Prophetia Habacuc
Capitulum 1
Oraculum, quod vidit Habacuc
propheta.
Usquequo, Domine, clamabo,
et non exaudis?
Vociferabor ad te: « Violentia! »,
et non salvas?
Quare ostendisti mihi iniquitatem
et malitiam vides?
Et vastitas et violentia est coram me,
et facta est contentio, et iurgium exoritur.
Propter hoc languet lex,
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius prævalet adversus iustum,
propterea egreditur iudicium perversum.
« Aspicite in gentibus et
videte,
admiramini et obstupescite,
quia opus facio in diebus vestris,
quod nemo credet, cum narrabitur.
Quia ecce ego suscitabo
Chaldæos,
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terræ,
ut possideat tabernacula non sua.
Horribilis et terribilis est,
ex semetipsa iudicium eius
et maiestas eius egredietur.
Leviores pardis equi eius
et sæviores lupis deserti;
et accurrunt equites eius:
equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
Omnes, ut violentiam faciant,
venient,
omnes facies eorum ventus urens;
et congregabunt quasi arenam captivos.
Et ipsa reges subsannabit,
tyrannis illudet;
ipsa super omnem munitionem ridebit
et comportabit aggerem et capiet eam.
Tunc ultra progrediens quasi ventus
pertransibit
et constituet fortitudinem suam deum suum ».
Numquid non tu a principio,
Domine,
Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris?
Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum
fundasti eam.
Mundi sunt oculi tui, ne videas
malum;
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio
iustiorem se?
Fecisti homines quasi pisces
maris,
quasi reptile non habens principem super se.
Omnes in hamo sublevat,
trahit eos in sagena sua
et congregat in rete suo;
super hoc lætatur et exsultat.
Propterea immolat sagenæ suæ
et sacrificat reti suo,
quia in ipsis incrassata est portio eius,
et cibus eius pinguis.
Propter hoc ergo evaginabit gladium
suum semper,
ut interficiat gentes sine misericordia?
Capitulum 2
Super custodiam meam stabo
et consistam super speculam
et contemplabor, ut videam quid dicat mihi
et quid respondeat ad querelam meam.
Et respondit mihi Dominus et
dixit:
« Scribe visum
et explana eum super tabulas,
ut percurrat, qui legerit eum.
Quia adhuc visus ad tempus
constitutum,
sed anhelat in finem et non mentietur;
si moram fecerit, exspecta illum,
quia veniens veniet et non tardabit.
Ecce languidus, in quo non est anima
recta;
iustus autem in fide sua vivet ».
Et profecto divitiæ decipiunt virum
superbum,
et non perveniet ad finem;
qui dilatat quasi infernus fauces suas
et ipse quasi mors et non adimpletur:
et congregat ad se omnes gentes
et coacervat ad se omnes populos.
Numquid non omnes isti super eum
parabolam sument
et loquelam ænigmatum dicentes:
« Væ ei, qui multiplicat non sua — usquequo?
—
et aggravat pignora super se! ».
Numquid non repente consurgent, qui
mordeant te,
et evigilabunt agitantes te,
et eris in rapinam eis?
Quia tu spoliasti gentes multas,
spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis;
propter sanguinem hominum et oppressionem terræ,
civitatum et omnium habitantium in eis.
Væ, qui congregat lucrum iniustum in
malum domui suæ,
ut ponat in excelso nidum suum
et salvet se de manu mali!
Consilium cepisti in confusionem
domui tuæ
concidendi populos multos
et peccasti in animam tuam.
Quia lapis de pariete clamabit,
et trabes de contignatione respondebit ei.
Væ, qui ædificat civitatem in
sanguinibus
et condit urbem in iniquitate!
Numquid non hæc a Domino sunt
exercituum,
ut laborent populi pro igne,
et gentes in vacuum fatigentur?
Quia replebitur terra cognitione
gloriæ Domini,
sicut aquæ operiunt mare.
Væ, qui potum dat amico suo
mittens venenum suum et inebrians eum,
ut aspiciat nuditatem eius!
Repleris ignominia pro gloria;
bibe tu quoque et denudare!
Transibit ad te calix dexteræ Domini,
et veniet ignominia super gloriam tuam.
Quia vastitas Libani operiet te,
et miseria animalium deterrebit te
propter sanguinem hominum et oppressionem terræ,
civitatum et omnium habitantium in eis.
Quid prodest sculptile,
quia sculpsit illud fictor suus;
conflatile et oraculum mendax,
quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra
muta?
Væ, qui dicit ligno:
« Expergiscere! »,
« Surge! » lapidi tacenti!
Numquid ipse docere poterit?
Ecce iste coopertus est auro et argento,
et omnis spiritus non est in visceribus eius.
Dominus autem in templo sancto suo;
sileat a facie eius omnis terra.
Capitulum 3
Oratio Habacuc prophetæ.
Secundum melodiam lamentationum.
Domine, audivi auditionem tuam
et timui, Domine, opus tuum.
In medio annorum vivifica illud,
in medio annorum notum facies.
Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
Deus a Theman veniet,
et Sanctus de monte Pharan. — Selah.
Operit cælos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit,
radii ex manibus eius:
ibi abscondita est fortitudo eius.
Ante faciem eius ibit mors,
et egredietur pestis post pedes eius.
Stetit et concussit terram,
aspexit et dissolvit gentes.
Et contriti sunt montes sæculi,
incurvati sunt colles antiqui
ab itineribus æternitatis eius.
In afflictione vidi tentoria
Chusan;
turbantur pelles terræ Madian.
Numquid in fluminibus iratus es,
Domine,
aut in fluminibus furor tuus
vel in mari indignatio tua?
Quia ascendes super equos tuos,
quadrigas tuas victrices.
Suscitans suscitabis arcum tuum,
sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah.
In fluvios scindes terram,
viderunt te et doluerunt montes.
Effuderunt aquas nubes,
dedit abyssus vocem suam,
in altum levavit manus suas.
Sol et luna steterunt in habitaculo
suo,
præ luce sagittarum tuarum discedunt,
præ splendore fulgurantis hastæ tuæ.
In fremitu calcabis terram,
in furore conteres gentes.
Egressus es in salutem populi
tui,
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah.
Confodisti iaculis tuis caput
bellatorum eius,
venientium ut turbo ad dispergendum me;
exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in
abscondito.
Viam fecisti in mari equis tuis,
in luto aquarum multarum.
Audivi, et conturbatus est venter
meus,
ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus
meis, et subter me vacillant gressus mei.
Conquiescam in die tribulationis,
ut ascendat super populum, qui invadit nos.
Ficus enim non florebit,
et non erit fructus in vineis;
mentietur opus olivæ,
et arva non afferent cibum;
abscissum est de ovili pecus,
et non est armentum in præsepibus.
Ego autem in Domino gaudebo
et exsultabo in Deo salvatore meo.
Dominus Deus fortitudo mea
et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet
me.
Magistro chori. Ad sonitum chordarum.