Canticum Canticorum
Capitulum 1
Canticum Canticorum Salomonis.
Osculetur me osculo oris sui!
Nam meliores sunt amores tui vino:
in fragrantiam unguentorum tuorum
optimorum.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adulescentulæ dilexerunt te.
Trahe me post te. Curramus!
Introducat me rex in cellaria sua;
exsultemus et lætemur in te
memores amorum tuorum super vinum;
recte diligunt te.
Nigra sum sed formosa,
filiæ Ierusalem,
sicut tabernacula Cedar,
sicut pelles Salma.
Nolite me considerare quod fusca
sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ irati sunt mihi;
posuerunt me custodem in vineis,
vineam meam non custodivi.
Indica mihi, tu, quem diligit anima
mea,
ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam
post greges sodalium tuorum.
Si ignoras,
o pulcherrima inter mulieres,
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce hædos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
Equæ in curribus pharaonis
assimilavi te, amica mea.
Pulchræ sunt genæ tuæ inter
inaures,
collum tuum inter monilia.
Inaures aureas faciemus tibi
vermiculatas argento.
Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
Fasciculus myrrhæ dilectus meus
mihi,
qui inter ubera mea commoratur.
Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
Ecce tu pulchra es, amica mea,
ecce tu pulchra es:
oculi tui columbarum.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi,
et decorus.
Lectulus noster floridus,
tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cupressina.
Capitulum 2
Ego flos campi
et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas,
sic amica mea inter filias.
Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi,
et fructus eius dulcis gutturi meo.
Introduxit me in cellam vinariam,
et vexillum eius super me est caritas.
Fulcite me uvarum placentis,
stipate me malis,
quia amore langueo.
Læva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexatur me.
Adiuro vos, filiæ Ierusalem,
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
Vox dilecti mei!
Ecce iste venit
saliens in montibus,
transiliens colles.
Similis est dilectus meus capreæ
hinnuloque cervorum.
En ipse stat
post parietem nostrum
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
En dilectus meus loquitur mihi:
« Surge, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni.
Iam enim hiems transiit,
imber abiit et recessit.
Flores apparuerunt in terra,
tempus putationis advenit;
vox turturis audita est
in terra nostra,
ficus protulit grossos suos,
vineæ florentes dederunt odorem suum;
surge, amica mea,
speciosa mea, et veni,
columba mea, in foraminibus
petræ,
in caverna abrupta.
Ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis;
vox enim tua dulcis,
et facies tua decora ».
Capite nobis vulpes, vulpes
parvulas,
quæ demoliuntur vineas,
nam vineæ nostræ florescunt.
Dilectus meus mihi, et ego illi,
qui pascitur inter lilia,
antequam aspiret dies,
et festinent umbræ.
Revertere; similis esto,
dilecte mi, capreæ
hinnuloque cervorum super montes Bether.
Capitulum 3
In lectulo meo per noctes
quæsivi, quem diligit anima mea;
quæsivi illum et non inveni.
« Surgam et circuibo
civitatem;
per vicos et plateas
quæram, quem diligit anima mea”.
Quæsivi illum et non inveni.
Invenerunt me vigiles,
qui circumeunt civitatem:
« Num, quem diligit anima mea,
vidistis? ».
Paululum cum pertransissem eos,
inveni, quem diligit anima mea;
tenui eum nec dimittam,
donec introducam illum in domum matris meæ
et in cubiculum genetricis meæ.
Adiuro vos, filiæ Ierusalem,
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
Quid hoc, quod ascendit per
desertum
sicut virgula fumi,
aromatizans tus et myrrham
et universum pulverem pigmentarii?
En lectulum Salomonis.
Sexaginta fortes ambiunt illum
ex fortissimis Israel,
omnes tenentes gladios
et ad bella doctissimi,
uniuscuiusque ensis super femur suum
propter timores nocturnos.
Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani;
columnas eius fecit argenteas,
reclinatorium aureum,
sedile purpureum:
medium eius stratum ebeneum.
Filiæ Ierusalem,
egredimini et videte,
filiæ Sion,
regem Salomonem
in diademate, quo coronavit illum mater sua
in die desponsationis illius
et in die lætitiæ cordis eius.
Capitulum 4
Quam pulchra es, amica mea,
quam pulchra es:
oculi tui columbarum
per velamen tuum.
Capilli tui sicut grex caprarum,
quæ descenderunt de monte Galaad;
dentes tui sicut grex tonsarum,
quæ ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fetibus,
et sterilis non est inter eas.
Sicut vitta coccinea labia tua,
et eloquium tuum dulce;
sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ
per velamen tuum.
Sicut turris David collum tuum,
quæ ædificata est cum propugnaculis:
mille clipei pendent ex ea,
omnis armatura fortium.
Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
capreæ gemelli,
qui pascuntur in liliis.
Antequam aspiret dies,
et festinent umbræ,
vadam ad montem myrrhæ
et ad collem turis.
Tota pulchra es, amica mea,
et macula non est in te.
Veni de Libano, sponsa,
veni de Libano,
ingredere;
respice de capite Amana,
de vertice Sanir et Hermon,
de cubilibus leonum,
de montibus pardorum.
Vulnerasti cor meum, soror mea,
sponsa,
vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum
et in uno monili torquis tui.
Quam pulchri sunt amores tui, soror,
mea sponsa;
meliores sunt amores tui vino,
et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Favus distillans labia tua,
sponsa;
mel et lac sub lingua tua,
et odor vestimentorum tuorum
sicut odor Libani.
Hortus conclusus, soror mea,
sponsa,
hortus conclusus, fons signatus;
propagines tuæ paradisus malorum
punicorum
cum optimis fructibus,
cypri cum nardo.
Nardus et crocus,
fistula et cinnamomum
cum universis lignis turiferis,
myrrha et aloe
cum omnibus primis unguentis.
Fons hortorum,
puteus aquarum viventium,
quæ fluunt impetu de Libano.
Surge, aquilo,
et veni, auster;
perfla hortum meum,
et fluant aromata illius.
Capitulum 5
Veniat dilectus meus in hortum
suum
et comedat fructus eius optimos.
Veni in hortum meum, soror mea, sponsa;
messui myrrham meam cum aromatibus meis,
comedi favum cum melle,
bibi vinum cum lacte meo.
Comedite, amici, et bibite
et inebriamini, carissimi.
Ego dormio, et cor meum vigilat.
Vox dilecti mei pulsantis:
« Aperi mihi, soror mea, amica mea,
columba mea, immaculata mea,
quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis
noctium ».
« Exspoliavi me tunica
mea,
quomodo induar illa?
Lavi pedes meos,
quomodo inquinabo illos?”.
Dilectus meus misit manum suam per
foramen,
et venter meus ilico intremuit.
Surrexi, ut aperirem dilecto meo;
manus meæ stillaverunt myrrham,
et digiti mei pleni myrrha probatissima
super ansam pessuli.
Aperui dilecto meo;
at ille declinaverat atque transierat.
Anima mea liquefacta est, quia discesserat.
Quæsivi et non inveni illum;
vocavi, et non respondit mihi.
Invenerunt me custodes,
qui circumeunt civitatem;
percusserunt me et vulneraverunt me,
tulerunt pallium meum mihi
custodes murorum.
Adiuro vos, filiæ Ierusalem:
si inveneritis dilectum meum,
quid nuntietis ei?
« Quia amore langueo ».
Quid est dilecto tuo præ
ceteris,
o pulcherrima mulierum?
Quid est dilecto tuo præ ceteris,
quia sic adiurasti nos?
Dilectus meus candidus et
rubicundus
dignoscitur ex milibus.
Caput eius aurum optimum,
cincinni eius sicut racemi palmarum,
nigri quasi corvus.
Oculi eius sicut columbæ
super rivulos aquarum,
quæ lacte sunt lotæ
et resident iuxta fluenta plenissima.
Genæ illius sicut areolæ
aromatum,
turriculæ unguentorum;
labia eius lilia
distillantia myrrham primam.
Manus illius tornatiles aureæ,
plenæ hyacinthis;
venter eius opus eburneum
distinctum sapphiris.
Crura illius columnæ marmoreæ,
quæ fundatæ sunt super bases aureas;
species eius ut Libani,
electus ut cedri.
Guttur illius suavissimum,
et totus desiderabilis.
Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus,
filiæ Ierusalem.
Capitulum 6
Quo abiit dilectus tuus,
o pulcherrima mulierum?
Quo declinavit dilectus tuus,
et quæremus eum tecum?
Dilectus meus descendit in hortum
suum
ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis
et lilia colligat.
Ego dilecto meo, et dilectus meus
mihi,
qui pascitur inter lilia.
Pulchra es, amica mea, sicut
Thersa,
decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me conturbant.
Capilli tui sicut grex caprarum,
quæ descenderunt de Galaad.
Dentes tui sicut grex ovium,
quæ ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fetibus,
et sterilis non est in eis.
Sicut fragmen mali punici, sic genæ
tuæ
per velamen tuum.
Sexaginta sunt reginæ,
et octoginta concubinæ,
et adulescentularum non est numerus;
una est columba mea, perfecta
mea,
una est matri suæ,
electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ et beatissimam prædicaverunt;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam:
« Quæ est ista, quæ
progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata? ».
Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium
et inspicerem, si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
Non advertit animus meus,
cum posuit me in quadrigas principis populi mei.
Capitulum 7
Convertere, convertere, Sulamitis;
convertere, convertere, ut intueamur te.
Quid aspicitis in Sulamitem,
cum saltat inter binos choros?
Quam pulchri sunt pedes tui in
calceamentis,
filia principis!
Flexuræ femorum tuorum sicut monilia,
quæ fabricata sunt manu artificis.
Gremium tuum crater tornatilis:
numquam indigeat vino mixto;
venter tuus sicut acervus tritici
vallatus liliis.
Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
gemelli capreæ,
collum tuum sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon,
quæ sunt ad portam Bathrabbim;
nasus tuus sicut turris Libani,
quæ respicit contra Damascum.
Caput tuum ut Carmelus,
et comæ capitis tui sicut purpura;
rex vincitur cincinnis.
Quam pulchra es et quam decora,
carissima, in deliciis!
Statura tua assimilata est
palmæ,
et ubera tua botris.
Dixi: « Ascendam in
palmam
et apprehendam fructus eius ».
Et erunt ubera tua sicut botri vineæ,
et odor oris tui sicut malorum.
Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum,
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Ego dilecto meo,
et ad me appetitus eius.
Veni, dilecte mi, egrediamur in
agrum,
commoremur in villis;
mane properabimus ad vineas,
videbimus; si floruit vinea,
si flores aperiuntur,
si floruerunt mala punica;
ibi dabo tibi amores meos.
Mandragoræ dederunt odorem;
in portis nostris omnia poma optima,
nova et vetera,
dilecte mi, servavi tibi.
Capitulum 8
Quis mihi det te fratrem meum,
sugentem ubera matris meæ,
ut inveniam te foris et deosculer te,
et iam me nemo despiciat?
Apprehenderem te et ducerem in domum
matris meæ;
ibi me doceres,
et darem tibi poculum ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum.
Læva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexatur me.
Adiuro vos, filiæ Ierusalem,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
Quæ est ista, quæ ascendit de
deserto
innixa super dilectum suum?
Sub arbore malo suscitavi te;
ibi parturivit te mater tua,
ibi parturivit te genetrix tua.
Pone me ut signaculum super cor
tuum,
ut signaculum super brachium tuum,
quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus æmulatio;
lampades eius lampades ignis
atque flammæ divinæ.
Aquæ multæ non potuerunt
exstinguere caritatem,
nec flumina obruent illam;
si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,
quasi nihil despicient eum.
Soror nostra parva
et ubera non habet;
quid faciemus sorori nostræ
in die, quando alloquenda est?
Si murus est,
ædificemus super eum propugnacula argentea;
si ostium est,
compingamus illud tabulis cedrinis.
Ego murus,
et ubera mea sicut turris;
ex quo facta sum coram eo
quasi pacem reperiens.
Vinea fuit Salomoni
in Baalhamon.
Tradidit eam custodibus;
vir affert pro fructu eius
mille argenteos.
Vinea mea coram me est;
mille tibi, Salomon,
et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Quæ habitas in hortis,
amici auscultant,
fac me audire vocem tuam.
Fuge, dilecte mi,
et assimilare capreæ
hinnuloque cervorum
super montes aromatum.