Epistula ad Colossenses

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, et Timotheus frater

2 his, qui sunt Colossis, sanctis et
fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro.

3 Gratias agimus Deo Patri Domini
nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,

4 audientes fidem vestram in Christo
Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,

5 propter spem, quæ reposita est vobis
in cælis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,

6 quod pervenit ad vos, sicut et in
universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex
ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;

7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo
conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,

8 qui etiam manifestavit nobis
dilectionem vestram in Spiritu.

9 Ideo et nos, ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini
agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu
spiritali,

10 ut ambuletis digne Domino per omnia
placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in
scientia Dei,

11 in omni virtute confortati secundum
potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem,
cum gaudio

12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

13 qui eripuit nos de potestate
tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ,

14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;

15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturæ,

16 quia in ipso condita sunt universa
in cælis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.

18 Et ipse est caput corporis
ecclesiæ;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

19 quia in ipso complacuit omnem
plenitudinem habitare

20 et per eum reconciliare omnia in
ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

21 Et vos, cum essetis aliquando
alienati et inimici sensu in operibus malis,

22 nunc autem reconciliavit in corpore
carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et
irreprehensibiles coram ipso;

23 si tamen permanetis in fide fundati
et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod
prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius
factus sum ego Paulus minister.

24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis
et adimpleo, ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro
corpore eius, quod est ecclesia,

25 cuius factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam
verbum Dei;

26 mysterium, quod absconditum fuit a
sæculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis
eius,

27 quibus voluit Deus notas facere
divitias gloriæ mysterii huius in gentibus, quod est Christus in
vobis, spes gloriæ;

28 quem nos annuntiamus, commonentes
omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut
exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;

29 ad quod et laboro certando secundum
operationem eius, quæ operatur in me in virtute.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Volo enim vos scire qualem
sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciæ, et
quicumque non viderunt faciem meam in carne,

2 ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis
intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ
et scientiæ absconditi.

4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in
subtilitate sermonum.

5 Nam etsi corpore absens sum, sed
spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et
firmamentum eius, quæ in Christum est, fidei vestræ.

6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum
Dominum, in ipso ambulate,

7 radicati et superædificati in ipso
et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum
actione.

8 Videte, ne quis vos deprædetur per
philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum,
secundum elementa mundi et non secundum Christum;

9 quia in ipso inhabitat omnis
plenitudo divinitatis corporaliter,

10 et estis in illo repleti, qui est
caput omnis principatus et potestatis;

11 in quo et circumcisi estis
circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in
circumcisione Christi;

12 consepulti ei in baptismo, in quo et
conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit
illum a mortuis;

13 et vos, cum mortui essetis in
delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo,
donans nobis omnia delicta,

14 delens, quod adversum nos erat,
chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit
de medio affigens illud cruci;

15 exspolians principatus et potestates
traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.

16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in
potu aut ex parte diei festi aut neomeniæ aut sabbatorum,

17 quæ sunt umbra futurorum, corpus
autem Christi.

18 Nemo vos bravio defraudet complacens
sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quæ vidit,
ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suæ

19 et non tenens caput, ex quo totum
corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum
crescit in augmentum Dei.

20 Si mortui estis cum Christo ab
elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis
subicimini:

21 « Ne tetigeris neque
gustaveris neque contrectaveris »,

22 quæ sunt omnia in corruptionem ipso
usu secundum præcepta et doctrinas hominum?

23 Quæ sunt rationem quidem habentia
sapientiæ in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori,
non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Igitur, si conresurrexistis
Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens;

2 quæ sursum sunt sapite, non quæ
supra terram.

3 Mortui enim estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo!

4 Cum Christus apparuerit, vita vestra,
tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

5 Mortificate ergo membra, quæ sunt
super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem,
concupiscentiam malam et avaritiam, quæ est simulacrorum
servitus,

6 propter quæ venit ira Dei super
filios incredulitatis;

7 in quibus et vos ambulastis
aliquando, cum viveretis in illis.

8 Nunc autem deponite et vos omnia:
iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore
vestro;

9 nolite mentiri invicem, qui exuistis
vos veterem hominem cum actibus eius

10 et induistis novum, eum, qui
renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit
eum,

11 ubi non est Græcus et Iudæus,
circumcisio et præputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed
omnia et in omnibus Christus.

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei,
sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem,
humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,

13 supportantes invicem et donantes
vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et
Dominus donavit vobis, ita et vos;

14 super omnia autem hæc: caritatem,
quod est vinculum perfectionis.

15 Et pax Christi dominetur in cordibus
vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati
estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis
abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos
psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in
cordibus vestris Deo;

17 et omne, quodcumque facitis in verbo
aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri
per ipsum.

18 Mulieres, subditæ estote viris,
sicut oportet in Domino.

19 Viri, diligite uxores et nolite
amari esse ad illas.

20 Filii, obœdite parentibus per
omnia; hoc enim placitum est in Domino.

21 Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22 Servi, obœdite per omnia dominis
carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes,
sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.

23 Quodcumque facitis, ex animo
operamini sicut Domino et non hominibus,

24 scientes quod a Domino accipietis
retributionem hereditatis. Domino Christo servite;

25 qui enim iniuriam facit, recipiet id
quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Domini, quod iustum est et æquum,
servis præstate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in
cælo.

2 Orationi instate, vigilantes in ea in
gratiarum actione,

3 orantes simul et pro nobis, ut Deus
aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,
propter quod etiam vinctus sum,

4 ut manifestem illud, ita ut oportet
me loqui.

5 In sapientia ambulate ad eos, qui
foris sunt, tempus redimentes.

6 Sermo vester semper sit in gratia,
sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique
respondere.

7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota
faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus
in Domino,

8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut
cognoscatis, quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra,

9 cum Onesimo fideli et carissimo
fratre, qui est ex vobis; omnia, quæ hic aguntur, nota facient
vobis.

10 Salutat vos Aristarchus concaptivus
meus et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata
— si venerit ad vos, excipite illum —

11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui
sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi
fuerunt solacio.

12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis
est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus,
ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.

13 Testimonium enim illi perhibeo, quod
habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciæ et
qui Hierapoli.

14 Salutat vos Lucas, medicus
carissimus, et Demas.

15 Salutate fratres, qui sunt
Laodiciæ, et Nympham et, quæ in domo eius est, ecclesiam.

16 Et cum lecta fuerit apud vos
epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam,
quæ ex Laodicia est, vos quoque legatis.

17 Et dicite Archippo:
« Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud
impleas ».

18 Salutatio mea manu Pauli. Memores
estote vinculorum meorum.
Gratia vobiscum.