Prophetia Danielis
Capitulum 1
Anno tertio regni Ioachim regis
Iudæ venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit
eam;
et tradidit Dominus in manu eius
Ioachim regem Iudæ et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea
in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum
thesauri deorum suorum.
Et ait rex Asfanaz præposito
eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine
regio et tyrannorum
pueros, in quibus nulla esset macula,
decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos
disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent
eos litteras et linguam Chaldæorum.
Et constituit eis rex annonam per
singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut
enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
Fuerunt ergo inter eos de filiis
Iudæ Daniel, Ananias, Misael et Azarias.
Et imposuit eis præpositus
eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiæ Sedrac, Misaeli
Misac et Azariæ Abdenago.
Proposuit autem Daniel in corde suo,
ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit
eunuchorum præpositum, ne contaminaretur.
Dedit autem Deus Danieli gratiam et
misericordiam in conspectu principis eunuchorum;
et ait princeps eunuchorum ad
Daniel: « Timeo ego dominum meum regem, qui constituit
vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores
præ ceteris adulescentibus coævis vestris, condemnabitis caput
meum regi ».
Et dixit Daniel ad custodem, quem
constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et
Azariam:
« Tenta nos, obsecro,
servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et
aqua ad bibendum;
et videantur in conspectu tuo vultus
nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut
videris, facies cum servis tuis ».
Qui, audito sermone huiuscemodi,
tentavit eos diebus decem.
Post dies autem decem apparuerunt
vultus eorum meliores et corpulentiores præ omnibus pueris, qui
vescebantur cibo regio.
Porro custos tollebat cibaria et
vinum potus eorum dabatque eis legumina.
Quattuor autem pueris his dedit Deus
scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli
autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
Completis itaque diebus, post quos
dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos præpositus
eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Cumque locutus eis fuisset rex, non
sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et
Azarias; et steterunt in conspectu regis.
Et omne verbum sapientiæ et
intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis
decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo
regno eius.
Fuit autem Daniel usque ad annum
primum Cyri regis.
Capitulum 2
In anno secundo regni
Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est
spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
Præcepit autem rex, ut convocarentur
harioli et magi et malefici et Chaldæi et indicarent regi somnia
sua; qui cum venissent, steterunt coram rege.
Et dixit ad eos rex:
« Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut
intellegat somnium ».
Responderuntque Chaldæi regi
Aramaice: « Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis
tuis, et interpretationem eius indicabimus ».
Et respondens rex ait Chaldæis:
« Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium
et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestræ in
sterquilinium ponentur;
si autem somnium et coniecturam eius
narraveritis, præmia et dona et honorem multum accipietis a me.
Somnium igitur et interpretationem eius indicate
mihi ».
Responderunt secundo atque dixerunt:
« Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem
illius indicabimus ».
Respondit rex et ait:
« Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod
recesserit a me sermo.
Si ergo somnium non indicaveritis
mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione
plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat;
somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius
loquamini mihi ».
Respondentes ergo Chaldæi coram
rege dixerunt: « Non est homo super terram qui sermonem
regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et
potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et
Chaldæo.
Sermo enim, quem tu quæris, rex,
gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu
regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus
conversatio ».
Quo audito, rex in furore et in ira
magna præcepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Et egressa sententia, ut sapientes
interficerentur, quærebantur Daniel et socii eius, ut
perirent.
Tunc Daniel interrogavit cum
consilio et prudentia Arioch, principem militiæ regis, qui
egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis;
respondens dixit ad Arioch, qui a
rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a
facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch
Danieli,
Daniel ingressus rogavit regem, ut
tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi;
et ingressus est domum suam
Ananiæque, Misaeli et Azariæ sociis suis indicavit negotium,
ut quærerent misericordiam a facie
Dei cæli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii
eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Tunc Danieli per visionem nocte
mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo cæli
et locutus Daniel ait:
« Sit nomen Dei benedictum
a sæculo et usque in sæculum,
quia sapientia et fortitudo eius sunt;
et ipse mutat tempora et
ætates,
transfert atque constituit reges,
dat sapientiam sapientibus
et scientiam intellegentibus disciplinam:
ipse revelat profunda et
abscondita
et novit in tenebris constituta,
et lux cum eo inhabitat,
Tibi, Deus patrum meorum, confiteor
teque laudo,
quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi
et nunc ostendisti mihi, quæ rogavimus te,
quia sermonem regis aperuisti nobis ».
Propterea Daniel, ingressus ad
Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic
ei locutus est: « Sapientes Babylonis ne perdas;
introduc me in conspectu regis et solutionem regi
enarrabo ».
Tunc Arioch festinus introduxit
Danielem ad regem et dixit ei: « Inveni hominem de
filiis transmigrationis Iudæ, qui solutionem regi
annuntiet ».
Respondit rex et dixit Danieli,
cuius nomen erat Baltassar: « Putasne vere potes mihi
indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”.
Et respondens Daniel coram rege ait:
« Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et
harioli et haruspices non queunt indicare regi;
sed est Deus in cælo revelans
mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt
in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in
cubili tuo huiuscemodi sunt:
Tu, rex, cogitare cœpisti in strato
tuo quid esset futurum post hæc; et, qui revelat mysteria,
ostendit tibi, quæ ventura sunt.
Mihi quoque non in sapientia, quæ
est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc
revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et
cogitationes mentis tuæ scires.
Tu, rex, videbas, et ecce statua una
grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et
intuitus eius erat terribilis.
Huius statuæ caput ex auro optimo
erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex
ære,
tibiæ autem ferreæ, pedum quædam
pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
Videbas ita, donec abscissus est
lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et
fictilibus et comminuit eos;
tunc contrita sunt pariter ferrum,
testa, æs, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis
æstivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis;
lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et
implevit universam terram.
Hoc est somnium; interpretationem
quoque eius dicemus coram te, rex.
Tu rex regum es, et Deus cæli
regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi;
et omnia, in quibus habitant filii
hominum et bestiæ agri volucresque cæli, dedit in manu tua et te
dominum universorum constituit: tu es caput aureum.
Et post te consurget regnum aliud
minus te et regnum tertium aliudaereum, quod imperabit universæ
terræ.
Et regnum quartum erit robustum
velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut
ferrum comminuens conteret et comminuet omnia hæc.
Porro quia vidisti pedum et
digitorum partem testæ figuli et partem ferream, regnum divisum
erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum
testæ ex luto.
Et digitos pedum ex parte ferreos et
ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte
contritum.
Quod autem vidisti ferrum mixtum
testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non
adhærebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testæ.
In diebus autem regnorum illorum
suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et
regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa
regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Secundum quod vidisti quod de monte
abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et
æs et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quæ ventura
sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio
eius ».
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in
faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum præcepit,
ut sacrificarent ei.
Loquens ergo rex ait Danieli:
« Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et
revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum
hoc ».
Tunc rex Danielem in sublime extulit
et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super
omnes provincias Babylonis et principem præfectorum super cunctos
sapientes Babylonis.
Daniel autem postulavit a rege et
constituit super opera provinciæ Babylonis Sedrac, Misac et
Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Capitulum 3
Nabuchodonosor rex fecit statuam
auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex;
et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis.
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad
congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et
præfectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad
dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Tunc congregati sunt satrapæ,
magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in
potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad
dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant
autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor,
et præco clamabat valenter:
« Vobis dicitur, populi, tribus et linguæ:
in hora, qua audieritis sonitum tubæ
et fistulæ et citharæ, sambucæ et psalterii et symphoniæ et
universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam
constituit Nabuchodonosor rex.
Si quis autem non prostratus
adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis
ardentis ».
Post hæc igitur, statim ut audierunt
omnes populi sonitum tubæ, fistulæ et citharæ, sambucæ et
psalterii et symphoniæ et omnis generis musicorum, cadentes omnes
populi tribus et linguæ adoraverunt statuam auream, quam
constituerat Nabuchodonosor rex.
Statimque et in ipso tempore
accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos
dixeruntque Nabuchodonosor regi:
« Rex, in æternum vive!
Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis
homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ et citharæ, sambucæ et
psalterii et symphoniæ et universi generis musicorum, prosternat
se et adoret statuam auream;
si quis autem non procidens
adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis.
Sunt ergo viri Iudæi, quos
constituisti super opera provinciæ Babylonis, Sedrac, Misac et
Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et
statuam auream, quam erexisti, non adorant ».
Tunc Nabuchodonosor in furore et in
ira præcepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri
illi adducti sunt in conspectu regis.
Pronuntiansque Nabuchodonosor rex
ait eis: « Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos
non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
Numquid estis nunc parati, quacumque
hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ,
psalterii et symphoniæ omnisque generis musicorum, prosternere vos
et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora
mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat
vos de manu mea? ».
Respondentes Sedrac, Misac et
Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: « Non oportet nos
de hac re respondere tibi:
Si enim Deus noster, quem colimus,
potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex,
liberabit.
Quod si noluerit, notum sit tibi,
rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti,
non adoramus ».
Tunc Nabuchodonosor repletus est
furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac
et Abdenago; et respondens præcepit, ut succenderetur fornax
septuplum quam succendi consueverat;
et viris fortissimis de exercitu suo
iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in
fornacem ignis ardentis;
et confestim viri illi vincti, cum
bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in
medium fornacis ignis ardentis;
itaque, quia iussio regis urgebat,
et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac,
Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis.
Viri autem tres, Sedrac, Misac et
Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati.
Et ambulabant in medio flammæ
laudantes Deum et benedicentes Domino.
Stans autem Azarias oravit sic
aperiensque os suum in medio ignis ait:
« Benedictus es, Domine,
Deus patrum nostrorum,
et laudabilis et gloriosum nomen tuum in sæcula,
quia iustus es in omnibus, quæ
fecisti nobis,
et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ,
et omnia iudicia tua veritas.
Iudicia enim vera fecisti
iuxta omnia, quæ induxisti super nos
et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem,
quia in veritate et in iudicio induxisti omnia hæc
propter peccata nostra.
Peccavimus enim et inique egimus
recedentes a te
et deliquimus in omnibus;
et præcepta tua non audivimus
nec observavimus
nec fecimus, sicut præceperas nobis,
ut bene nobis esset.
Omnia ergo, quæ induxisti super
nos,
et universa, quæ fecisti nobis,
vero iudicio fecisti;
et tradidisti nos in manibus
inimicorum nostrorum
iniquorum et pessimorum prævaricatorumque
et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.
Et nunc non possumus aperire os;
confusio et opprobrium facta sunt
servis tuis et his, qui colunt te.
Ne, quæsumus, tradas nos in
perpetuum
propter nomen tuum
et ne dissipes testamentum tuum
neque auferas misericordiam tuam a
nobis
propter Abraham dilectum tuum
et Isaac servum tuum
et Israel sanctum tuum,
quibus dixisti
quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli
et sicut arenam, quæ est in litore maris;
quia, Domine,
imminuti sumus plus quam omnes gentes
sumusque humiles in universa terra
hodie propter peccata nostra;
et non est in tempore hoc
princeps et propheta et dux
neque holocaustum neque sacrificium
neque oblatio neque incensum
neque locus primitiarum coram te,
ut possimus invenire misericordiam;
sed in anima contrita et spiritu
humilitatis suscipiamur
sicut in holocausto arietum et taurorum
et sicut in milibus agnorum
pinguium;
sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
et perfice subsequentes te,
quoniam non est confusio confidentibus in te.
Et nunc sequimur te in toto
corde
et timemus te et quærimus faciem tuam;
ne confundas nos,
sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam
et secundum multitudinem misericordiæ tuæ
et erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo, Domine.
Et confundantur omnes, qui ostendunt
servis tuis mala;
confundantur absque ulla potentia,
et robur eorum conteratur.
Sciant quia tu es Dominus,
Deus solus et gloriosus super orbem terrarum ».
Et non cessabant, qui immiserant
eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et
malleolis,
et effundebatur flamma super
fornacem cubitis quadraginta novem
et erupit et incendit, quos repperit
iuxta fornacem de Chaldæis.
Angelus autem Domini descendit cum
Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de
fornace
et fecit medium fornacis quasi
ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque
contristavit nec quidquam molestiæ intulit.
Tunc hi tres, quasi ex uno ore,
laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace
dicentes:
« Benedictus es, Domine,
Deus patrum nostrorum,
et laudabilis et superexaltatus in sæcula;
et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum
et superlaudabile et superexaltatum in sæcula.
Benedictus es in templo sanctæ
gloriæ tuæ
et superlaudabilis et supergloriosus in sæcula.
Benedictus es in throno regni
tui
et superlaudabilis et superexaltatus in sæcula.
Benedictus es, qui intueris abyssos
sedens super cherubim,
et laudabilis et superexaltatus in sæcula.
Benedictus es in firmamento
cæli
et laudabilis et gloriosus in sæcula.
Benedicite, omnia opera Domini,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, cæli, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, angeli Domini,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, aquæ omnes, quæ super
cælos sunt, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicat omnis virtus Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, sol et luna, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, stellæ cæli,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, omnis imber et ros,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, omnes venti, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, ignis et æstus,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, frigus et æstus,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, rores et pruina,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, gelu et frigus,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, glacies et nives,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, noctes et dies,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, lux et tenebræ,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, fulgura et nubes,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicat terra Dominum,
laudet et superexaltet eum in sæcula.
Benedicite, montes et colles,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, universa germinantia in
terra, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, maria et flumina,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, fontes, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, cete et omnia quæ
moventur in aquis, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, omnes volucres cæli,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, omnes bestiæ et pecora,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, filii hominum,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedic, Israel, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, sacerdotes Domini,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, servi Domini,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, spiritus et animæ
iustorum, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, sancti et humiles corde,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, Anania, Azaria, Misael,
Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula;
quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis
et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammæ
et de medio ignis eruit nos.
Confitemini Domino, quoniam
bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Benedicite, omnes, qui timetis
Dominum, Deo deorum;
laudate et confitemini ei, quia in sæcula misericordia
eius ».
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens
ait optimatibus suis: « Nonne tres viros misimus in
medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi:
« Vere, rex ».
Respondit et ait: « Ecce ego video viros quattuor
solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis
est, et species quarti similis filio deorum ».
Tunc
accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait:
« Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi,
egredimini et venite ». Statimque egressi sunt Sedrac,
Misac et Abdenago de medio ignis.
Et
congregati satrapæ, magistratus et iudices et potentes regis
contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset
ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset
adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non
transisset per eos.
Et
erumpens Nabuchodonosor ait: « Benedictus Deus eorum,
Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos
suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et
tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum,
excepto Deo suo.
A me
ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua
quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et
Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium
fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita
salvare ».
Tunc
rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis.
Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quæ
habitant in universa terra: « Pax vobis
multiplicetur.
Signa
et mirabilia, quæ fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi
prædicare:
Signa eius quam magna sunt,
et mirabilia eius quam fortia!
Et regnum eius regnum sempiternum,
et potestas eius in generationem et generationem ».
Capitulum 4
Ego Nabuchodonosor quietus eram in
domo mea et florens in palatio meo;
somnium vidi, quod perterruit me, et
cogitationes in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt
me.
Et per me propositum est decretum, ut
introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut
solutionem somnii indicarent mihi.
Tunc ingrediebantur harioli, magi,
Chaldæi et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et
solutionem eius non indicaverunt mihi;
donec denique ingressus est in
conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et
qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram
ipso locutus sum:
Baltassar, princeps hariolorum, quem
ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne
sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas
vidi, et solutionem eius narra.
Visio capitis mei in cubili meo:
Videbam, et ecce arbor in medio terræ,
et altitudo eius nimia.
Magna arbor et fortis,
et proceritas eius contingens cælum;
aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.
Folia eius pulcherrima,
et fructus eius nimius,
et esca universorum in ea.
Subter eam habitabant bestiæ agri,
et in ramis eius conversabantur volucres cæli,
et ex ea vescebatur omnis caro.
Videbam in visione capitis mei super
stratum meum,
et ecce vigil et sanctus de cælo descendit.
Clamavit fortiter et sic ait:
“Succidite arborem et præcidite ramos eius,
excutite folia eius et dispergite fructus eius.
Fugiant bestiæ de sub ea,
et volucres de ramis eius.
Verumtamen germen radicum eius in
terra sinite
et in vinculo ferreo etaereo in herbis agri,
et rore cæli tingatur,
et cum feris pars eius in herba terræ.
Cor eius ab humano commutetur,
et cor feræ detur ei,
et septem tempora mutentur super eum.
In sententia vigilum decretum
est,
et sermo sanctorum petitio,
ut cognoscant viventes
quoniam dominatur Excelsus in regno hominum
et, cuicumque voluerit, dabit illud
et humillimum hominem constituet super eo”.
Hoc somnium vidi ego rex
Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia
omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu
autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te
est ».
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar,
obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum.
Respondens autem rex ait: « Baltassar, somnium et
interpretatio eius non conturbent te ». Respondit
Baltassar et dixit: « Domine mi, somnium his, qui te
oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
Arborem, quam vidisti sublimem atque
robustam, cuius altitudo pertingit ad cælum, et aspectus illius in
omnem terram,
et rami eius pulcherrimi, et fructus
eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ
agri, et in ramis eius commorantes aves cæli,
tu es, rex, qui magnificatus es et
invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad cælum, et
potestas tua in terminos terræ.
Quod autem vidit rex vigilem et
sanctum descendere de cælo et dicere: “Succidite arborem et
dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et
vinculo ferreo etaereo in herbis agri, et rore cæli conspergatur,
et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super
eum”,
hæc est interpretatio, rex, et
sententia Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem:
et eicient te ab hominibus, et cum
bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore
cæli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec
scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque
voluerit, det illud.
Quod autem præceperunt, ut
relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi
manebit, postquam cognoveris potestatem cæli.
Quam ob rem, rex, consilium meum
placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas
misericordiis pauperum; sic longitudo erit prosperitati
tuæ ».
Omnia hæc venerunt super
Nabuchodonosor regem.
Post finem mensium duodecim in
palatio regni Babylonis deambulabat;
responditque rex et ait:
« Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in
domum regni, in robore fortitudinis meæ et in gloria decoris
mei? ».
Cum adhuc sermo esset in ore regis,
vox de cælo ruit: « Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex:
Regnum tuum transiit a te,
et ab hominibus te eicient, et cum
bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et
septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur
Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det
illud ».
Eadem hora sermo completus est super
Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves
comedit, et rore cæli corpus eius infectum est, donec capilli eius
in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi
avium.
« Igitur post finem
dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus
meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in
sempiternum laudavi et glorificavi,
quia potestas eius potestas sempiterna,
et regnum eius in generationem et generationem;
et omnes habitatores terræ apud eum
in nihilum reputati sunt:
iuxta voluntatem enim suam facit
tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ,
et non est qui resistat manui eius
et dicat ei: “Quid facis?”.
In ipso tempore sensus meus reversus
est ad me, et ad honorem regni mei maiestas mea et splendor meus
reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus mei
requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia
amplior addita est mihi.
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo
et magnifico et glorifico Regem cæli, quia omnia opera eius
veritas, et viæ eius iudicium, et gradientes in superbia potest
humiliare ».
Capitulum 5
Balthasar rex fecit grande convivium
optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat.
Balthasar ergo præcepit iam
temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ
asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in
Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius
et concubinæ.
Tunc allata sunt vasa aurea, quæ
asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in
eis rex et optimates eius, uxores et concubinæ illius:
bibebant vinum et laudabant deos suos
aureos et argenteos,aereos, ferreos ligneosque et lapideos.
In eadem hora apparuerunt digiti
manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie
parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus
scribentis.
Tunc regis facies commutata est, et
cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius
solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
Exclamavit itaque rex fortiter, ut
introducerent magos, Chaldæos et haruspices; et proloquens rex ait
sapientibus Babylonis: « Quicumque legerit scripturam
hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura
vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno
meo dominabitur ».
Tunc ingressi sunt omnes sapientes
regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem
indicare regi;
unde rex Balthasar satis conturbatus
est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates
eius turbabantur.
Regina autem, sermonum regis
optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina
proloquens ait: « Rex, in æternum vive! Non te
conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
Est vir in regno tuo, qui spiritum
deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et
intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventæ sunt in
eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum,
incantatorum, Chaldæorum et haruspicum constituit eum; pater tuus,
o rex,
quia spiritus amplior et prudentia
intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum
ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, in Daniele, cui rex
posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et
interpretationem narrabit ».
Igitur introductus est Daniel coram
rege; ad quem præfatus rex ait: « Tu es Daniel de
filiis captivitatis Iudæ, quem adduxit rex pater meus de Iuda?
Audivi de te quoniam spiritum deorum
habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores
inventæ sint in te.
Et nunc introgressi sunt in
conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et
interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius
sermonis edicere.
Porro ego audivi de te quod possis
obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam
legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et
torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo
princeps eris ».
Tunc respondens Daniel ait coram
rege: « Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da;
scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam
tibi.
O rex, Deus altissimus regnum et
magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri
tuo.
Et propter magnificentiam, quam
dederat ei, universi populi, tribus et linguæ tremebant et
metuebant eum; quos volebat, interficiebat et, quos volebat,
percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat,
humiliabat.
Quando autem elevatum est cor eius,
et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de
solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo;
et a filiis hominum eiectus est, sed
et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio
eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore cæli corpus eius
infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus
altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit
super illud.
Tu quoque filius eius, Balthasar,
non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia,
sed adversum Dominum cæli elevatus
es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui
et uxores tuæ et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis; deos
quoque argenteos et aureos etaereos, ferreos ligneosque et
lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti,
porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas,
non glorificasti.
Idcirco ab eo missi sunt articuli
manus, et scriptura hæc exarata est.
Hæc est autem scriptura, quæ
digesta est: mane, thecel, upharsin.
Et hæc est interpretatio sermonis:
mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud;
thecel, appensus es in statera et
inventus es minus habens;
phares, divisum est regnum tuum et
datum est Medis et Persis ».
Tunc, iubente Balthasar, indutus est
Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et
prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno
suo.
Eadem nocte interfectus est
Balthasar rex Chaldæorum.
Capitulum 6
Et Darius Medus successit in
regnum annos natus sexaginta duos.
Placuit Dario et constituit super
regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo,
et super eos principes tres, ex
quibus Daniel unus erat, ut satrapæ illis redderent rationem, et
rex non sustineret molestiam.
Igitur ille Daniel superabat omnes
principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro
rex cogitabat constituere eum super omne regnum;
unde principes et satrapæ
quærebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni,
nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis
esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Dixerunt ergo viri illi:
« Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi
forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui ».
Tunc principes et satrapæ illi
concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: « Darie
rex, in æternum vive!
Consilium inierunt cuncti principes
regni, magistratus et satrapæ, optimates et iudices, ut decretum
regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit
aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies
triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
Nunc itaque, rex, confirma sententiam
et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et
Persarum, quam prævaricari non licet ».
Porro rex Darius signavit edictum et
decretum.
Daniel autem, cum comperisset
decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris
apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die
flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo,
sicut et ante facere consueverat.
Viri ergo illi accesserunt et
invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.
Tunc accesserunt et locuti sunt
coram rege super edicto: « Rex, numquid non signasti
decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus
usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum
leonum? ». Respondens rex ait: « Verus est
sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non
licet ».
Tunc respondentes dixerunt coram
rege: « Daniel de filiis captivitatis Iudæ non curavit
de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus
per diem orat obsecratione sua”.
Quod verbum cum audisset, rex satis
contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et
usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.
Viri autem illi accesserunt ad regem
et dixerunt ei: « Scito, rex, quia lex Medorum est atque
Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non
liceat immutari ».
Tunc rex præcepit, et adduxerunt
Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli:
« Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet
te ».
Allatusque est lapis unus et positus
est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum
suorum, ne quid fieret contra Danielem.
Et abiit rex in domum suam et
dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et
somnus recessit ab eo.
Tunc rex primo diluculo consurgens
festinus ad lacum leonum perrexit;
appropinquansque lacui Danielem voce
lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem:
« Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis
semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”.
Et Daniel regi respondens ait:
« Rex, in æternum vive!
Deus meus misit angelum suum et
conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia
inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non
feci ».
Tunc rex vehementer gavisus est
super eo et Danielem præcepit educi de lacu; eductusque est Daniel
de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo
suo.
Dixit autem rex, et adducti sunt
viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi
sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque
ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa
eorum comminuerunt.
Tunc Darius rex scripsit universis
populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra:
“Pax vobis multiplicetur!
A me constitutum est decretum, ut in
universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis:
ipse est enim Deus vivens
et permanens in sæcula,
et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in æternum;
ipse liberator atque salvator
et faciens signa et mirabilia
in cælo et in terra.
Liberavit autem Danielem
de manu leonum ».
Porro Daniel prosperatus est in
regno Darii et in regno Cyri Persæ.
Capitulum 7
Anno primo Balthasar regis
Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili
suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quæ locutus
est.
Respondit Daniel et dixit:
« Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti
cæli conturbabant mare Magnum,
et quattuor bestiæ grandes
ascendebant de mari diversæ inter se.
Prima quasi leæna et alas habebat
aquilæ; aspiciebam, donec evulsæ sunt alæ eius; et sublata est
de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est
ei.
Et ecce bestia alia, secunda, similis
urso in parte stetit, et tres costæ erant in ore eius et in
dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes
plurimas”.
Post hoc aspiciebam, et ecce alia
quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor
capita erant in bestia; et potestas data est ei.
Post hoc aspiciebam in visione
noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis
nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et
reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris
bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Considerabam cornua, et ecce cornu
aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis
evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant
in cornu isto, et os loquens ingentia.
Aspiciebam,
donec throni positi sunt,
et Antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius quasi nix candidum,
et capilli capitis eius quasi lana munda;
thronus eius flammæ ignis,
rotæ eius ignis accensus.
Fluvius igneus effluebat
et egrediebatur a facie eius;
milia milium ministrabant ei,
et decies milies centena milia assistebant ei:
iudicium sedit,
et libri aperti sunt.
Aspiciebam tunc propter vocem
sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam
interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset
ad comburendum igni;
aliarum quoque bestiarum ablata
esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad
tempus et tempus.
Aspiciebam ergo in visione
noctis:
et ecce cum nubibus cæli
quasi Filius hominis veniebat
et usque ad Antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum;
et data sunt ei potestas et honor et
regnum;
et omnes populi, tribus et linguæ
ipsi servierunt:
potestas eius potestas æterna,
quæ non auferetur,
et regnum eius, quod non corrumpetur.
Horruit spiritus meus: ego Daniel
territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Accessi ad unum de assistentibus et
veritatem quærebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et
interpretationem sermonum edocuit me:
“Hæ bestiæ magnæ quattuor,
quattuor regna consurgent de terra;
suscipient autem regnum sancti Dei
altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum et sæculum
sæculorum”.
Post hoc volui diligenter discere de
bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus his et
terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eiusaerei, comedens et
comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,
et de cornibus decem, quæ habebat
in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria
cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et
maius erat ceteris.
Aspiciebam, et ecce cornu illud
faciebat bellum adversus sanctos et prævalebat eis,
donec venit Antiquus dierum et
iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum
obtinuerunt sancti.
Et sic ait: “Bestia quarta
regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et
devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.
Porro cornua decem regni decem reges
erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus
et tres reges humiliabit
et sermones contra Excelsum loquetur
et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora
et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et
dimidium temporis;
et iudicium sedebit, et potentiam
eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem;
regnum autem et potestas et
magnitudo regnorum, quæ sunt subter omne cælum, detur populo
sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes
reges servient ei et obœdient” ».
Hucusque finis verbi. Ego Daniel
multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in
me; verbum autem in corde meo conservavi.
Capitulum 8
Anno tertio regni Balthasar regis
visio apparuit mihi, ego Daniel, post id quod mihi apparuerat in
principio.
Vidi in visione, et factum est, dum
viderem, eram in Susis castro, quod est in Elam provincia; vidi
autem in visione esse me super rivum Ulai.
Et levavi oculos meos et vidi: et
ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et cornua excelsa
et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in postero.
Vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes
bestiæ non poterant resistere ei neque liberari de manu eius;
fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est.
Et ego intellegebam: ecce autem
hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ et
non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter
oculos suos.
Et venit usque ad arietem illum
cornutum, quem videram stantem ante rivum, et cucurrit ad eum in
impetu fortitudinis suæ.
Vidi eum appropinquantem prope
arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit
duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum
misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de
manu eius.
Hircus autem caprarum magnus factus
est nimis; cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt
quattuor cornua loco illius per quattuor ventos cæli.
De uno autem ex eis egressum est
cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra
orientem et contra fortitudinem
et magnificatum est usque ad
fortitudinem cæli et deiecit de fortitudine et de stellis et
conculcavit eas;
et usque ad principem fortitudinis
magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum
sanctificationis eius.
Militia autem data est contra iuge
sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra;
cornu autem fecit et prosperatum est.
Et audivi unum de sanctis loquentem,
et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti:
« Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum
desolationis, quæ facta est, et sanctuarium et fortitudo
conculcabitur? ».
Et dixit ei: « Usque ad
vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur
sanctuarium ».
Factum est autem cum viderem ego
Daniel visionem et quærerem intellegentiam, ecce stetit in
conspectu meo quasi species viri;
et audivi vocem viri inter Ulai, et
clamavit et ait: « Gabriel, fac intellegere istum
visionem ».
Et venit et stetit iuxta, ubi ego
stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad
me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis
complebitur visio ».
Cumque loqueretur ad me, collapsus
sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo
dixitque: « Ecce ego
ostendam tibi, quæ futura sint in novissimo maledictionis, quoniam
in tempore erit finis.
Aries, quem vidisti habere cornua,
reges Medorum est atque Persarum;
porro hircus caprarum rex Græcorum
est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex
primus.
Quod autem, fracto illo, surrexerunt
quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in
fortitudine eius.
Et post regnum eorum, cum creverint
iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens
propositiones;
et roborabitur fortitudo eius sed
non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit
et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum
sanctorum,
et secundum sapientiam suam
prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et
in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum
consurget et sine manu conteretur.
Et visio vespere et mane, quæ dicta
est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos
erit ».
Et ego Daniel langui et ægrotavi
per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad
visionem, et non erat qui intellegeret.
Capitulum 9
In anno primo Darii filii Asueri
de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,
anno uno regni eius, ego Daniel
intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini
ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem,
septuaginta anni;
et posui faciem meam ad Dominum Deum
meum, ut quærerem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco
et cinere.
Et oravi Dominum Deum et confessus
sum et dixi:
« Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens
pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata
eius;
peccavimus, inique fecimus, impie
egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis
tuis;
non obœdivimus servis tuis
prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris,
principibus nostris, patribus nostris omnique populo terræ.
Tibi, Domine, iustitia; nobis autem
confusio faciei, sicut est hodie viro Iudæ et habitatoribus
Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in
universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum,
in quibus peccaverunt in te.
Domine, nobis confusio faciei,
regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia
peccavimus tibi;
Domino autem, Deo nostro,
misericordia et propitiatio, quia recessimus a te.
Et non audivimus vocem Domini Dei
nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos
suos prophetas;
et omnis Israel prævaricati sunt
legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit
super nos maledictio et detestatio, quæ scripta est in libro
Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
Et statuit sermones suos, quos
locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt
nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub
omni cælo, secundum quod factum est in Ierusalem.
Sicut scriptum est in lege Moysis,
omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei
nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus
veritatem tuam.
Et vigilavit Dominus super malitiam
et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in
omnibus operibus suis, quæ fecit; non enim audivimus vocem
eius.
Et nunc, Domine Deus noster, qui
eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti et fecisti
tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus,
Domine, in omnem iustitiam tuam;
avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem
et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates
patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt
omnibus per circuitum nostrum.
Nunc ergo exaudi, Deus noster,
orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super
sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum.
Inclina, Deus meus, aurem tuam et
audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem,
super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in
iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed
in miserationibus tuis multis.
Exaudi, Domine! Placare, Domine!
Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia
nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum
tuum ».
Cumque adhuc loquerer et orarem et
confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem
preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei,
adhuc me loquente in oratione, ecce
vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit
me in tempore sacrificii vespertini;
et docuit me et locutus est mihi
dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et
intellegeres.
Ab exordio precum tuarum egressus
est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es
tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem.
Septuaginta hebdomades decretæ
sunt
super populum tuum et super urbem sanctam tuam,
ut consummetur prævaricatio,
et finem accipiat peccatum,
et deleatur iniquitas,
et adducatur iustitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetes,
et ungatur Sanctus sanctorum.
Scito ergo et animadverte:
ab exitu sermonis
ut iterum ædificetur Ierusalem
usque ad christum ducem,
hebdomades septem.
Et hebdomades sexaginta duæ erunt;
et rursum ædificabitur platea et muri
in angustia temporum.
Et post hebdomades sexaginta
duas
occidetur christus;
et nihil erit ei.
Et civitatem et sanctuarium dissipabit
populus ducis venturi,
et finis eius vastitas,
et usque ad finem belli
statuta desolatio.
Confirmabit autem pactum multis
hebdomade una;
et in dimidio hebdomadi
deficiet hostia et sacrificium,
et erit super alam abominationis vastator,
et usquedum consummatio et decretum
effundantur super vastatorem ».
Capitulum 10
Anno tertio Cyri regis Persarum
verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum
et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei
in visione.
In diebus illis ego Daniel lugebam
tribus hebdomadis dierum,
panem desiderabilem non comedi, et
caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus
sum, donec complerentur tres hebdomades dierum.
Die autem vicesima et quarta mensis
primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
et levavi oculos meos et vidi: et
ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro
obryzo;
et corpus eius quasi chrysolithus, et
facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens,
et brachia eius et, quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species
æris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
Vidi autem ego Daniel solus visionem;
porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror
nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Ego autem relictus solus vidi
visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et
species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui
quidquam virium.
Et audivi vocem sermonum eius; et
audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam,
et vultus meus hærebat terræ.
Et ecce manus tetigit me et erexit
me super genua mea et super palmas manuum mearum,
et dixit ad me: « Daniel,
vir desideriorum, intellege verba, quæ ego loquor ad te, et sta in
gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ». Cumque dixisset
mihi sermonem istum, steti tremens.
Et ait ad me: « Noli
metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad
intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita
sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
Princeps autem regni Persarum
restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de
principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi
iuxta regem Persarum.
Veni autem, ut docerem te, quæ
ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio
in dies ».
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi
verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
Et ecce quasi similitudo filiorum
hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi
ad eum, qui stabat contra me: « Domine mi, in visione
angustiæ venerunt super me, et nihil in me remansit virium.
Et quomodo poterit servus domini mei
loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et
halitus meus non remansit in me ».
Rursum ergo tetigit me quasi visio
hominis et confortavit me
et dixit: “Noli timere, vir
desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ».
Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: « Loquere,
domine mi, quia confortasti me ».
Et ait: « Numquid scis,
quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut prœlier adversum
principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Græcorum
veniens.
Verumtamen annuntiabo tibi, quod
expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus
adversus hos, nisi Michael princeps vester.
Capitulum 11
Ego autem ab anno primo Darii Medi
astabam ei, ut confortaretur et roboraretur.
Et nunc veritatem annuntiabo tibi:
Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur
opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis,
concitabit omnia adversum regnum Græciæ.
Surget vero rex fortis et dominabitur
dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;
et cum steterit, conteretur regnum
eius et dividetur in quattuor ventos cæli, sed non in posteros
eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est;
lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.
Et confortabitur rex austri, et unus
de principibus eius prævalebit super eum et dominabitur
dominatione super dominationem eius.
Et post finem annorum fœderabuntur;
filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam.
Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et
tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui
confortabat eam in temporibus.
Et stabit de germine radicum eius
plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum
regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.
Insuper et deos eorum cum
sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos
ducet in Ægyptum: ipse per aliquot annos prævalebit adversus
regem aquilonis.
Et intrabit in regnum regis austri et
revertetur ad terram suam.
Filii autem eius provocabuntur et
congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet
properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur
usque ad oppidum eius.
Et provocabitur rex austri et
egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et
præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu
eius.
Et tolletur multitudo, et
exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non
prævalebit.
Revertetur enim rex aquilonis et
præparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum
annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.
Et in temporibus illis multi
consurgent adversus regem austri, filii quoque prævaricatorum
populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.
Et veniet rex aquilonis et
comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri
non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad
resistendum.
Et faciet veniens super eum iuxta
placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit
in terra inclita, et consumptio in manu eius.
Et ponet faciem suam, ut veniat ad
tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam
feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius
erit.
Et convertet faciem suam ad insulas
et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et
opprobrium eius convertetur in eum.
Et convertet faciem suam ad oppida
terræ suæ et impinget et corruet, et non invenietur.
Et stabit in loco eius, qui mittat
exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in
furore nec in prœlio.
Et stabit in loco eius despectus, et
non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum
in fraudulentia.
Et brachia pugnantis expugnabuntur a
facie eius et conterentur; insuper et dux fœderis.
Et post amicitias, cum eo faciet
dolum et ascendet et superabit in modico populo.
In prosperitate uberes urbes
ingredietur et faciet, quæ non fecerunt patres eius et patres
patrum eius: rapinas et prædam et divitias eorum dissipabit et
contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
Et concitabitur fortitudo eius et
cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri
provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non
stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
Et comedentes panem cum eo conterent
illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti
plurimi.
Duorum quoque regum cor erit, ut
malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non
proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
Et revertetur in terram suam cum
opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet
et revertetur in terram suam.
Statuto tempore revertetur et veniet
ad austrum, et non erit priori simile novissimum.
Et venient super eum trieres,
Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra
testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum
eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.
Et brachia ex eo stabunt et polluent
sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt
abominationem vastatoris.
Et impios in testamentum errare
faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et
faciet.
Et docti in populo docebunt
plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in
rapina per dies.
Cumque corruerint, sublevabuntur
auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Et de eruditis ruent, ut aliqui
eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus
præfinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
Et faciet iuxta voluntatem suam rex
et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus
Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur
iracundia; perpetrata quippe est definitio.
Et deos patrum suorum non reputabit
neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia
super universa magnificabit se;
deum autem oppidorum in loco suo
venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et
argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
et faciet adversus oppida munita cum
deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit
eis potestatem in multis et terram dividet pretio.
Et in tempore præfinito
prœliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet
contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe
magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.
Et introibit in terram gloriosam, et
multæ corruent; hæ autem solæ salvabuntur de manu eius: Edom et
Moab et principium filiorum Ammon.
Et mittet manum suam in terras, et
terra Ægypti non effugiet;
et dominabitur thesaurorum auri et
argenti et in omnibus pretiosis Ægypti, et Libyes et Æthiopes in
vestigia eius transibunt.
Et fama turbabit eum ab oriente et
ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat
plurimos,
et figet tabernacula palatii sui
inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad
summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
Capitulum 12
In tempore autem illo consurget
Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit
tempus angustiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœperunt,
usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus,
omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
Et multi de his, qui dormiunt in
terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in
opprobrium sempiternum.
Qui autem docti fuerint, fulgebunt
quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos,
quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Tu autem, Daniel, claude sermones et
signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et
multiplex erit scientia ».
Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii
stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera
ripa fluminis.
Et dixit viro, qui indutus erat
lineis, qui stabat super aquas fluminis: « Usquequo
finis horum mirabilium? ».
Et audivi virum, qui indutus erat
lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et
sinistram suam in cælum et iurasset per Viventem in æternum:
« Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum
completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur
universa hæc ».
Et ego audivi et non intellexi et
dixi: « Domine mi, quid erit finis
horum? ».
Et ait: « Vade, Daniel,
quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus
præfinitum.
Purificabuntur et dealbabuntur et
probabuntur multi, et impie agent impii, neque intellegent omnes
impii; porro docti intellegent.
Et a tempore, cum ablatum fuerit
iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies
mille ducenti nonaginta.
Beatus, qui exspectat et pervenit
usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
Tu autem vade ad finem et requiesce;
et stabis in sorte tua in fine dierum ».
Capitulum 13
Et erat vir habitans in Babylone,
et nomen eius Ioachim;
et accepit uxorem nomine Susannam,
filiam Helciæ, pulchram nimis et timentem Dominum;
parentes enim illius, cum essent
iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.
Erat autem Ioachim dives valde, et
erat ei pomerium vicinum domui suæ; et ad ipsum confluebant
Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
Et constituti sunt de populo duo
senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia
egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui
videbantur regere populum.
Isti frequentabant domum Ioachim, et
veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
Cum autem populus revertisset per
meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri
sui.
Et videbant eam duo senes cotidie
ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia
eius
et everterunt sensum suum et
declinaverunt oculos suos, ut non viderent cælum neque
recordarentur iudiciorum iustorum.
Erant ergo ambo vulnerati amore eius
nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;
erubescebant enim indicare
concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
Et observabant cotidie sollicitius
videre eam. Dixitque alter ad alterum:
« Eamus domum, quia
prandi hora est ». Et egressi recesserunt a se.
Cumque revertissent, venerunt in
unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt
concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando
eam possent invenire solam.
Factum est autem, cum observarent
diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum
duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, æstus quippe
erat.
Et non erat ibi quisquam, præter
duos senes absconditos et contemplantes eam.
Dixit ergo puellis:
« Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii
claudite, ut laver ».
Et fecerunt, sicut præceperat;
clauseruntque ostia pomerii et egressæ sunt per posticium, ut
afferrent, quæ iusserat; nesciebantque senes intus esse
absconditos.
Cum autem egressæ essent puellæ,
surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:
« Ecce ostia pomerii
clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus;
quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.
Quod si nolueris, dicemus
testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam
emiseris puellas a te ».
Ingemuit Susanna et ait:
« Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors
mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;
sed melius mihi est absque opere
incidere in manus vestras quam peccare in conspectu
Domini ».
Et exclamavit voce magna Susanna;
exclamaverunt autem et senes adversus eam,
et, cum cucurrisset unus, aperuit
ostia pomerii.
Cum ergo audissent clamorem in
pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam
esset ei.
Postquam autem senes locuti sunt
sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus
fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die
crastina,
cum venisset populus ad virum eius
Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione
adversum Susannam, ut interficerent eam;
et dixerunt coram populo:
« Mittite ad Susannam, filiam Helciæ, quæ est uxor
Ioachim »; et miserunt.
Et venit cum parentibus et filiis et
universis cognatis suis.
Porro Susanna erat delicata nimis et
pulchra specie.
At iniqui illi iusserunt, ut
discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur
decore eius.
Flebant igitur sui et omnes, qui
videbant eam.
Consurgentes autem duo presbyteri in
medio populi, posuerunt manus super caput eius;
quæ flens suspexit ad cælum: erat
enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Et dixerunt presbyteri:
« Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est hæc
cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;
venitque ad eam adulescens, qui erat
absconditus, et concubuit cum ea.
Porro nos cum essemus in angulo
pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos
commisceri.
Et illum quidem non quivimus
comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis,
exilivit.
Hanc autem cum apprehendissemus,
interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis.
Huius rei testes sumus ».
Credidit eis multitudo quasi senibus
populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.
Exclamavit autem voce magna Susanna
et dixit: « Deus æterne, qui absconditorum es cognitor,
qui nosti omnia antequam fiant,
tu scis quoniam falsum contra me
tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ
isti malitiose composuerunt adversum me ».
Exaudivit autem Dominus vocem
eius.
Cumque duceretur ad mortem,
suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen
Daniel;
et exclamavit voce magna:
« Innocens ego sum a sanguine huius ».
Et conversus omnis populus ad eum
dixit: « Quis est iste sermo, quem tu locutus
es? ».
Qui cum staret in medio eorum, ait:
« Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod
verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!
Revertimini ad iudicium, quia falsum
testimonium locuti sunt adversum eam ».
Reversus est ergo omnis populus cum
festinatione, et dixerunt ei senes: « Veni et sede in
medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem
senectutis ».
Et dixit ad eos Daniel:
« Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo
eos ».
Cum ergo divisi essent alter ab
altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum:
« Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua,
quæ operabaris prius,
iudicans iudicia iniusta, innocentes
opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et
iustum non interficies”.
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub
qua arbore videris eos loquentes sibi ». Qui ait:
« Sub schino ».
Dixit autem Daniel:
« Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus
Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ».
Et amoto eo, iussit adduci alium et
dixit ei: « Semen Chanaan et non Iudæ, species decepit
te, et concupiscentia subvertit cor tuum.
Sic faciebatis filiabus Israel, et
illæ timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudæ sustinuit
iniquitatem vestram.
Nunc ergo dic mihi sub qua arbore
comprehenderis eos colloquentes sibi ».
Qui ait: « Sub prino ».
Dixit autem ei Daniel:
« Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim
angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat
vos ».
Exclamavit itaque omnis cœtus voce
magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.
Et consurrexerunt adversum duos
presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum
dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant
adversum proximum,
ut facerent secundum legem Moysis;
et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die
illa.
Helcias autem et uxor eius
laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et
cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Daniel autem factus est magnus in
conspectu populi a die illa et deinceps.
Capitulum 14
Et rex Astyages appositus est ad
patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.
Erat autem Daniel conviva regis et
honoratus super omnes amicos eius.
Erat quoque idolum nomine Bel apud
Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similæ
artabæ duodecim et oves quadraginta vinique metretæ sex.
Rex quoque colebat eum et ibat per
singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum.
Dixitque ei rex: « Quare non adoras
Bel? ».
Qui respondens ait ei:
« Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui
creavit cælum et terram et habet potestatem omnis
carnis ».
Et dixit ad eum rex: “Non tibi
videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat
cotidie? ».
Et ait Daniel arridens:
« Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et
forinsecusaereus, neque comedit neque bibit
aliquando ».
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius
et ait eis: « Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat
impensas has, moriemini;
si autem ostenderitis quoniam Bel
comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in
Bel ». Et dixit Daniel regi: « Fiat iuxta
verbum tuum ».
Erant autem sacerdotes Bel
septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex
cum Daniele in templum Belis.
Et dixerunt sacerdotes Belis:
« Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et
vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo;
et, cum ingressus fueris mane, nisi
inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui
mentitus est adversum nos ».
Contemnebant autem, quia fecerant
sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper
et devorabant ea.
Factum est igitur, postquam egressi
sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et præcepit Daniel pueris
suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram
rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis
abierunt.
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte
iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt
omnia et biberunt.
Surrexit autem rex primo diluculo,
et Daniel cum eo;
et ait rex: « Salvane
sunt signa, Daniel? ». Qui respondit:
« Salva, rex ».
Statimque cum aperuisset ostium,
intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: « Magnus es,
Bel, et non est apud te dolus quisquam ».
Et risit Daniel et tenuit regem, ne
ingrederetur intro, et dixit: « Ecce pavimentum;
animadverte, cuius vestigia sunt hæc ».
Et dixit rex: « Video
vestigia virorum et mulierum et infantium ». Et iratus
est rex.
Tunc apprehendit sacerdotes et
uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per
quæ ingrediebantur et consumebant, quæ erant super mensam.
Occidit ergo illos rex et tradidit
Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
Et erat draco magnus, et colebant
eum Babylonii.
Et dixit rex Danieli:
« Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora
ergo eum ».
Dixitque Daniel:
« Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus
vivens.
Tu autem, rex, da mihi potestatem,
et interficiam draconem absque gladio et fuste ». Et ait
rex: « Do tibi ».
Tulit ergo Daniel picem et adipem et
pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et,
cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: « Ecce
quæ colebatis ».
Cum audissent Babylonii, indignati
sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt:
“Iudæus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit
et sacerdotes occidit ».
Et dixerunt, cum venissent ad regem:
« Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et
domum tuam ».
Vidit ergo rex quod irruerent in eum
vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
Qui miserunt eum in lacum leonum, et
erat ibi diebus sex.
Porro in lacu erant septem leones,
et dabantur eis cotidie duo corpora et duæ oves; et tunc non data
sunt eis, ut devorarent Danielem.
Erat autem Abacuc propheta in Iudæa
et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in
campum, ut ferret messoribus.
Dixitque angelus Domini ad Abacuc:
« Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui
est in lacu leonum ».
Et dixit Abacuc:
« Domine, Babylonem non vidi et lacum
nescio ».
Et apprehendit eum angelus Domini in
vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in
Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
Et clamavit Abacuc dicens:
« Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi
Deus ».
Et ait Daniel: “Recordatus es
enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ».
Surgensque Daniel comedit. Porro
angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.
Venit ergo rex die septima, ut
lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel
sedens.
Et exclamavit rex voce magna dicens:
“Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius præter
te ».
Porro illos, qui perditionis eius
causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento
coram eo.