Epistula I ad Timotheum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

1 Paulus, apostolus Christi Iesu
secundum præceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei
nostræ,

2 Timotheo germano filio in fide:
gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino
nostro.

3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi,
cum irem in Macedoniam, ut præciperes quibusdam, ne aliter
docerent

4 neque intenderent fabulis et
genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam
dispensationem Dei, quæ est in fide;

5 finis autem præcepti est caritas de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta,

6 a quibus quidam aberrantes conversi
sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non
intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus affirmant.

8 Scimus autem quia bona est lex, si
quis ea legitime utatur,

9 sciens hoc quia iusto lex non est
posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus,
sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis,
homicidis,

10 fornicariis, masculorum
concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud
sanæ doctrinæ adversatur,

11 secundum evangelium gloriæ beati
Dei, quod creditum est mihi.

12 Gratiam habeo ei, qui me
confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me
existimavit ponens in ministerio,

13 qui prius fui blasphemus et
persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate;

14 superabundavit autem gratia Domini
nostri cum fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu.

15 Fidelis sermo et omni acceptione
dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere;
quorum primus ego sum,

16 sed ideo misericordiam consecutus
sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem,
ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam
æternam.

17 Regi autem sæculorum,
incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula
sæculorum. Amen.

18 Hoc præceptum commendo tibi, fili
Timothee, secundum præcedentes super te prophetias, ut milites in
illis bonam militiam

19 habens fidem et bonam conscientiam,
quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;

20 ex quibus est Hymenæus et
Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro igitur primo omnium fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro
omnibus hominibus,

2 pro regibus et omnibus, qui in
sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni
pietate et castitate.

3 Hoc bonum est et acceptum coram
salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri
et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei
et hominum, homo Christus Iesus,

6 qui dedit redemptionem semetipsum pro
omnibus, testimonium temporibus suis;

7 in quod positus sum ego prædicator
et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor
gentium in fide et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco
levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9 similiter et mulieres in habitu
ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis
crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,

10 sed, quod decet mulieres,
profitentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in tranquillitate discat cum
omni subiectione;

12 docere autem mulieri non permitto
neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.

13 Adam enim primus formatus est,
deinde Eva;

14 et Adam non est seductus, mulier
autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum
generationem, si permanserint in fide et dilectione et
sanctificatione cum sobrietate.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fidelis sermo: si quis episcopatum
appetit, bonum opus desiderat.

2 Oportet ergo episcopum
irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem,
ornatum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem sed
modestum, non litigiosum, non cupidum,

4 suæ domui bene præpositum, filios
habentem in subiectione cum omni castitate

5 — si quis autem domui suæ
præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei curam habebit? —,

6 non neophytum, ne in superbia elatus
in iudicium incidat Diaboli.

7 Oportet autem illum et testimonium
habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat
et laqueum Diaboli.

8 Diaconos similiter pudicos, non
bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,

9 habentes mysterium fidei in
conscientia pura.

10 Et hi autem probentur primum, deinde
ministrent nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter pudicas, non
detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui
filiis suis bene præsint et suis domibus;

13 qui enim bene ministraverint, gradum
sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quæ est in
Christo Iesu.

14 Hæc tibi scribo sperans venire ad
te cito;

15 si autem tardavero, ut scias quomodo
oporteat in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi,
columna et firmamentum veritatis.

16 Et omnium confessione magnum est
pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
prædicatus est in gentibus,
creditus est in mundo,
assumptus est in gloria.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Spiritus autem manifeste dicit,
quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus seductoribus et doctrinis dæmoniorum,

2 in hypocrisi loquentium mendacium et
cauteriatam habentium suam conscientiam,

3 prohibentium nubere, abstinere a
cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione
fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.

4 Quia omnis creatura Dei bona, et
nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

5 sanctificatur enim per verbum Dei et
orationem.

6 Hæc proponens fratribus bonus eris
minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ,
quam assecutus es;

7 profanas autem et aniles fabulas
devita.
Exerce teipsum ad pietatem;

8 nam corporalis exercitatio ad modicum
utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens
vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9 Fidelis sermo et omni acceptione
dignus:

10 in hoc enim laboramus et certamus,
quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium
hominum, maxime fidelium.

11 Præcipe hæc et doce.

12 Nemo adulescentiam tuam contemnat;
sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate,
in fide, in castitate.

13 Dum venio, attende lectioni,
exhortationi, doctrinæ.

14 Noli neglegere donationem, quæ in
te est, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum
presbyterii.

15 Hæc meditare, in his esto, ut
profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi et doctrinæ; insta in
illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te
audiunt.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Seniorem ne increpaveris, sed
obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,

2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores
in omni castitate.

3 Viduas honora, quæ vere viduæ
sunt.

4 Si qua autem vidua filios aut nepotes
habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere
parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.

5 Quæ autem vere vidua est et
desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus
nocte ac die;

6 nam quæ in deliciis est vivens,
mortua est.

7 Et hæc præcipe, ut
irreprehensibiles sint.

8 Si quis autem suorum et maxime
domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli
deterior.

9 Vidua adscribatur non minus sexaginta
annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10 in operibus bonis testimonium
habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes
lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus
bonum subsecuta est.

11 Adulescentiores autem viduas devita;
cum enim luxuriatæ fuerint adversus Christum, nubere volunt,

12 habentes damnationem, quia primam
fidem irritam fecerunt;

13 simul autem et otiosæ discunt
circumire domos, non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ,
loquentes quæ non oportet.

14 Volo ergo iuniores nubere, filios
procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia;

15 iam enim quædam conversæ sunt
retro Satanam.

16 Si qua fidelis habet viduas,
subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quæ vere
viduæ sunt, sufficiat.

17 Qui bene præsunt presbyteri,
duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et
doctrina;

18 dicit enim Scriptura:
« Non infrenabis os bovi trituranti » et:
« Dignus operarius mercede sua ».

19 Adversus presbyterum accusationem
noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.

20 Peccantes coram omnibus argue, ut et
ceteri timorem habeant.

21 Testificor coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis, ut hæc custodias sine præiudicio nihil
faciens in aliquam partem declinando.

22 Manus cito nemini imposueris neque
communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.

23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino
modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

24 Quorundam hominum peccata manifesta
sunt præcedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;

25 similiter et facta bona manifesta
sunt, et, quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quicumque sunt sub iugo, servi
dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Dei et
doctrina blasphemetur.

2 Qui autem fideles habent dominos, non
contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles
sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce et
exhortare.

3 Si quis aliter docet et non accedit
sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quæ secundum
pietatem est, doctrinæ,

4 superbus est, nihil sciens, sed
languens circa quæstiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur
invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

5 conflictationes hominum mente
corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum
esse pietatem.

6 Est autem quæstus magnus pietas cum
sufficientia.

7 Nihil enim intulimus in mundum, quia
nec auferre quid possumus;

8 habentes autem alimenta et quibus
tegamur, his contenti erimus.

9 Nam qui volunt divites fieri,
incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et
nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem;

10 radix enim omnium malorum est
cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt
se doloribus multis.

11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge;
sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam,
mansuetudinem.

12 Certa bonum certamen fidei,
apprehende vitam æternam, ad quam vocatus es, et confessus es
bonam confessionem coram multis testibus.

13 Præcipio tibi coram Deo, qui
vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato bonam confessionem,

14 ut serves mandatum sine macula
irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,

15 quem suis temporibus ostendet beatus
et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,

16 qui solus habet immortalitatem,
lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre
potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.

17 Divitibus huius sæculi præcipe non
superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui
præstat nobis omnia abunde ad fruendum,

18 bene agere, divites fieri in
operibus bonis, facile tribuere, communicare,

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20 O Timothee, depositum custodi,
devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis
scientiæ,

21 quam quidam profitentes circa fidem
aberraverunt.
Gratia vobiscum.