Evangelium secundum Lucam

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80

1 Quoniam quidem multi conati sunt
ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum,

2 sicut tradiderunt nobis, qui ab
initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,

3 visum est et mihi, adsecuto a
principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime
Theophile,

4 ut cognoscas eorum verborum, de
quibus eruditus es, firmitatem.

5 Fuit in diebus Herodis regis Iudææ
sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiæ, et uxor illi de
filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

6 Erant autem iusti ambo ante Deum,
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini,
irreprehensibiles.

7 Et non erat illis filius, eo quod
esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8 Factum est autem, cum sacerdotio
fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9 secundum consuetudinem sacerdotii
sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;

10 et omnis multitudo erat populi orans
foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini
stans a dextris altaris incensi;

12 et Zacharias turbatus est videns, et
timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus:
« Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen
eius Ioannem.

14 Et erit gaudium tibi et exsultatio,
et multi in nativitate eius gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino et
vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex
utero matris suæ

16 et multos filiorum Israel convertet
ad Dominum Deum ipsorum.

17 Et ipse præcedet ante illum in
spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios et
incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem
perfectam ».

18 Et dixit Zacharias ad angelum:
« Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea
processit in diebus suis ».

19 Et respondens angelus dixit ei:
« Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum
loqui ad te et hæc tibi evangelizare.

20 Et ecce: eris tacens et non poteris
loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti
verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo ».

21 Et erat plebs exspectans Zachariam,
et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad
illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse
erat innuens illis et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies
officii eius, abiit in domum suam.

24 Post hos autem dies concepit
Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:

25 « Sic mihi fecit Dominus
in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter
homines ».

26 In mense autem sexto missus est
angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen
Nazareth,

27 ad virginem desponsatam viro, cui
nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus ad eam dixit:
« Ave, gratia plena, Dominus tecum ».

29 Ipsa autem turbata est in sermone
eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei: « Ne
timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Et ecce concipies in utero et paries
filium et vocabis nomen eius Iesum.

32 Hic erit magnus et Filius Altissimi
vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,

33 et regnabit super domum Iacob in
æternum, et regni eius non erit finis ».

34 Dixit autem Maria ad angelum:
« Quomodo fiet istud, quoniam virum non
cognosco? ».

35 Et respondens angelus dixit ei:
« Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua et
ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi,
quæ vocatur sterilis,

37 quia non erit impossibile apud Deum
omne verbum ».

38 Dixit autem Maria: « Ecce
ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et
discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus
illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudæ

40 et intravit in domum Zachariæ et
salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit
salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et
repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

42 et exclamavit voce magna et dixit:
« Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus
ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater
Domini mei ad me?

44 Ecce enim ut facta est vox
salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in
utero meo.

45 Et beata, quæ credidit, quoniam
perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino ».

46 Et ait Maria:
« Magnificat anima mea Dominum,

47 et exsultavit spiritus meus in Deo
salvatore meo,

48 quia respexit humilitatem ancillæ
suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens
est,
et sanctum nomen eius,

50 et misericordia eius in progenies et
progenies
timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;

52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;

53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,

55 sicut locutus est ad patres
nostros,
Abraham et semini eius in sæcula ».

56 Mansit autem Maria cum illa quasi
mensibus tribus et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus
pariendi, et peperit filium.

58 Et audierunt vicini et cognati eius
quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et
congratulabantur ei.

59 Et factum est, in die octavo
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius,
Zachariam.

60 Et respondens mater eius dixit:
« Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ».

61 Et dixerunt ad illam:
« Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc
nomine ».

62 Innuebant autem patri eius quem
vellet vocari eum.

63 Et postulans pugillarem scripsit
dicens: « Ioannes est nomen eius ». Et mirati
sunt universi.

64 Apertum est autem ilico os eius et
lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.

65 Et factus est timor super omnes
vicinos eorum, et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia
verba hæc.

66 Et posuerunt omnes, qui audierant,
in corde suo dicentes: « Quid putas puer iste
erit? ». Etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zacharias pater eius impletus est
Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

68 « Benedictus Dominus,
Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ

69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os
sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius,

71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;

72 ad faciendam misericordiam cum
patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,

73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham
patrem nostrum,
daturum se nobis,

74 ut sine timore, de manu inimicorum
liberati,
serviamus illi

75 in sanctitate et iustitia coram
ipso
omnibus diebus nostris.

76 Et tu, puer, propheta Altissimi
vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

77 ad dandam scientiam salutis plebi
eius
in remissionem peccatorum eorum,

78 per viscera misericordiæ Dei
nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,

79 illuminare his, qui in tenebris et
in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».

80 Puer autem crescebat et
confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis
suæ ad Israel.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem, in diebus illis
exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus
orbis.

2 Hæc descriptio prima facta est
præside Syriæ Quirino.

3 Et ibant omnes, ut profiterentur,
singuli in suam civitatem.

4 Ascendit autem et Ioseph a Galilæa
de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur
Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,

5 ut profiteretur cum Maria desponsata
sibi, uxore prægnante.

6 Factum est autem, cum essent ibi,
impleti sunt dies, ut pareret,

7 et peperit filium suum primogenitum;
et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non
erat eis locus in deversorio.

8 Et pastores erant in regione eadem
vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

9 Et angelus Domini stetit iuxta illos,
et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore
magno.

10 Et dixit illis angelus:
« Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium
magnum, quod erit omni populo,

11 quia natus est vobis hodie Salvator,
qui est Christus Dominus, in civitate David.

12 Et hoc vobis signum: invenietis
infantem pannis involutum et positum in præsepio ».

13 Et subito facta est cum angelo
multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium:

14 « Gloria in altissimis
Deo,
et super terram pax in hominibus bonæ voluntatis ».

15 Et factum est, ut discesserunt ab
eis angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem:
« Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum,
quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ».

16 Et venerunt festinantes et
invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in præsepio.

17 Videntes autem notum fecerunt
verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.

18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt
de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19 Maria autem conservabat omnia verba
hæc conferens in corde suo.

20 Et reversi sunt pastores
glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant et
viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies
octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod
vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

22 Et postquam impleti sunt dies
purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in
Hierosolymam, ut sisterent Domino,

23 sicut scriptum est in lege Domini:
« Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino
vocabitur »,

24 et ut darent hostiam secundum quod
dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos
columbarum.

25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui
nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans
consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;

26 et responsum acceperat ab Spiritu
Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum
Domini.

27 Et venit in Spiritu in templum. Et
cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum
consuetudinem legis pro eo,

28 et ipse accepit eum in ulnas suas et
benedixit Deum et dixit:

29 « Nunc dimittis servum
tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,

30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,

31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,

32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuæ Israel ».

33 Et erat pater eius et mater mirantes
super his, quæ dicebantur de illo.

34 Et benedixit illis Simeon et dixit
ad Mariam matrem eius: « Ecce positus est hic in ruinam
et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui
contradicetur

35 — et tuam ipsius animam
pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus
cogitationes ».

36 Et erat Anna prophetissa, filia
Phanuel, de tribu Aser. Hæc processerat in diebus multis et
vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

37 et hæc vidua usque ad annos
octoginta quattuor, quæ non discedebat de templo, ieiuniis et
obsecrationibus serviens nocte ac die.

38 Et hæc ipsa hora superveniens
confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant
redemptionem Ierusalem.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum
legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam
Nazareth.

40 Puer autem crescebat et
confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

41 Et ibant parentes eius per omnes
annos in Ierusalem in die festo Paschæ.

42 Et cum factus esset annorum
duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei
festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent,
remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes
eius.

44 Existimantes autem illum esse in
comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et
notos;

45 et non invenientes regressi sunt in
Ierusalem requirentes eum.

46 Et factum est, post triduum
invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem
illos et interrogantem eos;

47 stupebant autem omnes, qui eum
audiebant, super prudentia et responsis eius.

48 Et videntes eum admirati sunt, et
dixit Mater eius ad illum: « Fili, quid fecisti nobis
sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus
te ».

49 Et ait ad illos: « Quid
est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei
sunt, oportet me esse? ».

50 Et ipsi non intellexerunt verbum,
quod locutus est ad illos.

51 Et descendit cum eis et venit
Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia
verba in corde suo.

52 Et Iesus proficiebat sapientia et
ætate et gratia apud Deum et homines.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Anno autem quintodecimo imperii
Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem
Galilææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ et
Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

2 sub principe sacerdotum Anna et
Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariæ filium in
deserto.

3 Et venit in omnem regionem circa
Iordanem prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem
peccatorum,

4 sicut scriptum est in libro sermonum
Isaiæ prophetæ:
« Vox clamantis in deserto:
«Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.

5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:

6 et videbit omnis caro salutare
Dei» ».

7 Dicebat ergo ad turbas, quæ exibant,
ut baptizarentur ab ipso: « Genimina viperarum, quis
ostendit vobis fugere a ventura ira?

8 Facite ergo fructus dignos
pænitentiæ et ne cœperitis dicere in vobis ipsis: «Patrem
habemus Abraham»; dico enim vobis quia potest Deus de
lapidibus istis suscitare Abrahæ filios.

9 Iam enim et securis ad radicem
arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum
exciditur et in ignem mittitur ».

10 Et interrogabant eum turbæ
dicentes: « Quid ergo faciemus? ».

11 Respondens autem dicebat illis:
« Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet
escas, similiter faciat ».

12 Venerunt autem et publicani, ut
baptizarentur, et dixerunt ad illum: « Magister, quid
faciemus? ».

13 At ille dixit ad eos:
« Nihil amplius quam constitutum est vobis,
faciatis ».

14 Interrogabant autem eum et milites
dicentes: « Quid faciemus et nos? ». Et ait
illis: « Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et
contenti estote stipendiis vestris ».

15 Existimante autem populo et
cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse
esset Christus,

16 respondit Ioannes dicens omnibus:
« Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me,
cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse
vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;

17 cuius ventilabrum in manu eius ad
purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum,
paleas autem comburet igni inexstinguibili ».

18 Multa quidem et alia exhortans
evangelizabat populum.

19 Herodes autem tetrarcha, cum
corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus
malis, quæ fecit Herodes,

20 adiecit et hoc supra omnia et
inclusit Ioannem in carcere.

21 Factum est autem, cum baptizaretur
omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est cælum,

22 et descendit Spiritus Sanctus
corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de cælo facta
est: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui
mihi ».

23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi
annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,

24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui
fuit Melchi, qui fuit Iannæ, qui fuit Ioseph,

25 qui fuit Matthathiæ, qui fuit Amos,
qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggæ,

26 qui fuit Maath, qui fuit
Matthathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,

27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui
fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,

28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui
fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,

29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui
fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,

30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudæ, qui
fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,

31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui
fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,

32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui
fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram,
qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,

34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui
fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui
fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,

36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad,
qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch,
qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,

38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui
fuit Adam, qui fuit Dei.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto
regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto

2 diebus quadraginta et tentabatur a
Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis,
esuriit.

3 Dixit autem illi Diabolus:
« Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis
fiat ».

4 Et respondit ad illum Iesus:
« Scriptum est: «Non in pane solo vivet
homo» ».

5 Et sustulit illum et ostendit illi
omnia regna orbis terræ in momento temporis;

6 et ait ei Diabolus: « Tibi
dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi
tradita est, et, cui volo, do illam:

7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit
tua omnis ».

8 Et respondens Iesus dixit illi:
« Scriptum est: «Dominum Deum tuum adorabis et
illi soli servies» ».

9 Duxit autem illum in Ierusalem et
statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: « Si
Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10 Scriptum est enim:
«Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te»

11 et: «In manibus tollent
te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum» ».

12 Et respondens Iesus ait illi:
« Dictum est: «Non tentabis Dominum Deum
tuum» ».

13 Et consummata omni tentatione,
Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14 Et regressus est Iesus in virtute
Spiritus in Galilæam. Et fama exiit per universam regionem de
illo.

15 Et ipse docebat in synagogis eorum
et magnificabatur ab omnibus.

16 Et venit Nazareth, ubi erat
nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in
synagogam et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber
prophetæ Isaiæ; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:

18 « Spiritus Domini super
me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me prædicare captivis remissionem
et cæcis visum,
dimittere confractos in remissione,

19 prædicare annum Domini
acceptum ».

20 Et cum plicuisset librum, reddidit
ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in
eum.

21 Cœpit autem dicere ad illos:
« Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus
vestris ».

22 Et omnes testimonium illi dabant et
mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et
dicebant: « Nonne hic filius est
Ioseph? ».

23 Et ait illis: « Utique
dicetis mihi hanc similitudinem: «Medice, cura teipsum;
quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria
tua» ».

24 Ait autem: « Amen dico
vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.

25 In veritate autem dico vobis: Multæ
viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum
annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni
terra;

26 et ad nullam illarum missus est
Elias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam.

27 Et multi leprosi erant in Israel sub
Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman
Syrus ».

28 Et repleti sunt omnes in synagoga
ira hæc audientes;

29 et surrexerunt et eiecerunt illum
extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis,
supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent
eum.

30 Ipse autem transiens per medium
illorum ibat.

31 Et descendit in Capharnaum civitatem
Galilææ. Et docebat illos sabbatis;

32 et stupebant in doctrina eius, quia
in potestate erat sermo ipsius.

33 Et in synagoga erat homo habens
spiritum dæmonii immundi; et exclamavit voce magna:

34 « Sine; quid nobis et
tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus
Dei ».

35 Et increpavit illi Iesus dicens:
« Obmutesce et exi ab illo! ». Et cum
proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo nihilque illum
nocuit.

36 Et factus est pavor in omnibus; et
colloquebantur ad invicem dicentes: « Quod est hoc
verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus,
et exeunt? ».

37 Et divulgabatur fama de illo in
omnem locum regionis.

38 Surgens autem de synagoga introivit
in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et
rogaverunt illum pro ea.

39 Et stans super illam imperavit
febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.

40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui
habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at
ille singulis manus imponens curabat eos.

41 Exibant autem dæmonia a multis
clamantia et dicentia: « Tu es Filius Dei ».
Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse
Christum.

42 Facta autem die, egressus ibat in
desertum locum; et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad
ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.

43 Quibus ille ait: « Et
aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo
missus sum ».

44 Et erat prædicans in synagogis
Iudææ.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem, cum turba
urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum
Genesareth

2 et vidit duas naves stantes secus
stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant
retia.

3 Ascendens autem in unam navem, quæ
erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens
docebat de navicula turbas.

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad
Simonem: « Duc in altum et laxate retia vestra in
capturam ».

5 Et respondens Simon dixit:
« Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus;
in verbo autem tuo laxabo retia ».

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt
piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

7 Et annuerunt sociis, qui erant in
alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et
impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.

8 Quod cum videret Simon Petrus,
procidit ad genua Iesu dicens: « Exi a me, quia homo
peccator sum, Domine ».

9 Stupor enim circumdederat eum et
omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;

10 similiter autem et Iacobum et
Ioannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad
Simonem Iesus: « Noli timere; ex hoc iam homines eris
capiens ».

11 Et subductis ad terram navibus,
relictis omnibus, secuti sunt illum.

12 Et factum est, cum esset in una
civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens
in faciem rogavit eum dicens: « Domine, si vis, potes me
mundare ».

13 Et extendens manum tetigit illum
dicens: « Volo, mundare! »; et confestim
lepra discessit ab illo.

14 Et ipse præcepit illi, ut nemini
diceret, sed: « Vade, ostende te sacerdoti et offer pro
emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium
illis ».

15 Perambulabat autem magis sermo de
illo, et conveniebant turbæ multæ, ut audirent et curarentur ab
infirmitatibus suis;

16 ipse autem secedebat in desertis et
orabat.

17 Et factum est, in una dierum, et
ipse erat docens, et erant pharisæi sedentes et legis doctores,
qui venerant ex omni castello Galilææ et Iudææ et Ierusalem; et
virtus Domini erat ei ad sanandum.

18 Et ecce viri portantes in lecto
hominem, qui erat paralyticus, et quærebant eum inferre et ponere
ante eum.

19 Et non invenientes qua parte illum
inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas
summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.

20 Quorum fidem ut vidit, dixit:
« Homo, remittuntur tibi peccata tua ».

21 Et cœperunt cogitare scribæ et
pharisæi dicentes: « Quis est hic, qui loquitur
blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus
Deus? ».

22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes
eorum, respondens dixit ad illos: « Quid cogitatis in
cordibus vestris?

23 Quid est facilius, dicere:
«Dimittuntur tibi peccata tua», an dicere: «Surge
et ambula»?

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis
potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico
— : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum
tuam ».

25 Et confestim surgens coram illis
tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.

26 Et stupor apprehendit omnes, et
magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes:
« Vidimus mirabilia hodie ».

27 Et post hæc exiit et vidit
publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi:
« Sequere me ».

28 Et relictis omnibus, surgens secutus
est eum.

29 Et fecit ei convivium magnum Levi in
domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum
illis erant discumbentes.

30 Et murmurabant pharisæi et scribæ
eorum adversus discipulos eius dicentes: « Quare cum
publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ».

31 Et respondens Iesus dixit ad illos:
« Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male
habent.

32 Non veni vocare iustos sed
peccatores in pænitentiam ».

33 At illi dixerunt ad eum:
« Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes
faciunt, similiter et pharisæorum; tui autem edunt et
bibunt ».

34 Quibus Iesus ait:
« Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est
sponsus, facere ieiunare?

35 Venient autem dies; et cum ablatus
fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis
diebus ».

36 Dicebat autem et similitudinem ad
illos: « Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et
immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri
non conveniet commissura a novo.

37 Et nemo mittit vinum novum in utres
veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et
utres peribunt;

38 sed vinum novum in utres novos
mittendum est.

39 Et nemo bibens vetus vult novum;
dicit enim: «Vetus melius est!» ».

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem in sabbato, cum
transiret per sata, et vellebant discipuli eius spicas et
manducabant confricantes manibus.

2 Quidam autem pharisæorum dixerunt:
« Quid facitis, quod non licet in
sabbatis? ».

3 Et respondens Iesus ad eos dixit:
« Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse
et qui cum eo erant?

4 Quomodo intravit in domum Dei et
panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum
ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum
sacerdotibus? ».

5 Et dicebat illis:
« Dominus est sabbati Filius hominis ».

6 Factum est autem in alio sabbato, ut
intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius
dextra erat arida.

7 Observabant autem illum scribæ et
pharisæi, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.

8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum
et ait homini, qui habebat manum aridam: « Surge et sta
in medium ». Et surgens stetit.

9 Ait autem ad illos Iesus:
« Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male;
animam salvam facere an perdere? ».

10 Et circumspectis omnibus illis,
dixit illi: « Extende manum tuam ». Et fecit;
et restituta est manus eius.

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

12 Factum est autem in illis diebus,
exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit
discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos
nominavit:

14 Simonem, quem et cognominavit
Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum
et Bartholomæum

15 et Matthæum et Thomam et Iacobum
Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth,
qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis stetit in
loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo
copiosa plebis ab omni Iudæa et Ierusalem et maritima Tyri et
Sidonis,

18 qui venerunt, ut audirent eum et
sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus
immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quærebant eum
tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

20 Et ipse, elevatis oculis suis in
discipulos suos, dicebat:
« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati, qui nunc esuritis, quia
saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis, cum vos oderint
homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint
nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in
illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in cælo;
secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia
habetis consolationem vestram!

25 Væ vobis, qui saturati estis nunc,
quia esurietis!
Væ vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!

26 Væ, cum bene vobis dixerint omnes
homines! Secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres
eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis:
Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;

28 benedicite male dicentibus vobis,
orate pro calumniantibus vos.

29 Ei, qui te percutit in maxillam,
præbe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam
tunicam noli prohibere.

30 Omni petenti te tribue; et ab eo,
qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas.

31 Et prout vultis, ut faciant vobis
homines, facite illis similiter.

32 Et si diligitis eos, qui vos
diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se
diligunt.

33 Et si bene feceritis his, qui vobis
bene faciunt, quæ vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem
faciunt.

34 Et si mutuum dederitis his, a quibus
speratis recipere, quæ vobis gratia est? Nam et peccatores
peccatoribus fenerantur, ut recipiant æqualia.

35 Verumtamen diligite inimicos vestros
et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces
vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est
super ingratos et malos.

36 Estote misericordes, sicut et Pater
vester misericors est.

37 Et nolite iudicare et non
iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite
et dimittemini;

38 date, et dabitur vobis: mensuram
bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum
vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur
vobis ».

39 Dixit autem illis et similitudinem:
« Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in
foveam cadent?

40 Non est discipulus super magistrum;
perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41 Quid autem vides festucam in oculo
fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non
consideras?

42 Quomodo potes dicere fratri tuo:
«Frater, sine eiciam festucam, quæ est in oculo tuo»,
ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem
de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quæ est in
oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona faciens
fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.

44 Unaquæque enim arbor de fructu suo
cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis
profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia
enim cordis os eius loquitur.

46 Quid autem vocatis me:
«Domine, Domine», et non facitis, quæ dico?

47 Omnis, qui venit ad me et audit
sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:

48 similis est homini ædificanti
domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram;
inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non
potuit eam movere; bene enim ædificata erat.

49 Qui autem audivit et non fecit,
similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine
fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et
facta est ruina domus illius magna ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem implesset omnia verba
sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2 Centurionis autem cuiusdam servus
male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum
seniores Iudæorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum
eius.

4 At illi cum venissent ad Iesum,
rogabant eum sollicite dicentes: « Dignus est, ut hoc
illi præstes:

5 diligit enim gentem nostram et
synagogam ipse ædificavit nobis ».

6 Iesus autem ibat cum illis. At cum
iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei:
« Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub
tectum meum intres,

7 propter quod et meipsum non sum
dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer
meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate
constitutus, habens sub me milites, et dico huic:
«Vade», et vadit; et alii: «Veni», et
venit; et servo meo: «Fac hoc», et
facit ».

9 Quo audito, Iesus miratus est eum et
conversus sequentibus se turbis dixit: « Dico vobis, nec
in Israel tantam fidem inveni! ».

10 Et reversi, qui missi fuerant,
domum, invenerunt servum sanum.

11 Et factum est, deinceps ivit in
civitatem, quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et
turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portæ
civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ;
et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus,
misericordia motus super ea dixit illi: « Noli
flere! ».

14 Et accessit et tetigit loculum; hi
autem, qui portabant, steterunt. Et ait: « Adulescens,
tibi dico: Surge! ».

15 Et resedit, qui erat mortuus, et
cœpit loqui; et dedit illum matri suæ.

16 Accepit autem omnes timor, et
magnificabant Deum dicentes: « Propheta magnus surrexit
in nobis » et: « Deus visitavit plebem
suam ».

17 Et exiit hic sermo in universam
Iudæam de eo et omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli
eius de omnibus his.

19 Et convocavit duos de discipulis
suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: « Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? ».

20 Cum autem venissent ad eum viri,
dixerunt: « Ioannes Baptista misit nos ad te dicens:
«Tu es qui venturus es, an alium
exspectamus?» ».

21 In ipsa hora curavit multos a
languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit
visum.

22 Et respondens dixit illis:
« Euntes nuntiate Ioanni, quæ vidistis et audistis:
cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

23 et beatus est, quicumque non fuerit
scandalizatus in me ».

24 Et cum discessissent nuntii Ioannis,
cœpit dicere de Ioanne ad turbas: « Quid existis in
desertum videre? Arundinem vento moveri?

25 Sed quid existis videre? Hominem
mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et
deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre? Prophetam?
Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.

27 Hic est, de quo scriptum est:
«Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te».

28 Dico vobis: Maior inter natos
mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior
est illo.

29 Et omnis populus audiens et
publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;

30 pharisæi autem et legis periti
consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31 Cui ergo similes dicam homines
generationis huius, et cui similes sunt?

32 Similes sunt pueris sedentibus in
foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:
«Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;
lamentavimus, et non plorastis!».

33 Venit enim Ioannes Baptista neque
manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: «Dæmonium
habet!»;

34 venit Filius hominis manducans et
bibens, et dicitis: «Ecce homo devorator et bibens vinum,
amicus publicanorum et peccatorum!».

35 Et iustificata est sapientia ab
omnibus filiis suis ».

36 Rogabat autem illum quidam de
pharisæis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisæi
discubuit.

37 Et ecce mulier, quæ erat in
civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisæi,
attulit alabastrum unguenti;

38 et stans retro secus pedes eius
flens lacrimis cœpit rigare pedes eius et capillis capitis sui
tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisæus, qui
vocaverat eum, ait intra se dicens: « Hic si esset
propheta, sciret utique quæ et qualis mulier, quæ tangit eum,
quia peccatrix est ».

40 Et respondens Iesus dixit ad illum:
« Simon, habeo tibi aliquid dicere ». At ille
ait: « Magister, dic ».

41 « Duo debitores erant
cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius
quinquaginta.

42 Non habentibus illis, unde
redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget
eum? ».

43 Respondens Simon dixit:
« Æstimo quia is, cui plus donavit ». At
ille dixit ei: « Recte iudicasti ».

44 Et conversus ad mulierem, dixit
Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam:
aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrimis rigavit pedes
meos et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti; hæc
autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti; hæc
autem unguento unxit pedes meos.

47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt
peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus
dimittitur, minus diligit ».

48 Dixit autem ad illam:
« Remissa sunt peccata tua ».

49 Et cœperunt, qui simul accumbebant,
dicere intra se: « Quis est hic, qui etiam peccata
dimittit?».

50 Dixit autem ad mulierem:
« Fides tua te salvam fecit; vade in
pace! ».

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est deinceps, et ipse
iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans
regnum Dei; et Duodecim cum illo

2 et mulieres aliquæ, quæ erant
curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ
vocatur Magdalene, de qua dæmonia septem exierant,

3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris
Herodis, et Susanna et aliæ multæ, quæ ministrabant eis de
facultatibus suis.

4 Cum autem turba plurima conveniret,
et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per
similitudinem:

5 « Exiit, qui seminat,
seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam
et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.

6 Et aliud cecidit super petram et
natum aruit, quia non habebat umorem.

7 Et aliud cecidit inter spinas, et
simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

8 Et aliud cecidit in terram bonam et
ortum fecit fructum centuplum ». Hæc dicens clamabat:
« Qui habet aures audiendi, audiat ».

9 Interrogabant autem eum discipuli
eius, quæ esset hæc parabola.

10 Quibus ipse dixit:
« Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris
autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non
intellegant.

11 Est autem hæc parabola: Semen est
verbum Dei.

12 Qui autem secus viam, sunt qui
audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne
credentes salvi fiant.

13 Qui autem supra petram: qui cum
audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent,
qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Quod autem in spinis cecidit: hi
sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et
voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum.

15 Quod autem in bonam terram: hi sunt,
qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum
afferunt in patientia.

16 Nemo autem lucernam accendens operit
eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut
intrantes videant lumen.

17 Non enim est occultum, quod non
manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam
veniat.

18 Videte ergo quomodo audiatis: qui
enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat
se habere, auferetur ab illo ».

19 Venerunt autem ad illum mater et
fratres eius, et non poterant adire ad eum præ turba.

20 Et nuntiatum est illi:
« Mater tua et fratres tui stant foris volentes te
videre ».

21 Qui respondens dixit ad eos:
« Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei
audiunt et faciunt ».

22 Factum est autem in una dierum, et
ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos:
« Transfretemus trans stagnum ». Et
ascenderunt.

23 Navigantibus autem illis,
obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur
et periclitabantur.

24 Accedentes autem suscitaverunt eum
dicentes: « Præceptor, præceptor,
perimus! ». At ille surgens increpavit ventum et
tempestatem aquæ, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis: « Ubi
est fides vestra? ». Qui timentes mirati sunt dicentes
ad invicem: « Quis putas hic est, quia et ventis imperat
et aquæ, et obœdiunt ei? ».

26 Enavigaverunt autem ad regionem
Gergesenorum, quæ est contra Galilæam.

27 Et cum egressus esset ad terram,
occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat dæmonia et iam
tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed
in monumentis.

28 Is ut vidit Iesum, exclamans
procidit ante illum et voce magna dixit: « Quid mihi et
tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me
torqueas ».

29 Præcipiebat enim spiritui immundo,
ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum,
vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis,
agebatur a dæmonio in deserta.

30 Interrogavit autem illum Iesus
dicens: « Quod tibi nomen est? ». At ille
dixit: « Legio », quia intraverunt dæmonia
multa in eum.

31 Et rogabant eum, ne imperaret illis,
ut in abyssum irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum
multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis
in illos ingredi. Et permisit illis.

33 Exierunt ergo dæmonia ab homine et
intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per præceps in stagnum
et suffocatus est.

34 Quod ut viderunt factum, qui
pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

35 Exierunt autem videre, quod factum
est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo
dæmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et
timuerunt.

36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui
viderant, quomodo sanus factus esset, qui a dæmonio vexabatur.

37 Et rogaverunt illum omnis multitudo
regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno
tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.

38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia
exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:

39 « Redi domum tuam et
narra quanta tibi fecit Deus ». Et abiit per universam
civitatem prædicans quanta illi fecisset Iesus.

40 Cum autem rediret Iesus, excepit
illum turba; erant enim omnes exspectantes eum.

41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus,
et ipse princeps synagogæ erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans
eum, ut intraret in domum eius,

42 quia filia unica erat illi fere
annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et dum iret, a turbis
comprimebatur.

43 Et mulier quædam erat in fluxu
sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem
substantiam suam nec ab ullo potuit curari;

44 accessit retro et tetigit fimbriam
vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

45 Et ait Iesus: « Quis est,
qui me tetigit? ». Negantibus autem omnibus, dixit
Petrus: « Præceptor, turbæ te comprimunt et
affligunt ».

46 At dixit Iesus: « Tetigit
me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ».

47 Videns autem mulier quia non latuit,
tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum
indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata
sit.

48 At ipse dixit illi:
« Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in
pace ».

49 Adhuc illo loquente, venit quidam e
domo principis synagogæ dicens: « Mortua est filia tua;
noli amplius vexare magistrum ».

50 Iesus autem, audito hoc verbo,
respondit ei: « Noli timere; crede tantum, et salva
erit ».

51 Et cum venisset domum, non permisit
intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem
puellæ et matrem.

52 Flebant autem omnes et plangebant
illam. At ille dixit: « Nolite flere; non est enim
mortua, sed dormit ».

53 Et deridebant eum scientes quia
mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum eius
clamavit dicens: « Puella, surge! ».

55 Et reversus est spiritus eius, et
surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes eius, quibus
præcepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62
vel ad indicem capitulorum supra

1 Convocatis autem Duodecim, dedit
illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores
curarent,

2 et misit illos prædicare regnum Dei
et sanare infirmos;

3 et ait ad illos: « Nihil
tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque
pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

4 Et in quamcumque domum intraveritis,
ibi manete et inde exite.

5 Et quicumque non receperint vos,
exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in
testimonium supra illos ».

6 Egressi autem circumibant per
castella evangelizantes et curantes ubique.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha
omnia, quæ fiebant, et hæsitabat, eo quod diceretur a quibusdam:
« Ioannes surrexit a mortuis »;

8 a quibusdam vero: « Elias
apparuit »; ab aliis autem: « Propheta unus
de antiquis surrexit ».

9 Et ait Herodes: « Ioannem
ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego
talia? ». Et quærebat videre eum.

10 Et reversi apostoli narraverunt
illi, quæcumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad
civitatem, quæ vocatur Bethsaida.

11 Quod cum cognovissent turbæ,
secutæ sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno
Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem cœperat declinare; et
accedentes Duodecim dixerunt illi: « Dimitte turbam, ut
euntes in castella villasque, quæ circa sunt, divertant et
inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ».

13 Ait autem ad illos: « Vos
date illis manducare ». At illi dixerunt:
« Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces,
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam
escas ».

14 Erant enim fere viri quinque milia.
Ait autem ad discipulos suos: « Facite illos discumbere
per convivia ad quinquagenos ».

15 Et ita fecerunt et discumbere
fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et
duobus piscibus, respexit in cælum et benedixit illis et fregit et
dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.

17 Et manducaverunt et saturati sunt
omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini
duodecim.

18 Et factum est, cum solus esset
orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens:
« Quem me dicunt esse turbæ? ».

19 At illi responderunt et dixerunt:
« Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:
Propheta unus de prioribus surrexit ».

20 Dixit autem illis: « Vos
autem quem me esse dicitis? ». Respondens Petrus dixit:
« Christum Dei ».

21 At ille increpans illos præcepit,
ne cui dicerent hoc,

22 dicens: « Oportet Filium
hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus
sacerdotum et scribis et occidi et tertia die
resurgere ».

23 Dicebat autem ad omnes:
« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et
tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

24 Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me,
hic salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur
universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui
faciat?

26 Nam qui me erubuerit et meos
sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua
et Patris et sanctorum angelorum.

27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui
hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum
Dei ».

28 Factum est autem post hæc verba
fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et
ascendit in montem, ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret, species
vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.

30 Et ecce duo viri loquebantur cum
illo, et erant Moyses et Elias,

31 qui visi in gloria dicebant exodum
eius, quam completurus erat in Ierusalem.

32 Petrus vero et qui cum illo gravati
erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros,
qui stabant cum illo.

33 Et factum est, cum discederent ab
illo, ait Petrus ad Iesum: « Præceptor, bonum est nos
hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et
unum Eliæ », nesciens quid diceret.

34 Hæc autem illo loquente, facta est
nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in
nubem.

35 Et vox facta est de nube dicens:
« Hic est Filius meus electus; ipsum
audite ».

36 Et dum fieret vox, inventus est
Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus
quidquam ex his, quæ viderant.

37 Factum est autem in sequenti die,
descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.

38 Et ecce vir de turba exclamavit
dicens: « Magister, obsecro te, respice in filium meum,
quia unicus est mihi;

39 et ecce spiritus apprehendit illum,
et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo
dilanians eum;

40 et rogavi discipulos tuos, ut
eicerent illum, et non potuerunt ».

41 Respondens autem Iesus dixit:
« O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud
vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ».

42 Et cum accederet, elisit illum
dæmonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et
sanavit puerum et reddidit illum patri eius.

43 Stupebant autem omnes in magnitudine
Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit ad
discipulos suos:

44 « Ponite vos in auribus
vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur
in manus hominum ».

45 At illi ignorabant verbum istud, et
erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant
interrogare eum de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos,
quis eorum maior esset.

47 At Iesus sciens cogitationem cordis
illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se

48 et ait illis: « Quicumque
susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me
receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes
vos, hic maior est ».

49 Respondens autem Ioannes dixit:
« Præceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
dæmonia et prohibuimus eum, quia non sequitur
nobiscum ».

50 Et ait ad illum Iesus:
« Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro
vobis est ».

51 Factum est autem, dum complerentur
dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret
Ierusalem,

52 et misit nuntios ante conspectum
suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent
illi.

53 Et non receperunt eum, quia facies
eius erat euntis Ierusalem.

54 Cum vidissent autem discipuli
Iacobus et Ioannes, dixerunt: « Domine, vis dicamus, ut
ignis descendat de cælo et consumat illos? ».

55 Et conversus increpavit illos.

56 Et ierunt in aliud castellum.

57 Et euntibus illis in via, dixit
quidam ad illum: « Sequar te, quocumque
ieris ».

58 Et ait illi Iesus:
« Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius
autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».

59 Ait autem ad alterum:
« Sequere me ». Ille autem dixit:
« Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem
meum ».

60 Dixitque ei Iesus:
« Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade,
annuntia regnum Dei ».

61 Et ait alter: « Sequar
te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi
sunt ».

62 Ait ad illum Iesus:
« Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro,
aptus est regno Dei ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc autem designavit Dominus
alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in
omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

2 Et dicebat illis: « Messis
quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam.

3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos
inter lupos.

4 Nolite portare sacculum neque peram
neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.

5 In quamcumque domum intraveritis,
primum dicite: «Pax huic domui».

6 Et si ibi fuerit filius pacis,
requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos
revertetur.

7 In eadem autem domo manete edentes et
bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede
sua. Nolite transire de domo in domum.

8 Et in quamcumque civitatem
intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur
vobis,

9 et curate infirmos, qui in illa sunt,
et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum
Dei».

10 In quamcumque civitatem
intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius
dicite:

11 «Etiam pulverem, qui adhæsit
nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc
scitote, quia appropinquavit regnum Dei».

12 Dico vobis quia Sodomis in die illa
remissius erit quam illi civitati.

13 Væ tibi, Chorazin! Væ tibi,
Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ
in vobis factæ sunt, olim in cilicio et cinere sedentes
pæniterent.

14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius
erit in iudicio quam vobis.

15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in
cælum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!

16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos
spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me
misit ».

17 Reversi sunt autem septuaginta duo
cum gaudio dicentes: « Domine, etiam dæmonia
subiciuntur nobis in nomine tuo! ».

18 Et ait illis: « Videbam
Satanam sicut fulgur de cælo cadentem.

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi
supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et
nihil vobis nocebit.

20 Verumtamen in hoc nolite gaudere,
quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra
scripta sunt in cælis ».

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu
Sancto et dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli
et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et
revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.

22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo;
et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi
Filius et cui voluerit Filius revelare ».

23 Et conversus ad discipulos seorsum
dixit: « Beati oculi, qui vident, quæ videtis.

24 Dico enim vobis: Multi prophetæ et
reges voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et
audire, quæ auditis, et non audierunt ».

25 Et ecce quidam legis peritus
surrexit tentans illum dicens: « Magister, quid faciendo
vitam æternam possidebo? ».

26 At ille dixit ad eum:
« In Lege quid scriptum est? Quomodo
legis? ».

27 Ille autem respondens dixit:
« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et
proximum tuum sicut teipsum ».

28 Dixitque illi: « Recte
respondisti; hoc fac et vives ».

29 Ille autem, volens iustificare
seipsum, dixit ad Iesum: « Et quis est meus
proximus? ».

30 Suscipiens autem Iesus dixit:
« Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et
incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis
impositis, abierunt, semivivo relicto.

31 Accidit autem, ut sacerdos quidam
descenderet eadem via et, viso illo, præterivit;

32 similiter et Levita, cum esset secus
locum et videret eum, pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter
faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,

34 et appropians alligavit vulnera eius
infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit
in stabulum et curam eius egit.

35 Et altera die protulit duos denarios
et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et,
quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam
tibi».

36 Quis horum trium videtur tibi
proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ».

37 At ille dixit: « Qui
fecit misericordiam in illum ». Et ait illi Iesus:
« Vade et tu fac similiter ».

38 Cum autem irent, ipse intravit in
quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit
illum.

39 Et huic erat soror nomine Maria,
quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa
frequens ministerium; quæ stetit et ait: « Domine, non
est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic
ergo illi, ut me adiuvet ».

41 Et respondens dixit illi Dominus:
« Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga
plurima,

42 porro unum est necessarium; Maria
enim optimam partem elegit, quæ non auferetur ab
ea ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est cum esset in loco
quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum:
« Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit
discipulos suos ».

2 Et ait illis: « Cum
oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;

3 panem nostrum cotidianum da nobis
cotidie,

4 et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ».

5 Et ait ad illos: « Quis
vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi:
«Amice, commoda mihi tres panes,

6 quoniam amicus meus venit de via ad
me, et non habeo, quod ponam ante illum»;

7 et ille de intus respondens dicat:
«Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri
mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare
tibi».

8 Dico vobis: Et si non dabit illi
surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius
surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.

9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur
vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit; et,
qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.

11 Quem autem ex vobis patrem filius
petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 Aut si petierit ovum, numquid
porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis
dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit
Spiritum Sanctum petentibus se ».

14 Et erat eiciens dæmonium, et illud
erat mutum; et factum est, cum dæmonium exisset, locutus est
mutus. Et admiratæ sunt turbæ;

15 quidam autem ex eis dixerunt:
« In Beelzebul principe dæmoniorum eicit
dæmonia ».

16 Et alii tentantes signum de cælo
quærebant ab eo.

17 Ipse autem sciens cogitationes eorum
dixit eis: « Omne regnum in seipsum divisum desolatur,
et domus supra domum cadit.

18 Si autem et Satanas in seipsum
divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in
Beelzebul eicere me dæmonia.

19 Si autem ego in Beelzebul eicio
dæmonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri
erunt.

20 Porro si in digito Dei eicio
dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium
suum, in pace sunt ea, quæ possidet;

22 si autem fortior illo superveniens
vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et
spolia eius distribuet.

23 Qui non est mecum, adversum me est;
et, qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de
homine, perambulat per loca inaquosa quærens requiem; et non
inveniens dicit: «Revertar in domum meam unde exivi».

25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.

26 Et tunc vadit et assumit septem
alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt
novissima hominis illius peiora prioribus ».

27 Factum est autem, cum hæc diceret,
extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi:
« Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ
suxisti! ».

28 At ille dixit: « Quinimmo
beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».

29 Turbis autem concurrentibus, cœpit
dicere: « Generatio hæc generatio nequam est; signum
quærit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionæ.

30 Nam sicut Ionas fuit signum
Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in iudicio cum
viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus
terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.

32 Viri Ninevitæ surgent in iudicio
cum generatione hac et condemnabunt illam, quia pænitentiam
egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus Iona hic.

33 Nemo lucernam accendit et in
abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui
ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si
oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si
autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est,
tenebræ sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum
fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum,
sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ».

37 Et cum loqueretur, rogavit illum
quidam pharisæus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.

38 Pharisæus autem videns miratus est
quod non baptizatus esset ante prandium.

39 Et ait Dominus ad illum:
« Nunc vos pharisæi, quod de foris est calicis et
catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina
et iniquitate.

40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de
foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?

41 Verumtamen, quæ insunt, date
eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.

42 Sed væ vobis pharisæis, quia
decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis iudicium et
caritatem Dei! Hæc autem oportuit facere et illa non omittere.

43 Væ vobis pharisæis, quia diligitis
primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!

44 Væ vobis, quia estis ut monumenta,
quæ non parent, et homines ambulantes supra
nesciunt! ».

45 Respondens autem quidam ex legis
peritis ait illi: « Magister, hæc dicens etiam nobis
contumeliam facis ».

46 At ille ait: « Et vobis
legis peritis: Væ, quia oneratis homines oneribus, quæ portari
non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!

47 Væ vobis, quia ædificatis
monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!

48 Profecto testificamini et
consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos
occiderunt, vos autem ædificatis.

49 Propterea et sapientia Dei dixit:
Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et
persequentur,

50 ut requiratur sanguis omnium
prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione
ista,

51 a sanguine Abel usque ad sanguinem
Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis:
Requiretur ab hac generatione.

52 Væ vobis legis peritis, quia
tulistis clavem scientiæ! Ipsi non introistis et eos, qui
introibant, prohibuistis ».

53 Cum autem inde exisset, cœperunt
scribæ et pharisæi graviter insistere et eum allicere in sermone
de multis

54 insidiantes ei, ut caperent aliquid
ex ore eius.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59
vel ad indicem capitulorum supra

1 Interea multis turbis
circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad
discipulos suos primum: « Attendite a fermento
pharisæorum, quod est hypocrisis.

2 Nihil autem opertum est, quod non
reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.

3 Quoniam, quæ in tenebris dixistis,
in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis,
prædicabitur in tectis.

4 Dico autem vobis amicis meis: Ne
terreamini ab his, qui occidunt corpus et post hæc non habent
amplius, quod faciant.

5 Ostendam autem vobis quem timeatis:
Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in
gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.

6 Nonne quinque passeres veneunt
dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.

7 Sed et capilli capitis vestri omnes
numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque
confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis
confitebitur in illo coram angelis Dei;

9 qui autem negaverit me coram
hominibus, denegabitur coram angelis Dei.

10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium
hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum
blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas
et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut
quid respondeatis aut quid dicatis:

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in
ipsa hora, quæ oporteat dicere ».

13 Ait autem quidam ei de turba:
« Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum
hereditatem ».

14 At ille dixit ei: « Homo,
quis me constituit iudicem aut divisorem super
vos? ».

15 Dixitque ad illos:
« Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res
abundant, vita eius non est ex his, quæ possidet ».

16 Dixit autem similitudinem ad illos
dicens: « Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager
attulit.

17 Et cogitabat intra se dicens:
«Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus
meos?».

18 Et dixit: «Hoc faciam:
destruam horrea mea et maiora ædificabo et illuc congregabo omne
triticum et bona mea;

19 et dicam animæ meæ: Anima, habes
multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe,
epulare».

20 Dixit autem illi Deus:
«Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem
parasti, cuius erunt?».

21 Sic est qui sibi thesaurizat et non
fit in Deum dives ».

22 Dixitque ad discipulos suos:
« Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animæ quid
manducetis, neque corpori quid vestiamini.

23 Anima enim plus est quam esca, et
corpus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non
seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et
Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.

25 Quis autem vestrum cogitando potest
adicere ad ætatem suam cubitum?

26 Si ergo neque, quod minimum est,
potestis, quid de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia quomodo crescunt:
non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni
gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem fenum, quod hodie in agro
est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis
vos, pusillæ fidei.

29 Et vos nolite quærere quid
manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.

30 Hæc enim omnia gentes mundi
quærunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quærite regnum eius; et
hæc adicientur vobis.

32 Noli timere, pusillus grex, quia
complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33 Vendite, quæ possidetis, et date
eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum
non deficientem in cælis, quo fur non appropiat, neque tinea
corrumpit;

34 ubi enim thesaurus vester est, ibi
et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri præcincti et
lucernæ ardentes,

36 et vos similes hominibus
exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum
venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Beati, servi illi, quos, cum venerit
dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se
et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.

38 Et si venerit in secunda vigilia, et
si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt
illi.

39 Hoc autem scitote, quia, si sciret
pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum
suam.

40 Et vos estote parati, quia, qua hora
non putatis, Filius hominis venit ».

41 Ait autem Petrus:
« Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad
omnes? ».

42 Et dixit Dominus: « Quis
putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus
super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

43 Beatus ille servus, quem, cum
venerit dominus eius, invenerit ita facientem.

44 Vere dico vobis: Supra omnia, quæ
possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit servus ille in corde
suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit
percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,

46 veniet dominus servi illius in die,
qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius
cum infidelibus ponet.

47 Ille autem servus, qui cognovit
voluntatem domini sui et non præparavit vel non fecit secundum
voluntatem eius, vapulabit multis;

48 qui autem non cognovit et fecit
digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est,
multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent
ab eo.

49 Ignem veni mittere in terram et quid
volo? Si iam accensus esset!

50 Baptisma autem habeo baptizari et
quomodo coartor, usque dum perficiatur!

51 Putatis quia pacem veni dare in
terram? Non, dico vobis, sed separationem.

52 Erunt enim ex hoc quinque in domo
una divisi: tres in duo, et duo in tres;

53 dividentur pater in filium et filius
in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam
et nurus in socrum ».

54 Dicebat autem et ad turbas:
« Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim
dicitis: «Nimbus venit», et ita fit;

55 et cum austrum flantem, dicitis:
«Æstus erit», et fit.

56 Hypocritæ, faciem terræ et cæli
nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?

57 Quid autem et a vobis ipsis non
iudicatis, quod iustum est?

58 Cum autem vadis cum adversario tuo
ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te
apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in
carcerem.

59 Dico tibi: Non exies inde, donec
etiam novissimum minutum reddas ».

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Aderant autem quidam ipso in
tempore nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus
miscuit cum sacrificiis eorum.

2 Et respondens dixit illis:
« Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis
peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?

3 Non, dico vobis, sed, nisi
pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

4 Vel illi decem et octo, supra quos
cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi
debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in
Ierusalem?

5 Non, dico vobis, sed, si non
pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ».

6 Dicebat autem hanc similitudinem:
« Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et
venit quærens fructum in illa et non invenit.

7 Dixit autem ad cultorem vineæ:
«Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in
ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam
terram evacuat?».

8 At ille respondens dicit illi:
«Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa
illam et mittam stercora,

9 et si quidem fecerit fructum in
futurum; sin autem succides eam» ».

10 Erat autem docens in una synagogarum
sabbatis.

11 Et ecce mulier, quæ habebat
spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec
omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et
ait illi: « Mulier, dimissa es ab infirmitate
tua »,

13 et imposuit illi manus; et confestim
erecta est et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus,
indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbæ:
« Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo
venite et curamini et non in die sabbati ».

15 Respondit autem ad illum Dominus et
dixit: « Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non
solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare?

16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam
alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a
vinculo isto die sabbati? ».

17 Et cum hæc diceret, erubescebant
omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quæ
gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo: « Cui
simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

19 Simile est grano sinapis, quod
acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in
arborem, et volucres cæli requieverunt in ramis
eius ».

20 Et iterum dixit: « Cui
simile æstimabo regnum Dei?

21 Simile est fermento, quod acceptum
mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur
totum ».

22 Et ibat per civitates et castella
docens et iter faciens in Hierosolymam.

23 Ait autem illi quidam:
« Domine, pauci sunt, qui salvantur? ». Ipse
autem dixit ad illos:

24 « Contendite intrare per
angustam portam, quia multi, dico vobis, quærent intrare et non
poterunt.

25 Cum autem surrexerit pater familias
et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium
dicentes: «Domine, aperi nobis»; et respondens dicet
vobis: «Nescio vos unde sitis».

26 Tunc incipietis dicere:
«Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris
docuisti»;

27 et dicet loquens vobis:
«Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii
iniquitatis».

28 Ibi erit fletus et stridor dentium,
cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno
Dei, vos autem expelli foras.

29 Et venient ab oriente et occidente
et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt
primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ».

31 In ipsa hora accesserunt quidam
pharisæorum dicentes illi: « Exi et vade hinc, quia
Herodes vult te occidere ».

32 Et ait illis: « Ite,
dicite vulpi illi: «Ecce eicio dæmonia et sanitates perficio
hodie et cras et tertia consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras
et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra
Ierusalem».

34 Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis
prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui
congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et
noluistis.

35 Ecce relinquitur vobis domus vestra.
Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis:
«Benedictus, qui venit in nomine
Domini» ».

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est, cum intraret in
domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et
ipsi observabant eum.

2 Et ecce homo quidam hydropicus erat
ante illum.

3 Et respondens Iesus dixit ad legis
peritos et pharisæos dicens: « Licet sabbato curare an
non? ».

4 At illi tacuerunt. Ipse vero
apprehensum sanavit eum ac dimisit.

5 Et ad illos dixit: « Cuius
vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet
illum die sabbati? ».

6 Et non poterant ad hæc respondere
illi.

7 Dicebat autem ad invitatos parabolam,
intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

8 « Cum invitatus fueris ab
aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior
te sit invitatus ab eo,

9 et veniens is qui te et illum
vocavit, dicat tibi: «Da huic locum»; et tunc incipias
cum rubore novissimum locum tenere.

10 Sed cum vocatus fueris, vade,
recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat
tibi: «Amice, ascende superius»; tunc erit tibi gloria
coram omnibus simul discumbentibus.

11 Quia omnis, qui se exaltat,
humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».

12 Dicebat autem et ei, qui se
invitaverat: « Cum facis prandium aut cenam, noli vocare
amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos
divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi
retributio.

13 Sed cum facis convivium, voca
pauperes, debiles, claudos, cæcos;

14 et beatus eris, quia non habent
retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione
iustorum ».

15 Hæc cum audisset quidam de simul
discumbentibus, dixit illi: « Beatus, qui manducabit
panem in regno Dei ».

16 At ipse dixit ei: « Homo
quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;

17 et misit servum suum hora cenæ
dicere invitatis: «Venite, quia iam paratum est».

18 Et cœperunt simul omnes excusare.
Primus dixit ei: «Villam emi et necesse habeo exire et videre
illam; rogo te, habe me excusatum».

19 Et alter dixit: «Iuga boum emi
quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum».

20 Et alius dixit: «Uxorem duxi
et ideo non possum venire».

21 Et reversus servus nuntiavit hæc
domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: «Exi
cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos
et claudos introduc huc».

22 Et ait servus: «Domine, factum
est, ut imperasti, et adhuc locus est».

23 Et ait dominus servo: «Exi in
vias et sæpes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24 Dico autem vobis, quod nemo virorum
illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam
meam» ».

25 Ibant autem turbæ multæ cum eo; et
conversus dixit ad illos:

26 « Si quis venit ad me et
non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et
sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

27 Et, qui non baiulat crucem suam et
venit post me, non potest esse meus discipulus.

28 Quis enim ex vobis volens turrem
ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad
perficiendum?

29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum
et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere
ei

30 dicentes: «Hic homo cœpit
ædificare et non potuit consummare».

31 Aut quis rex, iturus committere
bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit
cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad
se?

32 Alioquin, adhuc illo longe agente,
legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.

33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non
renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse
discipulus.

34 Bonum est sal; si autem sal quoque
evanuerit, in quo condietur?

35 Neque in terram neque in
sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures
audiendi, audiat ».

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erant autem appropinquantes ei
omnes publicani et peccatores, ut audirent illum.

2 Et murmurabant pharisæi et scribæ
dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum
illis ».

3 Et ait ad illos parabolam istam
dicens:

4 « Quis ex vobis homo, qui
habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit
nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec
inveniat illam?

5 Et cum invenerit eam, imponit in
umeros suos gaudens

6 et veniens domum convocat amicos et
vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem
meam, quæ perierat».

7 Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo
super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem
iustis, qui non indigent pænitentia.

8 Aut quæ mulier habens drachmas
decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et
everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat?

9 Et cum invenerit, convocat amicas et
vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam,
quam perdideram».

10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram
angelis Dei super uno peccatore pænitentiam
agente ».

11 Ait autem: « Homo quidam
habebat duos filios.

12 Et dixit adulescentior ex illis
patri: «Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me
contingit». Et divisit illis substantiam.

13 Et non post multos dies, congregatis
omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem
longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo
luxuriose.

14 Et postquam omnia consummasset,
facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.

15 Et abiit et adhæsit uni civium
regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret
porcos;

16 et cupiebat saturari de siliquis,
quas porci manducabant, et nemo illi dabat.

17 In se autem reversus dixit:
«Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem
hic fame pereo.

18 Surgam et ibo ad patrem meum et
dicam illi: Pater, peccavi in cælum et coram te

19 et iam non sum dignus vocari filius
tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis».

20 Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et
misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et
osculatus est illum.

21 Dixitque ei filius: «Pater,
peccavi in cælum et coram te; iam non sum dignus vocari filius
tuus».

22 Dixit autem pater ad servos suos:
«Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum
in manum eius et calceamenta in pedes

23 et adducite vitulum saginatum,
occidite et manducemus et epulemur,

24 quia hic filius meus mortuus erat et
revixit, perierat et inventus est». Et cœperunt epulari.

25 Erat autem filius eius senior in
agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et
choros

26 et vocavit unum de servis et
interrogavit quæ hæc essent.

27 Isque dixit illi: «Frater tuus
venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum
recepit».

28 Indignatus est autem et nolebat
introire. Pater ergo illius egressus cœpit rogare illum.

29 At ille respondens dixit patri suo:
«Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum
præterii, et numquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis
epularer;

30 sed postquam filius tuus hic, qui
devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi
vitulum saginatum».

31 At ipse dixit illi: «Fili, tu
semper mecum es, et omnia mea tua sunt;

32 epulari autem et gaudere oportebat,
quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus
est» ».

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dicebat autem et ad discipulos:
« Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic
diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

2 Et vocavit illum et ait illi:
«Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuæ; iam
enim non poteris vilicare».

3 Ait autem vilicus intra se:
«Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem?
Fodere non valeo, mendicare erubesco.

4 Scio quid faciam, ut, cum amotus
fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas».

5 Convocatis itaque singulis
debitoribus domini sui, dicebat primo: «Quantum debes domino
meo?».

6 At ille dixit: «Centum cados
olei». Dixitque illi: «Accipe cautionem tuam et sede
cito, scribe quinquaginta».

7 Deinde alii dixit: «Tu vero
quantum debes?». Qui ait: «Centum coros tritici».
Ait illi: «Accipe litteras tuas et scribe
octoginta».

8 Et laudavit dominus vilicum
iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius sæculi
prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

9 Et ego vobis dico: Facite vobis
amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in
æterna tabernacula.

10 Qui fidelis est in minimo, et in
maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori
iniquus est.

11 Si ergo in iniquo mammona fideles
non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?

12 Et si in alieno fideles non fuistis,
quod vestrum est, quis dabit vobis?

13 Nemo servus potest duobus dominis
servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhærebit
et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et
mammonæ ».

14 Audiebant autem omnia hæc
pharisæi, qui erant avari, et deridebant illum.

15 Et ait illis: « Vos
estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda
vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante
Deum.

16 Lex et Prophetæ usque ad Ioannem;
ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

17 Facilius est autem cælum et terram
præterire, quam de Lege unum apicem cadere.

18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et
ducit alteram, mœchatur; et, qui dimissam a viro ducit,
mœchatur.

19 Homo quidam erat dives et induebatur
purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.

20 Quidam autem pauper nomine Lazarus
iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

21 et cupiens saturari de his, quæ
cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant
ulcera eius.

22 Factum est autem ut moreretur pauper
et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ; mortuus est autem et
dives et sepultus est.

23 Et in inferno elevans oculos suos,
cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu
eius.

24 Et ipse clamans dixit: «Pater
Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti
sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac
flamma».

25 At dixit Abraham: «Fili,
recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter
mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

26 Et in his omnibus inter nos et vos
chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos,
non possint, neque inde ad nos transmeare».

27 Et ait: «Rogo ergo te, Pater,
ut mittas eum in domum patris mei

28 — habeo enim quinque fratres
— ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc
tormentorum».

29 Ait autem Abraham: «Habent
Moysen et Prophetas; audiant illos».

30 At ille dixit: «Non, pater
Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pænitentiam
agent».

31 Ait autem illi: «Si Moysen et
Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit,
credent» ».

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 (36) 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ad discipulos suos ait:
« Impossibile est ut non veniant scandala; væ autem
illi, per quem veniunt!

2 Utilius est illi, si lapis molaris
imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut
scandalizet unum de pusillis istis.

3 Attendite vobis!
Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si pænitentiam
egerit, dimitte illi;

4 et si septies in die peccaverit in te
et septies conversus fuerit ad te dicens: «Pænitet
me», dimittes illi ».

5 Et dixerunt apostoli Domino:
« Adauge nobis fidem! ».

6 Dixit autem Dominus: « Si
haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro:
«Eradicare et transplantare in mare», et obœdiret
vobis.

7 Quis autem vestrum habens servum
arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi:
«Statim transi, recumbe»,

8 et non dicet ei: «Para, quod
cenem, et præcinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam,
et post hæc tu manducabis et bibes»?

9 Numquid gratiam habet servo illi,
quia fecit, quæ præcepta sunt?

10 Sic et vos, cum feceritis omnia,
quæ præcepta sunt vobis, dicite: «Servi inutiles sumus;
quod debuimus facere, fecimus» ».

11 Et factum est, dum iret in
Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilæam.

12 Et cum ingrederetur quoddam
castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a
longe

13 et levaverunt vocem dicentes:
« Iesu præceptor, miserere nostri! ».

14 Quos ut vidit, dixit:
« Ite, ostendite vos sacerdotibus ». Et
factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia
sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum

16 et cecidit in faciem ante pedes eius
gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Iesus dixit:
« Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?

18 Non sunt inventi qui redirent, ut
darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ».

19 Et ait illi: « Surge,
vade; fides tua te salvum fecit ».

20 Interrogatus autem a pharisæis:
« Quando venit regnum Dei? », respondit eis
et dixit: « Non venit regnum Dei cum observatione,

21 neque dicent: «Ecce hic»
aut: «Illic»; ecce enim regnum Dei intra vos
est ».

22 Et ait ad discipulos:
« Venient dies, quando desideretis videre unum diem
Filii hominis et non videbitis.

23 Et dicent vobis: «Ecce
hic», «Ecce illic»; nolite ire neque
sectemini.

24 Nam sicut fulgur coruscans de sub
cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget, ita erit Filius hominis
in die sua.

25 Primum autem oportet illum multa
pati et reprobari a generatione hac.

26 Et sicut factum est in diebus Noe,
ita erit et in diebus Filii hominis:

27 edebant, bibebant, uxores ducebant,
dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et
venit diluvium et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est in diebus
Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant,
ædificabant;

29 qua die autem exiit Lot a Sodomis,
pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit.

30 Secundum hæc erit, qua die Filius
hominis revelabitur.

31 In illa die, qui fuerit in tecto, et
vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro,
similiter non redeat retro.

32 Memores estote uxoris Lot.

33 Quicumque quæsierit animam suam
salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam,
vivificabit eam.

34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in
lecto uno:
unus assumetur, et alter relinquetur;

35 duæ erunt molentes in unum: una
assumetur, et altera relinquetur ».

(36) 37Respondentes dicunt illi:
« Ubi, Domine? ». Qui dixit eis:
« Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilæ ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dicebat autem parabolam ad illos,
quoniam oportet semper orare et non deficere,

2 dicens: « Iudex quidam
erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non
reverebatur.

3 Vidua autem erat in civitate illa et
veniebat ad eum dicens: «Vindica me de adversario
meo».

4 Et nolebat per multum tempus; post
hæc autem dixit intra se: «Etsi Deum non timeo nec hominem
revereor,

5 tamen quia molesta est mihi hæc
vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet
me» ».

6 Ait autem Dominus:
« Audite quid iudex iniquitatis dicit;

7 Deus autem non faciet vindictam
electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam
habebit in illis?

8 Dico vobis: Cito faciet vindictam
illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem
in terra? ».

9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se
confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam
istam:

10 « Duo homines ascenderunt
in templum, ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.

11 Pharisæus stans hæc apud se
orabat: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri
hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic
publicanus;

12 ieiuno bis in sabbato, decimas do
omnium, quæ possideo».

13 Et publicanus a longe stans nolebat
nec oculos ad cælum levare, sed percutiebat pectus suum dicens:
«Deus, propitius esto mihi peccatori».

14 Dico vobis: Descendit hic
iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat,
humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».

15 Afferebant autem ad illum et
infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant
illos.

16 Iesus autem convocans illos dixit:
« Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare;
talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis: Quicumque non
acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in
illud ».

18 Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: « Magister bone, quid faciens vitam æternam
possidebo? ».

19 Dixit autem ei Iesus:
« Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti: non mœchaberis, non
occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora
patrem tuum et matrem ».

21 Qui ait: « Hæc omnia
custodivi a iuventute ».

22 Quo audito, Iesus ait ei:
« Adhuc unum tibi deest: omnia, quæcumque habes, vende
et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere
me ».

23 His ille auditis, contristatus est,
quia dives erat valde.

24 Videns autem illum Iesus tristem
factum dixit: « Quam difficile, qui pecunias habent, in
regnum Dei intrant.

25 Facilius est enim camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum
Dei ».

26 Et dixerunt, qui audiebant:
« Et quis potest salvus fieri? ».

27 Ait autem illis: « Quæ
impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud
Deum ».

28 Ait autem Petrus: « Ecce
nos dimisimus nostra et secuti sumus te ».

29 Qui dixit eis: « Amen
dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut
parentes aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc
tempore et in sæculo venturo vitam æternam ».

31 Assumpsit autem Duodecim et ait
illis: « Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur
omnia, quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

32 tradetur enim gentibus et illudetur
et contumeliis afficietur et conspuetur;

33 et, postquam flagellaverint,
occident eum, et die tertia resurget ».

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt;
et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quæ
dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret
Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam mendicans.

36 Et cum audiret turbam prætereuntem,
interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei:
« Iesus Nazarenus transit ».

38 Et clamavit dicens:
« Iesu, fili David, miserere mei! ».

39 Et qui præibant, increpabant eum,
ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: « Fili
David, miserere mei! ».

40 Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:

41 « Quid tibi vis
faciam? ». At ille dixit: « Domine, ut
videam ».

42 Et Iesus dixit illi:
« Respice! Fides tua te salvum fecit ». 43 Et
confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis
plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ingressus perambulabat
Iericho.

2 Et ecce vir nomine Zacchæus, et hic
erat princeps publicanorum et ipse dives.

3 Et quærebat videre Iesum, quis
esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

4 Et præcurrens ascendit in arborem
sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.

5 Et cum venisset ad locum, suspiciens
Iesus dixit ad eum: « Zacchæe, festinans descende, nam
hodie in domo tua oportet me manere ».

6 Et festinans descendit et excepit
illum gaudens.

7 Et cum viderent, omnes murmurabant
dicentes: « Ad hominem peccatorem
divertit! ».

8 Stans autem Zacchæus dixit ad
Dominum: « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do
pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo
quadruplum ».

9 Ait autem Iesus ad eum:
« Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse
filius sit Abrahæ;

10 venit enim Filius hominis quærere
et salvum facere, quod perierat ».

11 Hæc autem illis audientibus,
adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi
existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo: « Homo quidam
nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et
reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis,
dedit illis decem minas et ait ad illos: «Negotiamini, dum
venio».

14 Cives autem eius oderant illum et
miserunt legationem post illum dicentes: «Nolumus hunc
regnare super nos!».

15 Et factum est ut rediret, accepto
regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam,
ut sciret quantum negotiati essent.

16 Venit autem primus dicens:
«Domine, mina tua decem minas acquisivit».

17 Et ait illi: «Euge, bone
serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra
decem civitates».

18 Et alter venit dicens: «Mina
tua, domine, fecit quinque minas».

19 Et huic ait: «Et tu esto supra
quinque civitates».

20 Et alter venit dicens:
«Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;

21 timui enim te, quia homo austerus
es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non
seminasti».

22 Dicit ei: «De ore tuo te
iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens
quod non posui et metens quod non seminavi?

23 Et quare non dedisti pecuniam meam
ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem
illud».

24 Et adstantibus dixit: «Auferte
ab illo minam et date illi, qui decem minas habet».

25 Et dixerunt ei: «Domine, habet
decem minas!».

26 Dico vobis: «Omni habenti
dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui
noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante
me! ».

28 Et his dictis, præcedebat ascendens
Hierosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset
ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit
duos discipulos

30 dicens: « Ite in
castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum
asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et
adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit:
«Quare solvitis?», sic dicetis: «Dominus eum
necessarium habet» ».

32 Abierunt autem, qui missi erant, et
invenerunt, sicut dixit illis.

33 Solventibus autem illis pullum,
dixerunt domini eius ad illos: « Quid solvitis
pullum? ».

34 At illi dixerunt:
« Dominus eum necessarium habet ».

35 Et duxerunt illum ad Iesum; et
iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.

36 Eunte autem illo, substernebant
vestimenta sua in via.

37 Et cum appropinquaret iam ad
descensum montis Oliveti, cœperunt omnis multitudo discipulorum
gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant,
virtutibus

38 dicentes:
« Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in cælo, et gloria in excelsis! ».

39 Et quidam pharisæorum de turbis
dixerunt ad illum: « Magister, increpa discipulos
tuos! ».

40 Et respondens dixit:
« Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides
clamabunt! ».

41 Et ut appropinquavit, videns
civitatem flevit super illam

42 dicens: « Si cognovisses
et tu in hac die, quæ ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab
oculis tuis.

43 Quia venient dies in te, et
circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt
te undique

44 et ad terram prosternent te et
filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super
lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis
tuæ ».

45 Et ingressus in templum, cœpit
eicere vendentes

46 dicens illis: « Scriptum
est: «Et erit domus mea domus orationis». Vos autem
fecistis illam speluncam latronum ».

47 Et erat docens cotidie in templo.
Principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis
quærebant illum perdere

48 et non inveniebant quid facerent;
omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est in una dierum,
docente illo populum in templo et evangelizante, supervenerunt
principes sacerdotum et scribæ cum senioribus

2 et aiunt dicentes ad illum:
« Dic nobis: In qua potestate hæc facis, aut quis est
qui dedit tibi hanc potestatem? ».

3 Respondens autem dixit ad illos:
« Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:

4 Baptismum Ioannis de cælo erat an ex
hominibus? ».

5 At illi cogitabant inter se dicentes:
« Si dixerimus: «De cælo», dicet:
«Quare non credidistis illi?;

6 si autem dixerimus: «Ex
hominibus», plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim
Ioannem prophetam esse ».

7 Et responderunt se nescire unde
esset.

8 Et Iesus ait illis:
« Neque ego dico vobis in qua potestate hæc
facio ».

9 Cœpit autem dicere ad plebem
parabolam hanc: « Homo plantavit vineam et locavit eam
colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.

10 Et in tempore misit ad cultores
servum, ut de fructu vineæ darent illi; cultores autem cæsum
dimiserunt eum inanem.

11 Et addidit alterum servum mittere;
illi autem hunc quoque cædentes et afficientes contumelia
dimiserunt inanem.

12 Et addidit tertium mittere; qui et
illum vulnerantes eiecerunt.

13 Dixit autem dominus vineæ:
«Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc
verebuntur».

14 Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt inter se dicentes: «Hic est heres. Occidamus
illum, ut nostra fiat hereditas».

15 Et eiectum illum extra vineam
occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?

16 Veniet et perdet colonos istos et
dabit vineam aliis ».
Quo audito, dixerunt: « Absit! ».

17 Ille autem aspiciens eos ait:
« Quid est ergo hoc, quod scriptum est:
«Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli»?

18 Omnis, qui ceciderit supra illum
lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet
illum ».

19 Et quærebant scribæ et principes
sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt
populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem
istam.

20 Et observantes miserunt
insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone,
et sic traderent illum principatui et potestati præsidis.

21 Et interrogaverunt illum dicentes:
« Magister, scimus quia recte dicis et doces et non
accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.

22 Licet nobis dare tributum Cæsari an
non? ».

23 Considerans autem dolum illorum
dixit ad eos:

24 « Ostendite mihi
denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ».

25 At illi dixerunt:
« Cæsaris ». Et ait illis:
« Reddite ergo, quæ Cæsaris sunt, Cæsari et, quæ Dei
sunt, Deo ».

26 Et non potuerunt verbum eius
reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

27 Accesserunt autem quidam
sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt
eum

28 dicentes: « Magister,
Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens
uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius
uxorem et suscitet semen fratri suo.

29 Septem ergo fratres erant: et primus
accepit uxorem et mortuus est sine filiis;

30 et sequens

31 et tertius accepit illam, similiter
autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.

32 Novissima mortua est et mulier.

33 Mulier ergo in resurrectione cuius
eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam
uxorem ».

34 Et ait illis Iesus:
« Filii sæculi huius nubunt et traduntur ad
nuptias;

35 illi autem, qui digni habentur
sæculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt
uxores.

36 Neque enim ultra mori possunt:
æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii
resurrectionis.

37 Quia vero resurgant mortui, et
Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: «Dominum Deum
Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob».

38 Deus autem non est mortuorum sed
vivorum: omnes enim vivunt ei ».

39 Respondentes autem quidam scribarum
dixerunt: « Magister, bene dixisti ».

40 Et amplius non audebant eum quidquam
interrogare.

41 Dixit autem ad illos:
« Quomodo dicunt Christum filium David esse?

42 Ipse enim David dicit in libro
Psalmorum:
«Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

43 donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum».

44 David ergo Dominum illum vocat; et
quomodo filius eius est? ».

45 Audiente autem omni populo, dixit
discipulis suis:

46 « Attendite a scribis,
qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et
primas cathedras in synagogis et primos discubitus in
conviviis,

47 qui devorant domos viduarum et
simulant longam orationem. Hi accipient damnationem
maiorem ».

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Respiciens autem vidit eos, qui
mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2 Vidit autem quandam viduam
pauperculam mittentem illuc minuta duo

3 et dixit: « Vere dico
vobis: Vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4 Nam omnes hi ex abundantia sua
miserunt in munera; hæc autem ex inopia sua omnem victum suum,
quem habebat, misit ».

5 Et quibusdam dicentibus de templo,
quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

6 « Hæc quæ videtis,
venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui
non destruatur ».

7 Interrogaverunt autem illum dicentes:
« Præceptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum,
cum fieri incipient? ».

8 Qui dixit: « Videte, ne
seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego
sum» et: «Tempus appropinquavit». Nolite ergo ire
post illos.

9 Cum autem audieritis prœlia et
seditiones, nolite terreri; oportet enim primum hæc fieri, sed non
statim finis ».

10 Tunc dicebat illis:
« Surget gens contra gentem, et regnum adversus
regnum;

11 et terræ motus magni et per loca
fames et pestilentiæ erunt, terroresque et de cælo signa magna
erunt.

12 Sed ante hæc omnia inicient vobis
manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et
trahemini ad reges et præsides propter nomen meum;

13 continget autem vobis in
testimonium.

14 Ponite ergo in cordibus vestris non
præmeditari quemadmodum respondeatis;

15 ego enim dabo vobis os et
sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes
adversarii vestri.

16 Trademini autem et a parentibus et
fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,

17 et eritis odio omnibus propter nomen
meum.

18 Et capillus de capite vestro non
peribit.

19 In patientia vestra possidebitis
animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab
exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio
eius.

21 Tunc, qui in Iudæa sunt, fugiant in
montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus,
non intrent in eam.

22 Quia dies ultionis hi sunt, ut
impleantur omnia, quæ scripta sunt.

23 Væ autem prægnantibus et
nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram
et ira populo huic,

24 et cadent in ore gladii et captivi
ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec
impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole et luna et
stellis, et super terram pressura gentium præ confusione sonitus
maris et fluctuum,

26 arescentibus hominibus præ timore
et exspectatione eorum, quæ supervenient orbi, nam virtutes
cælorum movebuntur.

27 Et tunc videbunt Filium hominis
venientem in nube cum potestate et gloria magna.

28 His autem fieri incipientibus,
respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio
vestra ».

29 Et dixit illis similitudinem:
« Videte ficulneam et omnes arbores:

30 cum iam germinaverint, videntes
vosmetipsi scitis quia iam prope est æstas.

31 Ita et vos, cum videritis hæc
fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32 Amen dico vobis: Non præteribit
generatio hæc, donec omnia fiant.

33 Cælum et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt.

34 Attendite autem vobis, ne forte
graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius
vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa;

35 tamquam laqueus enim superveniet in
omnes, qui sedent super faciem omnis terræ.

36 Vigilate itaque omni tempore
orantes, ut possitis fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare
ante Filium hominis ».

37 Erat autem diebus docens in templo,
noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

38 Et omnis populus manicabat ad eum in
templo audire eum.

Capitulum 22

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71
vel ad indicem capitulorum supra

1 Appropinquabat autem dies festus
Azymorum, qui dicitur Pascha.

2 Et quærebant principes sacerdotum et
scribæ quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.

3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui
cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;

4 et abiit et locutus est cum
principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet
eis.

5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam
illi dare.

6 Et spopondit et quærebat
opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

7 Venit autem dies Azymorum, in qua
necesse erat occidi Pascha.

8 Et misit Petrum et Ioannem dicens:
« Euntes parate nobis Pascha, ut
manducemus ».

9 At illi dixerunt ei: «Ubi vis
paremus? ».

10 Et dixit ad eos: « Ecce,
introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram
aquæ portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.

11 Et dicetis patri familias domus:
«Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum
discipulis meis manducem?».

12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum
stratum; ibi parate ».

13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit
illis, et paraverunt Pascha.

14 Et cum facta esset hora, discubuit,
et apostoli cum eo.

15 Et ait illis: « Desiderio
desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16 Dico enim vobis: Non manducabo
illud, donec impleatur in regno Dei ».

17 Et accepto calice, gratias egit et
dixit: « Accipite hoc et dividite inter vos.

18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de
generatione vitis, donec regnum Dei veniat ».

19 Et accepto pane, gratias egit et
fregit et dedit eis dicens: « Hoc est corpus meum, quod
pro vobis datur. Hoc facite in meam
commemorationem ».

20 Similiter et calicem, postquam
cenavit, dicens: « Hic calix novum testamentum est in
sanguine meo, qui pro vobis funditur.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me
mecum est in mensa;

22 et quidem Filius hominis, secundum
quod definitum est, vadit; verumtamen væ illi homini, per quem
traditur! ».

23 Et ipsi cœperunt quærere inter se,
quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem et contentio inter
eos, quis eorum videretur esse maior.

25 Dixit autem eis: « Reges
gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos,
benefici vocantur.

26 Vos autem non sic, sed qui maior est
in vobis, fiat sicut iunior; et, qui præcessor est, sicut
ministrator.

27 Nam quis maior est: qui recumbit, an
qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum,
sicut qui ministrat.

28 Vos autem estis, qui permansistis
mecum in tentationibus meis;

29 et ego dispono vobis, sicut
disposuit mihi Pater meus regnum,

30 ut edatis et bibatis super mensam
meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim
tribus Israel.

31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit
vos, ut cribraret sicut triticum;

32 ego autem rogavi pro te, ut non
deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres
tuos ».

33 Qui dixit ei: « Domine,
tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ».

34 Et ille dixit: « Dico
tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse
me ».

35 Et dixit eis: « Quando
misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid
defuit vobis? ». At illi dixerunt:
« Nihil ».

36 Dixit ergo eis: « Sed
nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non
habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum
est, oportet impleri in me, illud: «Cum iniustis deputatus
est». Etenim ea, quæ sunt de me, adimpletionem
habent ».

38 At illi dixerunt:
« Domine, ecce gladii duo hic ». At ille
dixit eis: « Satis est ».

39 Et egressus ibat secundum
consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et
discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit
illis: « Orate, ne intretis in
tentationem ».

41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum
iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat

42 dicens: « Pater, si vis,
transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua
fiat ».

43 Apparuit autem illi angelus de cælo
confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.

44 Et factus est sudor eius sicut
guttæ sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione et
venisset ad discipulos, invenit eos dormientes præ tristitia

46 et ait illis: « Quid
dormitis? Surgite; orate, ne intretis in
tentationem ».

47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et,
qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et
appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.

48 Iesus autem dixit ei:
« Iuda, osculo Filium hominis tradis? ».

49 Videntes autem hi, qui circa ipsum
erant, quod futurum erat, dixerunt: « Domine, si
percutimus in gladio? ».

50 Et percussit unus ex illis servum
principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.

51 Respondens autem Iesus ait:
« Sinite usque huc! ». Et cum tetigisset
auriculam eius, sanavit eum.

52 Dixit autem Iesus ad eos, qui
venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et
seniores: « Quasi ad latronem existis cum gladiis et
fustibus?

53 Cum cotidie vobiscum fuerim in
templo, non extendistis manus in me; sed hæc est hora vestra et
potestas tenebrarum ».

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt
et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero
sequebatur a longe.

55 Accenso autem igni in medio atrio et
circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quædam
sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:

57 « Et hic cum illo
erat! ». At ille negavit eum dicens:

58 « Mulier, non novi
illum! ». Et post pusillum alius videns eum dixit:
« Et tu de illis es! ». Petrus vero ait:
« O homo, non sum! ».

59 Et intervallo facto quasi horæ
unius, alius quidam affirmabat dicens: « Vere et hic cum
illo erat, nam et Galilæus est! ».

60 Et ait Petrus: « Homo,
nescio quid dicis! ». Et continuo adhuc illo loquente
cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit
Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei:
« Priusquam gallus cantet hodie, ter me
negabis ».

62 Et egressus foras flevit amare.

63 Et viri, qui tenebant illum,
illudebant ei cædentes;

64 et velaverunt eum et interrogabant
eum dicentes: « Prophetiza: Quis est, qui te
percussit? ».

65 Et alia multa blasphemantes dicebant
in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt
seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt
illum in concilium suum

67 dicentes: « Si tu es
Christus, dic nobis ». Et ait illis: « Si
vobis dixero, non credetis;

68 si autem interrogavero, non
respondebitis mihi.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis
sedens a dextris virtutis Dei ».

70 Dixerunt autem omnes:
« Tu ergo es Filius Dei? ». Qui ait ad illos:
« Vos dicitis quia ego sum ».

71 At illi dixerunt: « Quid
adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore
eius! ».

Capitulum 23

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 (17) 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et surgens omnis multitudo eorum
duxerunt illum ad Pilatum.

2 Cœperunt autem accusare illum
dicentes: « Hunc invenimus subvertentem gentem nostram
et prohibentem tributa dare Cæsari et dicentem se Christum regem
esse ».

3 Pilatus autem interrogavit eum
dicens: « Tu es rex Iudæorum? ». At ille
respondens ait: « Tu dicis ».

4 Ait autem Pilatus ad principes
sacerdotum et turbas: « Nihil invenio causæ in hoc
homine ».

5 At illi invalescebant dicentes:
« Commovet populum docens per universam Iudæam et
incipiens a Galilæa usque huc! ».

6 Pilatus autem audiens interrogavit si
homo Galilæus esset;

7 et ut cognovit quod de Herodis
potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis
erat illis diebus.

8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est
valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod
audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9 Interrogabat autem illum multis
sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.

10 Stabant etiam principes sacerdotum
et scribæ constanter accusantes eum.

11 Sprevit autem illum Herodes cum
exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad
Pilatum.

12 Facti sunt autem amici inter se
Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad
invicem.

13 Pilatus autem, convocatis
principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,

14 dixit ad illos:
« Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum,
et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine
isto ex his, in quibus eum accusatis,

15 sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum
morte actum est ei.

16 Emendatum ergo illum
dimittam ».

(17) 18Exclamavit autem universa turba
dicens: « Tolle hunc et dimitte nobis
Barabbam! »,

19 qui erat propter seditionem quandam
factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad
illos volens dimittere Iesum,

21 at illi succlamabant dicentes:
« Crucifige, crucifige illum! ».

22 Ille autem tertio dixit ad illos:
« Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis
invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ».

23 At illi instabant vocibus magnis
postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adiudicavit fieri
petitionem eorum:

25 dimisit autem eum, qui propter
seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant;
Iesum vero tradidit voluntati eorum.

26 Et cum abducerent eum,
apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et
imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba
populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabant eum.

28 Conversus autem ad illas Iesus
dixit: « Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed
super vos ipsas flete et super filios vestros,

29 quoniam ecce venient dies, in quibus
dicent: «Beatæ steriles et ventres, qui non genuerunt, et
ubera, quæ non lactaverunt!».

30 Tunc incipient dicere montibus:
«Cadite super nos!», et collibus: «Operite
nos!»,

31 quia si in viridi ligno hæc
faciunt, in arido quid fiet? ».

32 Ducebantur autem et alii duo nequam
cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum, qui
vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a
dextris et alterum a sinistris.

34 Iesus autem dicebat:
« Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid
faciunt ».
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

35 Et stabat populus exspectans. Et
deridebant illum et principes dicentes: « Alios salvos
fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei
electus! ».

36 Illudebant autem ei et milites
accedentes, acetum offerentes illi

37 et dicentes: « Si tu es
rex Iudæorum, salvum te fac! ».

38 Erat autem et superscriptio super
illum: « Hic est rex Iudæorum ».

39 Unus autem de his, qui pendebant,
latronibus blasphemabat eum dicens: « Nonne tu es
Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ».

40 Respondens autem alter increpabat
illum dicens: « Neque tu times Deum, quod in eadem
damnatione es?

41 Et nos quidem iuste, nam digna
factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ».

42 Et dicebat: « Iesu,
memento mei, cum veneris in regnum tuum ».

43 Et dixit illi: « Amen
dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ».

44 Et erat iam fere hora sexta, et
tenebræ factæ sunt in universa terra usque in horam nonam,

45 et obscuratus est sol, et velum
templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Iesus ait:
« Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum »; et hæc dicens exspiravit.

47 Videns autem centurio, quod factum
fuerat, glorificavit Deum dicens: « Vere hic homo iustus
erat! ».

48 Et omnis turba eorum, qui simul
aderant ad spectaculum istud et videbant, quæ fiebant,
percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti eius a
longe et mulieres, quæ secutæ erant eum a Galilæa, hæc
videntes.

50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat
decurio, vir bonus et iustus,

51 hic non consenserat consilio et
actibus eorum — ab Arimathæa civitate Iudæorum, qui
exspectabat regnum Dei,

52 hic accessit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu

53 et depositum involvit sindone et
posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus
fuerat.

54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum
illucescebat.

55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum
ipso venerant de Galilæa, viderunt monumentum et quemadmodum
positum erat corpus eius;

56 et revertentes paraverunt aromata et
unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Capitulum 24

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
vel ad indicem capitulorum supra

1 Prima autem sabbatorum, valde
diluculo venerunt ad monumentum portantes, quæ paraverant,
aromata.

2 Et invenerunt lapidem revolutum a
monumento;

3 et ingressæ non invenerunt corpus
Domini Iesu.

4 Et factum est, dum mente hæsitarent
de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5 Cum timerent autem et declinarent
vultum in terram, dixerunt ad illas: « Quid quæritis
viventem cum mortuis?

6 Non est hic, sed surrexit.
Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa
esset,

7 dicens: «Oportet Filium hominis
tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia
resurgere» ».

8 Et recordatæ sunt verborum eius

9 et regressæ a monumento nuntiaverunt
hæc omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna
et Maria Iacobi; et ceteræ cum eis dicebant ad apostolos hæc.

11 Et visa sunt ante illos sicut
deliramentum verba ista, et non credebant illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad
monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua
mirans, quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die
in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem
nomine Emmaus;

14 et ipsi loquebantur ad invicem de
his omnibus, quæ acciderant.

15 Et factum est, dum fabularentur et
secum quærerent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;

16 oculi autem illorum tenebantur, ne
eum agnoscerent.

17 Et ait ad illos: « Qui
sunt hi sermones, quos confertis ad invicem
ambulantes? ». Et steterunt tristes.

18 Et respondens unus, cui nomen
Cleopas, dixit ei: « Tu solus peregrinus es in Ierusalem
et non cognovisti, quæ facta sunt in illa his
diebus? ».

19 Quibus ille dixit:
« Quæ? ». Et illi dixerunt ei:
« De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in
opere et sermone coram Deo et omni populo;

20 et quomodo eum tradiderunt summi
sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et
crucifixerunt eum.

21 Nos autem sperabamus, quia ipse
esset redempturus Israel; at nunc super hæc omnia tertia dies
hodie quod hæc facta sunt.

22 Sed et mulieres quædam ex nostris
terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et, non invento corpore eius,
venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt
eum vivere.

24 Et abierunt quidam ex nostris ad
monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero
non viderunt ».

25 Et ipse dixit ad eos: « O
stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt
Prophetæ!

26 Nonne hæc oportuit pati Christum et
intrare in gloriam suam? ».

27 Et incipiens a Moyse et omnibus
Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso
erant.

28 Et appropinquaverunt castello, quo
ibant, et ipse se finxit longius ire.

29 Et coegerunt illum dicentes:
« Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est
iam dies ». Et intravit, ut maneret cum illis.

30 Et factum est, dum recumberet cum
illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat
illis.

31 Et aperti sunt oculi eorum, et
cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.

32 Et dixerunt ad invicem:
« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur
nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ».

33 Et surgentes eadem hora regressi
sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum
ipsis erant,

34 dicentes: « Surrexit
Dominus vere et apparuit Simoni ».

35 Et ipsi narrabant, quæ gesta erant
in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum hæc autem loquuntur, ipse
stetit in medio eorum et dicit eis: « Pax
vobis! ».

37 Conturbati vero et conterriti
existimabant se spiritum videre.

38 Et dixit eis: « Quid
turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?

39 Videte manus meas et pedes meos,
quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere ».

40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis
manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus
præ gaudio et mirantibus, dixit eis: « Habetis hic
aliquid, quod manducetur? ».

42 At illi obtulerunt ei partem piscis
assi.

43 Et sumens, coram eis manducavit.

44 Et dixit ad eos: « Hæc
sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum,
quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in Lege Moysis
et Prophetis et Psalmis de me ».

45 Tunc aperuit illis sensum, ut
intellegerent Scripturas.

46 Et dixit eis: « Sic
scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,

47 et prædicari in nomine eius
pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes,
incipientibus ab Ierusalem.

48 Vos estis testes horum.

49 Et ecce ego mitto promissum Patris
mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini
virtutem ex alto ».

50 Eduxit autem eos foras usque in
Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.

51 Et factum est, dum benediceret
illis, recessit ab eis et ferebatur in cælum.

52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi
sunt in Ierusalem cum gaudio magno

53 et erant semper in templo
benedicentes Deum.