Liber Exodus
Capitulum 1
Hæc sunt nomina filiorum Israel,
qui ingressi sunt Ægyptum cum Iacob; singuli cum domibus suis
introierunt:
Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
Issachar, Zabulon et Beniamin,
Dan et Nephthali, Gad et Aser.
Erant igitur omnes animæ eorum, qui
egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Ægypto
erat.
Quo mortuo et universis fratribus
eius omnique cognatione illa,
filii Israel creverunt et pullulantes
multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Surrexit interea rex novus super
Ægyptum, qui ignorabat Ioseph;
et ait ad populum suum:
« Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis
est;
venite, prudenter agamus cum eo, ne
forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur
inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de
terra ».
Præposuit itaque eis magistros
operum, ut affligerent eos oneribus; ædificaveruntque urbes
promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
Quantoque opprimebant eos, tanto
magis multiplicabantur et crescebant.
Formidaveruntque filios Israel
Ægyptii et in servitutem redegerunt eos
atque ad amaritudinem perducebant
vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in
terræ operibus premebantur.
Dixit autem rex Ægypti
obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephra, altera
Phua,
præcipiens eis: « Quando
obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit, si masculus
fuerit, interficite eum; si femina, reservate ».
Timuerunt autem obstetrices Deum et
non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant
mares.
Quibus ad se accersitis rex ait:
« Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros
servaretis? ».
Quæ responderunt: « Non
sunt Hebrææ sicut Ægyptiæ mulieres; ipsæ enim robustæ sunt
et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ».
Bene ergo fecit Deus obstetricibus,
et crevit populus confortatusque est nimis;
et, quia timuerunt obstetrices Deum,
ædificavit illis domos.
Præcepit ergo pharao omni populo
suo dicens: « Quidquid masculini sexus natum fuerit, in
flumen proicite; quidquid feminei, reservate ».
Capitulum 2
Egressus est vir de domo Levi et
accepit uxorem stirpis suæ;
quæ concepit et peperit filium et
videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
Cumque iam celare non posset, sumpsit
fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus
infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
stante procul sorore eius et
considerante eventum rei.
Ecce autem descendebat filia
pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellæ eius gradiebantur
per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione,
misit unam e famulabus suis; et allatam
aperiens cernensque in ea parvulum
vagientem, miserta eius ait: « De infantibus Hebræorum
est hic ».
Cui soror pueri: « Vis,
inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire
possit tibi infantulum? ».
Respondit:
« Vade ». Perrexit puella et vocavit matrem
infantis.
Ad quam locuta filia pharaonis:
« Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi
mercedem tuam ». Suscepit mulier et nutrivit puerum
adultumque tradidit filiæ pharaonis.
Quem illa adoptavit in locum filii
vocavitque nomen eius Moysen dicens: « Quia de aqua tuli
eum ».
In diebus illis, postquam creverat,
Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et
virum Ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus
suis.
Cumque circumspexisset huc atque
illuc et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit
sabulo.
Et egressus die altero conspexit
duos Hebræos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam:
« Quare percutis proximum tuum? ».
Qui respondit: « Quis te
constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis,
sicut occidisti Ægyptium? ». Timuit Moyses et ait:
« Quomodo palam factum est verbum
istud? ».
Audivitque pharao sermonem hunc et
quærebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus
est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta
puteum.
Erant autem sacerdoti Madian septem
filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus
adaquare cupiebant greges patris sui.
Supervenere pastores et eiecerunt
eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves
earum.
Quæ cum revertissent ad Raguel
patrem suum, dixit ad eas: « Cur velocius venistis
solito? ».
Responderunt: « Vir
Ægyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam
nobis potumque dedit ovibus ».
At ille: « Ubi
est? », inquit. « Quare dimisistis hominem?
Vocate eum, ut comedat panem ».
Consensit ergo Moyses habitare cum
eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem.
Quæ peperit ei filium, quem vocavit
Gersam dicens: « Advena sum in terra
aliena ».
Post multum vero temporis mortuus
est rex Ægypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera
vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Et audivit gemitum eorum ac
recordatus est fœderis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et
Iacob;
et respexit Dominus filios Israel et
apparuit eis.
Capitulum 3
Moyses autem pascebat oves Iethro
soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ultra
desertum, venit ad montem Dei Horeb.
Apparuitque ei angelus Domini in
flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non
combureretur.
Dixit ergo Moyses: « Vadam
et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur
rubus ».
Cernens autem Dominus quod pergeret
ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait:
« Moyses, Moyses ». Qui respondit:
« Adsum ».
At ille: « Ne appropies,
inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo
stas, terra sancta est ».
Et ait: « Ego sum Deus
patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ».
Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra
Deum.
Cui ait Dominus: « Vidi
afflictionem populi mei in Ægypto et clamorem eius audivi propter
duritiam exactorum eorum.
Et sciens dolorem eius descendi, ut
liberem eum de manibus Ægyptiorum et educam de terra illa in
terram bonam et spatiosam, in terram, quæ fluit lacte et melle, ad
loca Chananæi et Hetthæi et Amorræi et Pherezæi et Hevæi et
Iebusæi.
Clamor ergo filiorum Israel venit ad
me, vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur;
sed veni, mittam te ad pharaonem, ut
educas populum meum, filios Israel, de Ægypto ».
Dixitque Moyses ad Deum:
« Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios
Israel de Ægypto? ».
Qui dixit ei: « Ego ero
tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum
de Ægypto, servietis Deo super montem istum ».
Ait Moyses ad Deum:
« Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus
patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen
eius?" quid dicam eis? ».
Dixit Deus ad Moysen:
« Ego sum qui sum ». Ait: « Sic
dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ».
Dixitque iterum Deus ad Moysen:
« Hæc dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum
vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos;
hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in
generationem et generationem.
Vade et congrega seniores Israel et
dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus
Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et
vidi omnia, quæ acciderunt vobis in Ægypto;
et dixi: Educam vos de afflictione
Ægypti in terram Chananæi et Hetthæi et Amorræi et Pherezæi et
Hevæi et Iebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.
Et audient vocem tuam;
ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Ægypti, et dicetis
ad eum: Dominus, Deus Hebræorum, occurrit nobis; et nunc eamus
viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo
nostro.
Sed ego scio quod non dimittet vos
rex Ægypti, ut eatis, nisi per manum validam.
Extendam enim manum meam et
percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum
in medio eius; post hæc dimittet vos.
Daboque gratiam populo huic coram
Ægyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui.
Sed postulabit mulier a vicina sua
et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas
super filios et filias vestras et spoliabitis
Ægyptum ».
Capitulum 4
Respondens Moyses ait:
« Quid autem, si non credent mihi neque audient vocem
meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ».
Dixit ergo ad eum: « Quid
est quod tenes in manu tua? ». Respondit:
« Virga ».
Dixitque Dominus: « Proice
eam in terram! ». Proiecit, et versa est in serpentem,
ita ut fugeret Moyses.
Dixitque Dominus:
« Extende manum tuam et apprehende caudam
eius! ». Extendit et tenuit, versaque est in virgam.
« Ut credant, inquit, quod
apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus
Isaac et Deus Iacob ».
Dixitque Dominus rursum:
« Mitte manum tuam in sinum tuum! ». Quam cum
misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
« Retrahe, ait, manum tuam
in sinum tuum! ». Retraxit et protulit iterum, et erat
similis carni reliquæ.
« Si non crediderint,
inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo
signi sequentis.
Quod si nec duobus quidem his signis
crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et
effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur
in sanguinem ».
Ait Moyses: « Obsecro,
Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus
es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguæ
sum ».
Dixit Dominus ad eum:
« Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum
vel surdum vel videntem vel cæcum? Nonne ego?
Perge igitur, et ego ero in ore tuo;
doceboque te quid loquaris ».
At ille: « Obsecro,
inquit, Domine, mitte quem missurus es ».
Iratus Dominus in Moysen ait:
« Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit;
ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur
corde.
Loquere ad eum et pone verba mea in
ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis
quid agere debeatis.
Ipse loquetur pro te ad populum et
erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.
Virgam quoque hanc sume in manu tua,
in qua facturus es signa ».
Abiit Moyses et reversus est ad
Iethro socerum suum dixitque ei: « Vadam, quæso, et
revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam, si adhuc
vivant ». Cui ait Iethro: « Vade in
pace ».
Dixit ergo Dominus ad Moysen in
Madian: « Vade, revertere in Ægyptum; mortui sunt enim
omnes, qui quærebant animam tuam ».
Tulit Moyses uxorem suam et filios
suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Ægyptum
portans virgam Dei in manu sua.
Dixitque ei Dominus revertenti in
Ægyptum: « Vide, ut omnia ostenta, quæ posui in manu
tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet
populum.
Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus:
Filius meus primogenitus Israel.
Dico tibi: Dimitte filium meum, ut
serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam
filium tuum primogenitum ».
Cumque esset in itinere, in
deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.
Tulit ilico Sephora acutissimam
petram et circumcidit præputium filii sui; tetigitque pedes eius
et ait: « Sponsus sanguinum tu mihi es ».
Et dimisit eum, postquam dixerat:
« Sponsus sanguinum », ob circumcisionem.
Dixit autem Dominus ad Aaron:
« Vade in occursum Moysi in desertum ». Qui
perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.
Narravitque Moyses Aaron omnia verba
Domini, quibus miserat eum, et signa, quæ mandaverat.
Veneruntque simul et congregaverunt
cunctos seniores filiorum Israel.
Locutusque est Aaron omnia verba,
quæ dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.
Et credidit populus, audieruntque
quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset
afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
Capitulum 5
Post hæc ingressi sunt Moyses et
Aaron et dixerunt pharaoni: « Hæc dicit Dominus, Deus
Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in
deserto ».
At ille respondit: « Quis
est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio
Dominum et Israel non dimittam ».
Dixeruntque: « Deus
Hebræorum occurrit nobis; eamus, quæso, viam trium dierum in
solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat
nobis pestis aut gladius ».
Ait ad eos rex Ægypti:
« Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab
operibus suis? Ite ad onera vestra ».
Dixitque pharao: « Multus
nimis iam est populus terræ; videtis quod turba succreverit;
quanto magis si dederitis eis requiem ab
operibus? ».
Præcepit ergo in die illo
exactoribus populi et præfectis eius dicens:
« Nequaquam ultra dabitis
paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant
et colligant stipulas.
Et mensuram laterum, quam prius
faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim
et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo
nostro".
Opprimantur operibus et expleant ea,
ut non acquiescant verbis mendacibus ».
Igitur egressi exactores populi et
præfecti eius dixerunt ad populum: « Sic dicit pharao:
"Non do vobis paleas.
Ite et colligite, sicubi invenire
poteritis, nec minuetur quid quam de opere
vestro" ».
Dispersusque est populus per omnem
terram Ægypti ad colligendas paleas.
Exactores quoque instabant dicentes:
« Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere
solebatis, quando dabantur vobis paleæ ».
Flagellatique sunt præfecti
filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis
dicentes: « Quare non implestis mensuram laterum sicut
prius, nec heri nec hodie? ».
Veneruntque præfecti filiorum
Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: « Cur
ita agis contra servos tuos?
Paleæ non dantur nobis, et lateres
similiter imperantur; en famuli tui flagellis cædimur, et populus
tuus est in culpa ».
Qui ait: « Vacatis otio
et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".
Ite ergo et operamini; paleæ non
dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum
laterum ».
Videbantque se præfecti filiorum
Israel in malo, eo quod diceretur eis: « Non minuetur
quidquam de lateribus per singulos dies »;
occurreruntque Moysi et Aaron, qui
stabant ex adverso egredientibus a pharaone,
et dixerunt ad eos:
« Videat Dominus et iudicet, quoniam fœtere fecistis
odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et præbuistis ei
gladium, ut occideret nos ».
Reversusque est Moyses ad Dominum et
ait: « Domine, cur afflixisti populum istum? Quare
misisti me?
Ex eo enim quo ingressus sum ad
pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non
liberasti eos ».
Capitulum 6
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Nunc videbis quæ facturus sim pharaoni; per manum
enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra
sua ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens: « Ego Dominus,
qui apparui Abraham, Isaac et Iacob
ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis.
Pepigique cum eis fœdus, ut darem
illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt
advenæ.
Ego audivi gemitum filiorum Israel,
quia Ægyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus,
qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum; et eruam de servitute ac
redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.
Et assumam vos mihi in populum et ero
vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui
eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum
et induxerim in terram, super quam
levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque
illam vobis possidendam, ego Dominus ».
Narravit ergo Moyses omnia filiis
Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus
durissimum.
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Ingredere et loquere ad
pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israel de terra
sua ».
Respondit Moyses coram Domino:
« Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet
me pharao, præsertim cum incircumcisus sim
labiis? ».
Locutusque est Dominus ad Moysen et
Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem
Ægypti, ut educerent filios Israel de terra Ægypti.
Isti sunt principes domorum per
familias suas.
Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et
Charmi; hæ cognationes Ruben.
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et
Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hæ progenies
Simeon.
Et hæc nomina filiorum Levi per
cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitæ Levi
fuerunt centum triginta septem.
Filii Gerson: Lobni et Semei per
cognationes suas.
Filii Caath: Amram et Isaar et
Hebron et Oziel; anni quoque vitæ Caath centum triginta tres.
Filii Merari: Moholi et Musi; hæ
cognationes Levi per familias suas.
Accepit autem Amram uxorem Iochabed
amitam suam, quæ peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitæ
Amram centum triginta septem.
Filii quoque Isaar: Core et Napheg
et Zechri.
Filii quoque Oziel: Misael et
Elisaphan et Sethri.
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth
filiam Aminadab sororem Naasson, quæ peperit ei Nadab et Abiu et
Eleazar et Ithamar.
Filii quoque Core: Asir et Elcana et
Abiasaph; hæ sunt cognationes Coritarum.
At vero Eleazar filius Aaron accepit
uxorem de filiabus Phutiel, quæ peperit ei Phinees; hi sunt
principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Iste est Aaron et Moyses, quibus
præcepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Ægypti per
turmas suas.
Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem
regem Ægypti, ut educant filios Israel de Ægypto; iste est Moyses
et Aaron
in die, qua locutus est Dominus ad
Moysen in terra Ægypti.
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens: « Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem
Ægypti omnia, quæ ego loquor tibi ».
Et ait Moyses coram Domino:
« En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me
pharao? ».
Capitulum 7
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Ecce constitui te deum pharaonis, et Aaron frater tuus
erit propheta tuus.
Tu loqueris omnia, quæ mando tibi;
et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra
sua.
Sed ego indurabo cor eius et
multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti.
Et non audiet vos; immittamque manum
meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum, filios
Israel, de terra Ægypti per iudicia maxima.
Et scient Ægyptii quia ego sum
Dominus, qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim
filios Israel de medio eorum ».
Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut
præceperat Dominus; ita egerunt.
Erat autem Moyses octoginta annorum,
et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem.
Dixitque Dominus ad Moysen et
Aaron:
« Cum dixerit vobis
pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et
proice eam coram pharaone, ac vertetur in
colubrum ».
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad
pharaonem fecerunt, sicut præceperat Dominus; proiecitque Aaron
virgam coram pharaone et servis eius, quæ versa est in
colubrum.
Vocavit autem pharao sapientes et
maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Ægypti per incantationes
suas similiter.
Proieceruntque singuli virgas suas,
quæ versæ sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas
eorum.
Induratumque est cor pharaonis, et
non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere
populum.
Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad
aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam,
quæ conversa est in serpentem, tolles in manu tua
dicesque ad eum: Dominus, Deus
Hebræorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut
sacrificet mihi in deserto; et usque ad præsens audire
noluisti.
Hæc igitur dicit Dominus: In hoc
scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est,
aquam fluminis; et vertetur in sanguinem.
Pisces quoque, qui sunt in fluvio,
morientur, et computrescent aquæ, et tædebit Ægyptios bibere
aquam fluminis ».
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
« Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam
super aquas Ægypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et
omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in
omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in
saxeis ».
Feceruntque ita Moyses et Aaron,
sicut præceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam
fluminis coram pharaone et servis eius; quæ versa est in
sanguinem.
Et pisces, qui erant in flumine,
mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere
aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
Feceruntque similiter malefici
Ægyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis,
nec audivit eos, sicut dixerat Dominus.
Avertitque se et ingressus est domum
suam nec ad hoc apposuit cor suum.
Foderunt autem omnes Ægyptii per
circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de
aqua fluminis.
Impletique sunt septem dies,
postquam percussit Dominus fluvium.
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
« Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Hæc dicit
Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Sin autem nolueris dimittere, ecce
ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
Et ebulliet fluvius ranas, quæ
ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et
super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum
et in furnos tuos et in pistrina tua;
et ad te et ad populum tuum et ad
omnes servos tuos intrabunt ranæ ».
Capitulum 8
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Dic ad Aaron: Extende manum tuam cum baculo tuo super
fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram
Ægypti ».
Et extendit Aaron manum super aquas
Ægypti, et ascenderunt ranæ operueruntque terram Ægypti.
Fecerunt autem et malefici per
incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram
Ægypti.
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron
et dixit: « Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a
populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet
Domino ».
Dixitque Moyses ad pharaonem:
« Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis
et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum
in flumine remaneant ».
Qui respondit:
« Cras ». At ille: « Iuxta verbum,
inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus
noster.
Et recedent ranæ a te et a domo tua
et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine
remanebunt ».
Egressique sunt Moyses et Aaron a
pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam
condixerat pharaoni.
Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi,
et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris;
congregaveruntque eas in immensos
aggeres, et computruit terra.
Videns autem pharao quod data esset
requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat
Dominus.
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute
pulverem terræ, et sint scinifes in universa terra
Ægypti ».
Feceruntque ita; et extendit Aaron
manum virgam tenens percussitque pulverem terræ. Et facti sunt
scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terræ versus
est in scinifes per totam terram Ægypti.
Feceruntque similiter malefici
incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt.
Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis;
et dixerunt malefici ad pharaonem:
« Digitus Dei est hic ». Induratumque est cor
pharaonis et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
« Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur
enim ad aquas, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum
meum, ut sacrificet mihi.
Quod si non dimiseris eum, ecce ego
immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos
tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Ægyptiorum muscis
et etiam humus, in qua fuerint.
Et segregabo in die illa terram
Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ, et scias
quoniam ego Dominus in medio terræ;
ponamque divisionem inter populum
meum et populum tuum; cras erit signum istud ».
Fecitque Dominus ita; et venit musca
gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram
Ægypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
Vocavitque pharao Moysen et Aaron et
ait eis: « Ite, sacrificate Deo vestro in
terra ».
Et ait Moyses: « Non
potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino
Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quæ colunt Ægyptii, coram
eis, lapidibus nos obruent.
Viam trium dierum pergemus in
solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit
nobis ».
Dixitque pharao: « Ego
dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto,
verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ».
Et ait Moyses: « Egressus
a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis
et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non
dimittas populum sacrificare Domino ».
Egressusque Moyses a pharaone oravit
Dominum;
qui fecit iuxta verbum illius et
abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non
superfuit ne una quidem.
Et ingravatum est cor pharaonis, ita
ut ne hac quidem vice dimitteret populum.
Capitulum 9
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Hæc dicit
Dominus, Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet
mihi.
Quod si adhuc renuis et retines
eos,
ecce manus Domini erit super
possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et
boves et oves, pestis valde gravis;
et distinguet Dominus inter
possessiones Israel et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino
pereat ex his, quæ pertinent ad filios Israel.
Constituitque Dominus tempus dicens:
Cras faciet Dominus verbum istud in terra ».
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera
die, mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero
filiorum Israel nihil omnino periit.
Et misit pharao ad videndum; nec erat
quidquam mortuum de his, quæ possidebat Israel. Ingravatumque est
cor pharaonis, et non dimisit populum.
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron:
« Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat
illum Moyses in cælum coram pharaone;
sitque pulvis super omnem terram
Ægypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicæ
turgentes in universa terra Ægypti ».
Tuleruntque cinerem de camino et
steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum;
factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et
iumentis.
Nec poterant malefici stare coram
Moyse propter ulcera, quæ in illis erant et in omni terra
Ægypti.
Induravitque Dominus cor pharaonis,
et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum:
Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut
sacrificet mihi;
quia in hac vice mittam omnes plagas
meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut
scias quod non sit similis mei in omni terra.
Nunc enim extendens manum si
percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra.
Idcirco autem servavi te, ut
ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni
terra.
Adhuc retines populum meum et non
vis dimittere eum?
En pluam cras, hac ipsa hora,
grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die, qua
fundata est, usque in præsens tempus.
Mitte ergo iam nunc et congrega
iumenta tua et omnia, quæ habes in agro; homines enim et iumenta
universa, quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet
super ea grando, et morientur ».
Qui timuit verbum Domini de servis
pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos;
qui autem neglexit sermonem Domini,
dimisit servos suos et iumenta in agris.
Et dixit Dominus ad Moysen:
« Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in
universa terra Ægypti super homines et super iumenta et super
omnem herbam agri in terra Ægypti ».
Extenditque Moyses virgam in cælum,
et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura
super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
Et grando et ignis immixta pariter
ferebantur; tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam
apparuit in universa terra Ægypti, ex quo gens illa condita
est.
Et percussit grando in omni terra
Ægypti cuncta, quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum;
cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis
confregit.
Tantum in terra Gessen, ubi erant
filii Israel, grando non cecidit.
Misitque pharao et vocavit Moysen et
Aaron dicens ad eos: « Nunc peccavi; Dominus iustus, ego
et populus meus rei.
Orate Dominum,
ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam
hic ultra manebitis ».
Ait Moyses: « Cum egressus fuero de urbe, extendam
palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit,
ut scias quia Domini est terra.
Novi
autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum
Deum ».
Linum ergo et
hordeum læsum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam
folliculos germinaret;
triticum
autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
Egressusque Moyses a pharaone ex
urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando,
nec ultra effundebatur pluvia super terram.
Videns autem pharao quod cessasset pluvia et
grando et tonitrua, auxit peccatum;
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis;
nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum
Moysi.
Capitulum 10
Et dixit Dominus ad Moysen:
“ Ingredere ad pharaonem:
ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in medio eorum,
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum,
quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis;
et sciatis quia ego Dominus ”.
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei:
“ Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum: Usquequo non vis subici mihi?
Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Sin autem resistis et non vis dimittere eum,
ecce ego inducam cras locustam in fines tuos,
quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam eius appareat,
sed comedatur, quod residuum fuerit grandini;
corrodet enim omnia ligna, quæ germinant in agris.
Et implebunt domos tuas et servorum tuorum
et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi,
ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem ”.
Avertitque se et egressus est a pharaone.
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum:
“ Usquequo patiemur hoc scandalum?
Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo;
nonne vides quod perierit Aegyptus? ”.
Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis:
“ Ite, sacrificate Domino Deo vestro.
Quinam sunt qui ituri sunt? ”.
Ait Moyses:
“ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus,
cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis;
est enim sollemnitas Domini nobis ”.
Et respondit eis:
“ Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros.
Cui dubium est quod pessime cogitetis?
Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino;
hoc enim et ipsi petistis ”.
Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
“ Extende manum tuam super terram Aegypti,
ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam,
quidquid residuum fuerit grandini ”.
Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti,
et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte.
Et mane facto, ventus urens levavit locustas;
quæ ascenderunt super universam terram Aegypti
et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles,
quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt.
Operueruntque universam superficiem terræ,
et obscurata est terra.
Devoraverunt igitur omnem herbam terræ et,
quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat;
nihilque omnino virens relictum est in lignis
et in herbis terræ in cuncta Aegypto.
Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron
et dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos.
Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice
et rogate Dominum Deum vestrum,
ut auferat a me saltem mortem istam ”.
Egressusque Moyses de conspectu pharaonis
oravit Dominum,
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum
et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum;
non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
Et induravit Dominus cor pharaonis,
nec dimisit filios Israel.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
“ Extende manum tuam in cælum,
et sint tenebræ super terram Aegypti tam densæ ut palpari queant ”.
Extenditque Moyses manum in cælum,
et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Aegypti
tribus diebus.
Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat.
Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis:
“ Ite, sacrificate Domino;
oves tantum vestræ et armenta remaneant,
parvuli vestri eant vobiscum ”.
Ait Moyses:
“ Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis,
quæ offeramus Domino Deo nostro,
tamen et greges nostri pergent nobiscum;
non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus,
quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri;
præsertim cum ignoremus quid debeat immolari,
donec ad ipsum locum perveniamus ”.
Induravit autem Dominus cor pharaonis,
et noluit dimittere eos.
Dixitque pharao ad eum:
“ Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam;
quocumque die apparueris mihi, morieris ”.
Respondit Moyses:
“ Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ”.
Capitulum 11
Et dixit Dominus ad Moysen:
« Adhuc una plaga tangam pharaonem et Ægyptum, et post
hæc dimittet vos utique, immo et exire compellet.
Dices ergo omni plebi, ut postulet
vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
dabit autem Dominus gratiam populo
coram Ægyptiis ». Fuitque Moyses vir magnus valde in
terra Ægypti coram servis pharaonis et omni populo.
Et ait Moyses: « Hæc
dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum;
et morietur omne primogenitum in
terra Ægyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio
eius, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam, et omnia
primogenita iumentorum.
Eritque clamor magnus in universa
terra Ægypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
Apud omnes autem filios Israel non
mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo
dividat Dominus Ægyptios et Israel.
Descendentque omnes servi tui isti ad
me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui
sequitur te". Post hæc egrediar ». Et exivit a pharaone
iratus nimis.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra
Ægypti ».
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia
ostenta hæc coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis,
nec dimisit filios Israel de terra sua.
Capitulum 12
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron
in terra Ægypti:
« Mensis iste vobis
principium mensium, primus erit in mensibus anni.
Loquimini ad universum cœtum
filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domos suas.
Sin autem minor est numerus, ut
sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui
iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum, quæ sufficere
possunt ad esum agni.
Erit autem vobis agnus absque macula,
masculus, anniculus; quem de agnis vel hædis tolletis
et servabitis eum usque ad quartam
decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio
filiorum Israel ad vesperam.
Et sument de sanguine eius ac ponent
super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus
comedent illum;
et edent carnes nocte illa assas igni
et azymos panes cum lactucis amaris.
Non comedetis ex eo crudum quid nec
coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et
intestinis vorabitis.
Nec remanebit quidquam ex eo usque
mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Sic autem comedetis illum: renes
vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes
baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id
est Transitus) Domini!
Et transibo per terram Ægypti nocte
illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine
usque ad pecus; et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego
Dominus.
Erit autem sanguis vobis in signum
in ædibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos,
nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram
Ægypti.
Habebitis autem hanc diem in
monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus
vestris cultu sempiterno.
Septem diebus azyma comedetis. Iam
in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque
comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit
anima illa de Israel.
Dies prima erit sancta atque
sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil
operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum
pertinent.
Et observabitis azyma, in eadem enim
ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Ægypti; et custodietis
diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Primo mense, quarta decima die
mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam
eiusdem mensis ad vesperam.
Septem diebus fermentum non
invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit
anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis
terræ.
Omne fermentatum non comedetis; in
cunctis habitaculis vestris edetis azyma ».
Vocavit autem Moyses omnes seniores
filiorum Israel et dixit ad eos: « Ite tollentes animal
per familias vestras et immolate Pascha.
Fasciculumque hyssopi tingite in
sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et
utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque
mane.
Transibit enim Dominus percutiens
Ægyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque
poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos
vestras et lædere.
Custodite verbum istud legitimum
tibi et filiis tuis usque in æternum.
Cumque introieritis terram, quam
Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis
cæremonias istas;
et, cum dixerint vobis filii vestri:
"Quæ est ista religio?",
dicetis eis: "Victima Paschæ Domino
est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto
percutiens Ægyptios et domos nostras liberans" ».
Incurvatusque populus adoravit;
et egressi filii Israel fecerunt,
sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Factum est autem in noctis medio,
percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito
pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum
captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Surrexitque pharao nocte et omnes
servi eius cunctaque Ægyptus, et ortus est clamor magnus in
Ægypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.
Vocatisque pharao Moyse et Aaron
nocte, ait: « Surgite, egredimini a populo meo, vos et
filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.
Oves vestras et armenta assumite, ut
petieratis, et abeuntes benedicite mihi ».
Urgebantque Ægyptii populum de
terra exire velociter dicentes: « Omnes
moriemur ».
Tulit igitur populus conspersam
farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis
posuit super umeros suos.
Feceruntque filii Israel, sicut
præceperat Moyses, et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et
aurea vestemque plurimam.
Dominus autem dedit gratiam populo
coram Ægyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Ægyptios.
Profectique sunt filii Israel de
Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque
parvulis.
Sed et vulgus promiscuum
innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa
nimis.
Coxeruntque farinam, quam dudum de
Ægypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes
azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis
et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam
occurrerant præparare.
Habitatio autem filiorum Israel, qua
manserant in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Quibus expletis, eadem die egressus
est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Nox ista vigiliarum Domino, quando
eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent Domino omnes
filii Israel in generationibus suis.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
« Hæc est religio Paschæ: Omnis alienigena non comedet
ex eo;
omnis autem servus empticius
circumcidetur et sic comedet;
advena et mercennarius non edent ex
eo.
In una domo comedetur, nec efferetis
de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
Omnis cœtus filiorum Israel faciet
illud.
Quod si quis peregrinorum in vestram
voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur
prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut
indigena terræ; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur
ex eo.
Eadem lex erit indigenæ et colono,
qui peregrinatur apud vos ».
Feceruntque omnes filii Israel,
sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron;
et in eadem die eduxit Dominus
filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.
Capitulum 13
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Sanctifica mihi omne
primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus
quam de iumentis: mea sunt enim omnia ».
Et ait Moyses ad populum:
« Mementote diei huius, in qua egressi estis de Ægypto
et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de
loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
Hodie egredimini, mense Abib (id est
novarum Frugum).
Cumque introduxerit te Dominus in
terram Chananæi et Hetthæi et Amorræi et Hevæi et Iebusæi,
quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et
melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Septem diebus vesceris azymis, et in
die septimo erit sollemnitas Domini.
Azyma comedetis septem diebus: non
apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus
tuis.
Narrabisque filio tuo in die illo
dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum
de Ægypto".
Et erit quasi signum in manu tua et
quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore
tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
Custodies huiuscemodi cultum statuto
tempore a diebus in dies.
Cumque introduxerit te Dominus in
terram Chananæi, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit
tibi eam,
separabis omne, quod aperit vulvam,
Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris
masculini sexus, consecrabis Domino.
Primogenitum asini mutabis ove;
quod, si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum
hominis de filiis tuis pretio redimes.
Cumque interrogaverit te filius tuus
cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit
nos Dominus de Ægypto, de domo servitutis.
Nam, cum induratus esset pharao et
nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra
Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum;
idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et
omnia primogenita filiorum meorum redimo".
Erit igitur quasi signum in manu tua
et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo quod
in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto ».
Igitur cum emisisset pharao populum,
non eos duxit Deus per viam terræ Philisthim, quæ vicina est,
reputans ne forte pæniteret populum, si vidisset adversum se bella
consurgere, et reverteretur in Ægyptum,
sed circumduxit per viam deserti,
quæ est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de
terra Ægypti.
Tulit quoque Moyses ossa Ioseph
secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens:
« Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc
vobiscum ».
Profectique de Succoth castrametati
sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Dominus autem præcedebat eos ad
ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna
ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Nunquam defuit columna nubis per
diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Capitulum 14
Locutus est autem Dominus ad
Moysen dicens:
« Loquere filiis Israel:
Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter
Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra
ponetis super mare.
Dicturusque est pharao super filiis
Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum".
Et indurabo cor eius, ac persequetur
eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius;
scientque Ægyptii quia ego sum Dominus ». Feceruntque
ita.
Et nuntiatum est regi Ægyptiorum
quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum
eius super populo, et dixerunt: « Quid hoc fecimus, ut
dimitteremus Israel, ne servirent nobis? ».
Iunxit ergo currum et omnem populum
suum assumpsit secum;
tulitque sescentos currus electos et
quidquid in Ægypto curruum fuit et bellatores in singulis
curribus.
Induravitque Dominus cor pharaonis
regis Ægypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi
erant in manu excelsa.
Cumque persequerentur Ægyptii
vestigia præcedentium, reppererunt eos in castris super mare;
omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in
Phihahiroth contra Beelsephon.
Cumque appropinquasset pharao,
levantes filii Israel oculos viderunt Ægyptios post se et
timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
et dixerunt ad Moysen:
« Forsitan non erant sepulcra in Ægypto? Ideo tulisti
nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos
ex Ægypto?
Nonne iste est sermo, quem
loquebamur ad te in Ægypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus
Ægyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in
solitudine ».
Et ait Moyses ad populum:
« Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam
facturus est vobis hodie; Ægyptios enim, quos nunc videtis,
nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Dominus pugnabit pro vobis, et vos
silebitis ».
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut
proficiscantur.
Tu autem eleva virgam tuam et
extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii
Israel in medio mari per siccum.
Ego autem indurabo cor Ægyptiorum,
ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni
exercitu eius, in curribus et in equitibus illius.
Et scient Ægyptii quia ego sum
Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in
equitibus eius ».
Tollensque se angelus Dei, qui
præcedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter
columna nubis, priora dimittens, post tergum.
Stetit inter castra Ægyptiorum et
castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut
ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Cumque extendisset Moyses manum
super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et
urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Et ingressi sunt filii Israel per
medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et
læva.
Persequentesque Ægyptii ingressi
sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites
per medium maris.
Iamque advenerat vigilia matutina,
et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam
ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
et impedivit rotas curruum, ita ut
difficile moverentur. Dixerunt ergo Ægyptii: « Fugiamus
Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ».
Et ait Dominus ad Moysen:
« Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad
Ægyptios super currus et equites eorum ».
Cumque extendisset Moyses manum
contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum;
fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus
in mediis fluctibus.
Reversæque sunt aquæ et operuerunt
currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes
ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis.
Filii autem Israel perrexerunt per
medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et
a sinistris.
Liberavitque Dominus in die illo
Israel de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super
litus maris
et manum magnam, quam exercuerat
Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino
et Moysi servo eius.
Capitulum 15
Tunc cecinit Moyses et filii
Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
« Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!
Fortitudo mea et robur meum
Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,
et glorificabo eum;
Deus patris mei,
et exaltabo eum!
Dominus quasi vir pugnator;
Dominus nomen eius!
Currus pharaonis et exercitum
eius
proiecit in mare;
electi bellatores eius
submersi sunt in mari Rubro.
Abyssi operuerunt eos,
descenderunt in profundum quasi lapis.
Dextera tua, Domine,
magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine,
percussit inimicum.
Et in multitudine gloriæ tuæ
deposuisti adversarios tuos;
misisti iram tuam,
quæ devoravit eos sicut stipulam.
Et in spiritu furoris tui
congregatæ sunt aquæ;
stetit ut agger
unda fluens,
coagulatæ sunt abyssi
in medio mari.
Dixit inimicus:
"Persequar, comprehendam,
dividam spolia,
implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum,
interficiet eos manus mea!".
Flavit spiritus tuus,
et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum
in aquis vehementibus.
Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
faciens mirabilia?
Extendisti manum tuam,
devoravit eos terra.
Dux fuisti in misericordia tua
populo, quem redemisti,
et portasti eum in fortitudine tua
ad habitaculum sanctum tuum.
Attenderunt populi et commoti
sunt,
dolores obtinuerunt habitatores Philisthææ.
Tunc conturbati sunt principes
Edom,
potentes Moab obtinuit tremor,
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Irruit super eos
formido et pavor;
in magnitudine brachii tui
fiunt immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste,
quem possedisti.
Introduces eos et plantabis
in monte hereditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo,
quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine,
quod firmaverunt manus tuæ.
Dominus regnabit
in æternum et ultra! ».
Ingressi sunt enim equi pharaonis
cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos
Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in
medio eius.
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror
Aaron tympanum in manu sua; egressæque sunt omnes mulieres post
eam cum tympanis et choris,
quibus præcinebat dicens:
« Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare! ».
Tulit autem Moyses Israel de mari
Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus
diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
Et venerunt in Mara nec poterant
bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ; unde vocatum est nomen
eius Mara (id est Amaritudo).
Et murmuravit populus contra Moysen
dicens: « Quid bibemus? ».
At ille clamavit ad Dominum, qui
ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem
versæ sunt. Ibi constituit ei præcepta atque iudicia et ibi
tentavit eum
dicens: « Si audieris
vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et
obœdieris mandatis eius custodierisque omnia præcepta illius,
cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: Ego
enim Dominus sanator tuus ».
Venerunt autem in Elim, ubi erant
duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ; et castrametati sunt
iuxta aquas.
Capitulum 16
Profectique sunt de Elim, et venit
omnis congregatio filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter
Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi
sunt de terra Ægypti.
Et murmuravit omnis congregatio
filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
dixeruntque filii Israel ad eos:
« Utinam mortui essemus per manum Domini in terra
Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem
in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis
omnem cœtum fame? ».
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediatur
populus et colligat, quæ sufficiunt per singulos dies, ut tentem
eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Die autem sexta parabunt quod
intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos
dies ».
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes
filios Israel:
« Vespere scietis
quod Dominus eduxerit vos
de terra Ægypti;
et mane videbitis
gloriam Domini.
Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus,
quia mussitatis contra nos? ».
Et ait Moyses:
« Dabit Dominus vobis
vespere carnes edere
et mane panes in saturitate,
eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis
contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum,
sed contra Dominum ».
Dixitque Moyses ad Aaron:
« Dic universæ congregationi filiorum Israel: Accedite
coram Domino; audivit enim murmur vestrum ».
Cumque loqueretur Aaron ad omnem
cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria
Domini apparuit in nube.
Locutus est autem Dominus ad Moysen
dicens:
« Audivi murmurationes
filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane
saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus
vester ».
Factum est ergo vespere, et
ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per
circuitum castrorum.
Cumque operuisset superficiem
deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinæ
super terram.
Quod cum vidissent filii Israel,
dixerunt ad invicem: « Manhu? » (quod
significat: « Quid est hoc? »). Ignorabant
enim quid esset. Quibus ait Moyses: « Iste est panis,
quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
Hic est sermo, quem præcepit
Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad
vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum
vestrarum, quæ habitant in tabernaculo, sic
tolletis" ».
Feceruntque ita filii Israel; et
collegerunt alius plus, alius minus.
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec
qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat,
repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant,
congregaverunt.
Dixitque Moyses ad eos:
« Nullus relinquat ex eo in mane ».
Qui non audierunt eum, sed
dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus
atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
Colligebant autem mane singuli,
quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol,
liquefiebat.
In die autem sexta collegerunt cibos
duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem
omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.
Qui ait eis: « Hoc est
quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras;
quodcumque torrendum est, torrete et, quæ coquenda sunt, coquite;
quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in
mane ».
Feceruntque ita, ut præceperat
Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Dixitque Moyses:
« Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non
invenietur hodie in agro.
Sex diebus colligite; in die autem
septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in
eo ».
Venitque septima dies; et egressi de
populo, ut colligerent, non invenerunt.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem
meam?
Videte quod Dominus dederit vobis
sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices;
maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo
die septimo ».
Et sabbatizavit populus die
septimo.
Appellavitque domus Israel nomen
eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius
quasi similæ cum melle.
Dixit autem Moyses:
« Iste est sermo, quem præcepit Dominus: "Imple gomor
ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem,
quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra
Ægypti" ».
Dixitque Moyses ad Aaron:
« Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere
gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes
vestras ».
Sicut præcepit Dominus Moysi,
posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.
Filii autem Israel comederunt man
quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo
aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
Gomor autem decima pars est
ephi.
Capitulum 17
Igitur profecta omnis congregatio
filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem
Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad
bibendum populo.
Qui iurgatus contra Moysen ait:
« Da nobis aquam, ut bibamus ». Quibus
respondit Moyses: « Quid iurgamini contra me? Cur
tentatis Dominum? ».
Sitivit ergo ibi populus præ aquæ
penuria et murmuravit contra Moysen dicens: « Cur
fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos et liberos nostros
ac iumenta siti? ».
Clamavit autem Moyses ad Dominum
dicens: « Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et
lapidabunt me ».
Et ait Dominus ad Moysen:
« Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel,
et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
En ego stabo coram te ibi super
petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat
populus ». Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Et vocavit nomen loci illius Massa et
Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum
dicentes: « Estne Dominus in nobis an non?
».
Venit autem Amalec et pugnabat contra
Israel in Raphidim.
Dixitque Moyses ad Iosue:
« Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec;
cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu
mea ».
Fecit Iosue, ut locutus erat ei
Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur
ascenderunt super verticem collis.
Cumque levaret Moyses manus,
vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.
Manus autem Moysi erant graves;
sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron
autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum
est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
Vicitque Iosue Amalec et populum
eius in ore gladii.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus
Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub cælo ».
Ædificavitque Moyses altare et
vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)
dicens:
« Quia manus contra solium Domini:
bellum Domino erit contra Amalec a generatione in
generationem ».
Capitulum 18
Cumque audisset Iethro sacerdos
Madian socer Moysi omnia, quæ fecerat Deus Moysi et Israel populo
suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Ægypto,
tulit Sephoram uxorem Moysi, quam
remiserat,
et duos filios eius, quorum unus
vocabatur Gersam, dicente patre: « Advena fui in terra
aliena »,
alter vero Eliezer: « Deus
enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio
pharaonis ».
Venit ergo Iethro socer Moysi et
filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat
castrametatus iuxta montem Dei;
et mandavit Moysi dicens:
« Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo
filii tui cum ea ».
Qui egressus in occursum soceri sui
adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis
pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
narravit Moyses socero suo cuncta,
quæ fecerat Dominus pharaoni et Ægyptiis propter Israel,
universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod
liberaverat eos Dominus.
Lætatusque est Iethro super omnibus
bonis, quæ fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu
Ægyptiorum,
et ait: « Benedictus
Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu
pharaonis.
Nunc cognovi quia magnus Dominus
super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Ægyptiorum, qui
superbe egerunt contra illos ».
Obtulit ergo Iethro socer Moysi
holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores
Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Altero autem die sedit Moyses, ut
iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad
vesperam.
Quod cum vidisset socer eius, omnia
scilicet, quæ agebat in populo, ait: « Quid est hoc,
quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus præstolatur
de mane usque ad vesperam? ».
Cui respondit Moyses:
« Venit ad me populus quærens sententiam Dei.
Cumque acciderit eis aliqua
disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam
præcepta Dei et leges eius ».
At ille: « Non bonam,
inquit, rem facis.
Consumeris et tu et populus iste,
qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non
poteris sustinere.
Sed audi verba mea atque consilia,
et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quæ ad Deum pertinent,
ut referas causas ad Deum
ostendasque populo præcepta et
leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere
debeant.
Provide autem de omni plebe viros
strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint
avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et
quinquagenarios et decanos,
qui iudicent populum omni tempore.
Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora
tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis
onere.
Si hoc feceris, implebis imperium
Dei et præcepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus
revertetur ad loca sua cum pace ».
Quibus auditis, Moyses fecit omnia,
quæ ille suggesserat;
et, electis viris strenuis de cuncto
Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et
quinquagenarios et decanos,
qui iudicabant plebem omni tempore.
Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora
tantummodo iudicantes.
Dimisitque socerum suum, qui
reversus abiit in terram suam.
Capitulum 19
Mense tertio egressionis Israel de
terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Nam profecti de Raphidim et
pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem
loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Moyses autem ascendit ad Deum,
vocavitque eum Dominus de monte et ait:
« Hæc dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
Vos ipsi vidistis, quæ fecerim
Ægyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
Et vos eritis mihi regnum
sacerdotum
et gens sancta.
Hæc sunt verba, quæ loqueris ad filios Israel ».
Venit Moyses et, convocatis maioribus
natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
Responditque universus populus simul:
« Cuncta, quæ locutus est Dominus,
faciemus ». Cumque rettulisset Moyses verba populi ad
Dominum,
ait ei Dominus: « Ecce ego
veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad
te et tibi quoque credat in perpetuum ».
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
qui dixit ei: « Vade ad
populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta
sua
et sint parati in diem tertium. In
die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem
Sinai.
Constituesque terminos populo per
circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis
fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
Manus non tanget eum, sed lapidibus
opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive
homo, non vivet. Cum cœperit clangere bucina, tunc ascendant in
montem ».
Descenditque Moyses de monte ad
populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
ait ad eos: « Estote
parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus
vestris ».
Iamque advenerat tertius dies, et
mane inclaruerat; et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare
fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinæ
vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in
castris.
Cumque eduxisset eos Moyses in
occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Totus autem mons Sinai fumabat, eo
quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex
eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Et sonitus bucinæ paulatim
crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum
voce.
Descenditque Dominus super montem
Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo
cum ascendisset,
dixit ad eum: « Descende
et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum
Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Sacerdotes quoque, qui accedunt ad
Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ».
Dixitque Moyses ad Dominum:
« Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim
testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et
sanctifica illum" ».
Cui ait Dominus: « Vade,
descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et
populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne
interficiat illos ».
Descenditque Moyses ad populum et
omnia narravit eis.
Capitulum 20
Locutusque est Deus cunctos
sermones hos:
« Ego sum Dominus Deus
tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Non habebis deos alienos coram
me.
Non facies tibi sculptile neque omnem
similitudinem eorum, quæ sunt in cælo desuper et quæ in terra
deorsum et quæ in aquis sub terra.
Non adorabis ea neque coles, quia ego
sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in
filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt
me,
et faciens misericordiam in milia
his, qui diligunt me et custodiunt præcepta mea.
Non assumes nomen Domini Dei tui in
vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen
Domini Dei sui frustra.
Memento, ut diem sabbati
sanctifices.
Sex diebus operaberis et facies omnia
opera tua;
septimus autem dies sabbatum Domino
Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua,
servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra
portas tuas.
Sex enim diebus fecit Dominus cælum
et terram et mare et omnia, quæ in eis sunt, et requievit in die
septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit
eum.
Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit
tibi.
Non occides.
Non mœchaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium.
Non concupisces domum proximi tui:
non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem,
non asinum nec omnia, quæ illius sunt ».
Cunctus autem populus videbat voces
et lampades et sonitum bucinæ montemque fumantem; et perterriti ac
pavore concussi steterunt procul
dicentes Moysi: « Loquere
tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne
moriamur ».
Et ait Moyses ad populum:
« Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut
timor illius esset in vobis, ne peccaretis ».
Stetitque populus de longe; Moyses
autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Dixit præterea Dominus ad Moysen:
« Hæc dices filiis Israel: Vos vidistis quod de cælo
locutus sim vobis.
Non facietis præter me deos
argenteos nec deos aureos facietis vobis.
Altare de terra facietis mihi et
offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et
boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad
te et benedicam tibi.
Quod si altare lapideum feceris
mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris
cultrum super eo, polluetur.
Non ascendes per gradus ad altare
meum, ne reveletur turpitudo tua.
Capitulum 21
Hæc sunt iudicia, quæ propones
eis:
Si emeris servum Hebræum, sex annis
serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Si solus intraverit, solus exeat; si
habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Sin autem dominus dederit illi
uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt
domini sui; ipse vero exibit solus.
Quod si dixerit servus: "Diligo
dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",
afferet eum dominus ad Deum et
applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius
subula; et erit ei servus in sæculum.
Si quis vendiderit filiam suam in
famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
Si displicuerit oculis domini sui,
cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi
non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
Sin autem filio suo desponderit eam,
iuxta morem filiarum faciet illi.
Quod si alteram sibi acceperit,
cibum et vestimentum et concubitum non negabit.
Si tria ista non fecerit ei,
egredietur gratis absque pretio.
Qui percusserit hominem, et ille
mortuus fuerit, morte moriatur.
Qui autem non est insidiatus, sed
Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem
fugere debeat.
Si quis de industria occiderit
proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut
moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut
matrem, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem sive
vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte
moriatur.
Qui maledixerit patri suo vel matri,
morte moriatur.
Si rixati fuerint viri, et
percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus
non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
si surrexerit et ambulaverit foris
super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut
operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
Qui percusserit servum suum vel
ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni
subiacetur.
Sin autem uno die vel duobus
supervixerit, non subiacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Si rixati fuerint viri, et
percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit,
sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum
maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
Sin autem quid adversi acciderit,
reddet animam pro anima,
oculum pro oculo, dentem pro dente,
manum pro manu, pedem pro pede,
adustionem pro adustione, vulnus pro
vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi
sui aut ancillæ et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro
oculo.
Dentem quoque si excusserit servo
vel ancillæ suæ, dimittet eos liberos pro dente.
Si bos cornu percusserit virum aut
mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur
carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri
et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit
eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et
dominum illius occident.
Quod si pretium ei fuerit impositum,
dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
Filium quoque vel filiam si cornu
percusserit, simili sententiæ subiacebit.
Si servum vel ancillam invaserit,
triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus
opprimetur.
Si quis aperuerit cisternam vel
foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in
eam,
dominus cisternæ reddet pretium
iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius
vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et
divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
Sin autem notum erat quod bos
cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum
dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum
accipiet.
Si quis furatus fuerit bovem aut
ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove
restituet et quattuor oves pro una ove.
Capitulum 22
Si effringens fur domum sive
suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit,
percussor non erit reus sanguinis.
Quod si orto sole hoc fecerit, erit
reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat,
venumdabitur pro furto.
Si inventum fuerit apud eum, quod
furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum
restituet.
Si quispiam depasci permiserit agrum
vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum,
restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum
agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in
vinea, restituet.
Si egressus ignis invenerit spinas et
comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum,
reddet damnum, qui ignem succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam
aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata
fuerint, si invenitur fur, duplum reddet.
Si latet fur, dominus domus
applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem
proximi sui.
In omni causa fraudis tam de bove
quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre
potest, si quis dixerit: « Hoc est! », ad
Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum
restituet proximo suo.
Si quis commendaverit proximo suo
asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum
fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc
viderit,
iusiurandum per Dominum erit in
medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque
dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur.
Quod si furto ablatum fuerit,
restituet damnum domino;
si dilaceratum a bestia, deferat,
quod occisum est, in testimonium et non restituet.
Qui a proximo suo quidquam horum
mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non
præsente, reddere compelletur.
Quod si impræsentiarum dominus
fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem
operis sui.
Si seduxerit quis virginem necdum
desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi
uxorem.
Si pater virginis eam dare noluerit,
appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum.
Maleficam non patieris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte
moriatur.
Qui immolat diis, occidetur, præter
Domino soli.
Advenam non opprimes neque affliges
eum; advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.
Viduæ et pupillo non nocebitis.
Si læseritis eos, vociferabuntur ad
me, et ego audiam clamorem eorum;
et indignabitur furor meus,
percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ et filii
vestri pupilli.
Si pecuniam mutuam dederis in populo
meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non
imponetis ei usuram.
Si pignus a proximo tuo acceperis
pallium, ante solis occasum reddes ei;
ipsum enim est solum, quo operitur,
indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si
clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Deo non detrahes et principi populi
tui non maledices.
Abundantiam areæ tuæ et torcularis
tui non tardabis reddere.
Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
De bobus quoque et ovibus similiter
facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum
mihi.
Viri sancti eritis mihi; carnem
animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis
canibus.
Capitulum 23
Non suscipies famam falsam nec
iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
Non sequeris turbam ad faciendum
malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero
devies.
Pauperis quoque non misereberis in
iudicio.
Si occurreris bovi inimici tui aut
asino erranti, reduc ad eum.
Si videris asinum odientis te iacere
sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Non pervertes iudicium pauperis in
lite eius.
Mendacium fugies. Insontem et iustum
non occides, quia aversor impium.
Nec accipies munera, quæ excæcant
etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Peregrinum non opprimes; scitis enim
advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra
Ægypti.
Sex annis seminabis terram tuam et
congregabis fruges eius.
Anno autem septimo dimittes eam et
requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid
reliquum fuerit, edant bestiæ agri. Ita facies in vinea et in
oliveto tuo.
Sex diebus operaberis; septima die
cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius
ancillæ tuæ et advena.
Omnia, quæ dixi vobis, custodite,
et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore
tuo.
Tribus vicibus per singulos annos
mihi festa celebrabitis.
Sollemnitatem Azymorum custodies:
septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore statuto
mensis Abib, quando egressus es de Ægypto.
Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Et sollemnitatem Messis primitivorum
operis tui, quæcumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque
Collectæ in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de
agro.
Ter in anno apparebit omne
masculinum tuum coram Domino Deo.
Non immolabis super fermento
sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps sollemnitatis meæ
usque mane.
Primitias primarum frugum terræ
tuæ deferes in domum Domini Dei tui.
Non coques hædum in lacte matris suæ.
Ecce ego mittam angelum, qui
præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem
paravi.
Observa eum et audi vocem eius nec
contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est
nomen meum in illo.
Quod si audieris vocem eius et
feceris omnia, quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam
affligentes te.
Præcedet enim te angelus meus et
introducet te ad Amorræum et Hetthæum et Pherezæum Chananæumque
et Hevæum et Iebusæum, quos ego conteram.
Non adorabis deos eorum nec coles
eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et
confringes lapides eorum.
Servietisque Domino Deo vestro, ut
benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio
tui.
Non erit abortiens nec sterilis in
terra tua; numerum dierum tuorum implebo.
Terrorem meum mittam in præcursum
tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingredieris; cunctorumque
inimicorum tuorum coram te terga vertam
emittens crabrones prius, qui
fugabunt Hevæum et Chananæum et Hetthæum, antequam introeas.
Non eiciam eos a facie tua anno uno,
ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te
bestiæ agri.
Paulatim expellam eos de conspectu
tuo, donec augearis et possideas terram.
Ponam autem terminos tuos a mari
Rubro usque ad mare Palæstinorum et a deserto usque ad Fluvium.
Tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de
conspectu vestro.
Non inibis cum eis fœdus nec cum
diis eorum.
Non habitent in terra tua, ne
peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo
erit in scandalum ».
Capitulum 24
Moysi quoque dixit:
« Ascende ad Dominum, tu et Aaron, Nadab et Abiu et
septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Solusque Moyses ascendet ad Dominum,
et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum
eo ».
Venit ergo Moyses et narravit plebi
omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una
voce: « Omnia verba Domini, quæ locutus est,
faciemus ».
Scripsit autem Moyses universos
sermones Domini; et mane consurgens ædificavit altare ad radices
montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
Misitque iuvenes de filiis Israel, et
obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino
vitulos.
Tulit itaque Moyses dimidiam partem
sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit
super altare.
Assumensque volumen fœderis legit,
audiente populo, qui dixerunt: « Omnia, quæ locutus est
Dominus, faciemus et erimus obœdientes ».
Ille vero sumptum sanguinem respersit
in populum et ait: « Hic est sanguis fœderis, quod
pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus
his ».
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab
et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
Et viderunt Deum Israel, et sub
pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum cælum,
cum serenum est.
Nec in electos filiorum Israel misit
manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
Dixit autem Dominus ad Moysen:
« Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi
tabulas lapideas et legem ac mandata, quæ scripsi, ut doceas
eos ».
Surrexerunt Moyses et Iosue minister
eius; ascendensque Moyses in montem Dei
senioribus ait:
« Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad
eos ».
Cumque ascendisset Moyses in montem,
operuit nubes montem;
et habitavit gloria Domini super
Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum
de medio caliginis.
Erat autem species gloriæ Domini
quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum
Israel.
Ingressusque Moyses medium nebulæ
ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta
noctibus.
Capitulum 25
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel,
ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus,
accipietis ea.
Hæc sunt autem, quæ accipere
debetis: aurum et argentum et æs,
hyacinthum et purpuram coccumque et
byssum, pilos caprarum
et pelles arietum rubricatas
pellesque delphini et ligna acaciæ,
oleum ad luminaria concinnanda,
aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
lapides onychinos et gemmas ad
ornandum ephod ac pectorale.
Facientque mihi sanctuarium, et
habitabo in medio eorum.
Iuxta omnem similitudinem habitaculi,
quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque
facietis illud.
Arcam de lignis acaciæ compingent;
cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et
dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
Et deaurabis eam auro mundissimo
intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
et conflabis ei quattuor circulos
aureos, quos pones in quattuor arcæ pedibus: duo circuli sint in
latere uno et duo in altero.
Facies quoque vectes de lignis
acaciæ et operies eos auro;
inducesque per circulos, qui sunt in
arcæ lateribus, ut portetur in eis;
qui semper erunt in circulis nec
umquam extrahentur ab eis.
Ponesque in arcam testimonium, quod
dabo tibi.
Facies et propitiatorium de auro
mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et
cubitum ac semissem latitudo.
Duos quoque cherubim aureos et
productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
cherub unus sit in latere uno et
alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte
eius.
Expandent alas sursum et operient
alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus
in propitiatorium,
quo operienda est arca, in qua pones
testimonium, quod dabo tibi.
Et conveniam te ibi et loquar ad te
supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super
arcam testimonii, cuncta, quæ mandabo per te filiis Israel.
Facies et mensam de lignis acaciæ
habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in
altitudine cubitum ac semissem.
Et inaurabis eam auro purissimo;
faciesque illi coronam auream per circuitum.
Facies quoque ei limbum altum
quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
Quattuor quoque circulos aureos
præparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensæ per
singulos pedes.
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut
mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Ipsosque vectes facies de lignis
acaciæ et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.
Parabis et acetabula ac phialas,
vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro
purissimo.
Et pones super mensam panes
propositionis in conspectu meo semper.
Facies et candelabrum ductile de
auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphærulæ ac
flores in unum efformentur.
Sex calami egredientur de lateribus,
tres ex uno latere et tres ex altero.
Tres scyphi quasi in nucis modum in
calamo uno sphærulæque simul et flores; et tres similiter scyphi
instar nucis in calamo altero sphærulæque simul et flores: hoc
erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
In ipso autem hastili candelabri
erunt quattuor scyphi in nucis modum sphærulæque et flores.
Singulæ sphærulæ sub binis
calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili
uno.
Sphærulæ igitur et calami unum cum
ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
Facies et lucernas septem et pones
eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
Emunctoria quoque et vasa, in quibus
emuncta condantur, fient de auro purissimo.
Omne pondus candelabri cum universis
vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Inspice et fac secundum exemplar,
quod tibi in monte monstratum est.
Capitulum 26
Habitaculum vero ita facies: decem
cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum
cherubim opere polymito facies.
Longitudo cortinæ unius habebit
viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius
mensuræ fient universæ cortinæ.
Quinque cortinæ sibi iungentur
mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Ansulas hyacinthinas in latere facies
cortinæ unius in extremitate iuncturæ et similiter facies in
latere cortinæ extremæ in iunctura altera.
Quinquaginta ansulas facies in
cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinæ,
quæ est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam
veniat.
Facies et quinquaginta fibulas
aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum
fiat.
Facies et saga cilicina undecim pro
tabernaculo super habitaculum.
Longitudo sagi unius habebit triginta
cubitos et latitudo quattuor; æqua erit mensura sagorum
omnium.
E quibus quinque iunges seorsum et
sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti
duplices.
Facies et quinquaginta ansas in ora
sagi ultimi iuncturæ unius et quinquaginta ansas in ora sagi
iuncturæ alterius.
Facies et quinquaginta fibulas
æneas, quibus iungantur ansæ, ut unum ex omnibus tabernaculum
fiat.
Quod autem superfuerit in sagis,
quæ parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex
medietate eius operies posteriora habitaculi;
et cubitus ex una parte pendebit, et
alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi
utrumque latus habitaculi protegens.
Facies et operimentum aliud pro
tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum
aliud operimentum de pellibus delphini.
Facies et tabulas stantes habitaculi
de lignis acaciæ,
quæ singulæ denos cubitos in
longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
In tabula una duo pedes fient,
quibus tabula alteri tabulæ conectatur; atque in hunc modum
cunctæ tabulæ habitaculi parabuntur.
Quarum viginti erunt in latere
meridiano, quod vergit ad austrum;
quibus quadraginta bases argenteas
fundes, ut binæ bases singulis pedibus singularum tabularum
subiciantur.
In latere quoque secundo habitaculi,
quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
quadraginta habentes bases
argenteas; binæ bases singulis tabulis supponentur.
Ad occidentalem vero plagam in tergo
habitaculi facies sex tabulas;
et rursum alias duas, quæ in
angulis erigantur, post tergum habitaculi.
Eruntque geminæ a deorsum usque
sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus
angulis erunt.
Et erunt simul tabulæ octo, bases
earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam
supputatis.
Facies et vectes de lignis acaciæ,
quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
et quinque alios in altero et
eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;
vectis autem medius transibit per
medias tabulas a summo usque ad summum.
Ipsasque tabulas deaurabis et fundes
eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos
operies laminis aureis.
Et eriges habitaculum iuxta
exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Facies et velum de hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim
intextis.
Quod appendes in quattuor columnis
de lignis acaciæ, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt et habebunt
uncos aureos, sed bases argenteas.
Inseres autem velum subter fibulas,
intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum
sanctorum dividentur.
Pones et propitiatorium super arcam
testimonii in sancto sanctorum
mensamque extra velum et contra
mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim
stabit in parte aquilonis.
Facies et velum in introitu
tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere
plumarii.
Et quinque columnas deaurabis
lignorum acaciæ, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei
et bases æneæ.
Capitulum 27
Facies et altare de lignis
acaciæ, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in
latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Cornua autem per quattuor angulos ex
ipso erunt, et operies illudaere.
Faciesque in usus eius lebetes ad
suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et
ignium receptacula; omnia vasa exaere fabricabis.
Craticulamque facies ei in modum
retis æneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli
ænei,
et pones eam subter marginem altaris;
eritque craticula usque ad altaris medium.
Facies et vectes altaris de lignis
acaciæ duos, quos operies laminis æneis,
et induces per anulos; eruntque ex
utroque latere altaris ad portandum.
Cavum ex tabulis facies illud; sicut
tibi in monte monstratum est, sic facient.
Facies et atrium habitaculi, in cuius
plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta:
centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
et columnas viginti et bases totidem
æneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.
Similiter in latere aquilonis: per
longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti et bases
æneæ eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum
argentei.
In latitudine vero atrii, quæ
respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et
columnæ decem basesque totidem.
In ea quoque atrii latitudine, quæ
respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
in quibus quindecim cubitorum
tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres et bases
totidem;
et in latere altero erunt tentoria,
cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres et bases totidem.
In introitu vero atrii fiet velum
cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso
retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus
totidem.
Omnes columnæ atrii per circuitum
cinctæ erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et
bases æneæ.
In longitudine occupabit atrium
cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque
cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases
æneas.
Cuncta vasa habitaculi in omnes usus
eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii exaere
facies.
Præcipe filiis Israel, ut afferant
tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut
ardeat lucerna semper
in tabernaculo conventus, extra
velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii
eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit
cultus per successiones eorum a filiis Israel.
Capitulum 28
Applica quoque ad te Aaron fratrem
tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio
fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Faciesque vestes sanctas Aaron fratri
tuo in gloriam et decorem;
et loqueris cunctis sapientibus
corde, quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in
quibus sanctificatus ministret mihi.
Hæc autem erunt vestimenta, quæ
facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et
balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius,
ut sacerdotio fungantur mihi;
accipientque aurum et hyacinthum et
purpuram coccumque et byssum.
Facient autem ephod de auro et
hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
Duas fascias umerales habebit et in
utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
Et balteus super ephod ad
constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et
hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Sumesque duos lapides onychinos et
sculpes in eis nomina filiorum Israel:
sex nomina in lapide uno et sex
reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
Opere sculptoris et cælatura
gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura
aurea;
et pones duos lapides super fascias
umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque
Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob
recordationem.
Facies ergo margines textas ex
auro
et duas catenulas ex auro purissimo
quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas
marginibus.
Pectorale quoque iudicii facies
opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura
coccoque et bysso retorta.
Quadrangulum erit et duplex;
mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Ponesque in eo quattuor ordines
lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et
smaragdus;
in secundo carbunculus, sapphirus et
iaspis;
in tertio hyacinthus, achates et
amethystus;
in quarto chrysolithus, onychinus et
beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Habebuntque nomina filiorum Israel:
duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus
singulorum per duodecim tribus.
Facies in pectorali catenas quasi
funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
et duos anulos aureos, quos pones in
utraque pectoralis summitate;
catenasque aureas iunges anulis, qui
sunt in marginalibus eius;
et ipsarum catenarum extrema duobus
copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius
anteriore.
Facies et duos anulos aureos, quos
pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quæ respicit
ephod.
Necnon et alios duos anulos aureos,
qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus
partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum
ephod,
et stringatur pectorale anulis suis
cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod,
et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
Portabitque Aaron nomina filiorum
Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur
sanctuarium: memoriale coram Domino in æternum.
Pones autem in pectorali iudicii
Urim et Tummim, quæ erunt super cor Aaron, quando ingredietur
coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum
in conspectu Domini semper.
Facies et pallium ephod totum
hyacinthinum,
in cuius medio supra erit capitium
et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricæ, ne
rumpatur.
Deorsum vero, ad pedes eiusdem
pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et
purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
ita ut sit tintinnabulum aureum
inter singula mala punica.
Et vestietur eo Aaron in officio
ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur
sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Facies et laminam de auro purissimo,
in qua sculpes opere cælatoris: "Sanctum Domino".
Ligabisque eam vitta hyacinthina, et
erit super tiaram
super frontem Aaron. Portabitque
Aaron iniquitatem contra sancta, quæ sanctificabunt filii Israel
in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in
fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
Texesque tunicam bysso et tiaram
byssinam facies et balteum opere plumarii.
Porro filiis Aaron tunicas lineas
parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
vestiesque his omnibus Aaron fratrem
tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum
sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Facies eis et feminalia linea, ut
operiant carnem turpitudinis suæ a renibus usque ad femora;
et utentur eis Aaron et filii eius,
quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando
appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne
iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et
semini eius post eum.
Capitulum 29
Sed et hoc facies eis, ut mihi in
sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes
duos immaculatos
panesque azymos et crustulas absque
fermento, quæ conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita;
de simila triticea cuncta facies
et posita in canistro offeres,
vitulum quoque et duos arietes.
Aaron ac filios eius applicabis ad
ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis
aqua,
indues Aaron vestimentis suis, id est
subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei
cingulo ephod;
et pones tiaram in capite eius et
diadema sanctum super tiaram
et oleum unctionis fundes super caput
eius; atque hoc ritu consecrabitur.
Filios quoque illius applicabis et
indues tunicis lineis cingesque balteo
et impones eis mitras; eruntque
sacerdotes mihi iure perpetuo.
Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
applicabis et vitulum coram
tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super
caput illius,
et mactabis eum in conspectu Domini,
iuxta ostium tabernaculi conventus.
Sumptumque de sanguine vituli, pones
super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes
iuxta basim eius.
Sumes et adipem totum, qui operit
intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super
eos est, et offeres comburens super altare;
carnes vero vituli et corium et
fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Unum quoque arietem sumes, super
cuius caput ponent Aaron et filii eius manus;
quem cum mactaveris, tolles
sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.
Ipsum autem arietem secabis in
frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes
et super caput illius.
Et adolebis totum arietem super
altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est
Domino.
Tolles quoque arietem alterum, super
cuius caput Aaron et filii eius ponent manus;
quem cum immolaveris, sumes de
sanguine ipsius et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et
filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri;
fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Cumque tuleris de sanguine, qui est
super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius,
filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et
vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.
Tollesque adipem de ariete et caudam
et arvinam, quæ operit intestina, ac reticulum iecoris et duos
renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod
sit aries consecrationis,
tortamque panis unam, crustulam unam
conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum
est in conspectu Domini;
ponesque omnia super manus Aaron et
filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.
Suscipiesque universa de manibus
eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum
in conspectu Domini; quia incensum est Domino.
Sumes quoque pectusculum de ariete,
quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet
in partem tuam.
Sanctificabisque pectusculum
elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti,
quo initiatus est Aaron et filii
eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a
filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de
victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
Vestem autem sanctam, qua utetur
Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et
impleantur in ea manus eorum.
Septem diebus utetur illa, qui
pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur
tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
Arietem autem consecrationis tolles
et coques carnes eius in loco sancto.
Et vescetur Aaron et filii eius
carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo
tabernaculi conventus.
Et comedent ea, quibus expiatio
facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos.
Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.
Quod si remanserit de carnibus
consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni;
non comedentur, quia sancta sunt.
Omnia, quæ præcepi tibi, facies
super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus
eorum
et vitulum pro peccato offeres per
singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et
unges illud in sanctificationem.
Septem diebus expiabis altare et
sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit
illud, sanctificabitur.
Hoc est quod facies in altari: agnos
anniculos duos per singulos dies iugiter,
unum agnum mane et alterum
vespere;
decimam partem similæ conspersæ
oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad
libandum eiusdem mensuræ in agno uno.
Alterum vero agnum offeres ad
vesperam iuxta ritum matutinæ oblationis et libationis in odorem
suavitatis, incensum Domino,
holocaustum perpetuum in
generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino,
ubi conveniam vos, ut loquar ad te.
Ibi conveniam filios Israel, et
sanctificabitur locus in gloria mea.
Sanctificabo et tabernaculum
conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio
fungantur mihi.
Et habitabo in medio filiorum Israel
eroque eis Deus;
et scient quia ego Dominus Deus
eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos: ego
Dominus Deus ipsorum.
Capitulum 30
Facies quoque altare ad adolendum
thymiama de lignis acaciæ
habens cubitum longitudinis et
alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in
altitudine; cornua ex ipso procedent.
Vestiesque illud auro purissimo, tam
craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei
coronam aureolam per gyrum
et duos anulos aureos sub corona in
duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare
portetur.
Ipsos quoque vectes facies de lignis
acaciæ et inaurabis.
Ponesque altare contra velum, quod
ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur
testimonium, ubi conveniam ad te.
Et adolebit incensum super eo Aaron
suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
et quando collocabit eas ad vesperum,
uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Non offeretis super eo thymiama
compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec
libabitis libamina.
Et expiabit Aaron super cornua eius
semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit
super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit
Domino ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Quando tuleris summam
filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis
pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint
recensiti.
Hoc autem dabit omnis, qui transit
ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii — siclus
viginti obolos habet —; media pars sicli offeretur Domino.
Qui habetur in numero a viginti
annis et supra, dabit pretium;
dives non addet ad medium sicli, et
pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in
expiationem animarum vestrarum.
Susceptamque expiationis pecuniam,
quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi
conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur
animabus illorum ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Facies et labrum æneum
cum basi ænea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum
conventus et altare. Et, missa aqua,
lavabunt in eo Aaron et filii eius
manus suas ac pedes.
Quando ingressuri sunt tabernaculum
conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri
sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
Et lavabunt manus et pedes, ne
moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per
successiones ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens: « Sume tibi
aromata prima myrrhæ electæ quingentos siclos et cinnamomi boni
odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave
olentis similiter ducentos quinquaginta,
casiæ autem quingentos siclos, in
pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
Faciesque unctionis oleum sanctum,
unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum
erit.
Et unges ex eo tabernaculum
conventus et arcam testamenti
mensamque cum vasis suis,
candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
et holocausti et universam
supellectilem, quæ ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi
sua.
Sanctificabisque omnia, et erunt
sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Aaron et filios eius unges
sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Filiis quoque Israel dices: Hoc
oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Caro hominis non ungetur ex eo, et
iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et
sanctum erit vobis.
Homo quicumque tale composuerit et
dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo
suo ».
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni
odoris et tus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia.
Faciesque thymiama compositum opere
unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
Cumque in tenuissimum pulverem ex
parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo
conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis
thymiama.
Talem compositionem non facietis in
usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
homo quicumque fecerit simile, ut
odore illius perfruatur, peribit de populis suis ».
Capitulum 31
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Ecce voca vi ex nomine
Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudæ
et implevi eum spiritu Dei, sapientia
et intellegentia et scientia in omni opere
ad excogitandum, quidquid fabrefieri
potest ex auro et argento etaere,
ad scindendum et includendum gemmas
et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
dedique ei socium Ooliab filium
Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam,
ut faciant cuncta, quæ præcepi tibi:
tabernaculum conventus et arcam
testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa
tabernaculi
mensamque et vasa eius, candelabrum
purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
et holocausti et omnia vasa eorum,
labrum cum basi sua
et vestes textas et vestes sanctas
Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo
in sacris,
oleum unctionis et thymiama aromatum
in sanctuario: omnia, quæ præcepi tibi, facient ».
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel
et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum
est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego
Dominus, qui sanctifico vos.
Custodite sabbatum, sanctum est enim
vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus,
peribit anima illius de medio populi sui.
Sex diebus facietis opus; in die
septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit
opus in hac die, morietur.
Custodiant filii Israel sabbatum et
celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
inter me et filios Israel signumque
perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in
septimo ab opere cessavit et respiravit ».
Deditque Dominus Moysi, completis
huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii
lapideas scriptas digito Dei.
Capitulum 32
Videns autem populus quod moram
faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit:
« Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant; Moysi enim,
huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid
acciderit ».
Dixitque ad eos Aaron:
« Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et
filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ».
Fecitque omnis populus, quæ
iusserat, deferens inaures ad Aaron.
Quas cum ille accepisset, formavit
stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque:
« Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra
Ægypti! ».
Quod cum vidisset Aaron, ædificavit
altare coram eo et præconis voce clamavit dicens:
« Cras sollemnitas Domini est ».
Surgen tesque mane altero die
obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus
manducare et bibere et surrexerunt ludere.
Locutus est autem Dominus ad Moysen:
« Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti
de terra Ægypti.
Recesserunt cito de via, quam
præcepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt
atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel,
qui te eduxerunt de terra Ægypti!" ».
Rursumque ait Dominus ad Moysen:
« Cerno quod populus iste duræ cervicis sit;
dimitte me, ut irascatur furor meus
contra eos et deleam eos faciamque te in gentem
magnam ».
Moyses autem orabat Dominum Deum
suum dicens: « Cur, Domine, irascitur furor tuus contra
populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna
et in manu robusta?
Ne, quæso, dicant Ægyptii:
"Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e
terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi
tui.
Recordare Abraham, Isaac et Israel
servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens:
"Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam
terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et
possidebitis eam semper" ».
Placatusque est Dominus, ne faceret
malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
Et reversus est Moyses de monte
portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque
parte
et factas opere Dei; scriptura
quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Audiens autem Iosue tumultum populi
vociferantis dixit ad Moysen: « Ululatus pugnæ auditur
in castris ».
Qui respondit:
« Non est clamor vincentium
neque clamor fugientium,
sed clamorem cantantium
ego audio ».
Cumque appropinquasset ad castra,
vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas
et confregit eas ad radices montis.
Arripiensque vitulum, quem fecerant,
combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et
dedit ex eo potum filiis Israel.
Dixitque ad Aaron: « Quid
tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum
maximum? ».
Cui ille respondit: « Ne
indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus
sit ad malum.
Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui
nos præcedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti,
nescimus quid acciderit".
Quibus ego dixi: Quis vestrum habet
aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem;
egressusque est hic vitulus ».
Vidit ergo Moyses populum quod esset
effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium
eorum.
Et stans in porta castrorum ait:
« Si quis est Domini, iungatur mihi! ».
Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
Quibus ait: « Hæc dicit
Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum.
Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et
occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum
suum ».
Fecerunt filii Levi iuxta sermonem
Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia
hominum.
Et ait Moyses:
« Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in
filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ».
Facto autem altero die, locutus est
Moyses ad populum: « Peccastis peccatum maximum;
ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere
vestro ».
Reversusque ad Dominum ait:
« Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum,
feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam
aut, si non facis, dele me de libro
tuo, quem scripsisti ».
Cui respondit Dominus:
« Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.
Tu autem vade et duc populum istum,
quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te; ego autem in die
ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ».
Percussit ergo Dominus populum pro
reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Capitulum 33
Locutusque est Dominus ad Moysen:
« Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem
eduxisti de terra Ægypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et
Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.
Et mittam præcursorem tui angelum et
eiciam Chananæum et Amorræum et Hetthæum et Pherezæum et
Hevæum et Iebusæum,
et intres in terram fluentem lacte et
melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es, ne
forte disperdam te in via ».
Audiens populus sermonem hunc
pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo.
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Loquere filiis Israel: Populus duræ cervicis es; uno
momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone
ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ».
Deposuerunt ergo filii Israel ornatum
suum a monte Horeb.
Moyses autem tollens tabernaculum
tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum
conventus. Et omnis, qui quærebat Dominum, egrediebatur ad
tabernaculum conventus extra castra.
Cumque egrederetur Moyses ad
tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in
ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec
ingrederetur tabernaculum.
Ingresso autem illo tabernaculum,
descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum
Moyse,
cernentibus universis quod columna
nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant
per fores tabernaculorum suorum.
Loquebatur autem Dominus ad Moysen
facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille
reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non
recedebat de medio tabernaculi.
Dixit autem Moyses ad Dominum:
« Præcipis, ut educam populum istum, et non indicas
mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et
invenisti gratiam coram me".
Si ergo inveni gratiam in conspectu
tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante
oculos tuos; respice quia populus tuus est natio
hæc ».
Dixitque Dominus:
« Facies mea ibit, et requiem dabo
tibi ».
Et ait Moyses: « Si non
tu ipse eas, ne educas nos de loco isto;
in quo enim scietur me et populum
tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum,
ut glorificemur ego et populus tuus præ omnibus populis, qui
habitant super terram? ».
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti
enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine ».
Qui ait: « Ostende mihi
gloriam tuam ».
Respondit: « Ego ostendam
omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor,
cui voluero, et clemens ero, in quem mihi
placuerit ».
Rursumque ait: « Non
poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et
vivet ».
Et iterum: « Ecce,
inquit, est locus apud me, stabis super petram;
cumque transibit gloria mea, ponam
te in foramine petræ et protegam dextera mea, donec transeam;
tollamque manum meam, et videbis
posteriora mea; faciem autem meam videre non
poteris ».
Capitulum 34
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Præcide tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et
scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti.
Esto paratus mane, ut ascendas statim
in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.
Nullus ascendat tecum, nec videatur
quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e
contra ».
Excidit ergo duas tabulas lapideas,
quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem
Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Cumque descendisset Dominus per
nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.
Et transiens coram eo clamavit:
« Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens
et multæ miserationis ac verax,
qui custodit misericordiam in milia,
qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem
impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac
nepotibus in tertiam et quartam progeniem ».
Festinusque Moyses curvatus est
pronus in terram et adorans
ait: « Si inveni gratiam
in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus
quidem duræ cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque
peccata nosque possidebis ».
Respondit Dominus: « Ego
inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quæ
numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut
cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile,
quod facturus sum tecum.
Observa cuncta, quæ hodie mando
tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorræum et Chananæum et
Hetthæum, Pherezæum quoque et Hevæum et Iebusæum.
Cave, ne umquam cum habitatoribus
terræ, quam intraveris, iungas amicitias, quæ tibi sint in
ruinam;
sed aras eorum destrue, confringe
lapides palosque succide.
Noli adorare deum alienum: Dominus
Zelotes nomen eius, Deus est æmulator.
Ne ineas pactum cum hominibus
illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et
sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de
immolatis.
Nec uxorem de filiabus eorum
accipies filiis tuis, ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ cum
diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Deos conflatiles non facies
tibi.
Sollemnitatem Azymorum custodies:
septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore
constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de
Ægypto.
Omne, quod aperit vulvam generis
masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de
ovibus meum erit.
Primogenitum asini redimes ove, sin
autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius.
Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu
meo vacuus.
Sex diebus operaberis, die septimo
cessabis etiam arare et metere.
Sollemnitatem Hebdomadarum facies
tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem
Collectæ, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.
Tribus temporibus anni apparebit
omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei
Israel.
Cum enim tulero gentes a facie tua
et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ,
ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in
anno.
Non immolabis super fermento
sanguinem hostiæ meæ; neque residebit mane de victima
sollemnitatis Paschæ.
Primitias frugum terræ tuæ afferes
in domum Domini Dei tui.
Non coques hædum in lacte matris suæ ».
Dixitque Dominus ad Moysen:
« Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel
pepigi fœdus ».
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta
dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et
scripsit in tabulis verba fœderis, decem verba.
Cumque descenderet Moyses de monte
Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod
resplenderet cutis faciei suæ ex consortio sermonis Domini.
Videntes autem Aaron et filii Israel
resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
vocatique ab eo reversi sunt tam
Aaron quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
venerunt ad eum etiam omnes filii
Israel; quibus præcepit cuncta, quæ audierat a Domino in monte
Sinai.
Impletisque sermonibus, posuit
velamen super faciem suam,
quod ingressus ad Dominum et loquens
cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel
omnia, quæ sibi fuerant imperata.
Qui videbant cutem faciei Moysi
resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus
loqueretur cum eo.
Capitulum 35
Igitur, congregato omni cœtu
filiorum Israel, dixit ad eos: « Hæc sunt, quæ iussit
Dominus fieri:
sex diebus facietis opus, septimus
dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit
opus in eo, occidetur.
Non succendetis ignem in omnibus
habitaculis vestris per diem sabbati ».
Et ait Moyses ad omnem cœtum
filiorum Israel: « Iste est sermo, quem præcepit
Dominus dicens:
"Separate apud vos donaria Domino".
Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et
argentum et æs,
hyacinthum et purpuram coccumque et
byssum, pilos caprarum
et pelles arietum rubricatas et
pelles delphini, ligna acaciæ
et oleum ad luminaria concinnanda et
aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
lapides onychinos et gemmas ad
ornatum ephod et pectoralis.
Quisquis vestrum sapiens est, veniat
et faciat, quod Dominus imperavit,
habitaculum scilicet et tentorium
eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas
et bases;
arcam et vectes, propitiatorium et
velum, quod ante illud oppanditur;
mensam cum vectibus et vasis et
propositionis panibus;
candelabrum ad luminaria
sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta
luminarium;
altare thymiamatis et vectes et
oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium
habitaculi;
altare holocausti et craticulam eius
æneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
cortinas atrii cum columnis et
basibus, velum in foribus atrii;
paxillos habitaculi et atrii cum
funiculis suis;
vestimenta texta, quorum usus est in
ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes
filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ».
Egressus est omnis cœtus filiorum
Israel de conspectu Moysi,
et venit, quisquis erat mentis
promptissimæ, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum
opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes
sanctas necessarium erat.
Viri cum mulieribus, omnes
voluntarii præbuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia;
omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Si quis habebat hyacinthum et
purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum
rubricatas et pelles delphini,
argenti ærisque metalla, obtulerunt
Domino lignaque acaciæ in varios usus.
Sed et mulieres eruditæ dederunt,
quæ neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
et pilos caprarum, sponte propria
cuncta tribuentes.
Principes vero obtulerunt lapides
onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
aromataque et oleum ad luminaria
concinnanda et ad præparandum unguentum ac thymiama odoris
suavissimi componendum.
Omnes viri et mulieres mente prompta
obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ iusserat Dominus per
manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino
dedicaverunt.
Dixitque Moyses ad filios Israel:
« Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri
filii Hur de tribu Iudæ;
implevitque eum spiritu Dei,
sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
ad excogitandum et faciendum opus in
auro et argento etaere,
ad scindendum et includendum gemmas
et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
Dedit quoque in corde eius, ut alios
doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
Ambos implevit sapientia, ut faciant
opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura
coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quæque
reperientes ».
Capitulum 36
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et
omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum,
ut scirent fabre operari, quæ in usus sanctuarii necessaria sunt
et quæ præcepit Dominus.
Cumque vocasset Moyses Beseleel et
Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam,
omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
acceperunt ab ipso universa donaria,
quæ attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum
sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.
Unde omnes sapientes artifices
venerunt singuli de opere suo pro sanctuario
et dixerunt Moysi: « Plus
offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit
facere ».
Iussit ergo Moyses præconis voce per
castra clamari: « Nec vir nec mulier quidquam offerat
ultra pro omni opere sanctuario ». Sicque cessatum est a
muneribus offerendis,
eo quod oblata sufficerent et
superabundarent.
Feceruntque omnes corde sapientes
inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et
hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte
polymita;
quarum una habebat in longitudine
viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat
omnium cortinarum.
Coniunxitque cortinas quinque
alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.
Fecit et ansas hyacinthinas in ora
cortinæ unius in extremitate iuncturæ et in ora cortinæ extremæ
in iunctura altera similiter.
Quinquagenas ansas fecit pro utraque
cortina, ut contra se invicem venirent ansæ et mutuo
iungerentur.
Unde et quinquaginta fudit fibulas
aureas, quæ morderent cortinarum ansas, et fieret unum
habitaculum.
Fecit et saga undecim de pilis
caprarum pro tentorio super habitaculum;
unum sagum in longitudine habebat
cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensuræ
erant omnia saga.
Quorum quinque iunxit seorsum et sex
alia separatim.
Fecitque ansas quinquaginta in ora
sagi ultimi iuncturæ unius et quinquaginta in ora sagi iuncturæ
alterius, ut sibi invicem iungerentur;
et fecit fibulas æneas
quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
Fecit et opertorium tentorio de
pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus
delphini.
Fecit et tabulas habitaculi de
lignis acaciæ stantes.
Decem cubitorum erat longitudo
tabulæ unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Bini pedes erant per singulas
tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis
habitaculi.
E quibus viginti ad plagam
meridianam erant contra austrum
cum quadraginta basibus argenteis.
Duæ bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.
Ad plagam quoque habitaculi, quæ
respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas
cum quadraginta basibus argenteis:
duas bases per singulas tabulas.
Contra occidentem vero, id est ad
eam partem habitaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas
et duas alias per singulos angulos
habitaculi retro;
quæ gemellæ erant a deorsum usque
sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus
angulis,
ut octo essent simul tabulæ et
haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis
tabulis.
Fecit et vectes de lignis acaciæ
quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
et quinque alios ad alterius lateris
coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad
occidentalem plagam habitaculi contra mare.
Fecit autem vectem medium, qui per
medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.
Ipsa autem tabulata deauravit. Et
anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et
ipsos laminis aureis operuit.
Fecit et velum de hyacintho et
purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim
intextis;
et quattuor columnas de lignis
acaciæ, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum
argenteis.
Fecit et velum in introitu
tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere
plumarii;
et columnas quinque cum uncis suis.
Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit
æneas.
Capitulum 37
Fecit autem Beseleel et arcam de
lignis acaciæ habentem duos semis cubitos in longitudine et
cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti
fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Et fecit illi coronam auream per
gyrum,
conflans quattuor anulos aureos in
quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in
altero.
Vectes quoque fecit de lignis
acaciæ, quos vestivit auro
et quos misit in anulos, qui erant in
lateribus arcæ, ad portandum eam.
Fecit et propitiatorium de auro
mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac
semis in latitudine.
Duos etiam cherubim ex auro ductili
fecit ex utraque parte propitiatorii:
cherub unum ex summitate unius partis
et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex
singulis summitatibus propitiatorii
extendentes alas sursum et tegentes
alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
Fecit et mensam de lignis acaciæ in
longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quæ
habebat in altitudine cubitum ac semissem;
circumdeditque eam auro mundissimo
et fecit illi coronam auream per gyrum.
Fecit ei quoque limbum aureum
quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
Fudit et quattuor circulos aureos,
quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ
iuxta limbum; misitque in eos
vectes, ut possit mensa portari.
Ipsos quoque vectes fecit de lignis
acaciæ et circumdedit eos auro;
et vasa ad diversos usus mensæ,
acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus
offerenda sunt libamina.
Fecit et candelabrum ductile de auro
mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphærulæque ac flores
unum cum ipso erant:
sex in utroque latere, tres calami
ex parte una et tres ex altera;
tres scyphi in nucis modum in calamo
uno sphærulæque simul et flores et tres scyphi instar nucis in
calamo altero sphærulæque simul et flores. Æquum erat opus sex
calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.
In ipso autem hastili erant quattuor
scyphi in nucis modum sphærulæque et flores;
singulæ sphærulæ sub binis
calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de
hastili uno.
Sphærulæ igitur et calami unum cum
ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.
Fecit et lucernas septem cum
emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro
mundissimo.
Talentum auri purissimi appendebat
candelabrum cum omnibus vasis suis.
Fecit et altare thymiamatis de
lignis acaciæ habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine
duos; e cuius angulis procedebant cornua.
Vestivitque illud auro purissimo cum
craticula ac parietibus et cornibus.
Fecitque ei coronam aureolam per
gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut
mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Ipsos autem vectes fecit de lignis
acaciæ et operuit laminis aureis.
Composuit et oleum ad
sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis
opere pigmentarii.
Capitulum 38
Fecit et altare holocausti de
lignis acaciæ quinque cubitorum per quadrum et trium in
altitudine,
cuius cornua de angulis procedebant;
operuitque illud laminis æneis.
Et in usus eius paravit exaere vasa
diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium
receptacula.
Craticulamque eius in modum retis
fecit æneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium
eius,
fusis quattuor anulis per totidem
craticulæ summitates, ad immittendos vectes ad portandum.
Quos et ipsos fecit de lignis acaciæ
et operuit laminis æneis;
induxitque in circulos, qui in
lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum,
sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
Fecit et labrum æneum cum basi sua
de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi
conventus.
Fecit et atrium, in cuius australi
plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
columnæ æneæ viginti cum basibus
suis; unci columnarum et anuli earum argentei.
Æque ad septentrionalem plagam
tentoria, columnæ basesque et unci anulique columnarum eiusdem
mensuræ et operis ac metalli erant.
In ea vero plaga, quæ ad occidentem
respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem
cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.
Porro contra orientem quinquaginta
cubitorum paravit tentoria,
e quibus quindecim cubitos
columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus;
et in parte altera — quia inter
utraque introitum tabernaculi fecit — quindecim æque cubitorum
erant tentoria columnæque tres et bases totidem.
Cuncta atrii tentoria in circuitu ex
bysso retorta texuerat.
Bases columnarum fuere æneæ, unci
autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit
argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.
Et in introitu eius opere plumario
fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod
habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque
cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria
habebant.
Columnæ autem in ingressu fuere
quattuor cum basibus æneis, uncis argenteis; capitaque et anulos
earum vestivit argento.
Paxillos quoque habitaculi et atrii
per gyrum fecit æneos.
Hic est census habitaculi,
habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta præceptum Moysi
ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Beseleel filius Uri filii Hur de
tribu Iudæ fecit cuncta, quæ præceperat Dominus Moysi,
iuncto sibi socio Ooliab filio
Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex
hyacintho, purpura, cocco et bysso.
Omne aurum, quod expensum est in
opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem
talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram
sicli sanctuarii.
Argentum autem eorum, qui in
congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille
septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli
sanctuarii.
Beca, id est dimidium sicli iuxta
mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a
viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis
quinquaginta armatorum.
De talentis centum argenti conflatæ
sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas
supputatis.
De mille autem septingentis et
septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit
capita earum et cinxit eas argento.
Æris quoque oblata sunt septuaginta
talenta et duo milia et quadringenti sicli,
ex quibus fecit bases in introitu
tabernaculi conventus et altare æneum cum craticula sua omniaque
vasa, quæ ad usum eius pertinent,
et bases atrii tam in circuitu quam
in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per
gyrum.
Capitulum 39
De hyacintho vero et purpura,
cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et
fecerunt vestes sacras Aaron, sicut præcepit Dominus Moysi.
Fecerunt igitur ephod de auro,
hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
opere polymitario tundentes bratteas
aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum
colorum subtegmine.
Fasciasque umerales fecerunt ei, cum
quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
et balteum, quo constringebatur
ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta, sicut præceperat Dominus
Moysi.
Paraverunt et duos lapides onychinos,
inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus
filiorum Israel;
posueruntque eos in fasciis
umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut
præceperat Dominus Moysi.
Fecerunt et pectorale opere polymito
iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso
retorta,
quadrangulum duplex mensuræ
palmi.
Et posuerunt in eo gemmarum ordines
quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
in secundo carbunculus, sapphirus et
iaspis;
in tertio hyacinthus, achates et
amethystus;
in quarto chrysolithus, onychinus et
beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
Ipsique lapides duodecim sculpti
erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina
singulorum.
Fecerunt in pectorali catenulas
quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
et duos margines aureos totidemque
anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate
pectoralis;
duos funiculos aureos inseruerunt
anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
Duas summitates amborum funiculorum
colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in
parte eius anteriore.
Et fecerunt duos anulos aureos et
posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine
interiore contra ephod, sicut præcepit Dominus Moysi.
Feceruntque duos anulos aureos, quos
posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius
anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
Et strinxerunt pectorale anulis eius
ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne
amoveretur ab ephod, sicut præcepit Dominus Moysi.
Fecerunt quoque pallium ephod opere
textili totum hyacinthinum
et capitium in medio eius supra
oramque per gyrum sicut in capitio loricæ;
deorsum autem ad pedes mala punica
ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta
et tintinnabula de auro purissimo,
quæ posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per
gyrum,
ut sit tintinnabulum inter singula
mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio
fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Fecerunt et tunicas byssinas opere
textili Aaron et filiis eius
et tiaram et ornatum mitrarum ex
bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
cingulum vero de bysso retorta,
hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut præceperat
Dominus Moysi.
Fecerunt et laminam diadema
sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere
cælatoris: « Sanctum Domino »;
et strinxerunt eam desuper cum tiara
vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Perfectum est igitur omne opus
habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel
cuncta, quæ præceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
Et obtulerunt habitaculum et
tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes,
columnas ac bases,
opertorium de pellibus arietum
rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
arcam testimonii, vectes,
propitiatorium,
mensam cum vasis suis et
propositionis panibus,
candelabrum ex auro puro, lucernas
in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
altare aureum et unguentum et
thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
altare æneum, craticulam æneam,
vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,
tentoria atrii et columnas cum
basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et
paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium habitaculi in
tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
Vestes quoque textas, quibus
sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis
et vestes filiorum eius
obtulerunt filii Israel, sicut
præceperat Dominus Moysi.
Quæ postquam Moyses cuncta vidit
completa, benedixit eis.
Capitulum 40
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Mense primo, die prima
mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
et pones in eo arcam testimonii,
abscondes illam velo;
et, illata mensa, pones super eam,
quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
et altare aureum, in quo adoletur
incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi
pones,
et ante tabernaculum conventus altare
holocausti,
et labrum inter altare et
tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
Circumdabisque atrium tentoriis et
pones velum in porta eius.
Et, assumpto unctionis oleo, unges
habitaculum et omnia, quæ in eo sunt, et consecrabis illud cum
vasis suis, et erit sanctum.
Unges quoque altare holocausti et
omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum
sanctorum.
Et unges labrum cum basi sua et
consecrabis illud.
Applicabisque Aaron et filios eius
ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
indues Aaron sanctis vestibus, unges
et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
filios eius applicabis et vesties
eos tunicis
et unges eos, sicut unxisti patrem
eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in
sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ».
Fecitque Moyses omnia, quæ
præceperat ei Dominus: sic fecit.
Igitur mense primo anni secundi,
prima die mensis collocatum est habitaculum.
Erexitque Moyses illud et posuit
bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
et expandit tentorium super
habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat
Moysi.
Sumpsit et posuit testimonium in
arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium
desuper.
Cumque intulisset arcam in
habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus
Moysi.
Posuit et mensam in tabernaculo
conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
ordinatis coram propositionis
panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Posuit et candelabrum in tabernaculo
conventus e regione mensæ in parte australi,
locatis per ordinem lucernis, sicut
præceperat Dominus Moysi.
Posuit et altare aureum in
tabernaculo conventus coram propitiatorio
et adolevit super eo incensum
aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Posuit et velum in introitu
habitaculi
et altare holocausti in vestibulo
habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et
sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
Labrum quoque statuit inter
tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
laveruntque Moyses et Aaron ac filii
eius manus suas et pedes,
cum ingrederentur tabernaculum
conventus et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus
Moysi.
Erexit et atrium per gyrum
habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit
opus.
Et operuit nubes tabernaculum
conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
Nec poterat Moyses ingredi
tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria
Domini replevit habitaculum.
Si quando nubes de tabernaculo
ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus
suis;
si autem non ascendebat nubes, non
proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
Nubes quippe Domini incubabat per
diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universæ domus
Israel per cunctas mansiones suas.