Evangelium secundum Matthæum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1 Liber generationis Iesu Christi
filii David filii Abraham.

2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem
genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,

3 Iudas autem genuit Phares et Zara de
Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,

4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab
autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,

5 Salmon autem genuit Booz de Rahab,
Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,

6 Iesse autem genuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ,

7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam
autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,

8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat
autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,

9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham
autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,

10 Ezechias autem genuit Manassen,
Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,

11 Iosias autem genuit Iechoniam et
fratres eius in transmigratione Babylonis.

12 Et post transmigrationem Babylonis
Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,

13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud
autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,

14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem
genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,

15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar
autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,

16 Iacob autem genuit Ioseph virum
Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

17 Omnes ergo generationes ab Abraham
usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad
transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a
transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes
quattuordecim.

18 Iesu Christi autem generatio sic
erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent
inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

19 Ioseph autem vir eius, cum esset
iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

20 Hæc autem eo cogitante, ecce
angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: « Ioseph
fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in
ea natum est, de Spiritu Sancto est;

21 pariet autem filium, et vocabis
nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum ».

22 Hoc autem totum factum est, ut
adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem:

23 « Ecce, virgo in utero
habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius
Emmanuel », quod est interpretatum Nobiscum Deus.

24 Exsurgens autem Ioseph a somno
fecit, sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem
suam;

25 et non cognoscebat eam, donec
peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem natus esset Iesus in
Bethlehem Iudææ in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente
venerunt Hierosolymam

2 dicentes: « Ubi est, qui
natus est, rex Iudæorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et
venimus adorare eum ».

3 Audiens autem Herodes rex turbatus
est et omnis Hierosolyma cum illo;

4 et congregans omnes principes
sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus
nasceretur.

5 At illi dixerunt ei: « In
Bethlehem Iudææ. Sic enim scriptum est per prophetam:

6 “Et tu, Bethlehem terra Iudæ,
nequaquam minima es in principibus Iudæ;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel” ».

7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis,
diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis;

8 et mittens illos in Bethlehem dixit:
« Ite et interrogate diligenter de puero; et cum
inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem
eum ».

9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et
ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra, ubi erat puer.

10 Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.

11 Et intrantes domum viderunt puerum
cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis
thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.

12 Et responso accepto in somnis, ne
redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem
suam.

13 Qui cum recessissent, ecce angelus
Domini apparet in somnis Ioseph dicens: « Surge et
accipe puerum et matrem eius et fuge in Ægyptum et esto ibi, usque
dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad
perdendum eum ».

14 Qui consurgens accepit puerum et
matrem eius nocte et recessit in Ægyptum

15 et erat ibi usque ad obitum Herodis,
ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem:
« Ex Ægypto vocavi filium meum ».

16 Tunc Herodes videns quoniam illusus
esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et
infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.

17 Tunc adimpletum est, quod dictum est
per Ieremiam prophetam dicentem:

18 « Vox in Rama audita
est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ».

19 Defuncto autem Herode, ecce apparet
angelus Domini in somnis Ioseph in Ægypto

20 dicens: « Surge et accipe
puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim,
qui quærebant animam pueri ».

21 Qui surgens accepit puerum et matrem
eius et venit in terram Israel.

22 Audiens autem quia Archelaus
regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et
admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ

23 et veniens habitavit in civitate,
quæ vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per
Prophetas: « Nazaræus vocabitur ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 In diebus autem illis venit
Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ

2 et dicens: « Pænitentiam
agite; appropinquavit enim regnum cælorum ».

3 Hic est enim, qui dictus est per
Isaiam prophetam dicentem:
« Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!” ».

4 Ipse autem Ioannes habebat
vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos;
esca autem eius erat locustæ et mel silvestre.

5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et
omnis Iudæa et omnis regio circa Iordanem,

6 et baptizabantur in Iordane flumine
ab eo, confitentes peccata sua.

7 Videns autem multos pharisæorum et
sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis:
« Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a
futura ira?

8 Facite ergo fructum dignum
pænitentiæ

9 et ne velitis dicere intra vos:
«Patrem habemus Abraham»; dico enim vobis quoniam
potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahæ filios.

10 Iam enim securis ad radicem arborum
posita est; omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum,
exciditur et in ignem mittitur.

11 Ego quidem vos baptizo in aqua in
pænitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius
non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu
Sancto et igni,

12 cuius ventilabrum in manu sua, et
permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum,
paleas autem comburet igni inexstinguibili ».

13 Tunc venit Iesus a Galilæa in
Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.

14 Ioannes autem prohibebat eum dicens:
« Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad
me? ».

15 Respondens autem Iesus dixit ei:
« Sine modo, sic enim decet nos implere omnem
iustitiam ». Tunc dimittit eum.

16 Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum
Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.

17 Et ecce vox de cælis dicens:
«Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc Iesus ductus est in desertum
a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.

2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3 Et accedens tentator dixit ei:
« Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes
fiant ».

4 Qui respondens dixit:
« Scriptum est:
“Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei” ».

5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam
civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

6 et dicit ei: « Si Filius
Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ».

7 Ait illi Iesus: « Rursum
scriptum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ».

8 Iterum assumit eum Diabolus in montem
excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam
eorum

9 et dicit illi: « Hæc tibi
omnia dabo, si cadens adoraveris me».

10 Tunc dicit ei Iesus:
« Vade, Satanas! Scriptum est enim:
“Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies” ».

11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce
angeli accesserunt et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset quod Ioannes
traditus esset, secessit in Galilæam.

13 Et relicta Nazareth, venit et
habitavit in Capharnaum maritimam

14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut
impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:

15 « Terra Zabulon et terra
Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilæa gentium;

16 populus, qui sedebat in
tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ».

17 Exinde cœpit Iesus prædicare et
dicere: « Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum
cælorum ».

18 Ambulans autem iuxta mare Galilææ,
vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem
eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.

19 Et ait illis: « Venite
post me, et faciam vos piscatores hominum ».

20 At illi continuo, relictis retibus,
secuti sunt eum.

21 Et procedens inde vidit alios duos
fratres, Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, in navi cum
Zebedæo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.

22 Illi autem statim, relicta navi et
patre suo, secuti sunt eum.

23 Et circumibat Iesus totam Galilæam,
docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans
omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

24 Et abiit opinio eius in totam
Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et
tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos et
paralyticos, et curavit eos.

25 Et secutæ sunt eum turbæ multæ de
Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Iudæa et de trans
Iordanem.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
vel ad indicem capitulorum supra

1 Videns autem turbas, ascendit in
montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius;

2 et aperiens os suum docebat eos
dicens:

3 « Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum cælorum.

4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur.

5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt
terram.

6 Beati, qui esuriunt et sitiunt
iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

7 Beati misericordes, quia ipsi
misericordiam consequentur.

8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt.

9 Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur.

10 Beati, qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum.

11 Beati estis cum maledixerint vobis
et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos,
mentientes, propter me.

12 Gaudete et exsultate, quoniam merces
vestra copiosa est in cælis; sic enim persecuti sunt prophetas,
qui fuerunt ante vos.

13 Vos estis sal terræ; quod si sal
evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut
mittatur foras et conculcetur ab hominibus.

14 Vos estis lux mundi. Non potest
civitas abscondi supra montem posita;

15 neque accendunt lucernam et ponunt
eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in
domo sunt.

16 Sic luceat lux vestra coram
hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem
vestrum, qui in cælis est.

17 Nolite putare quoniam veni solvere
Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.

18 Amen quippe dico vobis: Donec
transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a
Lege, donec omnia fiant.

19 Qui ergo solverit unum de mandatis
istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno
cælorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in
regno cælorum.

20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit
iustitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis
in regnum cælorum.

21 Audistis quia dictum est antiquis:
«Non occides; qui autem occiderit, reus erit
iudicio».

22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri
suo: «Racha», reus erit concilio; qui autem dixerit:
«Fatue», reus erit gehennæ ignis.

23 Si ergo offeres munus tuum ad
altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid
adversum te,

24 relinque ibi munus tuum ante altare
et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus
tuum.

25 Esto consentiens adversario tuo
cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici,
et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.

26 Amen dico tibi: Non exies inde,
donec reddas novissimum quadrantem.

27 Audistis quia dictum est: “Non
mœchaberis”.

28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in
corde suo.

29 Quod si oculus tuus dexter
scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut
pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in
gehennam.

30 Et si dextera manus tua scandalizat
te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum
membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.

31 Dictum est autem: «Quicumque
dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii».

32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui
dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam
mœchari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.

33 Iterum audistis quia dictum est
antiquis: “Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua”.

34 Ego autem dico vobis: Non iurare
omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est,

35 neque per terram, quia scabellum est
pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni
Regis;

36 neque per caput tuum iuraveris, quia
non potes unum capillum album facere aut nigrum.

37 Sit autem sermo vester: «Est,
est», «Non, non»; quod autem his abundantius est,
a Malo est.

38 Audistis quia dictum est: “Oculum
pro oculo et dentem pro dente”.

39 Ego autem dico vobis: Non resistere
malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, præbe
illi et alteram;

40 et ei, qui vult tecum iudicio
contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;

41 et quicumque te angariaverit mille
passus, vade cum illo duo.

42 Qui petit a te, da ei; et volenti
mutuari a te, ne avertaris.

43 Audistis quia dictum est: “Diliges
proximum tuum et odio habebis inimicum tuum”.

44 Ego autem dico vobis: Diligite
inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,

45 ut sitis filii Patris vestri, qui in
cælis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et
pluit super iustos et iniustos.

46 Si enim dilexeritis eos, qui vos
diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc
faciunt?

47 Et si salutaveritis fratres vestros
tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?

48 Estote ergo vos perfecti, sicut
Pater vester cælestis perfectus est.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
vel ad indicem capitulorum supra

1 Attendite, ne iustitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem
non habetis apud Patrem vestrum, qui in cælis est.

2 Cum ergo facies eleemosynam, noli
tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in
vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt
mercedem suam.

3 Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,

4 ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5 Et cum oratis, non eritis sicut
hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes
orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt
mercedem suam.

6 Tu autem cum orabis, intra in
cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in
abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet
tibi.

7 Orantes autem nolite multum loqui
sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.

8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim
Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.

9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum,

10 adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in cælo, et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da
nobis hodie;

12 et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

13 et ne inducas nos in
tentationem,
sed libera nos a Malo.

14 Si enim dimiseritis hominibus
peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cælestis;

15 si autem non dimiseritis hominibus,
nec Pater vester dimittet peccata vestra.

16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri
sicut hypocritæ tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant
hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem
suam.

17 Tu autem cum ieiunas, unge caput
tuum et faciem tuam lava,

18 ne videaris hominibus ieiunans sed
Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in
abscondito, reddet tibi.

19 Nolite thesaurizare vobis thesauros
in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et
furantur;

20 thesaurizate autem vobis thesauros
in cælo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non
effodiunt nec furantur;

21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi
erit et cor tuum.

22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo
fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;

23 si autem oculus tuus nequam fuerit,
totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est,
tenebræ sunt, tenebræ quantæ erunt!

24 Nemo potest duobus dominis servire:
aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit
et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonæ.

25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis
animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid
induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam
vestimentum?

26 Respicite volatilia cæli, quoniam
non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester
cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?

27 Quis autem vestrum cogitans potest
adicere ad ætatem suam cubitum unum?

28 Et de vestimento quid solliciti
estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque
nent.

29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30 Si autem fenum agri, quod hodie est
et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos,
modicæ fidei?

31 Nolite ergo solliciti esse dicentes:
«Quid manducabimus?», aut: «Quid bibemus?»,
aut: «Quo operiemur?».

32 Hæc enim omnia gentes inquirunt;
scit enim Pater vester cælestis quia his omnibus indigetis.

33 Quærite autem primum regnum Dei et
iustitiam eius, et hæc omnia adicientur vobis.

34 Nolite ergo esse solliciti in
crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit
diei malitia sua.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nolite iudicare, ut non
iudicemini;

2 in quo enim iudicio iudicaveritis,
iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.

3 Quid autem vides festucam in oculo
fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

4 Aut quomodo dices fratri tuo:
«Sine, eiciam festucam de oculo tuo», et ecce trabes
est in oculo tuo?

5 Hypocrita, eice primum trabem de
oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris
tui.

6 Nolite dare sanctum canibus neque
mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas
pedibus suis et conversi dirumpant vos.

7 Petite, et dabitur vobis; quærite et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

8 Omnis enim qui petit, accipit; et,
qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.

9 Aut quis est ex vobis homo, quem si
petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?

10 Aut si piscem petierit, numquid
serpentem porriget ei?

11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis
dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in
cælis est, dabit bona petentibus se.

12 Omnia ergo, quæcumque vultis ut
faciant vobis homines, ita et vos facite eis; hæc est enim Lex et
Prophetæ.

13 Intrate per angustam portam, quia
lata porta et spatiosa via, quæ ducit ad perditionem, et multi
sunt, qui intrant per eam;

14 quam angusta porta et arta via, quæ
ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!

15 Attendite a falsis prophetis, qui
veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi
rapaces.

16 A fructibus eorum cognoscetis eos;
numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?

17 Sic omnis arbor bona fructus bonos
facit, mala autem arbor fructus malos facit;

18 non potest arbor bona fructus malos
facere, neque arbor mala fructus bonos facere.

19 Omnis arbor, quæ non facit fructum
bonum, exciditur et in ignem mittitur.

20 Igitur ex fructibus eorum
cognoscetis eos.

21 Non omnis, qui dicit mihi:
«Domine, Domine», intrabit in regnum cælorum, sed qui
facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est.

22 Multi dicent mihi in illa die:
«Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo
nomine dæmonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas
fecimus?».

23 Et tunc confitebor illis: Numquam
novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.

24 Omnis ergo, qui audit verba mea hæc
et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum
suam supra petram.

25 Et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non
cecidit; fundata enim erat supra petram.

26 Et omnis, qui audit verba mea hæc
et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum
suam supra arenam.

27 Et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et
cecidit, et fuit ruina eius magna ».

28 Et factum est, cum consummasset
Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrinam eius;

29 erat enim docens eos sicut
potestatem habens, et non sicut scribæ eorum.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem descendisset de monte,
secutæ sunt eum turbæ multæ.

2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum
dicens: « Domine, si vis, potes me
mundare ».

3 Et extendens manum, tetigit eum
dicens: « Volo, mundare! »; et confestim
mundata est lepra eius.

4 Et ait illi Iesus: « Vide,
nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod
præcepit Moyses, in testimonium illis ».

5 Cum autem introisset Capharnaum,
accessit ad eum centurio rogans eum

6 et dicens: « Domine, puer
meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ».

7 Et ait illi: « Ego veniam
et curabo eum ».

8 Et respondens centurio ait:
« Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed
tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

9 Nam et ego homo sum sub potestate,
habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit;
et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac
hoc», et facit».

10 Audiens autem Iesus, miratus est et
sequentibus se dixit: «Amen dico vobis: Apud nullum inveni
tantam fidem in Israel!

11 Dico autem vobis quod multi ab
oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et
Iacob in regno cælorum;

12 filii autem regni eicientur in
tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor
dentium ».

13 Et dixit Iesus centurioni:
« Vade; sicut credidisti, fiat tibi ». Et
sanatus est puer in hora illa.

14 Et cum venisset Iesus in domum
Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;

15 et tetigit manum eius, et dimisit
eam febris; et surrexit et ministrabat ei.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei
multos dæmonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male
habentes curavit,

17 ut adimpleretur, quod dictum est per
Isaiam prophetam dicentem:
« Ipse infirmitates nostras accepit
et ægrotationes portavit ».

18 Videns autem Iesus turbas multas
circum se, iussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba ait illi:
« Magister, sequar te, quocumque ieris ».

20 Et dicit ei Iesus:
« Vulpes foveas habent, et volucres cæli tabernacula,
Filius autem hominis non habet, ubi caput
reclinet ».

21 Alius autem de discipulis eius ait
illi: «Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem
meum ».

22 Iesus autem ait illi:
« Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos
suos ».

23 Et ascendente eo in naviculam,
secuti sunt eum discipuli eius.

24 Et ecce motus magnus factus est in
mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero
dormiebat.

25 Et accesserunt et suscitaverunt eum
dicentes: « Domine, salva nos,
perimus! ».

26 Et dicit eis: « Quid
timidi estis, modicæ fidei? ». Tunc surgens increpavit
ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt dicentes:
« Qualis est hic, quia et venti et mare obœdiunt
ei? ».

28 Et cum venisset trans fretum in
regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de
monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per
viam illam.

29 Et ecce clamaverunt dicentes:
« Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus
torquere nos? ».

30 Erat autem longe ab illis grex
porcorum multorum pascens.

31 Dæmones autem rogabant eum
dicentes: « Si eicis nos, mitte nos in gregem
porcorum ».

32 Et ait illis:
« Ite ». Et illi exeuntes abierunt in porcos;
et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare, et mortui
sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt et venientes
in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui dæmonia
habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam
Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ascendens in naviculam
transfretavit et venit in civitatem suam.

2 Et ecce offerebant ei paralyticum
iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico:
« Confide, fili; remittuntur peccata
tua ».

3 Et ecce quidam de scribis dixerunt
intra se: « Hic blasphemat ».

4 Et cum vidisset Iesus cogitationes
eorum, dixit: « Ut quid cogitatis mala in cordibus
vestris?

5 Quid enim est facilius, dicere:
«Dimittuntur peccata tua», aut dicere: «Surge et
ambula»?

6 Ut sciatis autem quoniam Filius
hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc
ait paralytico — : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum
tuam ».

7 Et surrexit et abiit in domum
suam.

8 Videntes autem turbæ timuerunt et
glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

9 Et cum transiret inde Iesus, vidit
hominem sedentem in teloneo, Matthæum nomine, et ait illi:
«Sequere me». Et surgens secutus est eum.

10 Et factum est, discumbente eo in
domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul
discumbebant cum Iesu et discipulis eius.

11 Et videntes pharisæi dicebant
discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat magister vester? ».

12 At ille audiens ait:
« Non est opus valentibus medico sed male
habentibus.

13 Euntes autem discite quid est:
«Misericordiam volo et non sacrificium». Non enim veni
vocare iustos sed peccatores ».

14 Tunc accedunt ad eum discipuli
Ioannis dicentes: « Quare nos et pharisæi ieiunamus
frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ».

15 Et ait illis Iesus:
« Numquid possunt convivæ nuptiarum lugere, quamdiu cum
illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis
sponsus, et tunc ieiunabunt.

16 Nemo autem immittit commissuram
panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a
vestimento, et peior scissura fit.

17 Neque mittunt vinum novum in utres
veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres
pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo
conservantur ».

18 Hæc illo loquente ad eos, ecce
princeps unus accessit et adorabat eum dicens: « Filia
mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et
vivet ».

19 Et surgens Iesus sequebatur eum et
discipuli eius.

20 Et ecce mulier, quæ sanguinis
fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit
fimbriam vestimenti eius.

21 Dicebat enim intra se:
« Si tetigero tantum vestimentum eius, salva
ero ».

22 At Iesus conversus et videns eam
dixit: « Confide, filia; fides tua te salvam
fecit ». Et salva facta est mulier ex illa hora.

23 Et cum venisset Iesus in domum
principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,

24 dicebat: « Recedite; non
est enim mortua puella, sed dormit ». Et deridebant
eum.

25 At cum eiecta esset turba, intravit
et tenuit manum eius, et surrexit puella.

26 Et exiit fama hæc in universam
terram illam.

27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt
eum duo cæci clamantes et dicentes: « Miserere nostri,
fili David! ».

28 Cum autem venisset domum,
accesserunt ad eum cæci, et dicit eis Iesus: « Creditis
quia possum hoc facere? ». Dicunt ei: «Utique,
Domine».

29 Tunc tetigit oculos eorum dicens:
«Secundum fidem vestram fiat vobis».

30 Et aperti sunt oculi illorum. Et
comminatus est illis Iesus dicens: « Videte, ne quis
sciat ».

31 Illi autem exeuntes diffamaverunt
eum in universa terra illa.

32 Egressis autem illis, ecce
obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.

33 Et eiecto dæmone, locutus est
mutus. Et miratæ sunt turbæ dicentes: « Numquam
apparuit sic in Israel! ».

34 Pharisæi autem dicebant:
« In principe dæmoniorum eicit
dæmones ».

35 Et circumibat Iesus civitates omnes
et castella, docens in synagogis eorum et prædicans evangelium
regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

36 Videns autem turbas, misertus est
eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes
pastorem.

37 Tunc dicit discipulis suis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci;

38 rogate ergo Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et convocatis Duodecim discipulis
suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos
et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.

2 Duodecim autem apostolorum nomina
sunt hæc: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater
eius, et Iacobus Zebedæi et Ioannes frater eius,

3 Philippus et Bartholomæus, Thomas et
Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi et Thaddæus,

4 Simon Chananæus et Iudas Iscariotes,
qui et tradidit eum.

5 Hos Duodecim misit Iesus præcipiens
eis et dicens: « In viam gentium ne abieritis et in
civitates Samaritanorum ne intraveritis;

6 sed potius ite ad oves, quæ
perierunt domus Israel.

7 Euntes autem prædicate dicentes:
«Appropinquavit regnum cælorum».

8 Infirmos curate, mortuos suscitate,
leprosos mundate, dæmones eicite; gratis accepistis, gratis
date.

9 Nolite possidere aurum neque argentum
neque pecuniam in zonis vestris,

10 non peram in via neque duas tunicas
neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo
suo.

11 In quamcumque civitatem aut
castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi
manete donec exeatis.

12 Intrantes autem in domum, salutate
eam;

13 et si quidem fuerit domus digna,
veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra
ad vos revertatur.

14 Et quicumque non receperit vos neque
audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate
illa, excutite pulverem de pedibus vestris.

15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terræ Sodomorum et Gomorræorum in die iudicii quam illi
civitati.

16 Ecce ego mitto vos sicut oves in
medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices
sicut columbæ.

17 Cavete autem ab hominibus; tradent
enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;

18 et ad præsides et ad reges ducemini
propter me in testimonium illis et gentibus.

19 Cum autem tradent vos, nolite
cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa
hora quid loquamini.

20 Non enim vos estis, qui loquimini,
sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

21 Tradet autem frater fratrem in
mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte
eos afficient.

22 Et eritis odio omnibus propter nomen
meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.

23 Cum autem persequentur vos in
civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non
consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.

24 Non est discipulus super magistrum
nec servus super dominum suum.

25 Sufficit discipulo, ut sit sicut
magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias
Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!

26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim
est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non
scietur.

27 Quod dico vobis in tenebris, dicite
in lumine; et, quod in aure auditis, prædicate super tecta.

28 Et nolite timere eos, qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete,
qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.

29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et
unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30 Vestri autem et capilli capitis
omnes numerati sunt.

31 Nolite ergo timere; multis
passeribus meliores estis vos.

32 Omnis ergo qui confitebitur me coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in
cælis;

33 qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in
cælis.

34 Nolite arbitrari quia venerim
mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.

35 Veni enim separare
hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam
et nurum adversus socrum suam:

36 et inimici hominis domestici
eius.

37 Qui amat patrem aut matrem plus quam
me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non
est me dignus;

38 et, qui non accipit crucem suam et
sequitur me, non est me dignus.

39 Qui invenerit animam suam, perdet
illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui
me recipit, recipit eum, qui me misit.

41 Qui recipit prophetam in nomine
prophetæ, mercedem prophetæ accipiet; et, qui recipit iustum in
nomine iusti, mercedem iusti accipiet.

42 Et, quicumque potum dederit uni ex
minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli,
amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est, cum consummasset
Iesus præcipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut
doceret et prædicaret in civitatibus eorum.

2 Ioannes autem, cum audisset in
vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos

3 ait illi: « Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? ».

4 Et respondens Iesus ait illis:
« Euntes renuntiate Ioanni, quæ auditis et videtis:

5 cæci vident et claudi ambulant,
leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes
evangelizantur;

6 et beatus est, qui non fuerit
scandalizatus in me ».

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus
dicere ad turbas de Ioanne: « Quid existis in desertum
videre? Arundinem vento agitatam?

8 Sed quid existis videre? Hominem
mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum
sunt.

9 Sed quid existis videre? Prophetam?
Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam.

10 Hic est, de quo scriptum est:
“Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te”.

11 Amen dico vobis: Non surrexit inter
natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno
cælorum, maior est illo.

12 A diebus autem Ioannis Baptistæ
usque nunc regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud.

13 Omnes enim Prophetæ et Lex usque ad
Ioannem prophetaverunt;

14 et si vultis recipere, ipse est
Elias, qui venturus est.

15 Qui habet aures, audiat.

16 Cui autem similem æstimabo
generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui
clamantes coæqualibus

17 dicunt:
«Cecinimus vobis, et non saltastis;
lamentavimus, et non planxistis».

18 Venit enim Ioannes neque manducans
neque bibens, et dicunt: «Dæmonium habet!»;

19 venit Filius hominis manducans et
bibens, et dicunt: «Ecce homo vorax et potator vini,
publicanorum amicus et peccatorum!». Et iustificata est
sapientia ab operibus suis ».

20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus,
in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent
pænitentiam:

21 « Væ tibi, Chorazin! Væ
tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes,
quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pænitentiam
egissent.

22 Verumtamen dico vobis: Tyro et
Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.

23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in
cælum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis
factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, mansissent usque
in hunc diem.

24 Verumtamen dico vobis: Terræ
Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ».

25 In illo tempore respondens Iesus
dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ,
quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea
parvulis.

26 Ita, Pater, quoniam sic fuit
placitum ante te.

27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo;
et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi
Filius et cui voluerit Filius revelare.

28 Venite ad me, omnes, qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos.

29 Tollite iugum meum super vos et
discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis
requiem animabus vestris.

30 Iugum enim meum suave, et onus meum
leve est ».

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 In illo tempore abiit Iesus
sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et cœperunt
vellere spicas et manducare.

2 Pharisæi autem videntes dixerunt ei:
« Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere
sabbato ».

3 At ille dixit eis: « Non
legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo
erant?

4 Quomodo intravit in domum Dei et
panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his,
qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?

5 Aut non legistis in Lege quia
sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine
sunt?

6 Dico autem vobis quia templo maior
est hic.

7 Si autem sciretis quid est:
«Misericordiam volo et non sacrificium», numquam
condemnassetis innocentes.

8 Dominus est enim Filius hominis
sabbati ».

9 Et cum inde transisset, venit in
synagogam eorum;

10 et ecce homo manum habens aridam. Et
interrogabant eum dicentes: « Licet sabbatis
curare? », ut accusarent eum.

11 Ipse autem dixit illis:
« Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si
ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit
eam?

12 Quanto igitur melior est homo ove!
Itaque licet sabbatis bene facere ».

13 Tunc ait homini:
« Extende manum tuam ». Et extendit, et
restituta est sana sicut altera.

14 Exeuntes autem pharisæi consilium
faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

15 Iesus autem sciens secessit inde. Et
secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes

16 et comminatus est eis, ne manifestum
eum facerent,

17 ut adimpleretur, quod dictum est per
Isaiam prophetam dicentem:

18 « Ecce puer meus, quem
elegi,
dilectus meus, in quo bene placuit animæ meæ;
ponam Spiritum meum super eum,
et iudicium gentibus nuntiabit.

19 Non contendet neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem eius.

20 Arundinem quassatam non
confringet
et linum fumigans non exstinguet,
donec eiciat ad victoriam iudicium;

21 et in nomine eius gentes
sperabunt ».

22 Tunc oblatus est ei dæmonium
habens, cæcus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et
videret.

23 Et stupebant omnes turbæ et
dicebant: « Numquid hic est filius
David? ».

24 Pharisæi autem audientes dixerunt:
« Hic non eicit dæmones nisi in Beelzebul, principe
dæmonum ».

25 Sciens autem cogitationes eorum
dixit eis: « Omne regnum divisum contra se desolatur, et
omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.

26 Et si Satanas Satanam eicit,
adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?

27 Et si ego in Beelzebul eicio
dæmones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt
vestri.

28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio
dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29 Aut quomodo potest quisquam intrare
in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit
fortem? Et tunc domum illius diripiet.

30 Qui non est mecum, contra me est;
et, qui non congregat mecum, spargit.

31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et
blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non
remittetur.

32 Et quicumque dixerit verbum contra
Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum
Sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in
futuro.

33 Aut facite arborem bonam et fructum
eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si
quidem ex fructu arbor agnoscitur.

34 Progenies viperarum, quomodo
potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os
loquitur.

35 Bonus homo de bono thesauro profert
bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.

36 Dico autem vobis: Omne verbum
otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die
iudicii:

37 ex verbis enim tuis iustificaberis,
et ex verbis tuis condemnaberis ».

38 Tunc responderunt ei quidam de
scribis et pharisæis dicentes: « Magister, volumus a te
signum videre ».

39 Qui respondens ait illis:
« Generatio mala et adultera signum requirit; et signum
non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.

40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti
tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde
terræ tribus diebus et tribus noctibus.

41 Viri Ninevitæ surgent in iudicio
cum generatione ista et condemnabunt eam, quia pænitentiam egerunt
in prædicatione Ionæ; et ecce plus quam Iona hic!

42 Regina austri surget in iudicio cum
generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terræ
audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!

43 Cum autem immundus spiritus exierit
ab homine, ambulat per loca arida quærens requiem et non
invenit.

44 Tunc dicit: «Revertar in domum
meam unde exivi»; et veniens invenit vacantem, scopis
mundatam et ornatam.

45 Tunc vadit et assumit secum septem
alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt
novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi
huic pessimæ ».

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce
mater et fratres eius stabant foris quærentes loqui ei.

47 Dixit autem ei quidam:
« Ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes
loqui tecum ».

48 At ille respondens dicenti sibi ait:
« Quæ est mater mea, et qui sunt fratres
mei? ».

49 Et extendens manum suam in
discipulos suos dixit: « Ecce mater mea et fratres
mei.

50 Quicumque enim fecerit voluntatem
Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater et soror et mater
est ».

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58
vel ad indicem capitulorum supra

1 In illo die exiens Iesus de domo
sedebat secus mare;

2 et congregatæ sunt ad eum turbæ
multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba
stabat in litore.

3 Et locutus est eis multa in parabolis
dicens: « Ecce exiit, qui seminat, seminare.

4 Et dum seminat, quædam ceciderunt
secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.

5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi
non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non
habebant altitudinem terræ;

6 sole autem orto, æstuaverunt et,
quia non habebant radicem, aruerunt.

7 Alia autem ceciderunt in spinas, et
creverunt spinæ et suffocaverunt ea.

8 Alia vero ceciderunt in terram bonam
et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud
tricesimum.

9 Qui habet aures,
audiat ».

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei:
« Quare in parabolis loqueris eis? ».

11 Qui respondens ait illis:
« Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum,
illis autem non est datum.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et
abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

13 Ideo in parabolis loquor eis, quia
videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;

14 et adimpletur eis prophetia Isaiæ
dicens:
“Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.

15 Incrassatum est enim cor populi
huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos”.

16 Vestri autem beati oculi, quia
vident, et aures vestræ, quia audiunt.

17 Amen quippe dico vobis: Multi
prophetæ et iusti cupierunt videre, quæ videtis, et non viderunt,
et audire, quæ auditis, et non audierunt!

18 Vos ergo audite parabolam
seminantis.

19 Omnis, qui audit verbum regni et non
intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius;
hic est, qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem supra petrosa seminatus
est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit
illud,

21 non habet autem in se radicem, sed
est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter
verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem est seminatus in spinis,
hic est, qui verbum audit, et sollicitudo sæculi et fallacia
divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terra bona seminatus
est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et
facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud
triginta ».

24 Aliam parabolam proposuit illis
dicens: « Simile factum est regnum cælorum homini, qui
seminavit bonum semen in agro suo.

25 Cum autem dormirent homines, venit
inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et
abiit.

26 Cum autem crevisset herba et fructum
fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27 Accedentes autem servi patris
familias dixerunt ei: «Domine, nonne bonum semen seminasti in
agro tuo? Unde ergo habet zizania?».

28 Et ait illis: «Inimicus homo
hoc fecit». Servi autem dicunt ei: «Vis, imus et
colligimus ea?».

29 Et ait: «Non; ne forte
colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,

30 sinite utraque crescere usque ad
messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum
zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum
autem congregate in horreum meum» ».

31 Aliam parabolam proposuit eis
dicens: « Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod
accipiens homo seminavit in agro suo.

32 Quod minimum quidem est omnibus
seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor,
ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis
eius ».

33 Aliam parabolam locutus est eis:
« Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum
mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est
totum ».

34 Hæc omnia locutus est Iesus in
parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,

35 ut adimpleretur, quod dictum erat
per prophetam dicentem:
« Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita a constitutione mundi ».

36 Tunc, dimissis turbis, venit in
domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes:
« Dissere nobis parabolam zizaniorum
agri ».

37 Qui respondens ait: « Qui
seminat bonum semen, est Filius hominis;

38 ager autem est mundus; bonum vero
semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;

39 inimicus autem, qui seminavit ea,
est Diabolus; messis vero consummatio sæculi est; messores autem
angeli sunt.

40 Sicut ergo colliguntur zizania et
igni comburuntur, sic erit in consummatione sæculi:

41 mittet Filius hominis angelos suos,
et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt
iniquitatem,

42 et mittent eos in caminum ignis; ibi
erit fletus et stridor dentium.

43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in
regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.

44 Simile est regnum cælorum thesauro
abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio
illius vadit et vendit universa, quæ habet, et emit agrum
illum.

45 Iterum simile est regnum cælorum
homini negotiatori quærenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa
margarita, abiit et vendidit omnia, quæ habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum cælorum
sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti;

48 quam, cum impleta esset, educentes
secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem
foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione sæculi:
exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

50 et mittent eos in caminum ignis; ibi
erit fletus et stridor dentium.

51 Intellexistis hæc
omnia? ». Dicunt ei:
« Etiam ».

52 Ait autem illis: « Ideo
omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri
familias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera ».

53 Et factum est, cum consummasset
Iesus parabolas istas, transiit inde.

54 Et veniens in patriam suam, docebat
eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent:
« Unde huic sapientia hæc et virtutes?

55 Nonne hic est fabri filius? Nonne
mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et
Simon et Iudas?

56 Et sorores eius nonne omnes apud nos
sunt? Unde ergo huic omnia ista? ».

57 Et scandalizabantur in eo. Iesus
autem dixit eis: « Non est propheta sine honore nisi in
patria et in domo sua ».

58 Et non fecit ibi virtutes multas
propter incredulitatem illorum.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Iesu

2 et ait pueris suis: « Hic
est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes
operantur in eo ».

3 Herodes enim tenuit Ioannem et
alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem
Philippi fratris sui.

4 Dicebat enim illi Ioannes:
« Non licet tibi habere eam ».

5 Et volens illum occidere, timuit
populum, quia sicut prophetam eum habebant.

6 Die autem natalis Herodis saltavit
filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,

7 unde cum iuramento pollicitus est ei
dare, quodcumque postulasset.

8 At illa, præmonita a matre sua:
« Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis
Baptistæ ».

9 Et contristatus rex propter
iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari

10 misitque et decollavit Ioannem in
carcere;

11 et allatum est caput eius in disco
et datum est puellæ, et tulit matri suæ.

12 Et accedentes discipuli eius
tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt
Iesu.

13 Quod cum audisset Iesus, secessit
inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent,
turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.

14 Et exiens vidit turbam multam et
misertus est eorum et curavit languidos eorum.

15 Vespere autem facto, accesserunt ad
eum discipuli dicentes: « Desertus est locus, et hora
iam præteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi
escas ».

16 Iesus autem dixit eis:
« Non habent necesse ire; date illis vos
manducare ».

17 Illi autem dicunt ei:
« Non habemus hic nisi quinque panes et duos
pisces ».

18 Qui ait: « Afferte illos
mihi huc ».

19 Et cum iussisset turbas discumbere
supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens
in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli
autem turbis.

20 Et manducaverunt omnes et saturati
sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos
plenos.

21 Manducantium autem fuit numerus fere
quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

22 Et statim iussit discipulos
ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec
dimitteret turbas.

23 Et dimissis turbis, ascendit in
montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.

24 Navicula autem iam multis stadiis a
terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.

25 Quarta autem vigilia noctis venit ad
eos ambulans supra mare.

26 Discipuli autem, videntes eum supra
mare ambulantem, turbati sunt dicentes: « Phantasma
est », et præ timore clamaverunt.

27 Statimque Iesus locutus est eis
dicens: « Habete fiduciam, ego sum; nolite
timere! ».

28 Respondens autem ei Petrus dixit:
« Domine, si tu es, iube me venire ad te super
aquas ».

29 At ipse ait:
« Veni! ». Et descendens Petrus de navicula
ambulavit super aquas et venit ad Iesum.

30 Videns vero ventum validum timuit
et, cum cœpisset mergi, clamavit dicens: « Domine,
salvum me fac! ».

31 Continuo autem Iesus extendens manum
apprehendit eum et ait illi: « Modicæ fidei, quare
dubitasti? ».

32 Et cum ascendissent in naviculam,
cessavit ventus.

33 Qui autem in navicula erant,
adoraverunt eum dicentes: « Vere Filius Dei
es! ».

34 Et cum transfretassent, venerunt in
terram Gennesaret.

35 Et cum cognovissent eum viri loci
illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes
male habentes,

36 et rogabant eum, ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti
sunt.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc accedunt ad Iesum ab
Hierosolymis pharisæi et scribæ dicentes:

2 « Quare discipuli tui
transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas,
cum panem manducant ».

3 Ipse autem respondens ait illis:
« Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter
traditionem vestram?

4 Nam Deus dixit: “Honora patrem tuum
et matrem” et: “Qui maledixerit patri vel matri, morte
moriatur”.

5 Vos autem dicitis: «Quicumque
dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,

6 non honorificabit patrem suum»;
et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.

7 Hypocritæ! Bene prophetavit de vobis
Isaias dicens:

8 “Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;

9 sine causa autem colunt me
docentes doctrinas mandata hominum” ».

10 Et convocata ad se turba, dixit eis:
« Audite et intellegite:

11 Non quod intrat in os, coinquinat
hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat
hominem! ».

12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei:
« Scis quia pharisæi, audito verbo, scandalizati
sunt? ».

13 At ille respondens ait:
« Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus
cælestis, eradicabitur.

14 Sinite illos: cæci sunt, duces
cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam
cadent ».

15 Respondens autem Petrus dixit ei:
« Edissere nobis parabolam istam ».

16 At ille dixit: « Adhuc et
vos sine intellectu estis?

17 Non intellegitis quia omne quod in
os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?

18 Quæ autem procedunt de ore, de
corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

19 De corde enim exeunt cogitationes
malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa
testimonia, blasphemiæ.

20 Hæc sunt, quæ coinquinant hominem;
non lotis autem manibus manducare non coinquinat
hominem ».

21 Et egressus inde Iesus, secessit in
partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier Chananæa a finibus
illis egressa clamavit dicens: « Miserere mei, Domine,
fili David! Filia mea male a dæmonio vexatur ».

23 Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes:
« Dimitte eam, quia clamat post nos ».

24 Ipse autem respondens ait:
« Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus
Israel ».

25 At illa venit et adoravit eum
dicens: « Domine, adiuva me! ».

26 Qui respondens ait: « Non
est bonum sumere panem filiorum et mittere
catellis ».

27 At illa dixit: « Etiam,
Domine, nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa
dominorum suorum ».

28 Tunc respondens Iesus ait illi:
« O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut
vis ». Et sanata est filia illius ex illa hora.

29 Et cum transisset inde, Iesus venit
secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ
habentes secum claudos, cæcos, debiles, mutos et alios multos et
proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,

31 ita ut turba miraretur videntes
mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et cæcos
videntes. Et magnificabant Deum Israel.

32 Iesus autem convocatis discipulis
suis dixit: « Misereor turbæ, quia triduo iam
perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos
ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ».

33 Et dicunt ei discipuli:
« Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus
turbam tantam? ».

34 Et ait illis Iesus:
« Quot panes habetis? ». At illi dixerunt:
« Septem et paucos pisciculos ».

35 Et præcepit turbæ, ut discumberet
super terram;

36 et accipiens septem panes et pisces
et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem
turbis.

37 Et comederunt omnes et saturati
sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas
plenas.

38 Erant autem, qui manducaverant,
quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.

39 Et dimissis turbis, ascendit in
naviculam et venit in fines Magadan.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et
sadducæi tentantes et rogaverunt eum, ut signum de cælo
ostenderet eis.

2 At ille respondens ait eis:
« Facto vespere dicitis: «Serenum erit, rubicundum
est enim cælum»;

3 et mane: «Hodie tempestas,
rutilat enim triste cælum». Faciem quidem cæli diiudicare
nostis, signa autem temporum non potestis.

4 Generatio mala et adultera signum
quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ ».
Et, relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli trans
fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Iesus autem dixit illis:
« Intuemini et cavete a fermento pharisæorum et
sadducæorum ».

7 At illi cogitabant inter se dicentes:
« Panes non accepimus!».

8 Sciens autem Iesus dixit:
« Quid cogitatis inter vos, modicæ fidei, quia panes
non habetis?

9 Nondum intellegitis neque recordamini
quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos
sumpsistis?

10 Neque septem panum quattuor milium
hominum, et quot sportas sumpsistis?

11 Quomodo non intellegitis quia non de
panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisæorum et
sadducæorum ».

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit
cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisæorum et
sadducæorum.

13 Venit autem Iesus in partes
Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens:
« Quem dicunt homines esse Filium hominis?».

14 At illi dixerunt: « Alii
Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum
ex prophetis ».

15 Dicit illis: « Vos autem
quem me esse dicitis? ».

16 Respondens Simon Petrus dixit:
« Tu es Christus, Filius Dei vivi ».

17 Respondens autem Iesus dixit ei:
« Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non
revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et
super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non
prævalebunt adversum eam.

19 Tibi dabo claves regni cælorum; et
quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et
quodcumque solveris super terram, erit solutum in
cælis ».

20 Tunc præcepit discipulis, ut nemini
dicerent quia ipse esset Christus.

21 Exinde cœpit Iesus ostendere
discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a
senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia
die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus cœpit
increpare illum dicens: « Absit a te, Domine; non erit
tibi hoc ».

23 Qui conversus dixit Petro:
« Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non
sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum! ».

24 Tunc Iesus dixit discipulis suis:
« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et
tollat crucem suam et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me,
inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum
universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam
dabit homo commutationem pro anima sua?

27 Filius enim hominis venturus est in
gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique
secundum opus eius.

28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic
stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis
venientem in regno suo ».

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 (21) 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et post dies sex assumit Iesus
Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem
excelsum seorsum.

2 Et transfiguratus est ante eos; et
resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt
alba sicut lux.

3 Et ecce apparuit illis Moyses et
Elias cum eo loquentes.

4 Respondens autem Petrus dixit ad
Iesum: « Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam
hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ
unum ».

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida
obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: « Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum
audite ».

6 Et audientes discipuli ceciderunt in
faciem suam et timuerunt valde.

7 Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: « Surgite et nolite
timere ».

8 Levantes autem oculos suos, neminem
viderunt nisi solum Iesum.

9 Et descendentibus illis de monte,
præcepit eis Iesus dicens: « Nemini dixeritis visionem,
donec Filius hominis a mortuis resurgat ».

10 Et interrogaverunt eum discipuli
dicentes: « Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat
primum venire? ».

11 At ille respondens ait:
« Elias quidem venturus est et restituet omnia.

12 Dico autem vobis quia Elias iam
venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quæcumque
voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab
eis ».

13 Tunc intellexerunt discipuli quia de
Ioanne Baptista dixisset eis.

14 Et cum venissent ad turbam, accessit
ad eum homo genibus provolutus ante eum

15 et dicens: « Domine,
miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam sæpe
cadit in ignem et crebro in aquam.

16 Et obtuli eum discipulis tuis, et
non potuerunt curare eum ».

17 Respondens autem Iesus ait:
« O generatio incredula et perversa, quousque ero
vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad
me ».

18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab
eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.

19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum
secreto et dixerunt: « Quare nos non potuimus eicere
illum? ».

20 Ille autem dicit illis:
« Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis:
Si habueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: «Transi hinc
illuc!», et transibit, et nihil impossibile erit
vobis ».

(21) 22Conversantibus autem eis in
Galilæa, dixit illis Iesus: « Filius hominis tradendus
est in manus hominum,

23 et occident eum, et tertio die
resurget ». Et contristati sunt vehementer.

24 Et cum venissent Capharnaum,
accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt:
« Magister vester non solvit
didrachma? ».

25 Ait: « Etiam». Et
cum intrasset domum, prævenit eum Iesus dicens: « Quid
tibi videtur, Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel
censum? A filiis suis an ab alienis? ».

26 Cum autem ille dixisset:
« Ab alienis », dixit illi Iesus:
« Ergo liberi sunt filii.

27 Ut autem non scandalizemus eos, vade
ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit,
tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis
pro me et te ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 (11) 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 In illa hora accesserunt discipuli
ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno
cælorum? ».

2 Et advocans parvulum, statuit eum in
medio eorum

3 et dixit: « Amen dico
vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum cælorum.

4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut
parvulus iste, hic est maior in regno cælorum.

5 Et, qui susceperit unum parvulum
talem in nomine meo, me suscipit.

6 Qui autem scandalizaverit unum de
pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola
asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.

7 Væ mundo ab scandalis! Necesse est
enim ut veniant scandala; verumtamen væ homini, per quem scandalum
venit!

8 Si autem manus tua vel pes tuus
scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad
vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes
habentem mitti in ignem æternum.

9 Et si oculus tuus scandalizat te,
erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam
intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

10 Videte, ne contemnatis unum ex his
pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper
vident faciem Patris mei, qui in cælis est.

(11) 12Quid vobis videtur? Si fuerint
alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet
nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam, quæ
erravit?

13 Et si contigerit ut inveniat eam,
amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta
novem, quæ non erraverunt.

14 Sic non est voluntas ante Patrem
vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15 Si autem peccaverit in te frater
tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit,
lucratus es fratrem tuum;

16 si autem non audierit, adhibe tecum
adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne
verbum;

17 quod si noluerit audire eos, dic
ecclesiæ; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus.

18 Amen dico vobis: Quæcumque
alligaveritis super terram, erunt ligata in cælo; et, quæcumque
solveritis super terram, erunt soluta in cælo.

19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis
consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet
illis a Patre meo, qui in cælis est.

20 Ubi enim sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».

21 Tunc accedens Petrus dixit ei:
« Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et
dimittam ei? Usque septies? ».

22 Dicit illi Iesus: « Non
dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.

23 Ideo assimilatum est regnum cælorum
homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24 Et cum cœpisset rationem ponere,
oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.

25 Cum autem non haberet, unde
redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et
omnia, quæ habebat, et reddi.

26 Procidens igitur servus ille
adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam
tibi».

27 Misertus autem dominus servi illius
dimisit eum et debitum dimisit ei.

28 Egressus autem servus ille invenit
unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens
suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!».

29 Procidens igitur conservus eius
rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam
tibi».

30 Ille autem noluit, sed abiit et
misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

31 Videntes autem conservi eius, quæ
fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino
suo omnia, quæ facta erant.

32 Tunc vocavit illum dominus suus et
ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi,
quoniam rogasti me;

33 non oportuit et te misereri conservi
tui, sicut et ego tui misertus sum?».

34 Et iratus dominus eius tradidit eum
tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35 Sic et Pater meus cælestis faciet
vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris ».

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est, cum consummasset
Iesus sermones istos, migravit a Galilæa et venit in fines Iudææ
trans Iordanem.

2 Et secutæ sunt eum turbæ multæ, et
curavit eos ibi.

3 Et accesserunt ad eum pharisæi
tentantes eum et dicentes: « Licet homini dimittere
uxorem suam quacumque ex causa? ».

4 Qui respondens ait: « Non
legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit
eos

5 et dixit: “Propter hoc dimittet homo
patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne
una?”.

6 Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».

7 Dicunt illi: « Quid ergo
Moyses mandavit dari libellum repudii et
dimittere? ».

8 Ait illis: « Moyses ad
duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab
initio autem non sic fuit.

9 Dico autem vobis quia quicumque
dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit,
mœchatur ».

10 Dicunt ei discipuli eius:
« Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit
nubere ».

11 Qui dixit eis: « Non
omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

12 Sunt enim eunuchi, qui de matris
utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus;
et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum.
Qui potest capere, capiat ».

13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut
manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.

14 Iesus vero ait: « Sinite
parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim
regnum cælorum ».

15 Et cum imposuisset eis manus, abiit
inde.

16 Et ecce unus accedens ait illi:
« Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam
æternam? ». Qui dixit ei:

17 « Quid me interrogas de
bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva
mandata ».

18 Dicit illi:
« Quæ? ». Iesus autem dixit:
« Non homicidium facies, non adulterabis, non facies
furtum, non falsum testimonium dices,

19 honora patrem et matrem et diliges
proximum tuum sicut teipsum ».

20 Dicit illi adulescens:
« Omnia hæc custodivi. Quid adhuc mihi
deest? ».

21 Ait illi Iesus: « Si vis
perfectus esse, vade, vende, quæ habes, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ».

22 Cum audisset autem adulescens
verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.

23 Iesus autem dixit discipulis suis:
« Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum
cælorum.

24 Et iterum dico vobis: Facilius est
camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum
Dei ».

25 Auditis autem his, discipuli
mirabantur valde dicentes: « Quis ergo poterit salvus
esse? ».

26 Aspiciens autem Iesus dixit illis:
« Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem
omnia possibilia sunt ».

27 Tunc respondens Petrus dixit ei:
« Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid
ergo erit nobis? ».

28 Iesus autem dixit illis:
« Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in
regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ,
sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus
Israel.

29 Et omnis, qui reliquit domos vel
fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros
propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam æternam
possidebit.

30 Multi autem erunt primi novissimi,
et novissimi primi.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
vel ad indicem capitulorum supra

1 Simile est enim regnum cælorum
homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in
vineam suam;

2 conventione autem facta cum operariis
ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3 Et egressus circa horam tertiam vidit
alios stantes in foro otiosos

4 et illis dixit: «Ite et vos in
vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis».

5 Illi autem abierunt. Iterum autem
exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.

6 Circa undecimam vero exiit et invenit
alios stantes et dicit illis: «Quid hic statis tota die
otiosi?».

7 Dicunt ei: «Quia nemo nos
conduxit». Dicit illis: «Ite et vos in
vineam».

8 Cum sero autem factum esset, dicit
dominus vineæ procuratori suo: « Voca operarios et
redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad
primos ».

9 Et cum venissent, qui circa undecimam
horam venerant, acceperunt singuli denarium.

10 Venientes autem primi arbitrati sunt
quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli
denarium.

11 Accipientes autem murmurabant
adversus patrem familias

12 dicentes: «Hi novissimi una
hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus
diei et æstum!».

13 At ille respondens uni eorum dixit:
«Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti
mecum?

14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo
autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi, quod volo,
facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus
sum?».

16 Sic erunt novissimi primi, et primi
novissimi ».

17 Et ascendens Iesus Hierosolymam
assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:

18 « Ecce ascendimus
Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et
scribis, et condemnabunt eum morte

19 et tradent eum gentibus ad
illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die
resurget ».

20 Tunc accessit ad eum mater filiorum
Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

21 Qui dixit ei: « Quid
vis? ». Ait illi: « Dic ut sedeant hi duo
filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno
tuo ».

22 Respondens autem Iesus dixit:
« Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem
ego bibiturus sum? ». Dicunt ei:
« Possumus ».

23 Ait illis: « Calicem
quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non
est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre
meo ».

24 Et audientes decem indignati sunt de
duobus fratribus.

25 Iesus autem vocavit eos ad se et
ait: « Scitis quia principes gentium dominantur eorum
et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.

26 Non ita erit inter vos, sed
quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester
minister;

27 et, quicumque voluerit inter vos
primus esse, erit vester servus;

28 sicut Filius hominis non venit
ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro
multis ».

29 Et egredientibus illis ab Iericho,
secuta est eum turba multa.

30 Et ecce duo cæci sedentes secus
viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes:
« Domine, miserere nostri, fili David! ».

31 Turba autem increpabat eos, ut
tacerent; at illi magis clamabant dicentes: « Domine,
miserere nostri, fili David! ».

32 Et stetit Iesus et vocavit eos et
ait: « Quid vultis, ut faciam vobis?».

33 Dicunt illi: « Domine, ut
aperiantur oculi nostri ».

34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos
eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum appropinquassent
Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus
misit duos discipulos

2 dicens eis: « Ite in
castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam
alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.

3 Et si quis vobis aliquid dixerit,
dicite: «Dominus eos necessarios habet», et confestim
dimittet eos ».

4 Hoc autem factum est, ut impleretur,
quod dictum est per prophetam dicentem:

5 « Dicite filiæ Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ».

6 Euntes autem discipuli fecerunt,
sicut præcepit illis Iesus,

7 et adduxerunt asinam et pullum; et
imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.

8 Plurima autem turba straverunt
vestimenta sua in via; alii autem cædebant ramos de arboribus et
sternebant in via.

9 Turbæ autem, quæ præcedebant eum
et quæ sequebantur, clamabant dicentes: « Hosanna filio
David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in
altissimis! ».

10 Et cum intrasset Hierosolymam,
commota est universa civitas dicens: « Quis est
hic?».

11 Turbæ autem dicebant:
« Hic est Iesus propheta a Nazareth
Galilææ ».

12 Et intravit Iesus in templum et
eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas
nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,

13 et dicit eis: « Scriptum
est: “Domus mea domus orationis vocabitur”. Vos autem facitis eam
speluncam latronum ».

14 Et accesserunt ad eum cæci et
claudi in templo, et sanavit eos.

15 Videntes autem principes sacerdotum
et scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo et
dicentes: « Hosanna filio David », indignati
sunt

16 et dixerunt ei: « Audis
quid isti dicant? ». Iesus autem dicit eis:
« Utique; numquam legistis: “Ex ore infantium et
lactantium perfecisti laudem”? ».

17 Et relictis illis, abiit foras extra
civitatem in Bethaniam ibique mansit.

18 Mane autem revertens in civitatem,
esuriit.

19 Et videns fici arborem unam secus
viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait
illi: « Numquam ex te fructus nascatur in
sempiternum ». Et arefacta est continuo ficulnea.

20 Et videntes discipuli mirati sunt
dicentes: « Quomodo continuo aruit
ficulnea? ».

21 Respondens autem Iesus ait eis:
« Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non
hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti
huic dixeritis: «Tolle et iacta te in mare», fiet.

22 Et omnia, quæcumque petieritis in
oratione credentes, accipietis ».

23 Et cum venisset in templum,
accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: « In qua potestate hæc facis? Et quis tibi
dedit hanc potestatem? ».

24 Respondens autem Iesus dixit illis:
« Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si
dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate hæc
facio:

25 Baptismum Ioannis unde erat? A cælo
an ex hominibus? ». At illi cogitabant inter se
dicentes: « Si dixerimus: «E cælo», dicet
nobis: «Quare ergo non credidistis illi?»;

26 si autem dixerimus: «Ex
hominibus», timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut
prophetam ».

27 Et respondentes Iesu dixerunt:
« Nescimus ». Ait illis et ipse:
« Nec ego dico vobis in qua potestate hæc
facio ».

28 « Quid autem vobis
videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum
dixit: «Fili, vade hodie, operare in vinea».

29 Ille autem respondens ait:
«Nolo»; postea autem pænitentia motus abiit.

30 Accedens autem ad alterum dixit
similiter. At ille respondens ait: «Eo, domine»; et non
ivit.

31 Quis ex duobus fecit voluntatem
patris? ». Dicunt: « Primus ».
Dicit illis Iesus: « Amen dico vobis: Publicani et
meretrices præcedunt vos in regnum Dei.

32 Venit enim ad vos Ioannes in via
iustitiæ, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices
crediderunt ei. Vos autem videntes nec pænitentiam habuistis
postea, ut crederetis ei.

33 Aliam parabolam audite. Homo erat
pater familias, qui plantavit vineam et sæpem circumdedit ei et
fodit in ea torcular et ædificavit turrim et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.

34 Cum autem tempus fructuum
appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent
fructus eius.

35 Et agricolæ, apprehensis servis
eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero
lapidaverunt.

36 Iterum misit alios servos plures
prioribus, et fecerunt illis similiter.

37 Novissime autem misit ad eos filium
suum dicens: «Verebuntur filium meum».

38 Agricolæ autem videntes filium
dixerunt intra se: «Hic est heres. Venite, occidamus eum et
habebimus hereditatem eius».

39 Et apprehensum eum eiecerunt extra
vineam et occiderunt.

40 Cum ergo venerit dominus vineæ,
quid faciet agricolis illis? ».

41 Aiunt illi: « Malos male
perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum
temporibus suis ».

42 Dicit illis Iesus:
« Numquam legistis in Scripturis:
“Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris” ?

43 Ideo dico vobis quia auferetur a
vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.

44 Et, qui ceciderit super lapidem
istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret
eum ».

45 Et cum audissent principes
sacerdotum et pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis
diceret;

46 et quærentes eum tenere, timuerunt
turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Capitulum 22

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et respondens Iesus dixit iterum
in parabolis eis dicens:

2 « Simile factum est regnum
cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3 Et misit servos suos vocare invitatos
ad nuptias, et nolebant venire.

4 Iterum misit alios servos dicens:
«Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et
altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias».

5 Illi autem neglexerunt et abierunt,
alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;

6 reliqui vero tenuerunt servos eius et
contumelia affectos occiderunt.

7 Rex autem iratus est et, missis
exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum
succendit.

8 Tunc ait servis suis: «Nuptiæ
quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;

9 ite ergo ad exitus viarum, et
quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias».

10 Et egressi servi illi in vias,
congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletæ
sunt nuptiæ discumbentium.

11 Intravit autem rex, ut videret
discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

12 et ait illi: «Amice, quomodo
huc intrasti, non habens vestem nuptialem?». At ille
obmutuit.

13 Tunc dixit rex ministris:
«Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras
exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium».

14 Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi ».

15 Tunc abeuntes pharisæi consilium
inierunt, ut caperent eum in sermone.

16 Et mittunt ei discipulos suos cum
herodianis dicentes: « Magister, scimus quia verax es et
viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non
enim respicis personam hominum.

17 Dic ergo nobis quid tibi videatur:
Licet censum dare Cæsari an non? ».

18 Cognita autem Iesus nequitia eorum,
ait: « Quid me tentatis, hypocritæ?

19 Ostendite mihi nomisma
census ». At illi obtulerunt ei denarium.

20 Et ait illis: « Cuius est
imago hæc et suprascriptio? ».

21 Dicunt ei:
« Cæsaris ». Tunc ait illis:
« Reddite ergo, quæ sunt Cæsaris, Cæsari et, quæ
sunt Dei, Deo ».

22 Et audientes mirati sunt et, relicto
eo, abierunt.

23 In illo die accesserunt ad eum
sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt
eum

24 dicentes: « Magister,
Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat
frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.

25 Erant autem apud nos septem fratres:
et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit
uxorem suam fratri suo;

26 similiter secundus et tertius usque
ad septimum.

27 Novissime autem omnium mulier
defuncta est.

28 In resurrectione ergo cuius erit de
septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ».

29 Respondens autem Iesus ait illis:
« Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;

30 in resurrectione enim neque nubent
neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælo.

31 De resurrectione autem mortuorum non
legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:

32 «Ego sum Deus Abraham et Deus
Isaac et Deus Iacob»? Non est Deus mortuorum sed
viventium ».

33 Et audientes turbæ mirabantur in
doctrina eius.

34 Pharisæi autem audientes quod
silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum.

35 Et interrogavit unus ex eis legis
doctor tentans eum:

36 « Magister, quod est
mandatum magnum in Lege? ».

37 Ait autem illi: « Diliges
Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota
mente tua:

38 hoc est magnum et primum
mandatum.

39 Secundum autem simile est huic:
Diliges proximum tuum sicut teipsum.

40 In his duobus mandatis universa Lex
pendet et Prophetæ ».

41 Congregatis autem pharisæis,
interrogavit eos Iesus

42 dicens: « Quid vobis
videtur de Christo? Cuius filius est? ». Dicunt ei:
« David ».

43 Ait illis: « Quomodo ergo
David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:

44 «Dixit Dominus Domino meo:
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis»?

45 Si ergo David vocat eum Dominum,
quomodo filius eius est? ».

46 Et nemo poterat respondere ei
verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius
interrogare.

Capitulum 23

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 (14) 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc Iesus locutus est ad turbas
et ad discipulos suos

2 dicens: « Super cathedram
Moysis sederunt scribæ et pharisæi.

3 Omnia ergo, quæcumque dixerint
vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere:
dicunt enim et non faciunt.

4 Alligant autem onera gravia et
importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo
nolunt ea movere.

5 Omnia vero opera sua faciunt, ut
videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et
magnificant fimbrias,

6 amant autem primum recubitum in cenis
et primas cathedras in synagogis

7 et salutationes in foro et vocari ab
hominibus Rabbi.

8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus
enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9 Et Patrem nolite vocare vobis super
terram, unus enim est Pater vester, cælestis.

10 Nec vocemini Magistri, quia Magister
vester unus est, Christus.

11 Qui maior est vestrum, erit minister
vester.

12 Qui autem se exaltaverit,
humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.

13 Væ autem vobis, scribæ et
pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines!
Vos
enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.

(14) 15 Væ vobis, scribæ et pharisæi
hypocritæ, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum
proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo
quam vos!

16 Væ vobis, duces cæci, qui dicitis:
«Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem
iuraverit in auro templi, debet».

17 Stulti et cæci! Quid enim maius
est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?

18 Et: «Quicumque iuraverit in
altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est
super illud, debet».

19 Cæci! Quid enim maius est: donum an
altare, quod sanctificat donum?

20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat
in eo et in omnibus, quæ super illud sunt;

21 et, qui iuraverit in templo, iurat
in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;

22 et, qui iuraverit in cælo, iurat in
throno Dei et in eo, qui sedet super eum.

23 Væ vobis, scribæ et pharisæi
hypocritæ, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et
reliquistis, quæ graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et
fidem! Hæc oportuit facere et illa non omittere.

24 Duces cæci, excolantes culicem,
camelum autem glutientes.

25 Væ vobis, scribæ et pharisæi
hypocritæ, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis,
intus autem pleni sunt rapina et immunditia!

26 Pharisæe cæce, munda prius, quod
intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est,
mundum.

27 Væ vobis, scribæ et pharisæi
hypocritæ, quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris
quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et
omni spurcitia!

28 Sic et vos a foris quidem paretis
hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et
iniquitate.

29 Væ vobis, scribæ et pharisæi
hypocritæ, qui ædificatis sepulcra prophetarum et ornatis
monumenta iustorum

30 et dicitis: «Si fuissemus in
diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine
prophetarum»!

31 Itaque testimonio estis
vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

32 Et vos implete mensuram patrum
vestrorum.

33 Serpentes, genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehennæ?

34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas
et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex
eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate
in civitatem,

35 ut veniat super vos omnis sanguis
iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad
sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum
et altare.

36 Amen dico vobis: Venient hæc omnia
super generationem istam.

37 Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis
prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui
congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos
sub alas, et noluistis!

38 Ecce relinquitur vobis domus vestra
deserta!

39 Dico enim vobis: Non me videbitis
amodo, donec dicatis: “Benedictus, qui venit in nomine
Domini!” »

Capitulum 24

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et egressus Iesus de templo ibat,
et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes
templi;

2 ipse autem respondens dixit eis:
« Non videtis hæc omnia? Amen dico vobis: Non
relinquetur hic lapis super lapidem, qui non
destruetur ».

3 Sedente autem eo super montem
Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes:
« Dic nobis: Quando hæc erunt, et quod signum adventus
tui et consummationis sæculi? ».

4 Et respondens Iesus dixit eis:
« Videte, ne quis vos seducat.

5 Multi enim venient in nomine meo
dicentes: «Ego sum Christus», et multos seducent.

6 Audituri enim estis prœlia et
opiniones prœliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed
nondum est finis.

7 Consurget enim gens in gentem, et
regnum in regnum, et erunt fames et terræ motus per loca;

8 hæc autem omnia initia sunt
dolorum.

9 Tunc tradent vos in tribulationem et
occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen
meum.

10 Et tunc scandalizabuntur multi et
invicem tradent et odio habebunt invicem;

11 et multi pseudoprophetæ surgent et
seducent multos.

12 Et, quoniam abundavit iniquitas,
refrigescet caritas multorum;

13 qui autem permanserit usque in
finem, hic salvus erit.

14 Et prædicabitur hoc evangelium
regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc
veniet consummatio.

15 Cum ergo videritis abominationem
desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco
sancto, qui legit, intellegat:

16 tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad
montes;

17 qui in tecto, non descendat tollere
aliquid de domo sua;

18 et, qui in agro, non revertatur
tollere pallium suum.

19 Væ autem prægnantibus et
nutrientibus in illis diebus!

20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra
hieme vel sabbato:

21 erit enim tunc tribulatio magna,
qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.

22 Et nisi breviati fuissent dies illi,
non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies
illi.

23 Tunc si quis vobis dixerit:
«Ecce hic Christus» aut: «Hic», nolite
credere.

24 Surgent enim pseudochristi et
pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in
errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

25 Ecce prædixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis: «Ecce
in deserto est», nolite exire; «Ecce in
penetralibus», nolite credere;

27 sicut enim fulgur exit ab oriente et
paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illuc
congregabuntur aquilæ.

29 Statim autem post tribulationem
dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et
stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur.

30 Et tunc parebit signum Filii hominis
in cælo, et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium
hominis venientem in nubibus cæli cum virtute et gloria multa;

31 et mittet angelos suos cum tuba
magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis
cælorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite
parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis
quia prope est æstas.

33 Ita et vos, cum videritis hæc
omnia, scitote quia prope est in ianuis.

34 Amen dico vobis: Non præteribit
hæc generatio, donec omnia hæc fiant.

35 Cælum et terra transibunt, verba
vero mea non præteribunt.

36 De die autem illa et hora nemo scit,
neque angeli cælorum neque Filius, nisi Pater solus.

37 Sicut enim dies Noe, ita erit
adventus Filii hominis.

38 Sicut enim erant in diebus ante
diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes,
usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,

39 et non cognoverunt, donec venit
diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro: unus
assumitur, et unus relinquitur;

41 duæ molentes in mola: una
assumitur, et una relinquitur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die
Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote quoniam si
sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.

44 Ideo et vos estote parati, quia, qua
nescitis hora, Filius hominis venturus est.

45 Quis putas est fidelis servus et
prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis
cibum in tempore?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit
dominus eius, invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis quoniam super omnia
bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille
in corde suo: «Moram facit dominus meus venire»,

49 et cœperit percutere conservos
suos, manducet autem et bibat cum ebriis,

50 veniet dominus servi illius in die,
qua non sperat, et in hora, qua ignorat,

51 et dividet eum partemque eius ponet
cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

Capitulum 25

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc simile erit regnum cælorum
decem virginibus, quæ accipientes lampades suas exierunt obviam
sponso.

2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et
quinque prudentes.

3 Fatuæ enim, acceptis lampadibus
suis, non sumpserunt oleum secum;

4 prudentes vero acceperunt oleum in
vasis cum lampadibus suis.

5 Moram autem faciente sponso,
dormitaverunt omnes et dormierunt.

6 Media autem nocte clamor factus est:
«Ecce sponsus! Exite obviam ei».

7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ
et ornaverunt lampades suas.

8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt:
«Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ
exstinguuntur».

9 Responderunt prudentes dicentes:
«Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad
vendentes et emite vobis».

10 Dum autem irent emere, venit
sponsus, et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et
clausa est ianua.

11 Novissime autem veniunt et reliquæ
virgines dicentes: «Domine, domine, aperi nobis».

12 At ille respondens ait: «Amen
dico vobis: Nescio vos».

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem
neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens
vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.

15 Et uni dedit quinque talenta, alii
autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et
profectus est. Statim

16 abiit, qui quinque talenta
acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;

17 similiter qui duo acceperat,
lucratus est alia duo.

18 Qui autem unum acceperat, abiens
fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.

19 Post multum vero temporis venit
dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.

20 Et accedens, qui quinque talenta
acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: «Domine,
quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus
sum».

21 Ait illi dominus eius: «Euge,
serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te
constituam: intra in gaudium domini tui».

22 Accessit autem et qui duo talenta
acceperat, et ait: «Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce
alia duo lucratus sum».

23 Ait illi dominus eius: «Euge,
serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te
constituam: intra in gaudium domini tui».

24 Accedens autem et qui unum talentum
acceperat, ait: «Domine, novi te quia homo durus es: metis,
ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;

25 et timens abii et abscondi talentum
tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est».

26 Respondens autem dominus eius dixit
ei: «Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non
seminavi, et congrego, ubi non sparsi?

27 Oportuit ergo te mittere pecuniam
meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum
usura.

28 Tollite itaque ab eo talentum et
date ei, qui habet decem talenta:

29 omni enim habenti dabitur, et
abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab
eo.

30 Et inutilem servum eicite in
tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor
dentium».

31 Cum autem venerit Filius hominis in
gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum
gloriæ suæ.

32 Et congregabuntur ante eum omnes
gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab
hædis,

33 et statuet oves quidem a dextris
suis, hædos autem a sinistris.

34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris
eius erunt: «Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum
vobis regnum a constitutione mundi.

35 Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et
collegistis me;

36 nudus, et operuistis me; infirmus,
et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me».

37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes:
«Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut
sitientem et dedimus tibi potum?

38 Quando autem te vidimus hospitem et
collegimus, aut nudum et cooperuimus?

39 Quando autem te vidimus infirmum aut
in carcere et venimus ad te?».

40 Et respondens Rex dicet illis:
«Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis
minimis, mihi fecistis».

41 Tunc dicet et his, qui a sinistris
erunt: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui
præparatus est Diabolo et angelis eius.

42 Esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;

43 hospes eram, et non collegistis me;
nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non
visitastis me».

44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes:
«Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut
hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus
tibi?».

45 Tunc respondebit illis dicens:
«Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his,
nec mihi fecistis».

46 Et ibunt hi in supplicium æternum,
iusti autem in vitam æternam ».

Capitulum 26

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est, cum consummasset
Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

2 « Scitis quia post biduum
Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut
crucifigatur ».

3 Tunc congregati sunt principes
sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui
dicebatur Caiphas,

4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo
tenerent et occiderent;

5 dicebant autem: « Non in
die festo, ne tumultus fiat in populo ».

6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in
domo Simonis leprosi,

7 accessit ad eum mulier habens
alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius
recumbentis.

8 Videntes autem discipuli, indignati
sunt dicentes: « Ut quid perditio hæc?

9 Potuit enim istud venumdari multo et
dari pauperibus ».

10 Sciens autem Iesus ait illis:
« Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata
est in me;

11 nam semper pauperes habetis
vobiscum, me autem non semper habetis.

12 Mittens enim hæc unguentum hoc
supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13 Amen dico vobis: Ubicumque
prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod
hæc fecit in memoriam eius ».

14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui
dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum

15 et ait: « Quid vultis
mihi dare, et ego vobis eum tradam? ». At illi
constituerunt ei triginta argenteos.

16 Et exinde quærebat opportunitatem,
ut eum traderet.

17 Prima autem Azymorum accesserunt
discipuli ad Iesum dicentes: « Ubi vis paremus tibi
comedere Pascha? ».

18 Ille autem dixit: « Ite
in civitatem ad quendam et dicite ei: «Magister dicit: Tempus
meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis
meis» ».

19 Et fecerunt discipuli, sicut
constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.

20 Vespere autem facto, discumbebat cum
Duodecim.

21 Et edentibus illis, dixit:
« Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus
est ».

22 Et contristati valde, cœperunt
singuli dicere ei: « Numquid ego sum,
Domine? ».

23 At ipse respondens ait:
« Qui intingit mecum manum in paropside, hic me
tradet.

24 Filius quidem hominis vadit, sicut
scriptum est de illo; væ autem homini illi, per quem Filius
hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo
ille ».

25 Respondens autem Iudas, qui tradidit
eum, dixit: « Numquid ego sum, Rabbi? ». Ait
illi: « Tu dixisti ».

26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus
panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait:
« Accipite, comedite: hoc est corpus
meum ».

27 Et accipiens calicem, gratias egit
et dedit illis dicens: « Bibite ex hoc omnes:

28 hic est enim sanguis meus novi
testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem
peccatorum.

29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de
hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum
novum in regno Patris mei ».

30 Et hymno dicto, exierunt in montem
Oliveti.

31 Tunc dicit illis Iesus:
« Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enim: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves
gregis”.

32 Postquam autem resurrexero,
præcedam vos in Galilæam ».

33 Respondens autem Petrus ait illi:
« Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam
scandalizabor ».

34 Ait illi Iesus: « Amen
dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me
negabis ».

35 Ait illi Petrus: « Etiam
si oportuerit me mori tecum, non te negabo ». Similiter
et omnes discipuli dixerunt.

36 Tunc venit Iesus cum illis in
prædium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis:
« Sedete hic, donec vadam illuc et
orem ».

37 Et assumpto Petro et duobus filiis
Zebedæi, cœpit contristari et mæstus esse.

38 Tunc ait illis: « Tristis
est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate
mecum ».

39 Et progressus pusillum, procidit in
faciem suam orans et dicens: « Pater mi, si possibile
est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed
sicut tu ».

40 Et venit ad discipulos et invenit
eos dormientes; et dicit Petro: « Sic non potuistis una
hora vigilare mecum?

41 Vigilate et orate, ut non intretis
in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma ».

42 Iterum secundo abiit et oravit
dicens: « Pater mi, si non potest hoc transire, nisi
bibam illud, fiat voluntas tua ».

43 Et venit iterum et invenit eos
dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

44 Et relictis illis, iterum abiit et
oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.

45 Tunc venit ad discipulos et dicit
illis: « Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit
hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.

46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit,
qui me tradit ».

47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas,
unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et
fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.

48 Qui autem tradidit eum, dedit illis
signum dicens: « Quemcumque osculatus fuero, ipse est;
tenete eum! ».

49 Et confestim accedens ad Iesum
dixit: « Ave, Rabbi! » et osculatus est
eum.

50 Iesus autem dixit illi:
« Amice, ad quod venisti! ». Tunc accesserunt
et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.

51 Et ecce unus ex his, qui erant cum
Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum
principis sacerdotum amputavit auriculam eius.

52 Tunc ait illi Iesus:
« Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui
acceperint gladium, gladio peribunt.

53 An putas quia non possum rogare
Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones
angelorum?

54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ
quia sic oportet fieri? ».

55 In illa hora dixit Iesus turbis:
« Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me
tenuistis ».

56 Hoc autem totum factum est, ut
implerentur scripturæ Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto
eo, fugerunt.

57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt
ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores
convenerant.

58 Petrus autem sequebatur eum a longe
usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum
ministris, ut videret finem.

59 Principes autem sacerdotum et omne
concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti
traderent,

60 et non invenerunt, cum multi falsi
testes accessissent. Novissime autem venientes duo

61 dixerunt: « Hic dixit:
«Possum destruere templum Dei et post triduum ædificare
illud» ».

62 Et surgens princeps sacerdotum ait
illi: « Nihil respondes? Quid isti adversum te
testificantur? ».

63 Iesus autem tacebat. Et princeps
sacerdotum ait illi: « Adiuro te per Deum vivum, ut
dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ».

64 Dicit illi Iesus: « Tu
dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis
sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus
cæli ».

65 Tunc princeps sacerdotum scidit
vestimenta sua dicens: « Blasphemavit! Quid adhuc egemus
testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.

66 Quid vobis videtur? ».
Illi autem respondentes dixerunt: « Reus est
mortis! ».

67 Tunc exspuerunt in faciem eius et
colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei
dederunt

68 dicentes: « Prophetiza
nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ».

69 Petrus vero sedebat foris in atrio;
et accessit ad eum una ancilla dicens: « Et tu cum Iesu
Galilæo eras! ».

70 At ille negavit coram omnibus
dicens: « Nescio quid dicis! ».

71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit
eum alia et ait his, qui erant ibi: « Hic erat cum Iesu
Nazareno! ».

72 Et iterum negavit cum iuramento:
« Non novi hominem! ».

73 Post pusillum autem accesserunt, qui
stabant, et dixerunt Petro: « Vere et tu ex illis es,
nam et loquela tua manifestum te facit ».

74 Tunc cœpit detestari et iurare:
« Non novi hominem! ». Et continuo gallus
cantavit;

75 et recordatus est Petrus verbi Iesu,
quod dixerat: « Priusquam gallus cantet, ter me
negabis ». Et egressus foras ploravit amare.

Capitulum 27

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
vel ad indicem capitulorum supra

1 Mane autem facto, consilium
inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus
Iesum, ut eum morti traderent.

2 Et vinctum adduxerunt eum et
tradiderunt Pilato præsidi.

3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit,
quod damnatus esset, pænitentia ductus, rettulit triginta
argenteos principibus sacerdotum et senioribus

4 dicens: « Peccavi tradens
sanguinem innocentem ». At illi dixerunt:
« Quid ad nos? Tu videris! ».

5 Et proiectis argenteis in templo,
recessit et abiens laqueo se suspendit.

6 Principes autem sacerdotum, acceptis
argenteis, dixerunt: « Non licet mittere eos in
corbanam, quia pretium sanguinis est ».

7 Consilio autem inito, emerunt ex
illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.

8 Propter hoc vocatus est ager ille
ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

9 Tunc impletum est quod dictum est per
Ieremiam prophetam dicentem: « Et acceperunt triginta
argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis
Israel,

10 et dederunt eos in agrum Figuli,
sicut constituit mihi Dominus ».

11 Iesus autem stetit ante præsidem;
et interrogavit eum præses dicens: « Tu es Rex
Iudæorum? ». Dixit autem Iesus: « Tu
dicis ».

12 Et cum accusaretur a principibus
sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

13 Tunc dicit illi Pilatus:
« Non audis quanta adversum te dicant
testimonia? ».

14 Et non respondit ei ad ullum verbum,
ita ut miraretur præses vehementer.

15 Per diem autem sollemnem consueverat
præses dimittere turbæ unum vinctum, quem voluissent.

16 Habebant autem tunc vinctum
insignem, qui dicebatur Barabbas.

17 Congregatis ergo illis dixit
Pilatus: « Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an
Iesum, qui dicitur Christus? ».

18 Sciebat enim quod per invidiam
tradidissent eum.

19 Sedente autem illo pro tribunali,
misit ad illum uxor eius dicens: « Nihil tibi et iusto
illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter
eum ».

20 Principes autem sacerdotum et
seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero
perderent.

21 Respondens autem præses ait illis:
« Quem vultis vobis de duobus dimittam? ». At
illi dixerunt: « Barabbam! ».

22 Dicit illis Pilatus:
« Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur
Christus? ». Dicunt omnes:
« Crucifigatur! ».

23 Ait autem: « Quid enim
mali fecit? ». At illi magis clamabant dicentes:
« Crucifigatur! ».

24 Videns autem Pilatus quia nihil
proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus
coram turba dicens: « Innocens ego sum a sanguine hoc;
vos videritis! ».

25 Et respondens universus populus
dixit: « Sanguis eius super nos et super filios
nostros ».

26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum
autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

27 Tunc milites præsidis suscipientes
Iesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem.

28 Et exuentes eum, clamydem coccineam
circumdederunt ei

29 et plectentes coronam de spinis
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu
flexo ante eum, illudebant ei dicentes: « Ave, rex
Iudæorum! ».

30 Et exspuentes in eum acceperunt
arundinem et percutiebant caput eius.

31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt
eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut
crucifigerent.

32 Exeuntes autem invenerunt hominem
Cyrenæum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem
eius.

33 Et venerunt in locum, qui dicitur
Golgotha, quod est Calvariæ locus,

34 et dederunt ei vinum bibere cum
felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.

35 Postquam autem crucifixerunt eum,
diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

36 et sedentes servabant eum ibi.

37 Et imposuerunt super caput eius
causam ipsius scriptam: « Hic est Iesus Rex
Iudæorum ».

38 Tunc crucifiguntur cum eo duo
latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

39 Prætereuntes autem blasphemabant
eum moventes capita sua

40 et dicentes: « Qui
destruis templum et in triduo illud reædificas, salva temetipsum;
si Filius Dei es, descende de cruce! ».

41 Similiter et principes sacerdotum
illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

42 « Alios salvos fecit,
seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de
cruce, et credemus in eum.

43 Confidit in Deo; liberet nunc, si
vult eum. Dixit enim: «Dei Filius
sum» ».

44 Idipsum autem et latrones, qui
crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45 A sexta autem hora tenebræ factæ
sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46 Et circa horam nonam clamavit Iesus
voce magna dicens: « Eli, Eli, lema
sabacthani? », hoc est: « Deus meus, Deus
meus, ut quid dereliquisti me? ».

47 Quidam autem ex illic stantibus
audientes dicebant: « Eliam vocat iste ».

48 Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei
bibere.

49 Ceteri vero dicebant:
« Sine, videamus an veniat Elias liberans
eum ».

50 Iesus autem iterum clamans voce
magna emisit spiritum.

51 Et ecce velum templi scissum est a
summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petræ
scissæ sunt;

52 et monumenta aperta sunt, et multa
corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt

53 et exeuntes de monumentis post
resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt
multis.

54 Centurio autem et, qui cum eo erant
custodientes Iesum, viso terræ motu et his, quæ fiebant,
timuerunt valde dicentes: « Vere Dei Filius erat
iste! ».

55 Erant autem ibi mulieres multæ a
longe aspicientes, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa ministrantes
ei;

56 inter quas erat Maria Magdalene et
Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedæi.

57 Cum sero autem factum esset, venit
homo dives ab Arimathæa nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat
Iesu.

58 Hic accessit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.

59 Et accepto corpore, Ioseph involvit
illud in sindone munda

60 et posuit illud in monumento suo
novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium
monumenti et abiit.

61 Erat autem ibi Maria Magdalene et
altera Maria sedentes contra sepulcrum.

62 Altera autem die, quæ est post
Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad
Pilatum

63 dicentes: « Domine,
recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: «Post
tres dies resurgam».

64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque
in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et
dicant plebi: «Surrexit a mortuis», et erit novissimus
error peior priore ».

65 Ait illis Pilatus:
« Habetis custodiam; ite, custodite, sicut
scitis ».

66 Illi autem abeuntes munierunt
sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.

Capitulum 28

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sero autem post sabbatum, cum
illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera
Maria videre sepulcrum.

2 Et ecce terræ motus factus est
magnus: angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit
lapidem et sedebat super eum.

3 Erat autem aspectus eius sicut
fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.

4 Præ timore autem eius exterriti sunt
custodes et facti sunt velut mortui.

5 Respondens autem angelus dixit
mulieribus: « Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum,
qui crucifixus est, quæritis.

6 Non est hic: surrexit enim, sicut
dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.

7 Et cito euntes dicite discipulis
eius: «Surrexit a mortuis et ecce præcedit vos in Galilæam;
ibi eum videbitis». Ecce dixi vobis ».

8 Et exeuntes cito de monumento cum
timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.

9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens:
« Avete ». Illæ autem accesserunt et
tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.

10 Tunc ait illis Iesus:
« Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant
in Galilæam et ibi me videbunt ».

11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de
custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus
sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.

12 Et congregati cum senioribus,
consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus

13 dicentes: « Dicite:
«Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis
dormientibus».

14 Et si hoc auditum fuerit a præside,
nos suadebimus ei et securos vos faciemus ».

15 At illi, accepta pecunia, fecerunt,
sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos
usque in hodiernum diem.

16 Undecim autem discipuli abierunt in
Galilæam, in montem ubi constituerat illis Iesus,

17 et videntes eum adoraverunt; quidam
autem dubitaverunt.

18 Et accedens Iesus locutus est eis
dicens: « Data est mihi omnis potestas in cælo et in
terra.

19 Euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,

20 docentes eos servare omnia,
quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem sæculi ».