Liber Secundus Maccabæorum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

1 Fratribus, qui sunt per Ægyptum, Iudæis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudæi et qui in regione Iudææ, pacem bonam. 2 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium; 3 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti; 4 et adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis suis et faciat pacem; 5 et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. 6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis. 7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno 8 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes. 9 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiæ mensis Casleu, 10 anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudæa, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Ægypto sunt, Iudæis salutem et sanitatem. 11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus; 12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. 13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneæ, fraude utentibus sacerdotibus Naneæ. 14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine. 15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus, 16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt. 17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi 18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiæ et ignis, qui datus est, quando Nehemias, ædificato templo et altari, obtulit sacrificia. 19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. 20 Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem. 21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quæ erant superposita. 22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. 23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias. 24 Erat autem oratio hunc habens modum: « Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus, 25 solus præstans, solus iustus et omnipotens et æternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica. 27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. 28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia. 29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses ». 30 Sacerdotes autem psallebant hymnos. 31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi 32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. 33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quæ essent sacrificii, 34 circumsæpiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit. 35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat. 36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Invenitur autem in descriptionibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, 2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. 3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo. 4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. 5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncæ; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. 6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. 7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; 8 et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. 9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocausta. 11 Et dixit Moyses: « Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est ». 12 Similiter et Salomon octo dies celebravit. 13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam hæc eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis. 14 Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15 Si ergo desideratis hæc, mittite, qui perferant vobis. 16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, 18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. 19 De Iuda vero Maccabæo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de aræ dedicatione, 20 sed et de prœliis, quæ pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, 21 et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quæ futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, 23 quæ omnia ab Iasone Cyrenæo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. 24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quæ adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. 27 Sicut præparanti convivium et quærenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, 28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes. 29 Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita æstimo et in nobis. 30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiæ congruit auctori; 31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est. 32 Hinc ergo narrationem incipiemus, prædictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam effluere, ipsam autem historiam concidere.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et odium malitiæ, 2 fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent, 3 ita ut Seleucus quoque Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes. 4 Simon autem de tribu Belgæ præpositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate. 5 Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseæ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ et Phœnicis, 6 et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis hæc cadere. 7 Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret. 8 Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. 9 Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere hæc ita essent. 10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum; 11 quædam vero esse Hircani Thobiæ, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta; 12 decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelæ, omnino impossibile esse. 13 At ille, pro his, quæ habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda. 14 Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. 15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in cælum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret. 16 Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. 17 Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. 18 Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. 19 Accinctæque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quæ conclusæ erant, aliæ quidem procurrebant ad ianuas, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant; 20 universæ autem protendentes manus in cælum deprecabantur. 21 Erat enim misereri commixtæ multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem. 22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela. 23 Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat. 24 Eodem loco, ipso cum satellitibus circa ærarium præsente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. 25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea. 26 Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas. 27 Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt; 28 et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus erat ærarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem. 29 Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus atque omni spe et salute privatus; 30 hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. 31 Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus. 32 Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro salute viri. 33 Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: « Oniæ summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; 34 tu autem a cælo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem ». Et his dictis, non comparuerunt. 35 Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem; 36 testabatur autem omnibus ea, quæ sub oculis suis viderat, opera maximi Dei. 37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Hierosolymam mitti, ait: 38 « Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus; 39 nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit ». 40 Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res processerunt.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 Simon autem prædictus, qui pecuniarum et patriæ delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset; 2 benefactoremque civitatis et curatorem gentis suæ et æmulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere. 3 Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent, 4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium Menesthei, ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, augentem malitiam Simonis, 5 ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universæ multitudinis prospiciens. 6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia. 7 Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ summum sacerdotium, 8 promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta; 9 super hæc autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere. 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Græcam consuetudinem contribules suos transferre cœpit. 11 Et, amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. 12 Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat. 13 Erat autem sic culmen quoddam Græcæ conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem, 14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquæ in palæstra præbitionis post disci provocationem 15 et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas autem glorias optimas æstimantes. 16 Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta æmulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. 17 In leges enim divinas impie agere non est facile, sed hæc tempus sequens declarabit. 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset, 19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. 20 Sed hæc ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium. 21 Misso autem in Ægyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriæ securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam. 22 Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phœnicen exercitum convertit. 23 Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum. 24 At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta; 25 acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et feræ barbaræ iram habens. 26 Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat, 28 cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; 29 et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui præerat Cypriis. 30 Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinæ, dono essent dati. 31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico. 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates. 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. 34 Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. 35 Ob quam causam non solum Iudæi, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta. 36 Sed regressum regem de Ciliciæ locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudæi, simul et Græcis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. 37 Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam; 38 accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente pœnam. 39 Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis. 40 Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus cœpit, duce quodam Aurano, ætate non minus ac dementia provecto. 41 Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant. 42 Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus ærarium interfecerunt. 43 De his ergo cœpit iudicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. 45 Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo Dorymenis multas pecunias ad suadendum regi. 46 Unde Ptolemæus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia. 47 Et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo iniustam pœnam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quæque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu præstiterunt. 50 Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Circa hoc autem tempus Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum. 2 Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per æra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes 3 et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes. 4 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem. 5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. 6 Iason vero cædes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophæa constituere. 7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem. 8 Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriæ et civium carnifex in Ægyptum extrusus est. 9 Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedæmonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem; 10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit. 11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quæ gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudæam; et ob hoc profectus ex Ægypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit 12 et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare. 13 Fiebant ergo iuvenum ac seniorum cædes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces. 14 Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt. 15 Non contentus autem his, ausus est intrare templum universæ terræ sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriæ fuit proditor, 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans. 17 Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. 18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem ærarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. 19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit. 20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. 21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. 22 Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; 23 in Garizim autem Andronicum; præter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebat civibus. 24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — præcipiens omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. 25 Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudæos, arma capere suis præcepit; 26 omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit. 27 Iudas autem, qui et Maccabæus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Atheniensem, qui compelleret Iudæos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur; 2 contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis. 3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio. 4 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhærentium, insuper et intro inferentium ea, quæ non licebat; 5 altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum se esse quisquam confitebatur. 7 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. 8 Decretum autem exiit in proximas Græcorum civitates, suggerente Ptolemæo, ut pari modo et ipsi adversus Iudæos agerent, ut sacrificarent; 9 eos autem, qui nollent transire ad instituta Græcorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam. 10 Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. 11 Alii vero ad proximas cœuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei. 12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas pœnas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. 13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. 14 Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, 15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet; 16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per ærumnas populum suum non derelinquit. 17 Sed hæc nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. 18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam ætate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. 19 At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium, 20 exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quæ non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem. 21 Hi autem, qui iniquo sacrificio præpositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quæque ab ipso paratæ essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, 22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem. 23 At ille, consilio decoro inito ac digno ætate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitæ disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. 24 « Non enim ætati nostræ dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum 25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitæ tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meæ senectuti conquiram. 26 Nam etsi in præsenti tempore evasero eam, quæ ex hominibus est, pœnam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam. 27 Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; 28 adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ». Et cum hæc dixisset, confestim ad supplicium venit; 29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia. 30 Cumque cœpisset plagis mori, ingemiscens dixit: « Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter hæc patior ». 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Contigit autem et septem fratres una cum matre apprehensos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos. 2 Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: « Quid es quæsiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges prævaricari ». 3 Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. 4 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus. 5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: 6 « Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et in servis suis consolabitur” ». 7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur. 8 At ille respondens patria voce dixit: « Non faciam ». Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. 9 Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: « Tu quidem, scelestissime, de præsenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternam vitæ resurrectionem suscitabit ». 10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit 11 et fortiter ait: « E cælo ista possideo et propter illius leges hæc ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero », 12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus. 13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes; 14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit ». 15 Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant; 16 at ille respiciens in eum dixit: « Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; 17 tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit ». 18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: « Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: 19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris ». 20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. 21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos: 22 « Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; 23 sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ». 24 Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. 25 Sed ad hæc cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem. 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio. 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: « Fili, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui. 28 Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram et quæ in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quæ erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. 29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam ». 30 Cum hæc illa adhuc diceret, ait adulescens: « Quem sustinetis? Non obœdio præcepto regis, sed obtempero præcepto legis, quæ data est patribus nostris per Moysen. 31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manus Dei. 32 Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur; 33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. 34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios cæli levata manu; 35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti. 36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum æternæ vitæ reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiæ tuæ pœnas exsolves. 37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; 38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum iuste superducta est ». 39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. 40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens. 41 Novissima autem post filios et mater consumpta est. 42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iudas vero Maccabæus et, qui cum illo erant, introeuntes latenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum. 2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis; 3 et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret; 4 memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his. 5 At Maccabæus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. 6 Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens, 7 maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur. 8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis. 9 At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudæorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. 10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudæorum suppleret; 11 statimque ad maritimas civitates misit convocans ad cœmptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quæ eum ab Omnipotente esset consecutura. 12 Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus præsentiam. 13 Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiæ in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant; 14 alii vero omnia, quæ eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: 15 et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos. 16 Convocatis autem Maccabæus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent, 17 ante oculos habentes contumeliam, quæ in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitæ civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. 18 « Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus ». 19 Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quæ facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt, 20 et de illo in Babilonia, in prœlio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus hæsitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de cælo et beneficia plurima consecuti sunt —; 21 quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit. 22 Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis, 23 insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primæ cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore. 24 Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt. 25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi; 26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos. 27 Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium constituens in eos. 28 Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt. 29 His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur. 30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures prædas diviserunt, æqualiter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. 31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt. 32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudæos afflixerat; 33 et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit. 34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudæorum venditionem adduxerat, 35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. 36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, prædicabat propugnatorem habere Iudæos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Eodem autem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de regionibus circa Persidem. 2 Intraverat enim in eam, quæ dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret. 3 Et cum esset circa Ecbatana, nuntiata sunt ea, quæ erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4 Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudæos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, cælesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: « Congeriem sepulcri Iudæorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ». 5 Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, 6 perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera. 7 Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudæos et præcipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur. 8 Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, 9 ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et mæroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. 10 Et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem fœtoris gravitatem portare. 11 Hinc igitur cœpit multum superbiæ deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. 12 Et, cum nec ipse fœtorem suum ferre posset, ita ait: « Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire ». 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens: 14 sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo æqualem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere; 15 Iudæos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos æquales Atheniensibus facturum; 16 templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum; 17 super hæc autem et Iudæum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum prædicantem Dei potestatem. 18 Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudæos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, hæc continentem: 19 « Optimis civibus Iudæis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. 20 Si bene valetis et filii vestri, et res vestræ ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in cælum spem habens; 21 ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiæ memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere. 22 Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, 23 respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum; 24 ut, si quid contrarium accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25 Ad hæc autem considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna plurimis vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum, quæ subiecta sunt. 26 Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in filium. 27 Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum ». 28 Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam metuens filium Antiochi ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum se contulit.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Maccabæus autem et, qui cum eo erant, Domino eos præeunte, templum quidem et civitatem receperunt; 2 aras autem, quas alienigenæ per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt 3 et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. 4 Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur. 5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. 6 Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. 7 Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. 8 Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos. 9 Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt. 10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quæ continent bellorum mala. 11 Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Cœlesyriæ et Phœnicis ducem primarium. 12 Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare præferens erga Iudæos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quæ ad illos spectabant, pacifice peragere. 13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit. 14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudæos bellum instruebat. 15 Atque una cum ipso etiam Idumæi, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudæos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant. 16 Hi vero, qui erant cum Maccabæo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum; 17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt. 18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, 19 Maccabæus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchæo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quæ amplius perurgebant, loca discessit. 20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21 Cum autem Maccabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22 Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit. 23 Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. 24 At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudæam capturus. 25 Qui autem cum Maccabæo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis præcincti 26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat. 27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. 28 Cum autem lux oriens cœpisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriæ tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. 29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudæis præstantes; 30 ex quibus duo Maccabæum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo cæcitate confusi evolaverunt repleti perturbatione. 31 Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti. 32 Timotheus vero confugit in præsidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chærea. 33 Qui autem cum Maccabæo erant lætantes obsederunt munitionem diebus quattuor. 34 At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant; 35 sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabæo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque cædebant; 36 sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; 37 et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chæream et Apollophanem. 38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sed parvo prorsus post tempore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum præpositus graviter ferens de his, quæ acciderant, 2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudæos existimans se civitatem quidem Græcis habitaculum facturum; 3 templum vero in pecuniæ quæstum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum, 4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. 5 Ingressus autem Iudæam et appropians Bethsuris, munito quidem præsidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat. 6 Ut autem, qui cum Maccabæo erant, cognoverunt eum expugnare præsidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. 7 Et ipse primus Maccabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt. 8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit præcedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans. 9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. 10 Præibant in apparatu de cælo habentes adiutorem, miserante super eos Domino. 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. 12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebræos, potente Deo auxiliante, misit ad eos 14 suasitque eis se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. 15 Annuit autem Maccabæus in omnibus, quæ Lysias rogabat, utilitati consulens; quæcumque enim Maccabæus scriptis tradidit Lysiæ de Iudæis, rex concessit. 16 Nam erant scriptæ Iudæis epistulæ a Lysia quidem hunc modum continentes: « Lysias populo Iudæorum salutem. 17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quæ per illud significabantur. 18 Quæcumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quæ res permittebat, concessit. 19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ». 22 Regis autem epistula ista continebat: « Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, 24 audientes Iudæos non consensisse patri, ut transferrentur ad Græcas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhærentes postulare sibi concedi legitima sua; 25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ». 27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: « Rex Antiochus senatui Iudæorum et ceteris Iudæis salutem. 28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. 29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate, 31 ut Iudæi utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modomolestiam patietur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ». 34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: « Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudæorum salutem. 35 De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus. 36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ».

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
vel ad indicem capitulorum supra

1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant. 2 Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. 3 Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus, 4 secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos. 5 Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo, 6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit. 7 Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus. 8 Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis, 9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. 10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti. 11 Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. 12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13 Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsæptam, quæ a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin. 14 Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quæ fas non est. 15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue præcipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris 16 et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles cædes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur. 17 Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudæos. 18 Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo præsidio. 19 Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabæo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in præsidio plures quam decem milia viros. 20 At Maccabæus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos. 21 Cognito autem Iudæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile præsidium propter locorum angustias. 22 Cumque cohors Iudæ prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex præsentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut sæpe a suis læderentur et gladiorum acuminibus configerentur. 23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum. 24 Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi. 25 Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illæsos, dimiserunt eum propter fratrum salutem. 26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum. 27 Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus. 28 Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt. 29 Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quæ ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. 30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudæi, benevolentiam, quam Scythopolitæ erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis, 31 gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante. 32 Post eam vero, quæ dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ. 33 Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis. 34 Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudæorum. 35 Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. 36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli, 37 incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit. 38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt. 39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis. 40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. 41 Omnes itaque, cum benedixissent, quæ sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit, 42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quæ facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. 43 Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans. 44 Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis. 45 Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiæ donum: 46 sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Anno centesimo quadragesimo nono his, qui erant circa Iudam, notum factum est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudæam 2 et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Græcum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. 4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari. 5 Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique præcipitem in cinerem. 6 Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum summitatem factum, omnes propellunt ad interitum. 7 Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum. 8 Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. 9 Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quæ sub patre suo facta erant, ostensurus Iudæis. 10 Quibus Iudas cognitis, præcepit populo, ut die ac nocte Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos, 11 quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. 12 Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas præcepit adesse. 13 Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudæam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. 14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. 15 Cumque suis dedisset signum: « Victoriam Dei », cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; 16 et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt. 17 Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione. 18 Sed rex, accepto gustu audaciæ Iudæorum, artibus loca tentavit. 19 Et Bethsuris, quæ erat Iudæorum præsidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur. 20 His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat. 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. 22 Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit, abiit; 23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudæos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quæ iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; 24 Maccabæum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem, 25 venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventiones — indignabantur enim supra modum — voluerunt irrita facere pacta. 26 Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestæ a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sed post triennii tempus cognoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, 2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia. 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare, 4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit. 5 Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudæi niterentur, 6 ad hæc respondit: « Ipsi, qui dicuntur Asidæi, Iudæorum, quibus præest Iudas Maccabæus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum. 7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni, 8 primo quidem de his, quæ pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum prædictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat. 9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; 10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis ». 11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium. 12 Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit præpositus elephantorum, et ducem ostendens Iudææ misit, 13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14 Tunc gentes, quæ de Iudæa fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudæorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. 15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in æternum quique suam portionem signis evidentibus protegit. 16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau. 17 Simon vero frater Iudæ commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat. 18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriæ certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat. 19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent. 20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas; 22 disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt. 23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quæ congregatæ fuerant, dimisit. 24 Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus. 25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat. 26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit. 27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabæum citius vinctum mittere Antiochiam. 28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et ægre ferebat, si ea, quæ convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria; 29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret. 30 At Maccabæus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia præventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. 32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quærebatur, extendens dexteram ad templum 33 iuravit hæc: « Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ». 34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostræ, hæc dicentes: 35 « Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est ». 37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudæorum appellabatur. 38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia. 39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudæos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent; 40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum. 41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuæ vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium 42 volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici. 43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas; 44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum. 45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram præruptam, 46 prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitæ ac spiritus, ut hæc ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi. 2 Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: « Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue præhonoratæ diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit », 3 ille infelix interrogavit, si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4 Et respondentibus illis: « Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit colere septimam diem »; 5 at ille ait: « Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ». Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret. 6 Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophæum statuere de iis, qui cum Iuda erant. 7 Maccabæus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino; 8 et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. 9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quæ perfecerant, promptiores constituit eos. 10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum prævaricationem. 11 Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos lætificavit. 12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudæorum. 13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria præstantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. 14 Respondentem vero Oniam dixisse: « Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei ». 15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudæ gladium aureum et, cum daret, dixisse hæc: 16 « Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ». 17 Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. 18 Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. 19 Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum. 20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiæ opportuno in loco constitutæ, et equitatus dispositus, 21 considerans Maccabæus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. 22 Dixit autem invocans hoc modo: « Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudææ, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, 23 et nunc, Dominator cælorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem; 24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ». Et hic quidem in his finem fecit. 25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant; 26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. 27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, præsentia Dei magnifice delectati. 28 Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis; 29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30 Et præcepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; 32 et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est, 33 linguam etiam impii Nicanoris præcisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiæ contra templum suspendere. 34 Omnes igitur in cælum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: « Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! ». 35 Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochæi diei. 37 Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis. 38 Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram. 39 Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquæ contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.