Liber Nehemiæ

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

1 Verba Nehemiæ filii Hachaliæ. Et factum est in mense Casleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan. 2 Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudæis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem. 3 Et dixerunt mihi: « Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portæ eius combustæ sunt igne ». 4 Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei cæli. 5 Et dixi: « Quæso, Domine, Deus cæli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; 6 fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, 7 delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus præcepta et mandata et iudicia, quæ præcepisti Moysi famulo tuo. 8 Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; 9 si autem revertamini ad me et custodiatis præcepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema cæli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”. 10 Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. 11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc ». Ego enim eram pincerna regis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. 2 Dixitque mihi rex: « Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis ». Et timui valde 3 et dixi regi: « Rex, in æternum vive! Quare non mæreat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portæ eius combustæ sunt igne? ». 4 Et ait mihi rex: « Pro qua re postulas? ». Et oravi Deum cæli 5 et dixi ad regem: « Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudæam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et ædificabo eam ». 6 Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: « Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? ». Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus. 7 Et dixi regi: « Si regi videtur bonum, epistulæ dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudæam; 8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo ». Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. 9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites. 10 Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum Israel. 11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. 13 Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. 14 Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut transiret. 15 Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. 16 Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. 17 Et dixi eis: « Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portæ eius consumptæ sunt igne; venite et ædificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium ». 18 Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quæ locutus esset mihi, et dixerunt: « Surgamus et ædificemus! ». Et confortatæ sunt manus eorum in bonum. 19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: « Quæ est hæc res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ». 20 Et dedi eis responsum dicens: « Deus cæli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et ædificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel. 2 Et iuxta eos ædificaverunt viri Iericho, et iuxta eos ædificavit Zacchur filius Imri. 3 Portam autem Piscium ædificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. 4 Et iuxta eos restauravit Meremoth filius Uriæ filii Accos, et iuxta eum restauravit Mosollam filius Barachiæ filii Mesezabel, et iuxta eum restauravit Sadoc filius Baana, 5 et iuxta eum restauraverunt Thecueni; optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. 6 Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. 7 Et iuxta eos restauraverunt Meltias Gabaonites et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, qui erant ad solium ducis, qui erat in regione trans flumen; 8 et iuxta eos restauravit Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem. 9 Et iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiæ partis vici Ierusalem; 10 et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contra domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia. 11 Alteram partem restauravit Melchias filius Harim et Hassub filius Phahathmoab usque ad turrim Furnorum. 12 Et iuxta eos restauravit Sellum filius Alohes, princeps mediæ partis vici Ierusalem, ipse et filiæ eius. 13 Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii. 14 Et portam Sterquilinii restauravit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethcharem; ipse ædificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes. 15 Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinæ Siloæ iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David. 16 Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quæ repleta est, et usque ad domum Fortium. 17 Post eum restauraverunt Levitæ, Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit Hasabias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ pro vico suo; 18 post eum ædificaverunt fratres eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiæ partis vici Ceilæ. 19 Et restauravit iuxta eum Ezer filius Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii in angulo. 20 Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. 21 Post eum restauravit Meremoth filius Uriæ filii Æcos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib. 22 Et post eum restauraverunt sacerdotes viri de campestribus. 23 Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ iuxta domum suam. 24 Post eum restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariæ usque ad angulum et flexuram. 25 Phalel filius Ozi contra angulum turris, quæ eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit 26 usque contra portam Aquarum ad orientem et turrim, quæ prominebat. 27 Post eum restauraverunt Thecueni mensuram alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad murum templi. 28 Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. 29 Post eos restauravit Sadoc filius Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius Secheniæ custos portæ orientalis. 30 Post eum restauravit Hanania filius Selemiæ et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiæ contra cellam suam. 31 Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli; 32 et inter cenaculum anguli et portam Gregis restauraverunt aurifices et negotiatores. 33 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est et indignatus est nimis et subsannavit Iudæos 34 et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariæ: « Quid Iudæi faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? ». 35 Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: « Sine ædificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum ». 36 Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis! 37 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te coram ædificantibus. 38 Itaque ædificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis; 2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. 3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. 4 Dixit autem Iudas: « Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus ædificare murum ». 5 Et dixerunt hostes nostri: « Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ». 6 Factum est autem venientibus Iudæis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, 7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. 8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: « Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ». 9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. 10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudæ. 11 Ædificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; 12 ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic ædificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. 13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: « Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; 14 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ». 15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu auroræ, donec egrediantur astra. 16 In tempore quoque illo dixi populo: « Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ». 17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudæos. 2 Et erant qui dicerent: « Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ». 3 Et erant qui dicerent: « Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ». 4 Et alii dicebant: « Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris. 5 Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quædam iam in servitute subiugatæ sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ». 6 Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc. 7 Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: « Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ». Et congregavi adversum eos contionem magnam 8 et dixi eis: « Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudæos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ». Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. 9 Dixique ad eos: « Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? 10 Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas. 11 Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ». 12 Et dixerunt: « Reddemus et ab eis nihil quæremus; sicque faciemus, ut loqueris ». Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. 13 Insuper excussi sinum meum et dixi: « Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat! ». Et dixit universa multitudo: « Amen! ». Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. 14 A die autem illa, qua præceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudæ, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quæ ducibus debebantur, non comedimus. 15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, 16 quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant. 17 Iudæi quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. 18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quæsivi; gravis enim erat servitus populi huius. 19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quæ feci populo huic.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — 2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: « Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono ». Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. 3 Misi ergo ad eos nuntios dicens: « Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ». 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. 5 Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: 6 « In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem 7 et prophetas posueris, qui prædicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudæa est!”. Nunc autem auditurus est rex verba hæc; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter ». 8 Et misi ad eum dicens: « Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris; de corde enim tuo tu componis hæc ». 9 Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: « Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ». Quam ob causam magis confortavi manus meas. 10 Et ingressus sum domum Semeiæ filii Dalaiæ filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: « Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas ædis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. 11 Et dixi: « Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar ». 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. 13 Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. 14 Memento, Deus meus, Thobiæ et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum, qui terrebant me! 15 Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. 16 Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17 Sed et in diebus illis, multæ optimatum Iudæorum epistulæ mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. 18 Multi enim in Iudæa coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ. 19 Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72
vel ad indicem capitulorum supra

1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas, 2 præposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur — 3 et dixi eis: « Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portæ et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ». 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ. 5 Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: 6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudæam unusquisque in civitatem suam. 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 9 filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 10 filii Area sescenti quinquaginta duo; 11 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; 12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque; 14 filii Zachai septingenti sexaginta; 15 filii Bennui sescenti quadraginta octo; 16 filii Bebai sescenti viginti octo; 17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo; 18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem; 19 filii Beguai duo milia sexaginta septem; 20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque; 21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 22 filii Hasum trecenti viginti octo; 23 filii Besai trecenti viginti quattuor; 24 filii Hareph centum duodecim; 25 filii Gabaon nonaginta quinque; 26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo; 27 viri Anathoth centum viginti octo; 28 viri Bethazmaveth quadraginta duo; 29 viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; 30 viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 31 viri Machmas centum viginti duo; 32 viri Bethel et Hai centum viginti tres; 33 viri Nabo alterius quinquaginta duo; 34 viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 35 filii Harim trecenti viginti; 36 filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 37 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus; 38 filii Senaa tria milia nongenti triginta. 39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres; 40 filii Emmer mille quinquaginta duo; 41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem; 42 filii Harim mille decem et septem. 43 Levitæ: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviæ, septuaginta quattuor. 44 Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo. 45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. 46 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 47 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49 filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51 filii Gazam, filii Oza, filii Phasea, 52 filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia, filii Hatipha. 57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon. 60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: 62 filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quæsierunt tabulas genealogiæ suæ et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; 65 dixitque præpositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. 66 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 69 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti. 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: præpositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta; 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitæ; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdræ scribæ, ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israeli. 2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. 3 Et legit in eo in platea, quæ erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectæ ad librum legis. 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam. 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. 6 Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: « Amen, amen », elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. 7 Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitæ erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem. 9 Dixit autem Nehemias, ipse est præpositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitæ instruentes populum universo populo: « Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ». Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. 10 Et dixit eis: « Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ». 11 Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes: « Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere ». 12 Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam, quia intellexerant verba, quæ docuerat eos. 13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis. 14 Et invenerunt scriptum in lege, quam præcepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 15 et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: « Egredimini in montem et afferte frondes olivæ et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ». 16 Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ Aquarum et in platea portæ Ephraim. 17 Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit lætitia magna nimis. 18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et humus super eos. 2 Et separatum est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum. 3 Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. 4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. 5 Et dixerunt Levitæ Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: « Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab ætemo usque in æternum, et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso super omnem benedictionem et laudem. 6 Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti cælum et cælum cælorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quæ in ea sunt, maria et omnia, quæ in eis sunt; et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. 7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldæorum et posuisti nomen eius Abraham. 8 Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fœdus, ut dares terram Chananæi, Hetthæi et Amorræi et Pherezæi et Iebusæi et Gergesæi, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es. 9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum. 10 Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terræ illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. 11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. 12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur. 13 Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et præcepta bona. 14 Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et præcepta et mandata et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui. 15 Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. 16 Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua. 17 Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quæ feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Ægyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multæ miserationis, non dereliquisti eos. 18 Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Ægypto” feceruntque blasphemias magnas; 19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur. 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti eorum. 21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt. 22 Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes; et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon et terram Og regis Basan. 23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent. 24 Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ, ut facerent eis, sicut placebat illis. 25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem; et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa. Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et delectati sunt in bonitate tua magna. 26 Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. 27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium suorum. 28 Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de cælo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus. 29 Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quæ si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. 30 Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum. 31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu. 32 Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriæ usque in diem hanc. 33 Et tu iustus es in omnibus, quæ venerunt super nos, quia recte fecisti, nos autem impie egimus. 34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quæ testificatus es in eis. 35 Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis. 36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus; et in terra, quam dedisti patribus nostris, ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus. 37 Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus ».

Capitulum 10

1 2 3 4 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 20 21 23 24 26 27 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 « Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus, et signant principes nostri, Levitæ nostri et sacerdotes nostri ». 2 Signatores autem fuerunt: Nehemias præpositus, filius Hachaliæ, et Sedecias, 3 Saraias, Azarias, Ieremias, 4 Phassur, Amarias, Melchias, 5 Hattus, Sebania, Melluch, 6 Harim, Meremoth, Abdias, 7 Daniel, Genthon, Baruch, 8 Mosollam, Abia, Miamin, 9 Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes. 10 Porro Levitæ: Iesua filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel 11 et fratres eorum Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan, 12 Micha, Rohob, Hasabia, 13 Zacchur, Serebia, Sebania, 14 Hodia, Bani, Baninu. 15 Capita populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani, 16 Bunni, Azgad, Bebai, 17 Adonia, Beguai, Adin, 18 Ater, Ezechia, Azur, 19 Hodia, Hasum, Besai, 20 Hareph, Anathoth, Nebai, 21 Megphias, Mosollam, Hezir, 22 Mesezabel, Sadoc, Ieddua, 23 Pheltia, Hanan, Anaia, 24 Osee, Hanania, Hassub, 25 Alohes, Phalea, Sobec, 26 Rehum, Hasabna, Maasia, 27 Ahia, Hanan, Anan, 28 Melluch, Harim, Baana. 29 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiæ eorum, omnes, qui poterant sapere, 30 adhæserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et præcepta eius, 31 et ut non daremus filias nostras populo terræ et filias eorum non acciperemus filiis nostris. 32 Et si populi terræ importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem. 33 Et statuimus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 34 ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. 35 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; 36 et ut afferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, 37 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in domum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri; 38 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturæ nostræ. 39 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitæ offerent decimam partem decimæ in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri. 40 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2 Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem. 3 Hi sunt itaque principes provinciæ, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudæ. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitæ, oblati et filii servorum Salomonis. 4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudæ et de filiis Beniamin. De filiis Iudæ: Athaias filius Oziam filii Zachariæ filii Amariæ filii Saphatiæ filii Malaleel, de filiis Phares; 5 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariæ filius Silonitis. 6 Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia; 8 et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo. 9 Et Ioel filius Zechri præpositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus. 10 Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius 11 Saraia filius Helciæ filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei; 12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariæ filius Phassur filius Melchiæ; 13 et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer; 14 et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et præpositus eorum Zabdiel vir nobilis. 15 Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni; 16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum; 17 et Matthania filius Micha filius Zebedæi filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun. 18 Omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor. 19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo. 20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Iudæ, unusquisque in possessione sua. 21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos. 22 Et præfectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. 23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. 24 Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudæ, legatus regis in omni negotio populi. 25 Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudæ habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius 26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth 27 et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius 28 et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius 29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth, 30 Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom. 31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius, 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama, Getthaim, 34 Hadid, Seboim et Neballat, 35 Lod et Ono et valle Artificum. 36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras, 2 Amaria, Melluch, Hattus, 3 Sechenias, Rehum, Meremoth, 4 Addo, Genthon, Abia, 5 Miamin, Maadia, Belga, 6 Semeia et Ioiarib, Iedaia, 7 Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua. 8 Porro Levitæ: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius; 9 et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas. 10 Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, 11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua. 12 In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiæ Maraia, Ieremiæ Hanania, 13 Esdræ Mosollam, Amariæ Iohanan, 14 Milicho Ionathan, Sebaniæ Ioseph, 15 Harim Edna, Meraioth Helci, 16 Adaiæ Zacharia, Genthon Mosollam, 17 Abiæ Zechri, Miamin Maadiæ Phelti, 18 Belgæ Sammua, Semeiæ Ionathan, 19 Ioiarib Matthanai, Iedaiæ Ozi, 20 Sellai Celai, Amoc Heber, 21 Helciæ Hasabia, Iedaiæ Nathanael. 22 Levitæ in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persæ. 23 Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib. 24 Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei per vices suas; 25 Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas. 26 Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiæ ducis et Esdræ sacerdotis scribæque. 27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in lætitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis. 28 Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum 29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum. 31 Ascendere autem feci principes Iudæ super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii. 32 Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudæ 33 et Azarias, Esdras et Mosollam, 34 Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias. 35 Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiæ filius Matthaniæ filius Michaiæ filius Zacchur filius Asaph; 36 et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. 37 Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem. 38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum 39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiæ. 40 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum. 41 Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis; 42 et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia præpositus. 43 Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et lætati sunt; Deus enim lætificaverat eos lætitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul. 44 Præposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia lætificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt 45 et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta præceptum David et Salomonis filii eius; 46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervæ cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo. 47 Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitæ consecrabant filiis Aaron.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum, 2 eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel. 4 Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiæ; 5 fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum. 6 In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege, 7 et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiæ: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Et malum mihi visum est valde, et proieci vasa domus Thobiæ foras de gazophylacio; 9 præcepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui ministrabant. 11 Et egi causam adversus magistratus et dixi: « Quare dereliquimus domum Dei? ». Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. 12 Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea. 13 Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniæ, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. 14 Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quæ feci in domo Dei mei et in ministeriis eius! 15 In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. 16 Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudæ in Ierusalem. 17 Et obiurgavi optimates Iudæ et dixi eis: « Quæ est hæc res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? 18 Numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum! ». 19 Factum est autem, cum obscuratæ essent portæ Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et præcepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20 Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. 21 Et contestatus sum eos et dixi eis: « Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos ». Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. 22 Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! 23 Sed et in diebus illis vidi Iudæos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas. 24 Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. 25 Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: 26 « Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. 27 Numquid et vobis obsequentes faciemus omne malum grande hoc, ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas? ». 28 Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum! 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo, 31 et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum.