Liber Psalmorum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Psalmus 1

1 2 3 4 5 6

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, 2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. 5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.

Psalmus 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: 3 « Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ». 4 Qui habitat in cælis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: 6 « Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ». 7 Prædicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: « Filius meus es tu; ego hodie genui te. 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ. 9 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ». 10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. 11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.

Psalmus 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David, cum fugit a filio suo Absalom. 2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, 3 multi dicunt animæ meæ: « Non est salus ipsi in Deo ». 4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus; 8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Psalmus. David. 2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiæ meæ. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. 3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum. 5 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite. 6 Sacrificate sacrificium iustitiæ et sperate in Domino. 7 Multi dicunt: « Quis ostendit nobis bona? ». Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine! 8 Maiorem dedisti lætitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. 9 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Psalmus 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Ad tibias. Psalmus. David. 2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum. 3 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus. 4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo. 5 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus, 6 neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. 7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. 8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 9 Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. 10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas. 11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. 12 Et omnes, qui sperant in te, lætentur, in æternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum; 13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.

Psalmus 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. Psalmus. David. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo? 5 Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. 6 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? 7 Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. 8 Turbatus est a mærore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. 9 Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. 11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.

Psalmus 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. 2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me, 3 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem, 6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. 7 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. 8 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere: 9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quæ est in me. 10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. 11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. 13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum? 14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. 15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; 16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. 17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. 18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.

Psalmus 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". Psalmus. David. 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. 3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quæ tu fundasti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: 8 oves et boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres cæli et pisces maris, quæcumque perambulant semitas maris. 10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Psalmus 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". Psalmus. David. 2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. 3 Lætabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. 4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. 6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi. 7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternæ factæ sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. 8 HE. Dominus autem in æternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum; 9 et ipse iudicabit orbem terræ in iustitia, iudicabit populos in æquitate. 10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. 12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius. 13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum. 14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, 15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion, exsultem in salutari tuo. 16 TETH. Infixæ sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. 17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quæ obliviscuntur Deum. 19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in æternum. 20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo. 21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.

Psalmus 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? 2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quæ cogitant. 3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animæ suæ, et avarus sibi benedicit. 4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: « Non requiret; non est Deus ». 5 Hæ sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viæ illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. 6 Dixit enim in corde suo: « Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ». 7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia. 8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. 9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. 10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius. 11 Dixit enim in corde suo: « Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ». — 12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum. 13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: « Non requires ». 14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. 15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quæres peccatum illius et non invenies. 16 Dominus rex in æternum et in sæculum sæculi: perierunt gentes de terra illius. 17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam 18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

Psalmus 11 (10)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animæ meæ: « Transmigra in montem sicut passer! 2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ». 4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in cælo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebræ eius interrogant filios hominum. 5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. 6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

Psalmus 12 (11)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Super octavam. Psalmus. David. 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt: « Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ». 6 « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ». 7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. 8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in æternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.

Psalmus 13 (12)

1 2 3 4 5 6
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me? 3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? 4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte, 5 ne quando dicat inimicus meus: « Prævalui adversus eum! »; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero. 6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Psalmus 14 (13)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: « Non est Deus ». Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Iacob, et lætabitur Israel.

Psalmus 15 (14)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? 2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, 3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. 4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc, non movebitur in æternum.

Psalmus 16 (15)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te. 2 Dixi Domino: « Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ». 3 In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos. 4 Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. 5 Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei: tu es qui detines sortem meam. 6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi. 7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. 8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. 9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultaverunt præcordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 11 Notas mihi facies vias vitæ, plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.

Psalmus 17 (16)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. 2 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. 3 Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem. 4 Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti. 5 Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua. 8 Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me, 10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. 11 Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram. 12 Aspectus eorum quasi leonis parati ad prædam et sicut catuli leonis recubantis in abditis. 13 Exsurge, Domine, præveni eum, supplanta eum; eripe animam meam ab impio framea tua, 14 a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitæ. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis. 15 Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.

Psalmus 18 (17)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum 2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. 3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus. 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; 6 funes inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. 8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. 9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo. 10 Inclinavit cælos et descendit, et caligo sub pedibus eius. 11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. 13 Præ fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. 17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; 18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. 19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus fulcimentum meum; 20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. 21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, 22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo. 23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; 24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate. 25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. 26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris. 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. 29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas. 30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. 31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. 32 Quoniam quis Deus præter Dominum? Aut quæ munitio præter Deum nostrum? 33 Deus, qui præcinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me; 35 qui docet manus meas ad prœlium, et tendunt arcumaereum brachia mea. 36 Et dedisti mihi scutum salutis tuæ, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. 39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. 40 Et præcinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. 43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos. 44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, 45 in auditu auris obœdivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi, 46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meæ. 48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; 49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me. 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, 51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in sæculum.

Psalmus 19 (18)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non intellegantur voces: 5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. 7 A finibus cælorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. 8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9 Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda, præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. 12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. 13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me 14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

Psalmus 20 (19)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob. 3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. 4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat. 5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. 6 Lætabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas. 7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de cælo sancto suo, in virtutibus salutis dexteræ eius. 8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus. 9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

Psalmus 21 (20)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Domine, in virtute tua lætabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer. 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum; 7 quoniam pones eum benedictionem in sæculum sæculi, lætificabis eum in gaudio ante vultum tuum. 8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt. 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum. 12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. 13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. 14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Psalmus 22 (21)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". Psalmus. David. 2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. 3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. 5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; 6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: 9 « Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ». 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meæ. 11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meæ Deus meus es tu. 12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, 18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. 21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. 22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiæ laudabo te. 24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, 25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: « Vivant corda eorum in sæculum sæculi! ». 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ gentium. 29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, 31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturæ; 32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: « Hæc fecit Dominus! ».

Psalmus 23 (22)

1 2 3 4 5 6
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: 2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, 3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum. 4 Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. 6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitæ meæ, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.

Psalmus 24 (23)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Psalmus. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. — 3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. 5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob. 7 Attollite, portæ, capita vestra, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prœlio. 9 Attollite, portæ, capita vestra, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Psalmus 25 (24)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam, 2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, 3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem. 4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me. 5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meæ, VAU. et te sustinui tota die. 6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt. 7 HETH. Peccata iuventutis meæ et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; 9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas. 10 CAPH. Universæ viæ Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. 11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. 12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. 13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram. 14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis. 15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me. 18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. 19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. 20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. 21 TAU. Innocentia et æquitas custodiant me, quia sustinui te. 22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Psalmus 26 (25)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor. 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. — 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua. 4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo. 5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. 6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine, 7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua. 8 Domine, dilexi habitaculum domus tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ. 9 Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, 10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. 12 Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.

Psalmus 27 (26)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo? 2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prœlium, in hoc ego sperabo. 4 Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. 5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. 6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. 8 De te dixit cor meum: « Exquirite faciem meam! ». Faciem tuam, Domine, exquiram. 9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meæ. 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. 11 Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. 12 Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. 13 Credo videre bona Domini in terra viventium. 14 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Psalmus 28 (27)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. 2 Exaudi vocem deprecationis meæ, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. 4 Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non ædificabit eos. 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ; 7 Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. 8 Dominus fortitudo plebi suæ, et refugium salvationum christi sui est. 9 Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuæ et pasce eos et extolle illos usque in æternum.

Psalmus 29 (28)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam, 2 afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto. 3 Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas. 4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. 5 Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani. 6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. — 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis, 8 vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades. 9 Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. 10 Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in æternum. 11 Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.

Psalmus 30 (29)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Canticum festi Dedicationis Templi. David. 2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. 5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriæ sanctitatis eius, 6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum lætitia. 7 Ego autem dixi in securitate mea: « Non movebor in æternum ». 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. 12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me lætitia, 13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.

Psalmus 31 (30)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 In te, Domine, speravi, non confundar in æternum; in iustitia tua libera me. 3 Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem præsidii et in domum munitam, ut salvum me facias. 4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et pasces me. 5 Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea. 6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. 7 Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi. 8 Exsultabo et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animæ meæ 9 nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in mærore oculus meus, anima mea et venter meus. 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. 12 Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. 13 Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum. 14 Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. 15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: « Deus meus es tu, 16 in manibus tuis sortes meæ ». Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me; 17 illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua. 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno. 19 Muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum. 22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. 23 Ego autem dixi in trepidatione mea: « Præcisus sum a conspectu oculorum tuorum ». Verumtamen exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. 24 Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino.

Psalmus 32 (31)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum. 2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus æstatis. 5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ». Et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me. 8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. 10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.

Psalmus 33 (32)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. 2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, 4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. 5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. 8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. 11 Consilium autem Domini in æternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13 De cælo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. 14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram, 15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suæ. 17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non salvabit. 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; 21 quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Psalmus 34 (33)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit. 2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. 3 BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et lætentur. 4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum. 5 DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me. 6 HE. Respicite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur. 7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. 8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos. 9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. 10 IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. 11 CAPH. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. 12 LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. 13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? — 14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum. 15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam. 16 AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in clamorem eorum. 17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. 18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit. 20 RES. Multæ tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. 21 SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. 22 TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur. 23 PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo.

Psalmus 35 (34)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me. 2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi. 3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animæ meæ: « Salus tua ego sum ». 4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; 6 fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animæ meæ. 8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat. 9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: « Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ». 11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam, interrogabant me; 12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animæ meæ. 13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. 14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. 15 Cum autem vacillarem, lætati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. 16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. 17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. 20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terræ dolos cogitabant. 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: « Euge, euge, viderunt oculi nostri ». — 22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. 23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam. 24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. 25 Non dicant in cordibus suis: « Euge animæ nostræ »; nec dicant: « Devoravimus eum ». 26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me 27 Exsultent et lætentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: « Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ». 28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

Psalmus 36 (35)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David, servi Domini. 2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius. 3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. 4 Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret. 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. 6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes; 7 iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. 8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; 9 inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. 10 Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.

Psalmus 37 (36)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. ALEPH. Noli æmulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem, 2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident. 3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet; 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem. 7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. 8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli æmulari, quod vertit ad malum, 9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. 10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quæres locum eius et non invenies. 11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. 12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis. 13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. 14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. 15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. 16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, 17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus. 18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in æternum erit. 19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur. 20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. 21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. 22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. 23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. 24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. 25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quærens panem. 26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. 27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in sæculum sæculi, 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in æternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. 29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. 30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium; 31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius. 32 SADE. Considerat peccator iustum et quærit mortificare eum; 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. 34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. 35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; 36 et transivi, et ecce non erat, et quæsivi eum, et non est inventus. 37 SIN. Observa innocentiam et vide æquitatem, quoniam est posteritas homini pacifico. 38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur. 39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. 40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

Psalmus 38 (37)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Ad commemorandum. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et descendit super me manus tua. 4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuæ, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. 5 Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. — 6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiæ meæ. 7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar. 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea. 9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. 11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. 13 Et laqueos posuerunt, qui quærebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. 14 Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum; 15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. 16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus. 17 Quia dixi: “Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ». 18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo. 20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. 21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem. 22 Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me. 23 Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.

Psalmus 39 (38)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori, Idithun. Psalmus. David. 2 Dixi: « Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ». 3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis. 5 Locutus sum in lingua mea: « Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ». 6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitæ meæ tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. 7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. 8 Et nunc quæ est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me. 10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti. 11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuæ ego defeci. 12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. 13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. 14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.

Psalmus 40 (39)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Psalmus. 2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 3 Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. 4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. 5 Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. 6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. 7 Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti, 8 tunc dixi: « Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me. 9 Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in præcordiis meis ». 10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. 11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna. 12 Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, 13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui videre. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. 14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. 15 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. 16 Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: « Euge, euge ». 17 Exsultent et lætentur in te omnes quærentes te; et dicant semper: « Magnificetur Dominus », qui diligunt salutare tuum. 18 Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

Psalmus 41 (40)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. 3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. 4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. 5 Ego dixi: « Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ». 6 Inimici mei dixerunt mala mihi: « Quandomorietur, et peribit nomen eius? ». 7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat. 8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi: 9 « Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ». 10 Sed et homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. 11 Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. 12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me; 13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in æternum. 14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.

Psalmus 42 (41)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Maskil. Filiorum Core. 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. 3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? 4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: « Ubi est Deus tuus? ». 5 Hæc recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. 6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. 7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. 8 Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. 9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitæ meæ. 10 Dicam Deo: « Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ». 11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: « Ubi est Deus tuus? ». — 12 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Psalmus 43 (42)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsæ me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum lætitiæ exsultationis meæ. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. 5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Psalmus 44 (43)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Filiorum Core. Maskil. 2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. 3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. 5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. 6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. — 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. 8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti. 9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in sæculum. 10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris. 11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. 12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. 13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum. 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. 15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis. 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris. 18 Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. 19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua; 20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis. 21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, 22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. 23 Quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus sicut oves occisionis. 24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem. 25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? 26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.

Psalmus 45 (44)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris. 2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. 3 Speciosus forma es præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in æternum. 4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo. 5 Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua: 6 sagittæ tuæ acutæ — populi sub te cadent — in corda inimicorum regis. 7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; sceptrum æquitatis sceptrum regni tui. 8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis. 9 Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordæ delectant te. 10 Filiæ regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. — 11 Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; 12 et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum. 13 Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis. 14 Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta. 15 In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximæ eius, afferuntur tibi. 16 Afferuntur in lætitia et exsultatione, adducuntur in domum regis. 17 Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. 18 Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in æternum et in sæculum sæculi.

Psalmus 46 (45)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum. 2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. 3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. 4 Fremant et intumescant aquæ eius, conturbentur montes in elatione eius. 5 Fluminis rivi lætificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi. 6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. 7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. 8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. 9 Venite et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terræ, 10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. 11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.

Psalmus 47 (46)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Filiorum Core. Psalmus. 2 Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis, 3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram. 4 Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. 5 Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit. 6 Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubæ. 7 Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite. 8 Quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter. 9 Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. 10 Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terræ: vehementer elevatus est.

Psalmus 48 (47)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum. Psalmus. Filiorum Core. 2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. 3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universæ terræ. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. 4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium. 5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. 6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt; 7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis. 8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis. 9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in æternum. 10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; iustitia plena est dextera tua. 12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Iudæ propter iudicia tua. 13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. 14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum et in sæculum sæculi; ipse ducet nos in sæcula.

Psalmus 49 (48)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Filiorum Core. Psalmus. 2 Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem: 3 quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper! 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. 5 Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio ænigma meum. 6 Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me? 7 Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. 8 Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. 9 Nimium est pretium redemptionis animæ eius: ad ultimum deficiet, 10 ut vivat usque in finem nec videat interitum. 11 Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas. 12 Sepulcra eorum domus illorum in æternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas. 13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quæ pereunt, et similis factus est illis. 14 Hæc via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo. 15 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent præcipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. 16 Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. 17 Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. 19 Cum animæ suæ in vita ipsius benedixerit: « Laudabunt te quod benefecisti tibi », 20 tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in æternum non videbunt lumen. 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quæ pereunt, et similis factus est illis.

Psalmus 50 (49)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. 4 Advocabit cælum desursum et terram discernere populum suum: 5 « Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ». 6 Et annuntiabunt cæli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7 « Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10 Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumentorum mille in montibus. 11 Cognovi omnia volatilia cæli; et, quod movetur in agro, meum est. 12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terræ et plenitudo eius. 13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ». 16 Peccatori autem dixit Deus: « Quare tu enarras præcepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? 17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuæ proferebas opprobrium. 21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22 Intellegite hæc, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. 23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».

Psalmus 51 (50)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David, 2 cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. 3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. 4 Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et æquus in iudicio tuo. 7 Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. 8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10 Audire me facies gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa, quæ contrivisti. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis. 13 Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Ierusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Psalmus 52 (51)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Maskil. David, 2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". 3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? 4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui æquitatem. 6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. 8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt: 9 « Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in insidiis suis ». 10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.

Psalmus 53 (52)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: « Non est Deus ». 2 Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 3 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum. 4 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 5 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt; 6 illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. — 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Iacob, et lætabitur Israel.

Psalmus 54 (53)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, 2 postquam Ziphæi ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ". 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me. 4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei! 5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. 6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. 7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos. 8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; 9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Psalmus 55 (54)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David. 2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea; 3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum 4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. 5 Cor meum torquetur intra me, et formidomortis cecidit super me. 6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. — 7 Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo et requiescam? 8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine. 9 Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellæ et tempestate ». 10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate. 11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius, 12 iniquitas et labor et insidiæ in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. 14 Tu vero, homo coæqualis meus, familiaris meus et notus meus, 15 qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu. 16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. 17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. 18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam. 19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. 20 Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. 21 Extendit manum suam in socios; contaminavit fœdus suum. 22 Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. — 23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem iusto. 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.

Psalmus 56 (55)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistæi eum tenerent. 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me. 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime. 4 In quacumque die timebo, ego in te sperabo. 5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro? 6 Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7 Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quæsierunt animam meam, 8 ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus. 9 Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua? 10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem, 12 in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo? 13 Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi, 14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.

Psalmus 57 (56)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit. 2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiæ. 3 Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. 4 Mittet de cælo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. 5 Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. 6 Exaltare super cælos, Deus, super omnem terram gloria tua. 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; 9 cantabo et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus, 11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 12 Exaltare super cælos, Deus, super omnem terram gloria tua.

Psalmus 58 (57)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. 2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum? 3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestræ concinnant. 4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. 5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, 6 quæ non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. 7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. 8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. 9 Sicut limax, quæ tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem. 10 Priusquam sentiant ollæ vestræ rhamnum, sicut viventes, sicut ardor iræ absorbet eos. 11 Lætabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. 12 Et dicet homo: « Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ».

Psalmus 59 (58)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. 2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. 3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me. 4 Quia ecce insidiati sunt animæ meæ, irruerunt in me fortes. 5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et præparantur. Exsurge in occursum meum et vide; 6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: « Quis enim audit? ». 9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. 10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, præsidium meum es. 11 Deus meus, misericordia eius præveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. 12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. 13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, 14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terræ. 15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es præsidium meum et refugium meum in die tribulationis meæ. 18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, præsidium meum es: Deus meus misericordia mea.

Psalmus 60 (59)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Lilium præcepti ". Miktam. David. Ad docendum. 2 Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum). 3 Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos! 4 Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est. 5 Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis. 6 Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. 7 Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos. 8 Deus locutus est in sancto suo: « Lætabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, 10 Moab olla lavacri mei. Super Idumæam extendam calceamentum meum, super Philistæam vociferabor ». 11 Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumæam? 12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 13 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.

Psalmus 61 (60)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. David. 2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ. 3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me! 4 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. 5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula, protegar in velamento alarum tuarum, 6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum. 7 Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis. 8 Sedeat in æternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum. 9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.

Psalmus 62 (61)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum Iduthun. Psalmus. David. 2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. 3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, præsidium meum; non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, præsidium meum; non movebor. 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meæ, et refugium meum in Deo est. 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. 11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiæ si affluant, nolite cor apponere. 12 Semel locutus est Deus, duo hæc audivi: quia potestas Deo est, 13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

Psalmus 63 (62)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David, cum in deserto Iudæ commoraretur. 2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, 3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te, 8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Adhæsit anima mea post te, me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ, 11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. 12 Rex vero lætabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmus 64 (63)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. 3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. 4 Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba, 5 ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt, 6 firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: « Quis videbit eos? ». 7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus. 8 Et sagittavit illos Deus; subito factæ sunt plagæ eorum, 9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos, 10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent. 11 Lætabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.

Psalmus 65 (64)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. Canticum. 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. 3 Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet propter iniquitatem. 4 Etsi prævaluerunt super nos impietates nostræ, tu propitiaberis eis. 5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuæ, sanctitate templi tui. 6 Mirabiliter in æquitate exaudies nos, Deus salutis nostræ, spes omnium finium terræ et maris longinqui. 7 Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia. 8 Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum populorum. 9 Et timebunt, qui habitant terminos terræ, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis. 10 Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam. 11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus emollis eam, benedicis germini eius. 12 Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem. 13 Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. 14 Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

Psalmus 66 (65)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Canticum. Psalmus. Iubilate Deo, omnis terra, 2 psalmum dicite gloriæ nominis eius, glorificate laudem eius. 3 Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua. Præ multitudine virtutis tuæ blandientur tibi inimici tui. 4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo ». 5 Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum. 6 Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi lætabimur in ipso. 7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. 8 Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; 9 qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros. 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. 11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro. 12 Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. 13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea, 14 quæ protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea. 15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. 16 Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. 17 Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea. 18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. 19 Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meæ. 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.

Psalmus 67 (66)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Psalmus. Canticum. 2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, 3 ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum. 4 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. 5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in æquitate et gentes in terra dirigis. 6 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. 7 Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster, 8 benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.

Psalmus 68 (67)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Psalmus. Canticum. 2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius. 3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. 4 Et iusti lætentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in lætitia. 5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; 6 pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. 7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. — 8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, 9 terra mota est, etiam cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. 10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. 11 Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus. 12 Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: 13 « Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. 14 Et vos dormitis inter medias caulas: alæ columbæ nitent argento, et pennæ eius pallore auri. 15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon ». 16 Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan. 17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem. 18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. 19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. 20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum. 21 Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis. 22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis. 23 Dixit Dominus: « Ex Basan reducam, reducam de profundo maris, 24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ». 25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. 26 Præcedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculæ tympanistriæ. 27 « In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel ». 28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudæ cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali. 29 Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. 30 A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera. 31 Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quæ bella volunt. 32 Venient optimates ex Ægypto, Æthiopia præveniet manus suas Deo. 33 Regna terræ, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, 34 qui fertur super cælum cæli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. 35 Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. 36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus!

Psalmus 69 (68)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David. 2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquæ usque ad guttur meum. 3 Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. 4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. 5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quæ non rapui, tunc exsolvebam. 6 Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. 7 Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quærunt te, Deus Israel. 8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam; 9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meæ. 10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. 11 Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. 12 Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. 13 Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum. 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ. 15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. 16 Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. 19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me. 20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. — In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me; 21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni. 22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. 24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma. 25 Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. 26 Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 27 Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt. 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. 29 Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur. 30 Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. 31 Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude. 32 Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. 33 Videant humiles et lætentur; quærite Deum, et vivet cor vestrum, 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit. 35 Laudent illum cæli et terra, maria et omnia reptilia in eis. 36 Quoniam Deus salvam faciet Sion et ædificabit civitates Iudæ; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam. 37 Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.

Psalmus 70 (69)

1 2 3 4 5 6
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Ad commemorandum. 2 Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. 3 Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. 4 Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: « Euge, euge ». 5 Exsultent et lætentur in te omnes, qui quærunt te; et dicant semper: « Magnificetur Deus », qui diligunt salutare tuum. 6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Psalmus 71 (70)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 In te, Domine, speravi, non confundar in æternum. 2 In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me. 3 Esto mihi in rupem præsidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu. 4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui. 5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea. 6 Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meæ tu es susceptor meus; in te laus mea semper. 7 Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. — 8 Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua. 9 Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. 10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum 11 dicentes: « Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat ». 12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. 13 Confundantur et deficiant adversantes animæ meæ; operiantur confusione et pudore, qui quærunt mala mihi. 14 Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. 15 Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quæ dinumerare nescivi. 16 Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius. 17 Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. 18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est. Potentia tua 19 et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terræ iterum reduxisti me. 21 Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me. 22 Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. 23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti; 24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quærunt mala mihi.

Psalmus 72 (71)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; 2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. 3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. 4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. 6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. 7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9 Coram illo procident incolæ deserti, et inimici eius terram lingent. 10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. 11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. 12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. 13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. — 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. 16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terræ. 17 Sit nomen eius benedictum in sæcula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum. 18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. 19 Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.

Psalmus 73 (72)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! 2 Mei autem pæne moti sunt pedes, pæne effusi sunt gressus mei, 3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. 4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. 5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. 6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. 7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. 8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in cælo os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo in alto sedent, et aquæ plenæ non pervenient ad eos. 11 Et dixerunt: « Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ». 12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo multiplicaverunt divitias. 13 Et dixi: « Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ». 15 Si dixissem: « Loquar ut illi », ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. 16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, 17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. 18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. 19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt præ horrore. 20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. 21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; 22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. 23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. 24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. 25 Quis enim mihi est in cælo? Et tecum nihil volui super terram. 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. 27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiæ Sion.

Psalmus 74 (73)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? 2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti. 3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. 4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuæ; posuerunt signa sua in signa. 5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa. 6 Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; 8 dixerunt in corde suo: « Opprimamus eos simul ». Combusserunt omnes congregationes Dei in terra. 9 Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo? 12 Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutes in medio terræ. 13 Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. 14 Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. 15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes. 16 Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem. 17 Tu statuisti omnes terminos terræ, æstatem et hiemem, tu plasmasti ea. 18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terræ tentoriis violentiæ. 21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quæ ab insipiente fiunt tota die. 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.

Psalmus 75 (74)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". Psalmus. Asaph. Canticum. 2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. 3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. 4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. 5 Dixi gloriantibus: « Nolite gloriari! » et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu! 6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ». 7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. 8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. 9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad fæces epotabunt, bibent omnes peccatores terræ. 10 Ego autem annuntiabo in sæculum, cantabo Deo Iacob. 11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Psalmus 76 (75)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Fidibus. Psalmus. Asaph. Canticum. 2 Notus in Iudæa Deus, in Israel magnum nomen eius. 3 Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion. 4 Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. 5 Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis. 6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. 7 Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus. 8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua. 9 De cælo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, 10 cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiæ furoris diem festum agent tibi. 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, 13 ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.

Psalmus 77 (76)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. Psalmus. 2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. 3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manus meæ nocte expansæ sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea; 4 memor sum Dei et ingemisco, exerceor, et deficit spiritus meus. 5 Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum locutus. 6 Cogitavi dies antiquos et annos æternos in mente habui. 7 Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum. 8 Numquid in æternum proiciet Deus, aut non apponet, ut complacitior sit adhuc? 9 Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem? 10 Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas? 11 Et dixi: « Hoc vulnus meum: mutatio dexteræ Excelsi ». 12 Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum. 13 Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor. 14 Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster? 15 Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam. 16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph. 17 Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ et doluerunt; etenim commotæ sunt abyssi. 18 Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim sagittæ tuæ transeunt. 19 Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ, commota est et contremuit terra. 20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur. 21 Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.

Psalmus 78 (77)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72
vel ad indicem capitulorum supra

1 Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana ætatis antiquæ. 3 Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, 4 non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quæ fecit. 5 Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, 6 ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. 8 Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quæ non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. 9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare. 11 Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quæ ostendit eis. 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. 13 Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre. 14 Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis. 15 Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa. 16 Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis; 19 et contra Deum locuti sunt, dixerunt: « Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ». 20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. « Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo? ». 21 Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. 22 Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius. 23 Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas cæli aperuit; 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem cæli dedit eis: 25 panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam. 26 Excitavit austrum in cælo et induxit in virtute sua africum; 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. 29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. 30 Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, 31 et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. 32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius; 33 et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione. 34 Cum occideret eos, quærebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum; 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. 36 Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei; 37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. 38 Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Sæpe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso! 41 Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt. 42 Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. 43 Cum posuit in Ægypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. 44 Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. 45 Misit in eos cœnomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. 46 Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustæ. 47 Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina. 48 Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammæ ignis. 49 Misit in eos ardorem iræ suæ, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum. 50 Complanavit semitam iræ suæ; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. 51 Percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. 52 Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. 53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. 54 Et induxit eos in fines sanctificationis suæ, in montem, quem acquisivit dextera eius. 55 Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. 56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt. 57 Recesserunt et prævaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt. 59 Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel. 60 Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus. 61 Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici. 62 Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit. 63 Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatæ. 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur. 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. 66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. 67 Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit, 68 sed elegit tribum Iudæ, montem Sion, quem dilexit. 69 Et ædificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in sæcula. 70 Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium, 71 de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam. 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.

Psalmus 79 (78)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. 2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. 5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? 6 Effunde iram tuam in gentes, quæ te non noverunt, et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt, 7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt. 8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. 9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. 10 Quare dicent in gentibus: « Ubi est Deus eorum? ». Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. 11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis. 12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. 13 Nos autem, populus tuus et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Psalmus 80 (79)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Lilium præcepti ". Asaph. Psalmus. 2 Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge 3 coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. 4 Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. 5 Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem populi tui? 6 Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose. 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. 8 Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. 9 Vineam de Ægypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. 10 Purgasti locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit terram. 11 Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei; 12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas. 13 Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam? 14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. 15 Deus virtutum, convertere, respice de cælo et vide et visita vineam istam. 16 Et protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. 17 Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. 18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, super filium hominis, quem confirmasti tibi. 19 Et non discedemus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. 20 Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus.

Psalmus 81 (80)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph. 2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob. 3 Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. 4 Bucinate in neomenia tuba, in die plenæ lunæ, in sollemnitate nostra. 5 Quia præceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. 6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; sermonem, quem non noveram, audivi: 7 « Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt. 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba. 9 Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! 10 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum. 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti; dilata os tuum, et implebo illud. 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. 14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! 15 In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. 16 Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in sæcula; 17 et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ».

Psalmus 82 (81)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat. 2 « Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis? 3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate. 4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ». 5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi: « Dii estis, et filii Excelsi omnes ». 7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Psalmus 83 (82)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum. Psalmus. Asaph. 2 Deus, ne quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus, 3 quoniam ecce inimici tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput. 4 Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi. 5 Dixerunt: « Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra! ». 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt: 7 tabernacula Idumæorum et Ismaelitæ, Moab et Agareni, 8 Gebal et Ammon et Amalec, Philistæa cum habitantibus Tyrum. 9 Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot. 10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Iabin in torrente Cison. 11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram. 12 Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum, 13 qui dixerunt: « Hereditate possideamus pascua Dei! ». 14 Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum. 15 Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes, 16 ita persequeris illos in tempestate tua et in procella tua turbabis eos. 17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine. 18 Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi et confundantur et pereant; 19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.

Psalmus 84 (83)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Secundum " Torcularia ". Filiorum Core. Psalmus. 2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! 3 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. 5 Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. 6 Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit. 7 Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina. 8 Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. 9 Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob. 10 Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. 11 Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. 12 Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. 13 Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

Psalmus 85 (84)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Filiorum Core. Psalmus. 2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob. 3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum. 4 Contraxisti omnem iram tuam, revertisti a furore indignationis tuæ. 5 Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. 6 Numquid in æternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem? 7 Nonne tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te? 8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. 9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde. 10 Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatæ sunt. 12 Veritas de terra orta est, et iustitia de cælo prospexit. 13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. 14 Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos.

Psalmus 86 (85)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. 4 Lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. — 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meæ. 7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudies me. 8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. 9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in æternum, 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multæ misericordiæ et veritatis, 16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillæ tuæ. 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.

Psalmus 87 (86)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filiorum Core. Psalmus. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! — 4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiopia: hi nati sunt illic. 5 Et de Sion dicetur: « Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ». 6 Dominus referet in librum populorum: « Hi nati sunt illic ». 7 Et cantant sicut choros ducentes: « Omnes fontes mei in te ».

Psalmus 88 (87)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum. Psalmus. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitæ. 2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. 6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. 7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. 8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. 10 Oculi mei languerunt præ afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. — 11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbræ et confitebuntur tibi? 12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. 15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? 16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. 17 Super me transierunt iræ tuæ, et terrores tui exciderunt me. 18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. 19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebræ.

Psalmus 89 (88)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
vel ad indicem capitulorum supra

1 Maskil. Ethan Ezrahitæ. 2 Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3 Quoniam dixisti: « In æternum misericordia ædificabitur », in cælis firmabitur veritas tua. 4 « Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo: 5 Usque in æternum confirmabo semen tuum et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ». 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? 8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. 9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Tu dominaris superbiæ maris, elationes fluctuum eius tu mitigas. 11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. 12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem eius tu fundasti; 13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. 14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua. 15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. 16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur, 18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster. 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: « Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe. 21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. 22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum. 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum. 24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam. 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. 26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius. 27 Ipse invocabit me: “Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meæ”. 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. 29 In æternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. 30 Et ponam in sæculum sæculi semen eius; et thronum eius sicut dies cæli. 31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, 32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint, 33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum. 34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea. 35 Non profanabo testamentum meum et, quæ procedunt de labiis meis, non faciam irrita. 36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar. 37 Semen eius in æternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo 38 et sicut luna firmus stabit in æternum et testis in cælo fidelis ». 39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; 40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius. 41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas. 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, lætificasti omnes inimicos eius. 44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello. 45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti. 46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione. 47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? 48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum? 49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? 50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium, 52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui. 53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.

Psalmus 90 (89)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus. 3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: « Revertimini, filii hominum ». 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quæ præteriit, et custodia in nocte. 5 Auferes eos, somnium erunt: 6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit. 7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. 10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus. 11 Quis novit potestatem iræ tuæ et secundum timorem tuum indignationem tuam? 12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam. 13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris. 15 Lætifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala. 16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.

Psalmus 91 (90)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Qui habitat in protectione Altissimi, sub umbra Omnipotentis commorabitur. 2 Dicet Domino: « Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ». 3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno. 4 Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius. 5 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, 6 a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie. 7 Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum. 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, 11 quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. 14 Quoniam mihi adhæsit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum. 16 Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.

Psalmus 92 (91)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Canticum. Pro die Sabbati. 2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, 3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget hæc. 8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in sæculum sæculi; 9 tu autem altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. 12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. — 13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet. 14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. 15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.

Psalmus 93 (92)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. 2 Firmata sedes tua ex tunc, a sæculo tu es. 3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. 4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus. 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.

Psalmus 94 (93)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge. 2 Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt? 4 Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. — 5 Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant. 6 Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt. 7 Et dixerunt: « Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ». 8 Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis? 9 Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet? 10 Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam? 11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. 12 Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, 13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. 14 Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet. 15 Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde. 16 Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? 17 Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea. 18 Si dicebam: « Motus est pes meus », misericordia tua, Domine, sustentabat me. 19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. 20 Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quæ fingit molestiam contra præceptum? 21 Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant. 22 Et factus est mihi Dominus in præsidium, et Deus meus in rupem refugii mei; 23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos, 24 disperdet illos Dominus Deus noster.

Psalmus 95 (94)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro. 2 Præoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei. 3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu eius sunt profunda terræ, et altitudines montium ipsius sunt. 5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, 7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuæ eius et oves manus eius. 8 Utinam hodie vocem eius audiatis: « Nolite obdurare corda vestra, 9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis tæduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. 11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ».

Psalmus 96 (95)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. 2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. 3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem cælos fecit. 6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. 7 Afferte Domino, familiæ populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, 8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, 9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; 10 dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ». Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; iudicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; 12 gaudebunt campi et omnia, quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in iustitia et populos in veritate sua.

Psalmus 97 (96)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dominus regnavit! Exsultet terra, lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius. 3 Ignis ante ipsum præcedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. 4 Illustrarunt fulgura eius orbem terræ: vidit et contremuit terra. 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. 6 Annuntiaverunt cæli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. 7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. 8 Audivit et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Iudæ propter iudicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est iusto, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, iusti, in Domino et confitemini memoriæ sanctitatis eius.

Psalmus 98 (97)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. 2 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ et veritatis suæ domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite. 5 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi; 6 in tubis ductilibus et voce tubæ corneæ, iubilate in conspectu regis Domini. 7 Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. 8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in æquitate.

Psalmus 99 (98)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. 4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quæ recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et præceptum, quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Psalmus 100 (99)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. Ad gratiarum actionem. 2 Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in lætitia; introite in conspectu eius in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuæ eius. 4 Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius. 5 Quoniam suavis est Dominus; in æternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

Psalmus 101 (100)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Psalmus. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam. 2 Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. 3 Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem prævaricationes odio habebo, non adhærebit mihi. 4 Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam. 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo. 6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. 7 Non habitabit in medio domus meæ, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum. 8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terræ, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Psalmus 102 (101)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit. 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 7 Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. 8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. 10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, 11 a facie iræ et increpationis tuæ, quia elevans allisisti me. 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam, 17 quia ædificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. 18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum. 19 Scribantur hæc pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. 20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de cælo in terram aspexit, 21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis; 22 ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, 23 cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino. 24 Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: « Deus meus, 25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui. 26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt cæli. 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. 28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ».

Psalmus 103 (102)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius. 2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; 4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; 5 qui replet in bonis ætatem tuam: renovabitur ut aquilæ iuventus tua. 6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. — 8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multæ misericordiæ. 9 Non in perpetuum contendet neque in æternum irascetur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra, prævaluit misericordia eius super timentes eum; 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. 15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. 16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. 17 Misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, 18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. 21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.

Psalmus 104 (103)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut velum, 3 qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. 4 Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi. 6 Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquæ. 7 Ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant. 8 Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. 9 Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. 10 Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt, 11 potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri sitim suam. 12 Super ea volucres cæli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces. 13 Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram. 14 Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra 15 et vinum, quod lætificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat. 16 Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas plantavit. 17 Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice earum. 18 Montes excelsi cervis, petræ refugium hyracibus. 19 Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum. 20 Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiæ silvæ, 21 catuli leonum rugientes, ut rapiant et quærant a Deo escam sibi. 22 Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt. 23 Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. 24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua. 25 Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; 26 illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo. 27 Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo. 28 Dante te illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis. 29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur. 30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. 31 Sit gloria Domini in sæculum; lætetur Dominus in operibus suis. 32 Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. 33 Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. 34 Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. 35 Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

Psalmus 105 (104)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. 2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. 3 Laudamini in nomine sancto eius, lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum et potentiam eius, quærite faciem eius semper. 5 Mementote mirabilium eius, quæ fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, 6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, 9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. 10 Et statuit illud Iacob in præceptum et Israel in testamentum æternum 11 dicens: « Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestræ ». 12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea, 13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum, 14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges: 15 « Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ». 16 Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. 18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius, 19 donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. 20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum; 21 constituit eum dominum domus suæ et principem omnis possessionis suæ, 22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. 23 Et intravit Israel in Ægyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. 26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. 27 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et scinifes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus, 35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terræ eorum. 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. 39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem. 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina. 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum. 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in lætitia. 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, 45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.

Psalmus 106 (105)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. 2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? 3 Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, 5 ut videamus bona electorum tuorum, ut lætemur in lætitia gentis tuæ, ut gloriemur cum hereditate tua. 6 Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. 8 Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. — 9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. 12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius. 13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius; 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum. 16 Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. 17 Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile; 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum. 21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto, 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. 23 Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos. 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus. 28 Et adhæserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum; 29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina. 30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio, 31 et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos, 33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. 35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. 36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam 41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. 43 Sæpe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis. 44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. — 45 Et memor fuit testamenti sui et pænituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ. 46 Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. 48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a sæculo et usque in sæculum. Et dicet omnis populus: « Fiat, fiat ».

Psalmus 107 (106)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. 2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii 3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. 7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. 12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 16 quia contrivit portasaereas et vectes ferreos confregit. 17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suæ et propter iniustitias suas afflicti sunt; 18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. 25 Dixit et excitavit spiritum procellæ, et exaltati sunt fluctus eius. 26 Ascendunt usque ad cælos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. 30 Et lætati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. 37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. 40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. 41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti et lætabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet hæc et intelleget misericordias Domini?.

Psalmus 108 (107)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum. Psalmus. David. 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge, gloria mea! 3 Exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus, 5 quia magna est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua. 7 Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo: « Exsultabo et dividam Sichimam et convallem Succoth dimetiar; 9 meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. 10 Moab lebes lavacri mei; super Idumæam extendam calceamentum meum, super Philistæam vociferabor ». 11 Quis deducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumæam?. 12 Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit inimicos nostros.

Psalmus 109 (108)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Psalmus. Deus laudis meæ, ne tacueris, 2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa 3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. 4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. 6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. 7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. 8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. 9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. 10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. — 11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. 12 Non sit qui præbeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. 13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. 14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. 15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. 16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. 17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. 18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. 19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper præcingitur. 20 Hæc retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, 22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. 23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustæ. 24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. 25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. 26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. 27 Et sciant quia manus tua hæc: tu, Domine, hoc fecisti. 28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus lætabitur. 29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua. 30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.

Psalmus 110 (109)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Psalmus. Dixit Dominus Domino meo: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ». 2 Virgam potentiæ tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principatus in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te. 4 Iuravit Dominus et non pænitebit eum: « Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ». 5 Dominus a dextris tuis, conquassabit in die iræ suæ reges. 6 Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa. 7 De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

Psalmus 111 (110)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione. 2 GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea. 3 HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in sæculum sæculi. 4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus. 5 TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in sæculum testamenti sui. 6 CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium; 7 MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius, 8 SAMECH. confirmata in sæculum sæculi, AIN. facta in veritate et æquitate. 9 PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in æternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius. 10 RES. Initium sapientiæ timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in sæculum sæculi.

Psalmus 112 (111)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis. 2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur. 3 HE. Gloria et divitiæ in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in sæculum sæculi. 4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus. 5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio, 6 CAPH. quia in æternum non commovebitur. LAMED. In memoria æterna erit iustus, 7 MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino, 8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos. 9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in sæculum sæculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria. 10 RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.

Psalmus 113 (112)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, super cælos gloria eius. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat 6 et se inclinat, ut respiciat in cælum et in terram? 7 Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem, 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.

Psalmus 114

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro, 2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. 3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; 4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. — 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, 8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

Psalmus 115

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. 2 Quare dicent gentes: « Ubi est Deus eorum? ». 3 Deus autem noster in cælo; omnia, quæcumque voluit, fecit. 4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. 6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. 7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. 8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, 13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. 14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 16 Cæli, cæli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. 17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium, 18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmus 116

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. 3 Circumdederunt me funes mortis, et angustiæ inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni 4 et nomen Domini invocabam: « O Domine, libera animam meam ». 5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Ambulabo coram Domino in regione vivorum. — 10 Credidi, etiam cum locutus sum: « Ego humiliatus sum nimis ». 11 Ego dixi in trepidatione mea: « Omnis homo mendax ». 12 Quid retribuam Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi? 13 Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. 14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius. 15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. 16 O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. 18 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius 19 in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.

Psalmus 117 (116)

1 2
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate Dominum, omnes gentes; collaudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in æternum.

Psalmus 118 (117)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. 2 Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. 3 Dicat nunc domus Aaron, quoniam in sæculum misericordia eius. 4 Dicant nunc, qui timent Dominum, quoniam in sæculum misericordia eius. 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me educens in latitudinem Dominus. 6 Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo. 7 Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos meos. 8 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in homine. 9 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in principibus. 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini excidi eos. 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos. 12 Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. 13 Impellentes impulerunt me, ut caderem, et Dominus adiuvit me. 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem. 15 Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: « Dextera Domini fecit virtutem! 16 Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit virtutem! ». 17 Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini. 18 Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me. 19 Aperite mihi portas iustitiæ; ingressus in eas confitebor Domino. 20 Hæc porta Domini; iusti intrabunt in eam. — 21 Confitebor tibi, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem. 22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; 23 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. 24 Hæc est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et lætemur in ea. 25 O Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem! 26 Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. 27 Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris. 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi, Deus meus, et exaltabo te. 29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.

Psalmus 119 (118)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas iustificationes tuas! 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus præceptis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ. 8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a præceptis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. 13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. 16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me præcepta tua. 20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. 21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a præceptis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. 23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuæ. 25 DALETH. Adhæsit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. 27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Lacrimata est anima mea præ mærore; erige me secundum verbum tuum. 29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. 30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. 31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. 33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. 34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam præceptorum tuorum, quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. 44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. 45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. 47 Et delectabor in præceptis tuis, quæ dilexi. 48 Et levabo manus meas ad præcepta tua, quæ dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. — 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. 53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. 54 Cantica factæ sunt mihi iustificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. 56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. 57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam præcepta tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiæ tuæ. 63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia præceptis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. 68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. 69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. 70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. 73 IOD. Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam præcepta tua. 74 Qui timent te, videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi, Domine, quia æquitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. 76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. 78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: « Quando consolaberis me? ». 83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? 85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. 86 Omnia præcepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. 87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. — 89 LAMED. In æternum, Domine, verbum tuum constitutum est in cælo. 90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. 91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humiliatione mea. 93 In æternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exquisivi. 95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. 96 Omni consummationi vidi finem, latum præceptum tuum nimis. 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. 98 Super inimicos meos sapientem me fecit præceptum tuum, quia in æternum mihi est. 99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. 106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. 111 Hereditas mea testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, in finem. 113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. 114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me, maligni, et servabo præcepta Dei mei. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. 117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. 119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. 120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. 122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiæ tuæ. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. 125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. 127 Ideo dilexi præcepta tua super aurum et obryzum. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. — 129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia præcepta tua desiderabam. 132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. 134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. 136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. 138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. 139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. 142 Iustitia tua iustitia in æternum, et lex tua veritas. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; præcepta tua delectatio mea est. 144 Iustitia testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam. 145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. 146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. 147 Præveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. 148 Prævenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. 151 Prope es tu, Domine, et omnia præcepta tua veritas. 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi prævaricantes, et tæduit me, quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. 160 Principium verborum tuorum veritas, in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ. 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiæ tuæ. 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et præcepta tua feci. 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia præcepta tua iustitia. 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. 175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis, quæ periit; quære servum tuum, quia præcepta tua non sum oblitus.

Psalmus 120 (119)

1 2 3 4 5 6 7
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa? 4 Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus iuniperorum. 5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar! 6 Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem. 7 Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.

Psalmus 121 (120)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi? 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. 5 Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus. 8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmus 122 (121)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. David. Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi: « In domum Domini ibimus ». 2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem. 3 Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David. 6 Rogate, quæ ad pacem sunt Ierusalem: « Securi sint diligentes te! 7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ». 8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: « Pax in te! ». 9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

Psalmus 123 (122)

1 2 3 4
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. 2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillæ ad manus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; 4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.

Psalmus 124 (123)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, 2 nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos: 3 forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. 4 Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; 5 forsitan pertransissent animam nostram aquæ intumescentes. 6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum. 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus. 8 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 125 (124)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in æternum manet. 2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde. 5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

Psalmus 126 (125)

1 2 3 4 5 6
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: « Magnificavit Dominus facere cum eis ». 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro. 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 6 Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.

Psalmus 127 (126)

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laborant, qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. 3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris. 4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii iuventutis. 5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

Psalmus 128 (127)

1 2 3 4 5 6
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius. 2 Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ; 6 et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!

Psalmus 129 (128)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, 2 sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. 3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. 4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. 6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; 7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. 8 Et non dixerunt, qui præteribant: « Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ».

Psalmus 130 (129)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te. 5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit 6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram 7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Psalmus 131 (130)

1 2 3
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. 2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suæ, sicut ablactatus, ita in me est anima mea. 3 Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmus 132 (131)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, 2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: 3 « Non introibo in tabernaculum domus meæ, non ascendam in lectum strati mei, 4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, 5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ». 6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. 7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. — 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ. 9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quæ docebo eos, filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam ». 13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: 14 « Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. 15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. 16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. 17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. 18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ».

Psalmus 133 (132)

1 2 3
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in sæculum.

Psalmus 134 (133)

1 2 3
vel ad indicem capitulorum supra

1 Canticum ascensionum. Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini per noctes. 2 Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 135 (134)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. 4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 6 Omnia, quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. 7 Adducens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. 8 Qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus. 9 Misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in pharaonem et in omnes servos eius. 10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: 11 Sehon regem Amorræorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13 Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. 17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; 20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.

Psalmus 136 (135)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius. 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia eius. 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia eius. 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia eius. 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia eius. 6 Qui expandit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia eius. 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia eius: 8 solem, ut præesset diei, quoniam in æternum misericordia eius; 9 lunam et stellas, ut præessent nocti, quoniam in æternum misericordia eius. 10 Qui percussit Ægyptum in primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia eius. 11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in æternum misericordia eius, 12 in manu potenti et brachio extento, quoniam in æternum misericordia eius. 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia eius. 14 Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in æternum misericordia eius. 15 Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia eius. 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia eius. 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia eius; 18 et occidit reges potentes, quoniam in æternum misericordia eius: 19 Sehon regem Amorræorum, quoniam in æternum misericordia eius; 20 et Og regem Basan, quoniam in æternum misericordia eius. 21 Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in æternum misericordia eius, 22 hereditatem Israel servo suo, quoniam in æternum misericordia eius. 23 Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia eius; 24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia eius. 25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia eius. 26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia eius.

Psalmus 137 (136)

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras. 3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, lætitiam: « Cantate nobis de canticis Sion ». 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea; 6 adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non præposuero Ierusalem in capite lætitiæ meæ. 7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: « Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ». 8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; 9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

Psalmus 138 (137)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, 2 adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. 4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt eloquia oris tui. 5 Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini; 6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit. 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua. 8 Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.

Psalmus 139 (138)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. David. Psalmus. Domine, scrutatus es et cognovisti me, 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, 3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, 4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. 5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. 9 Si sumpsero pennas auroræ et habitavero in extremis maris, 10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. 11 Si dixero: « Forsitan tenebræ compriment me, et nox illuminatio erit circa me », 12 etiam tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur — sicut tenebræ eius ita et lumen eius —. 13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meæ. 14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. 15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terræ. 16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. 17 Mihi autem nimis pretiosæ cogitationes tuæ, Deus; nimis gravis summa earum. 18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. 19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. 20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. 21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas 24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via æterna.

Psalmus 140 (139)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Magistro chori. Psalmus. David. 2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiæ serva me. 3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant prœlia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiæ serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: « Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meæ ». 8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti caput meum in die belli. 9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. 11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. 12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiæ mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. 14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.

Psalmus 141 (140)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meæ, cum clamo ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. — 3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. 4 Non declines cor meum in verbum malitiæ ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. 5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. 6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. 7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. 9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.

Psalmus 142 (141)

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. 2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; 3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. 4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. — 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: « Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ».

Psalmus 143 (142)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
vel ad indicem capitulorum supra

1 Psalmus. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. 2 Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a sæculo. 4 Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum. 5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam. 6 Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. 7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum. 8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. 9 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. 10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; 11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Psalmus 144 (143)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad prœlium et digitos meos ad bellum. 2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra præteriens. 5 Domine, inclina cælos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. 7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, 10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. 11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 12 Filii nostri sicut novellæ crescentes in iuventute sua; filiæ nostræ sicut columnæ angulares, sculptæ ut structura templi. 13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostræ in milibus innumerabiles in campis nostris, 14 boves nostræ crassæ. Non est ruina maceriæ neque egressus neque clamor in plateis nostris. 15 Beatus populus, cui hæc sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.

Psalmus 145 (144)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in sæculum et in sæculum sæculi. 2 BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sæculum et in sæculum sæculi. 3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio. 4 DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. 5 HE. Magnificentiam gloriæ maiestatis tuæ loquentur et mirabilia tua enarrabunt. 6 VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt. 7 ZAIN. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt et iustitia tua exsultabunt. 8 HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multæ misericordiæ. 9 TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. 10 IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. 11 CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur, 12 LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiæ regni tui. 13 MEM. Regnum tuum regnum omnium sæculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. 14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos. 15 AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno. 16 PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito. 17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. 18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. 19 RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos. 20 SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet. 21 TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum et in sæculum sæculi.

Psalmus 146 (145)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum; 2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. 3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. 5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6 qui fecit cælum et terram, mare et omnia, quæ in eis sunt; qui custodit veritatem in sæculum, 7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8 Dominus illuminat cæcos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. 10 Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Psalmus 147

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem. 2 Ædificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit. 3 Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum; 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiæ eius non est numerus. 6 Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. 7 Præcinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit cælum nubibus et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. 9 Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. 12 Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion. 13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. 14 Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. 15 Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit verbum eius. 16 Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit. 17 Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit? 18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquæ. 19 Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. 20 Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.

Psalmus 148

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate Dominum de cælis, laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. 3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellæ lucentes. 4 Laudate eum, cæli cælorum et aquæ omnes, quæ super cælos sunt. — 5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; 6 statuit ea in æternum et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, 8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, 9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, 10 bestiæ et universa pecora, serpentes et volucres pennatæ. 11 Reges terræ et omnes populi, principes et omnes iudices terræ, 12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus 13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super cælum et terram, 14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

Psalmus 149

1 2 3 4 5 6 7 8 9
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. 2 Lætetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3 Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei, 4 quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. 5 Iubilent sancti in gloria, lætentur in cubilibus suis. 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, 7 ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis, 8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, 9 ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria hæc est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

Psalmus 150

1 2 3 4 5
vel ad indicem capitulorum supra

1 ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. 2 Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. 3 Laudate eum in sono tubæ, laudate eum in psalterio et cithara, 4 laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo, 5 laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.