

23 Ipse autem Deus pacis sanctificet
vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine
querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.

24 Fidelis est, qui vocat vos, qui
etiam faciet.

25 Fratres, orate etiam pro nobis.

26 Salutate fratres omnes in osculo
sancto.

27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur
epistula omnibus fratribus.

28 Gratia Domini nostri Iesu Christi
vobiscum.

Epistula ad Colossenses

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, et Timotheus frater

2 his, qui sunt Colossis, sanctis et
fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro.

3 Gratias agimus Deo Patri Domini
nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,

4 audientes fidem vestram in Christo
Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,

5 propter spem, quæ reposita est vobis
in cælis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,

6 quod pervenit ad vos, sicut et in
universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex
ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;

7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo
conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,

8 qui etiam manifestavit nobis
dilectionem vestram in Spiritu.

9 Ideo et nos, ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini
agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu
spiritali,

10 ut ambuletis digne Domino per omnia
placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in
scientia Dei,

11 in omni virtute confortati secundum
potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem,
cum gaudio

12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

13 qui eripuit nos de potestate
tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ,

14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;

15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturæ,

16 quia in ipso condita sunt universa
in cælis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.

18 Et ipse est caput corporis
ecclesiæ;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

19 quia in ipso complacuit omnem
plenitudinem habitare

20 et per eum reconciliare omnia in
ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

21 Et vos, cum essetis aliquando
alienati et inimici sensu in operibus malis,

22 nunc autem reconciliavit in corpore
carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et
irreprehensibiles coram ipso;

23 si tamen permanetis in fide fundati
et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod
prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius
factus sum ego Paulus minister.

24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis
et adimpleo, ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro
corpore eius, quod est ecclesia,

25 cuius factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam
verbum Dei;

26 mysterium, quod absconditum fuit a
sæculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis
eius,

27 quibus voluit Deus notas facere
divitias gloriæ mysterii huius in gentibus, quod est Christus in
vobis, spes gloriæ;

28 quem nos annuntiamus, commonentes
omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut
exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;

29 ad quod et laboro certando secundum
operationem eius, quæ operatur in me in virtute.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Volo enim vos scire qualem
sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciæ, et
quicumque non viderunt faciem meam in carne,

2 ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis
intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ
et scientiæ absconditi.

4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in
subtilitate sermonum.

5 Nam etsi corpore absens sum, sed
spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et
firmamentum eius, quæ in Christum est, fidei vestræ.

6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum
Dominum, in ipso ambulate,

7 radicati et superædificati in ipso
et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum
actione.

8 Videte, ne quis vos deprædetur per
philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum,
secundum elementa mundi et non secundum Christum;

9 quia in ipso inhabitat omnis
plenitudo divinitatis corporaliter,

10 et estis in illo repleti, qui est
caput omnis principatus et potestatis;

11 in quo et circumcisi estis
circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in
circumcisione Christi;

12 consepulti ei in baptismo, in quo et
conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit
illum a mortuis;

13 et vos, cum mortui essetis in
delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo,
donans nobis omnia delicta,

14 delens, quod adversum nos erat,
chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit
de medio affigens illud cruci;

15 exspolians principatus et potestates
traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.

16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in
potu aut ex parte diei festi aut neomeniæ aut sabbatorum,

17 quæ sunt umbra futurorum, corpus
autem Christi.

18 Nemo vos bravio defraudet complacens
sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quæ vidit,
ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suæ

19 et non tenens caput, ex quo totum
corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum
crescit in augmentum Dei.

20 Si mortui estis cum Christo ab
elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis
subicimini:

21 « Ne tetigeris neque
gustaveris neque contrectaveris »,

22 quæ sunt omnia in corruptionem ipso
usu secundum præcepta et doctrinas hominum?

23 Quæ sunt rationem quidem habentia
sapientiæ in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori,
non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Igitur, si conresurrexistis
Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens;

2 quæ sursum sunt sapite, non quæ
supra terram.

3 Mortui enim estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo!

4 Cum Christus apparuerit, vita vestra,
tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

5 Mortificate ergo membra, quæ sunt
super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem,
concupiscentiam malam et avaritiam, quæ est simulacrorum
servitus,

6 propter quæ venit ira Dei super
filios incredulitatis;

7 in quibus et vos ambulastis
aliquando, cum viveretis in illis.

8 Nunc autem deponite et vos omnia:
iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore
vestro;

9 nolite mentiri invicem, qui exuistis
vos veterem hominem cum actibus eius

10 et induistis novum, eum, qui
renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit
eum,

11 ubi non est Græcus et Iudæus,
circumcisio et præputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed
omnia et in omnibus Christus.

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei,
sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem,
humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,

13 supportantes invicem et donantes
vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et
Dominus donavit vobis, ita et vos;

14 super omnia autem hæc: caritatem,
quod est vinculum perfectionis.

15 Et pax Christi dominetur in cordibus
vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati
estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis
abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos
psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in
cordibus vestris Deo;

17 et omne, quodcumque facitis in verbo
aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri
per ipsum.

18 Mulieres, subditæ estote viris,
sicut oportet in Domino.

19 Viri, diligite uxores et nolite
amari esse ad illas.

20 Filii, obœdite parentibus per
omnia; hoc enim placitum est in Domino.

21 Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22 Servi, obœdite per omnia dominis
carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes,
sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.

23 Quodcumque facitis, ex animo
operamini sicut Domino et non hominibus,

24 scientes quod a Domino accipietis
retributionem hereditatis. Domino Christo servite;

25 qui enim iniuriam facit, recipiet id
quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Domini, quod iustum est et æquum,
servis præstate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in
cælo.

2 Orationi instate, vigilantes in ea in
gratiarum actione,

3 orantes simul et pro nobis, ut Deus
aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,
propter quod etiam vinctus sum,

4 ut manifestem illud, ita ut oportet
me loqui.

5 In sapientia ambulate ad eos, qui
foris sunt, tempus redimentes.

6 Sermo vester semper sit in gratia,
sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique
respondere.

7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota
faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus
in Domino,

8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut
cognoscatis, quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra,

9 cum Onesimo fideli et carissimo
fratre, qui est ex vobis; omnia, quæ hic aguntur, nota facient
vobis.

10 Salutat vos Aristarchus concaptivus
meus et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata
— si venerit ad vos, excipite illum —

11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui
sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi
fuerunt solacio.

12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis
est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus,
ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.

13 Testimonium enim illi perhibeo, quod
habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciæ et
qui Hierapoli.

14 Salutat vos Lucas, medicus
carissimus, et Demas.

15 Salutate fratres, qui sunt
Laodiciæ, et Nympham et, quæ in domo eius est, ecclesiam.

16 Et cum lecta fuerit apud vos
epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam,
quæ ex Laodicia est, vos quoque legatis.

17 Et dicite Archippo:
« Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud
impleas ».

18 Salutatio mea manu Pauli. Memores
estote vinculorum meorum.
Gratia vobiscum.

Epistula ad Philippenses

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

1 Paulus et Timotheus servi Christi
Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum
episcopis et diaconis:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Gratias ago Deo meo in omni memoria
vestri,

4 semper in omni oratione mea pro
omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

5 super communione vestra in evangelio
a prima die usque nunc;

6 confidens hoc ipsum, quia, qui cœpit
in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;

7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro
omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et
in defensione et confirmatione evangelii socios gratiæ meæ omnes
vos esse.

8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam
omnes vos in visceribus Christi Iesu.

9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis
ac magis abundet in scientia et omni sensu,

10 ut probetis potiora, ut sitis
sinceri et sine offensa in diem Christi,

11 repleti fructu iustitiæ, qui est
per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12 Scire autem vos volo, fratres, quia,
quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii,

13 ita ut vincula mea manifesta fierent
in Christo in omni prætorio et in ceteris omnibus;

14 et plures e fratribus in Domino
confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum
loqui.

15 Quidam quidem et propter invidiam et
contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum
prædicant;

16 hi quidem ex caritate scientes
quoniam in defensionem evangelii positus sum,

17 illi autem ex contentione Christum
annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.

18 Quid enim? Dum omni modo, sive sub
obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo;
sed et gaudebo,

19 scio enim quia hoc mihi proveniet in
salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu
Christi,

20 secundum exspectationem et spem meam
quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc,
magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per
mortem.

21 Mihi enim vivere Christus est et
mori lucrum.

22 Quod si vivere in carne, hic mihi
fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23 Coartor autem ex his duobus:
desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis
melius;

24 permanere autem in carne, magis
necessarium est propter vos.

25 Et hoc confidens, scio quia manebo
et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium
fidei,

26 ut gloriatio vestra abundet in
Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne evangelio Christi
conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam
de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide
evangelii;

28 et in nullo perterriti ab
adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem
salutis, et hoc a Deo;

29 quia vobis hoc donatum est pro
Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo
patiamini

30 idem certamen habentes, quale
vidistis in me et nunc auditis in me.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 Si qua ergo consolatio in Christo,
si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quæ
viscera et miserationes,

2 implete gaudium meum, ut idem
sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum
sapientes;

3 nihil per contentionem neque per
inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem
arbitrantes;

4 non, quæ sua sunt, singuli
considerantes, sed et ea, quæ aliorum.

5 Hoc sentite in vobis, quod et in
Christo Iesu:

6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo,

7 sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,

8 humiliavit semetipsum factus
obœdiens usque ad mortem,
mortem autem crucis.

9 Propter quod et Deus illum
exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,

10 ut in nomine Iesu omne genu
flectatur
cælestium et terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur
« Dominus Iesus Christus! »,
in gloriam Dei Patris.

12 Itaque, carissimi mei, sicut semper
obœdistis, non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in
absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

13 Deus est enim, qui operatur in vobis
et velle et perficere pro suo beneplacito.

14 Omnia facite sine murmurationibus et
hæsitationibus,

15 ut efficiamini sine querela et
simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis
pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in
mundo,

16 verbum vitæ firmiter tenentes ad
gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in
vacuum laboravi.

17 Sed et si delibor supra sacrificium
et obsequium fidei vestræ, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;

18 idipsum autem et vos gaudete et
congaudete mihi.

19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum
cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quæ
circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui
sincere pro vobis sollicitus sit;

21 omnes enim sua quærunt, non quæ
sunt Iesu Christi.

22 Probationem autem eius cognoscitis,
quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut
videro, quæ circa me sunt;

24 confido autem in Domino, quoniam et
ipse cito veniam.

25 Necessarium autem existimavi
Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum
autem apostolum et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos,

26 quoniam omnes vos desiderabat et
mæstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad
mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et
mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut,
viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum in Domino cum
omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,

30 quoniam propter opus Christi usque
ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret
id, quod vobis deerat ministerii erga me.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 De cetero, fratres mei, gaudete in
Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem
securum.

2 Videte canes, videte malos operarios,
videte concisionem!

3 Nos enim sumus circumcisio, qui
Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne
fiduciam habentes,

4 quamquam ego habeam confidentiam et
in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:

5 circumcisus octava die, ex genere
Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem
pharisæus,

6 secundum æmulationem persequens
ecclesiam, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine
querela.

7 Sed, quæ mihi erant lucra, hæc
arbitratus sum propter Christum detrimentum.

8 Verumtamen existimo omnia detrimentum
esse propter eminentiam scientiæ Christi Iesu Domini mei, propter
quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum
lucrifaciam

9 et inveniar in illo non habens meam
iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi,
quæ ex Deo est iustitia in fide;

10 ad cognoscendum illum et virtutem
resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me
morti eius,

11 si quo modo occurram ad
resurrectionem, quæ est ex mortuis.

12 Non quod iam acceperim aut iam
perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et
comprehensus sum a Christo Iesu.

13 Fratres, ego me non arbitror
comprehendisse; unum autem: quæ quidem retro sunt, obliviscens, ad
ea vero, quæ ante sunt, extendens me

14 ad destinatum persequor, ad bravium
supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.

15 Quicumque ergo perfecti, hoc
sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus
revelabit;

16 verumtamen, ad quod pervenimus, in
eodem ambulemus.

17 Coimitatores mei estote, fratres, et
observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.

18 Multi enim ambulant, quos sæpe
dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis
Christi,

19 quorum finis interitus, quorum deus
venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

20 Noster enim municipatus in cælis
est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,

21 qui transfigurabit corpus
humilitatis nostræ, ut illud conforme faciat corpori gloriæ suæ
secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Itaque, fratres mei carissimi et
desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino,
carissimi!

2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor
idipsum sapere in Domino.

3 Etiam rogo et te, germane compar,
adiuva illas, quæ mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente
et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

4 Gaudete in Domino semper. Iterum
dico: Gaudete!

5 Modestia vestra nota sit omnibus
hominibus. Dominus prope.

6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus
oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ
innotescant apud Deum.

7 Et pax Dei, quæ exsuperat omnem
sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo
Iesu.

8 De cetero, fratres, quæcumque sunt
vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque casta,
quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus et si
qua laus, hæc cogitate;

9 quæ et didicistis et accepistis et
audistis et vidistis in me, hæc agite; et Deus pacis erit
vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino
vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire,
sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.

11 Non quasi propter penuriam dico, ego
enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare;
ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et
abundare et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo, qui me
confortat.

14 Verumtamen bene fecistis
communicantes tribulationi meæ.

15 Scitis autem et vos, Philippenses,
quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia,
nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi
vos soli;

16 quia et Thessalonicam et semel et
bis in usum mihi misistis.

17 Non quia quæro datum, sed requiro
fructum, qui abundet in rationem vestram.

18 Accepi autem omnia et abundo;
repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quæ misistis odorem
suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

19 Deus autem meus implebit omne
desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo
Iesu.

20 Deo autem et Patri nostro gloria in
sæcula sæculorum. Amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo
Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.

22 Salutant vos omnes sancti, maxime
autem, qui de Cæsaris domo sunt.

23 Gratia Domini Iesu Christi cum
spiritu vestro. Amen.

Epistula ad Ephesios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo
Iesu:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in
Christo,

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

5 qui prædestinavit nos in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suæ,

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ,
in qua gratificavit nos in Dilecto,

7 in quo habemus redemptionem per
sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiæ eius,

8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,

9 notum faciens nobis mysterium
voluntatis suæ,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

10 in dispensationem plenitudinis
temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quæ in cælis et quæ in terra, in ipso;

11 in quo etiam sorte vocati sumus,
prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum
consilium voluntatis suæ,

12 ut simus in laudem gloriæ eius, qui
ante speravimus in Christo;

13 in quo et vos cum audissetis verbum
veritatis, evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati
estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est arrabo hereditatis nostræ
in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem
vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes
sanctos,

16 non cesso gratias agens pro vobis
memoriam faciens in orationibus meis,

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi,
Pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis in
agnitione eius,

18 illuminatos oculos cordis vestri, ut
sciatis quæ sit spes vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ
hereditatis eius in sanctis,

19 et quæ sit supereminens magnitudo
virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiæ
virtutis eius,

20 quam operatus est in Christo,
suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in
cælestibus

21 supra omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod
nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro;

22 et omnia subiecit sub pedibus eius
et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ,

23 quæ est corpus ipsius, plenitudo
eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vos, cum essetis mortui
delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis
secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris,
spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ;

3 in quibus et nos omnes aliquando
conversati sumus in concupiscentiis carnis nostræ, facientes
voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ,
sicut et ceteri.

4 Deus autem, qui dives est in
misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —

6 et conresuscitavit et consedere fecit
in cælestibus in Christo Iesu,

7 ut ostenderet in sæculis
supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super
nos in Christo Iesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem;
et hoc non ex vobis, Dei donum est:

9 non ex operibus, ut ne quis
glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in
Christo Iesu in opera bona, quæ præparavit Deus, ut in illis
ambulemus.

11 Propter quod memores estote, quod
aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ
dicitur circumcisio in carne manufacta,

12 quia eratis illo in tempore sine
Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum
promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum et medium parietem maceriæ solvit, inimicitiam, in
carne sua,

15 legem mandatorum in decretis
evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem,
faciens pacem,

16 et reconciliet ambos in uno corpore
Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem
vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

18 quoniam per ipsum habemus accessum
ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo iam non estis extranei et
advenæ, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

20 superædificati super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo
Iesu,

21 in quo omnis ædificatio compacta
crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in
habitaculum Dei in Spiritu.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Huius rei gratia, ego Paulus,
vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —

2 si tamen audistis dispensationem
gratiæ Dei, quæ data est mihi pro vobis,

3 quoniam secundum revelationem notum
mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,

4 prout potestis legentes intellegere
prudentiam meam in mysterio Christi,

5 quod aliis generationibus non
innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis
apostolis eius et prophetis in Spiritu,

6 esse gentes coheredes et
concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per
evangelium,

7 cuius factus sum minister secundum
donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis
eius.

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est
gratia hæc: gentibus evangelizare investigabiles divitias
Christi

9 et illuminare omnes, quæ sit
dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, qui omnia
creavit,

10 ut innotescat nunc principatibus et
potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia
Dei,

11 secundum propositum sæculorum, quod
fecit in Christo Iesu Domino nostro,

12 in quo habemus fiduciam et accessum
in confidentia per fidem eius.

13 Propter quod peto, ne deficiatis in
tribulationibus meis pro vobis, quæ est gloria vestra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad
Patrem,

15 ex quo omnis paternitas in cælis et
in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias
gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem
hominem,

17 habitare Christum per fidem in
cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,

18 ut valeatis comprehendere cum
omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et
profundum,

19 scire etiam supereminentem scientiæ
caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est supra omnia
facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum
virtutem, quæ operatur in nobis,

21 ipsi gloria in ecclesia et in
Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in
Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

2 cum omni humilitate et mansuetudine,
cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

3 solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;

4 unum corpus et unus Spiritus, sicut
et vocati estis in una spe vocationis vestræ;

5 unus Dominus, una fides, unum
baptisma;

6 unus Deus et Pater omnium, qui super
omnes et per omnia et in omnibus.

7 Unicuique autem nostrum data est
gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod
dicit:
« Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ».

9 Illud autem
« ascendit » quid est, nisi quia et descendit
in inferiores partes terræ?

10 Qui descendit, ipse est et qui
ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

11 Et ipse dedit quosdam quidem
apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios
autem pastores et doctores

12 ad instructionem sanctorum in opus
ministerii, in ædificationem corporis Christi,

13 donec occurramus omnes in unitatem
fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram
ætatis plenitudinis Christi,

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes
et circumacti omni vento doctrinæ in fallacia hominum, in astutia
ad circumventionem erroris;

15 veritatem autem facientes in
caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

16 ex quo totum corpus compactum et
conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem
in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in
ædificationem sui in caritate.

17 Hoc igitur dico et testificor in
Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate
sensus sui

18 tenebris obscuratum habentes
intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quæ est in
illis propter cæcitatem cordis ipsorum;

19 qui indolentes semetipsos
tradiderunt impudicitiæ in operationem immunditiæ omnis in
avaritia.

20 Vos autem non ita didicistis
Christum,

21 si tamen illum audistis et in ipso
edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

22 deponere vos secundum pristinam
conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria
erroris,

23 renovari autem spiritu mentis
vestræ

24 et induere novum hominem, qui
secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

25 Propter quod deponentes mendacium
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus
invicem membra.

26 Irascimini et nolite peccare; sol
non occidat super iracundiam vestram,

27 et nolite locum dare Diabolo.

28 Qui furabatur, iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat
necessitatem patienti.

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non
procedat, sed si quis bonus ad ædificationem opportunitatis, ut
det gratiam audientibus.

30 Et nolite contristare Spiritum
Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

31 Omnis amaritudo et ira et indignatio
et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

32 Estote autem invicem benigni,
misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit
vobis.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut
filii carissimi,

2 et ambulate in dilectione, sicut et
Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et
hostiam Deo in odorem suavitatis.

3 Fornicatio autem et omnis immunditia
aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

4 et turpitudo et stultiloquium aut
scurrilitas, quæ non decent, sed magis gratiarum actio.

5 Hoc enim scitote intellegentes quod
omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor,
non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

6 Nemo vos decipiat inanibus verbis;
propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

7 Nolite ergo effici comparticipes
eorum;

8 eratis enim aliquando tenebræ, nunc
autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

9 — fructus enim lucis est in
omni bonitate et iustitia et veritate —

10 probantes quid sit beneplacitum
Domino;

11 et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

12 quæ enim in occulto fiunt ab ipsis,
turpe est et dicere;

13 omnia autem, quæ arguuntur, a
lumine manifestantur,

14 omne enim, quod manifestatur, lumen
est. Propter quod dicit: « Surge, qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit te Christus ».

15 Videte itaque caute quomodo
ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,

16 redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes,
sed intellegite, quæ sit voluntas Domini.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est
luxuria, sed implemini Spiritu

19 loquentes vobismetipsis in psalmis
et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in
cordibus vestris Domino.

20 Gratias agentes semper pro omnibus
in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

21 subiecti invicem in timore
Christi.

22 Mulieres viris suis sicut
Domino,

23 quoniam vir caput est mulieris,
sicut et Christus caput est ecclesiæ, ipse salvator corporis.

24 Sed ut ecclesia subiecta est
Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

25 Viri, diligite uxores, sicut et
Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans
lavacro aquæ in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam
ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed
ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores
suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio
habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

32 Mysterium hoc magnum est; ego autem
dico de Christo et ecclesia!

33 Verumtamen et vos singuli
unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat
virum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filii, obœdite parentibus vestris
in Domino; hoc enim est iustum.

2 Honora patrem tuum et matrem, quod
est mandatum primum cum promissione,

3 ut bene sit tibi, et sis longævus
super terram.

4 Et, patres, nolite ad iracundiam
provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et
correptione Domini.

5 Servi, obœdite dominis carnalibus
cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut
Christo;

6 non ad oculum servientes, quasi
hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei
ex animo;

7 cum bona voluntate servientes, sicut
Domino et non hominibus,

8 scientes quoniam unusquisque, si quid
fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.

9 Et, domini, eadem facite illis,
remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est
in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.

10 De cetero confortamini in Domino et
in potentia virtutis eius.

11 Induite armaturam Dei, ut possitis
stare adversus insidias Diaboli.

12 Quia non est nobis colluctatio
adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus
spiritalia nequitiæ in cælestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut
possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros
in veritate et induti loricam iustitiæ

15 et calceati pedes in præparatione
evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

17 et galeam salutis assumite et
gladium Spiritus, quod est verbum Dei;

18 per omnem orationem et obsecrationem
orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni
instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

19 et pro me, ut detur mihi sermo in
aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium
evangelii,

20 pro quo legatione fungor in catena,
ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

21 Ut autem et vos sciatis, quæ circa
me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus
frater et fidelis minister in Domino,

22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut
cognoscatis, quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23 Pax fratribus et caritas cum fide a
Deo Patre et Domino Iesu Christo.

24 Gratia cum omnibus, qui diligunt
Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
 

Epistula ad Galatas

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

1 Paulus apostolus, non ab
hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem,
qui suscitavit eum a mortuis,

2 et, qui mecum sunt, omnes fratres
ecclesiis Galatiæ:

3 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo,

4 qui dedit semetipsum pro peccatis
nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam secundum
voluntatem Dei et Patris nostri,

5 cui gloria in sæcula sæculorum.
Amen.

6 Miror quod tam cito transferimini ab
eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium;

7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui,
qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.

8 Sed licet nos aut angelus de cælo
evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema
sit!

9 Sicut prædiximus, et nunc iterum
dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis,
anathema sit!

10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo?
Aut quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem!

11 Notum enim vobis facio, fratres,
evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum
hominem;

12 neque enim ego ab homine accepi
illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.

13 Audistis enim conversationem meam
aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam
Dei et expugnabam illam;

14 et proficiebam in Iudaismo supra
multos coætaneos in genere meo, abundantius æmulator exsistens
paternarum mearum traditionum.

15 Cum autem placuit Deo, qui me
segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam,

16 ut revelaret Filium suum in me, ut
evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et
sanguine

17 neque ascendi Hierosolymam ad
antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus
sum Damascum.

18 Deinde post annos tres, ascendi
Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim;

19 alium autem apostolorum non vidi,
nisi Iacobum fratrem Domini.

20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram
Deo quia non mentior.

21 Deinde veni in partes Syriæ et
Ciliciæ.

22 Eram autem ignotus facie ecclesiis
Iudææ, quæ sunt in Christo;

23 tantum autem auditum habebant:
« Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat
fidem, quam aliquando expugnabat »,

24 et in me glorificabant Deum.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Deinde post annos quattuordecim,
iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito;

2 ascendi autem secundum revelationem;
et contuli cum illis evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum
autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut
cucurrissem.

3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum
esset Græcus, compulsus est circumcidi.

4 Sed propter subintroductos falsos
fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam
habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;

5 quibus neque ad horam cessimus
subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.

6 Ab his autem, qui videbantur esse
aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus
personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur,
nihil contulerunt,

7 sed e contra, cum vidissent quod
creditum est mihi evangelium præputii, sicut Petro
circumcisionis

8 — qui enim operatus est Petro
in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes

9 et cum cognovissent gratiam, quæ
data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur
columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ communionis, ut
nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;

10 tantum ut pauperum memores essemus,
quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11 Cum autem venisset Cephas
Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12 Prius enim quam venirent quidam ab
Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et
segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.

13 Et simulationi eius consenserunt
ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum
simulatione.

14 Sed cum vidissem quod non recte
ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephæ coram omnibus:
« Si tu, cum Iudæus sis, gentiliter et non Iudaice
vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ».

15 Nos natura Iudæi et non ex gentibus
peccatores,

16 scientes autem quod non iustificatur
homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in
Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non
ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur
omnis caro.

17 Quodsi quærentes iustificari in
Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati
minister est? Absit!

18 Si enim, quæ destruxi, hæc iterum
ædifico, prævaricatorem me constituo.

19 Ego enim per legem legi mortuus sum,
ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;

20 vivo autem iam non ego, vivit vero
in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii
Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.

21 Non irritam facio gratiam Dei; si
enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 O insensati Galatæ, quis vos
fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est
crucifixus?

2 Hoc solum volo a vobis discere: Ex
operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?

3 Sic stulti estis? Cum Spiritu
cœperitis, nunc carne consummamini?

4 Tanta passi estis sine causa? Si
tamen et sine causa!

5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum et
operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu
fidei?

6 Sicut Abraham credidit Deo, et
reputatum est ei ad iustitiam.

7 Cognoscitis ergo quia qui ex fide
sunt, hi sunt filii Abrahæ.

8 Providens autem Scriptura, quia ex
fide iustificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ:
«Benedicentur in te omnes gentes».

9 Igitur, qui ex fide sunt,
benedicuntur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis
sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim:
« Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quæ
scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ».

11 Quoniam autem in lege nemo
iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide
vivet;

12 lex autem non est ex fide; sed, qui
fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto
legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est:
« Maledictus omnis, qui pendet in
ligno »,

14 ut in gentes benedictio Abrahæ
fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per
fidem.

15 Fratres, secundum hominem dico,
tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut
superordinat.

16 Abrahæ autem dictæ sunt
promissiones et semini eius. Non dicit: « Et
seminibus », quasi in multis, sed quasi in uno:
«Et semini tuo», qui est Christus.

17 Hoc autem dico: Testamentum
confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta
est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex
promissione; Abrahæ autem per promissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex? Propter
transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum
est, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est, Deus
autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei?
Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege
esset iustitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub
peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub
lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat.

24 Itaque lex pædagogus noster fuit in
Christum, ut ex fide iustificemur;

25 at ubi venit fides, iam non sumus
sub pædagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem
in Christo Iesu.

27 Quicumque enim in Christum baptizati
estis, Christum induistis:

28 non est Iudæus neque Græcus, non
est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos
unus estis in Christo Iesu.

29 Si autem vos Christi, ergo Abrahæ
semen estis, secundum promissionem heredes.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dico autem: Quanto tempore heres
parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,

2 sed sub tutoribus est et actoribus
usque ad præfinitum tempus a patre.

3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub
elementis mundi eramus servientes;

4 at ubi venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

5 ut eos, qui sub lege erant,
redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6 Quoniam autem estis filii, misit Deus
Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: « Abba,
Pater! ».

7 Itaque iam non es servus sed filius;
quod si filius, et heres per Deum.

8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his,
qui natura non sunt dii, servistis;

9 nunc autem, cum cognoveritis Deum,
immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et
egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

10 Dies observatis et menses et tempora
et annos!

11 Timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis.

12 Estote sicut ego, quia et ego sicut
vos; fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis;

13 scitis autem quia per infirmitatem
carnis pridem vobis evangelizavi,

14 et tentationem vestram in carne mea
non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis
me, sicut Christum Iesum.

15 Ubi est ergo beatitudo vestra?
Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos
vestros eruissetis et dedissetis mihi.

16 Ergo inimicus vobis factus sum,
verum dicens vobis?

17 Æmulantur vos non bene, sed
excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18 Bonum est autem æmulari in bono
semper, et non tantum cum præsens sum apud vos,

19 filioli mei, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis!

20 Vellem autem esse apud vos modo et
mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.

21 Dicite mihi, qui sub lege vultis
esse: Legem non auditis?

22 Scriptum est enim quoniam Abraham
duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.

23 Sed qui de ancilla, secundum carnem
natus est; qui autem de libera, per promissionem.

24 Quæ sunt per allegoriam dicta;
ipsæ enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in
servitutem generans, quod est Agar.

25 Illud vero Agar mons est Sinai in
Arabia, respondet autem Ierusalem, quæ nunc est; servit enim cum
filiis suis.

26 Illa autem, quæ sursum est
Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra;

27 scriptum est enim:
« Lætare, sterilis, quæ non paris,
erumpe et exclama, quæ non parturis,
quia multi filii desertæ
magis quam eius, quæ habet virum ».

28 Vos autem, fratres, secundum Isaac
promissionis filii estis.

29 Sed quomodo tunc, qui secundum
carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita
et nunc.

30 Sed quid dicit Scriptura?
« Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit
filius ancillæ cum filio liberæ ».

31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ
filii sed liberæ.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hac libertate nos Christus
liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis
detineri.

2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam,
si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3 Testificor autem rursum omni homini
circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4 Evacuati estis a Christo, qui in lege
iustificamini, a gratia excidistis.

5 Nos enim Spiritu ex fide spem
iustitiæ exspectamus.

6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio
aliquid valet neque præputium, sed fides, quæ per caritatem
operatur.

7 Currebatis bene; quis vos impedivit
veritati non obœdire?

8 Hæc persuasio non est ex eo, qui
vocat vos.

9 Modicum fermentum totam massam
corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod
nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium,
quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si
circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior?
Ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscidantur, qui vos
conturbant!

13 Vos enim in libertatem vocati estis,
fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per
caritatem servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone
impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis et
devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!

16 Dico autem: Spiritu ambulate et
concupiscentiam carnis ne perfeceritis.

17 Caro enim concupiscit adversus
Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; hæc enim invicem
adversantur, ut non, quæcumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis
sub lege.

19 Manifesta autem sunt opera carnis,
quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia,
inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones,
sectæ,

21 invidiæ, ebrietates, comissationes
et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam, qui
talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas,
gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,

23 mansuetudo, continentia; adversus
huiusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et
ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriæ
cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres, et si præoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu
tenteris.

2 Alter alterius onera portate et sic
adimplebitis legem Christi.

3 Nam si quis existimat se aliquid
esse, cum sit nihil, ipse se seducit;

4 opus autem suum probet unusquisque et
sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.

5 Unusquisque enim onus suum
portabit.

6 Communicet autem is, qui catechizatur
verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

7 Nolite errare: Deus non irridetur.
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet;

8 quoniam, qui seminat in carne sua, de
carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu
metet vitam æternam.

9 Bonum autem facientes infatigabiles,
tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur
bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi
vobis mea manu.

12 Quicumque volunt placere in carne,
hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem
non patiantur;

13 neque enim, qui circumciduntur,
legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra
glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo.

15 Neque enim circumcisio aliquid est
neque præputium sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti
fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.

17 De cetero nemo mihi molestus sit;
ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum spiritu vestro, fratres. Amen.