Liber Iob
Capitulum 1
Vir erat in terra Us nomine Iob,
et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a
malo.
Natique sunt ei septem filii et tres
filiæ.
Et fuit possessio eius septem milia
ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et
quingentæ asinæ ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus
inter omnes Orientales.
Et ibant filii eius et faciebant
convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant
tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Cumque in orbem transissent dies
convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque
diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim:
« Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in
cordibus suis ». Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Quadam autem die, cum venissent filii
Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Cui dixit Dominus: « Unde
venis? ». Qui respondens ait: « Circuivi
terram et perambulavi eam ».
Dixitque Dominus ad eum:
« Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei
similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens
a malo? ».
Cui respondens Satan ait:
« Numquid Iob frustra timet Deum?
Nonne tu vallasti eum ac domum eius
universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius
benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
Sed extende paululum manum tuam et
tange cuncta, quæ possidet, nisi in faciem benedixerit
tibi ».
Dixit ergo Dominus ad Satan:
« Ecce, universa, quæ habet, in manu tua sunt; tantum
in eum ne extendas manum tuam ». Egressusque est Satan a
facie Domini.
Cum autem quadam die filii et filiæ
eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui
primogeniti,
nuntius venit ad Iob, qui diceret:
« Boves arabant, et asinæ pascebantur iuxta eos;
et irruerunt Sabæi tuleruntque eos
et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem
tibi ».
Cumque adhuc ille loqueretur, venit
alter et dixit: « Ignis Dei cecidit e cælo et ussit
oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem
tibi ».
Sed et illo adhuc loquente, venit
alius et dixit: « Chaldæi fecerunt tres turmas et
invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt
gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ».
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius
intravit et dixit: « Filiis tuis et filiabus vescentibus
et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
repente ventus vehemens irruit a
regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quæ corruens
oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut
nuntiarem tibi ».
Tunc surrexit Iob et scidit
vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
et dixit:
« Nudus egressus sum de utero matris meæ
et nudus revertar illuc.
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est:
sit nomen Domini benedictum ».
In omnibus his non peccavit Iob
labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
Capitulum 2
Factum est autem, cum quadam die
venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan
inter eos, ut staret in conspectu eius.
Dixit Dominus ad Satan:
« Unde venis? ». Qui respondens ait:
« Circuivi terram et perambulavi eam ».
Et dixit Dominus ad Satan:
« Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei
similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens
a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me
adversus eum, ut affligerem eum frustra ».
Cui respondens Satan ait:
« Pellem pro pelle et cuncta, quæ habet, homo dabit pro
anima sua.
Alioquin mitte manum tuam et tange os
eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet
tibi ».
Dixit ergo Dominus ad Satan:
« Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius
serva ».
Egressus igitur Satan a facie Domini,
percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem
eius.
Qui testa saniem radebat, sedens in
sterquilinio.
Dixit autem illi uxor sua:
« Adhuctu permanes in simplicitate tua?
Benedic Deo et morere ».
Qui ait ad illam:
« Quasi una de stultis mulieribus
locuta es!
Si bona suscepimus de manu Dei,
mala quare non suscipiamus? ».
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
Igitur, audientes tres amici Iob
omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo,
Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites.
Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et
consolarentur.
Cumque elevassent procul oculos
suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque
vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
Et sederunt cum eo in terra septem
diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant
enim dolorem esse vehementem.
Capitulum 3
Post hæc aperuit Iob os suum et
maledixit diei suo
et locutus est:
« Pereat dies, in qua
natus sum,
et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.
Dies ille vertatur in tenebras;
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
Obscurent eum tenebræ et umbra
mortis;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
Noctem illam tenebrosus turbo
possideat;
non computetur in diebus anni
nec numeretur in mensibus.
Sit nox illa solitaria nec laude
digna;
maledicant ei, qui maledicunt
diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
Obtenebrentur stellæ crepusculi
eius;
exspectet lucem, et non sit,
nec videat palpebras auroræ,
quia non conclusit ostia ventris,
qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
Quare non in vulva mortuus sum?
Egressus ex utero non statim perii?
Quare exceptus genibus?
Cur lactatus uberibus?
Nunc enim dormiens silerem
et somno meo requiescerem
cum regibus et consulibus
terræ,
qui ædificant sibi solitudines,
aut cum principibus, qui possident
aurum
et replent domos suas argento.
Aut sicut abortivum absconditum non
subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
Et quondam vincti pariter sine
molestia
non audierunt vocem exactoris.
Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
Quare misero data est lux,
et vita his, qui in amaritudine animæ sunt?
Qui exspectant mortem, et non
venit,
et effodiunt quærentes illam magis quam thesauros;
gaudentque vehementer
et lætantur sepulcro.
Viro, cuius abscondita est via,
et circumdedit eum Deus tenebris.
Antequam comedam, suspiro,
et quasi inundantes aquæ sic rugitus meus.
Quia timor, quem timebam, evenit
mihi,
et, quod verebar, accidit.
Non dissimulavi, non silui, non
quievi,
et venit super me indignatio ».
Capitulum 4
Respondens autem Eliphaz
Themanites dixit:
« Si cœperimus loqui
tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
Ecce, docuisti multos
et manus lassas roborasti;
vacillantes confirmaverunt sermones
tui,
et genua trementia confortasti.
Nunc autem venit super te plaga, et
defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
Nonne timor tuus est fiducia tua,
spes tua est perfectio viarum tuarum?
Recordare, obsecro te, quis umquam
innocens periit,
aut quando recti deleti sunt?
quin potius vidi eos, qui operantur
iniquitatem
et seminant dolores et metunt eos,
flante Deo perisse,
et spiritu iræ eius esse consumptos.
Rugitus leonis et vox leænæ
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Leo periit, eo quod non haberet
prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.
Porro ad me furtive verbum delatum
est,
et suscepit auris mea sussurrum eius.
In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,
pavor tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt.
Et cum spiritus, me præsente,
transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.
Stetit quidam, cuius non agnoscebam
vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi:
“Numquid homo Dei comparatione
iustificabitur,
aut factore suo purior erit vir?”.
Ecce, in servis suis fiduciam non
habet
et in angelis suis reperit pravitatem.
Quanto magis hi, qui habitant domos
luteas,
quorum fundamentum est in pulvere.
Consumentur velut tinea!
De mane usque ad vesperam
succidentur
et, quia nullus intellegit, in æternum peribunt.
Nonne evulsum est reliquum eorum ab
eis?
Morientur, et non in sapientia.
Capitulum 5
Voca ergo, si est qui tibi re
spondeat!
Ad quem sanctorum converteris?
Vere stultum interficit
iracundia,
et fatuum occidit invidia.
Ego vidi stultum firma radice
et maledixi sedi eius statim.
Longe fient filii eius a salute
et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Cuius messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
Quia non egreditur ex pulvere
nequitia,
et de humo non oritur dolor.
Sed homo generat laborem,
et aves elevant volatum.
Quam ob rem ego deprecabor
Dominum
et ad Deum ponam eloquium meum,
qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero;
qui dat pluviam super faciem
terræ
et irrigat aquis rura;
qui ponit humiles in sublime
et mærentes erigit sospitate;
qui dissipat cogitationes
malignorum,
ne possint implere manus eorum, quod cœperant;
qui apprehendit sapientes in astutia
eorum
et consilium pravorum dissipat.
Per diem incurrent tenebras
et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Porro salvum faciet egenum a gladio
oris eorum
et de manu violenti pauperem;
et erit egeno spes,
iniquitas autem contrahet os suum.
Beatus homo, qui corripitur a
Deo;
increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Quia ipse vulnerat et medetur,
percutit, et manus eius sanabunt.
In sex tribulationibus liberabit
te,
et in septem non tanget te malum.
In fame eruet te de morte
et in bello de manu gladii.
A flagello linguæ absconderis
et non timebis vastationem, cum venerit.
In vastitate et fame ridebis
et bestias terræ non formidabis.
Sed cum lapidibus campi pactum
tuum,
et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Et scies quod pacem habeat
tabernaculum tuum,
et visitans habitationem tuam non falleris.
Scies quoque quoniam multiplex erit
semen tuum,
et progenies tua quasi herba terræ.
Ingredieris in abundantia
sepulcrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Ecce hoc, ut investigavimus, ita
est;
obœdi illi et tu sapias tibi ».
Capitulum 6
Respondens autem Iob dixit:
« Utinam appenderetur
ægritudo mea,
et calamitatem meam assumerent in statera!
Nunc vero arena maris hæc gravior
apparet,
inde verbis meis hæsito.
Quia sagittæ Omnipotentis in me
sunt,
quarum venenum ebibit spiritus meus;
et terrores Dei militant contra me.
Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam?
Aut mugiet bos, cum ante præsepe plenum steterit?
Aut poterit comedi insulsum, quod non
est sale conditum?
Aut poterit gustari herba insulsa?
Quæ prius nolebat tangere anima
mea,
nunc præ angustia cibi mei sunt.
Quis det, ut veniat petitio mea,
et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
Utinam Deus me conterat;
solvat manum suam et succidat me!
Et hæc mihi sit consolatio,
et exsultabo vel in pavore, qui non parcat,
nec celabo sermones Sancti.
Quæ est enim fortitudo mea, ut
sustineam?
Aut quis finis meus, ut patienter agam?
Num fortitudo lapidum, fortitudo
mea?
Num caro mea ænea est?
An non est auxilium mihi in me,
et virtus quoque remota est a me?
Qui tollit ab amico suo
misericordiam,
timorem Omnipotentis derelinquit.
Fratres mei mentiti sunt me
sicut alveus torrentium, qui evanescunt
nigrescentes glacie,
cum ingruit super eos nix.
Tempore, quo diffluunt, arescunt
et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
Deflectunt viatorum turmæ de viis
suis,
ascendentes per desertum pereunt.
Commeatus Thema consideraverunt,
viatores Saba speraverunt in eis.
Confusi sunt, quia speraverunt;
venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
Ita nunc vos facti estis mihi;
videntes plagam meam, timetis.
Numquid dixi: Afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi?
vel: Liberate me de manu hostis
et de manu robustorum eruite me?
Docete me, et ego tacebo,
et, si quid forte ignoravi, instruite me.
Quare detraxistis sermonibus
veritatis,
cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
Ad increpandum tantum eloquia
concinnatis,
sed in ventum verba desperati.
Super pupillum irruitis
et subvertere nitimini amicum vestrum.
Nunc, quæso, convertimini ad
me,
et in faciem vestram non mentiar.
Revertite! Nulla erit
improbitas.
Revertite! Adhuc præsens adest iustitia mea.
Estne in lingua mea improbitas?
An palatum meum non discernit nequitiam?
Capitulum 7
Nonne militia est vita hominis
super terram,
et sicut dies mercennarii dies eius?
Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercennarius præstolatur mercedem suam,
sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Si dormiero, dicam: Quando
consurgam?
Et rursum exspectabo vesperam
et replebor doloribus usque crepusculum.
Induta est caro mea putredine et
sordibus pulveris;
cutis mea scinditur et diffluit.
Dies mei velocius transierunt quam
navicula texentis
et consumpti sunt deficiente filo.
Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
Sicut consumitur nubes et
pertransit,
sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
nec revertetur ultra in domum
suam,
neque cognoscet eum amplius locus eius.
Quapropter et ego non parcam ori
meo;
loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine
animæ meæ.
Numquid mare ego sum aut cetus,
quia posuisti super me custodiam?
Si dixero: Consolabitur me lectulus
meus,
et assumet stratum meum querelam meam,
terrebis me per somnia
et per visiones horrore concuties.
Quam ob rem eligit suspendium anima
mea,
et mortem ossa mea.
Desperavi; nequaquam ultra iam
vivam.
Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Quid est homo, quia magnificas
eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Visitas eum diluculo
et singulis momentis probas illum.
Usquequo non avertes oculos a
me?
Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Peccavi; quid faciam tibi,
o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi
gravis?
Cur non tollis peccatum meum
et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam;
et, si mane me quæsieris, non subsistam! ».
Capitulum 8
Respondens autem Baldad Suhites
dixit:
« Usquequo loqueris
talia,
et spiritus vehemens sermones oris tui?
Numquid Deus supplantat iudicium,
aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
Et si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ,
tu tamen, si diluculo consurrexeris
ad Deum
et Omnipotentem fueris deprecatus,
si mundus et rectus incesseris,
statim evigilabit ad te
et pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ;
in tantum ut, si priora tua fuerint
parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
Interroga enim generationem
pristinam
et diligenter investiga patrum memoriam.
Hesterni quippe sumus et
ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Nonne ipsi docebunt te, loquentur
tibi
et de corde suo proferent eloquia?
Numquid virere potest scirpus absque
umore,
aut crescere carectum sine aqua?
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur
manu,
ante omnes herbas arescit.
Sic viæ omnium, qui obliviscuntur
Deum,
et spes impii peribit.
Cuius spes filum tenue,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
Innitetur super domum suam et non
stabit;
fulciet eam et non consurget.
Umectus videtur, antequam veniat
sol,
et in horto suo germen eius egredietur.
Super acervum petrarum radices eius
densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum et dicet: “Non novi te”.
Hæc est enim lætitia viæ
eius,
ut rursum de terra alii germinentur.
Deus non proiciet simplicem
nec porriget manum malignis,
donec impleatur risu os tuum,
et labia tua iubilo.
Qui oderunt te, induentur
confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet ».
Capitulum 9
Et respondens Iob ait:
« Vere scio quod ita
sit,
et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
Sapiens corde est et fortis
robore;
quis restitit ei, et pacem habuit?
Qui transtulit montes, et nescierunt
hi, quos subvertit in furore suo.
Qui commovet terram de loco suo,
et columnæ eius concutiuntur.
Qui præcipit soli, et non
oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
Qui extendit cælos solus
et graditur super fluctus maris.
Qui facit Arcturum et Oriona
et Hyadas et interiora austri.
Qui facit magna et
incomprehensibilia
et mirabilia, quorum non est numerus.
Si venerit ad me, non videbo
eum;
si abierit, non intellegam.
Si repente arripiet, quis eum
impediet?
Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
Deus non retinet iram suam,
et sub eo curvantur auxilia Rahab.
Quantus ergo sum ego, ut respondeam
ei
et loquar delectis verbis cum eo?
Quia, etiamsi iustus essem, non
responderem,
sed meum iudicem deprecarer;
et, cum invocantem exaudierit
me,
non credam quod audierit vocem meam.
In turbine enim conteret me
et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Non concedit requiescere spiritum
meum
et implet me amaritudinibus.
Si fortitudo quæritur,
robustissimus est;
si iudicium, quis eum arcesserit?
Si iustificare me voluero, os meum
condemnabit me;
si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum
ignorabit anima mea,
et contemnam vitam meam.
Unum est, quod locutus sum:
Et innocentem et impium ipse consumit.
Si subito flagellum occidat,
de afflictione innocentium ridebit.
Terra data est in manus impii,
vultum iudicum eius operit;
quod si non ille est, quis ergo est?
Dies mei velociores fuerunt
cursore:
fugerunt et non viderunt bonum;
pertransierunt quasi naves
arundineæ,
sicut aquila volans ad escam.
Cum dixero: Obliviscar mærorem
meum,
commutabo faciem meam et hilaris fiam,
vereor omnes dolores meos,
sciens quod non iustificaveris me.
Si autem et sic impius sum,
quare frustra laboravi?
Si lotus fuero quasi aquis
nivis,
et lixivo mundavero manus meas,
tamen sordibus intinges me,
et abominabuntur me vestimenta mea.
Neque enim viro, qui similis mei
est, respondebo;
nec vir, quocum in iudicio contendam.
Non est qui utrumque valeat
arguere
et ponere manum suam in ambobus.
Auferat a me virgam suam,
et pavor eius non me terreat.
Loquar et non timebo eum;
quia sic non mecum ipse sum.
Capitulum 10
Tædet animam meam vitæ meæ;
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animæ meæ.
Dicam Deo: Noli me condemnare,
indica mihi cur me ita iudices.
Numquid bonum tibi videtur, si
opprimas me
et calumnieris me, opus manuum tuarum,
et super consilium impiorum arrideas?
Numquid oculi carnei tibi sunt,
aut, sicut videt homo, et tu videbis?
Numquid sicut dies hominis dies
tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
ut quæras iniquitatem meam
et peccatum meum scruteris,
cum scias quia nihil impium
fecerim,
et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
Manus tuæ fecerunt me
et plasmaverunt me totum in circuitu;
et sic repente præcipitas me?
Memento, quæso, quod sicut lutum
feceris me
et in pulverem reduces me.
Nonne sicut lac mulsisti me
et sicut caseum me coagulasti?
Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
Vitam et misericordiam tribuisti
mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Licet hæc celes in corde tuo,
tamen scio hæc in animo tuo versari.
Si peccaverim, observas me
et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
Et si impius fuero, væ mihi
est;
et si iustus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
Si superbia extollar, quasi catulum
leonis capies me
et iterum mirabilem te exhibebis in me.
Instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me,
et pœnæ militant in me.
Quare de vulva eduxisti me?
Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
Numquid non paucitas dierum meorum
finietur brevi?
Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrarum et umbræ mortis,
terram caliginis et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat ».
Capitulum 11
Respondens autem Sophar
Naamathites dixit:
« Numquid illi, qui multa
loquitur, non et respondetur?
Aut vir verbosus iustificabitur?
Vaniloquium tuum viros tacere
faciet,
et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Dixisti enim: “Purus est sermo
meus,
et mundus sum in conspectu tuo”.
Atque utinam Deus ipse loqueretur
tecum
et aperiret labia sua tibi,
ut ostenderet tibi secreta
sapientiæ
et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quærat a te,
quam meretur iniquitas tua.
Forsitan vestigia Dei
comprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Excelsior cælo est, et quid
facies?
Profundior inferno, et quid cognosces?
Longior terra mensura eius
et latior mari.
Si subverterit vel concluserit et
coarctaverit,
quis contradicet ei?
Ipse enim novit hominum
vanitatem;
et videns iniquitatem nonne considerat?
Sed et vir vacuus cordatus fit,
et homo tamquam pullum onagri nascitur.
Tu autem, si cor tuum firmaveris
et expanderis ad eum manus tuas,
si iniquitatem, quæ est in manu
tua, abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
tunc levare poteris faciem tuam
absque macula
et eris stabilis et non timebis.
Miseriæ quoque oblivisceris
et quasi aquarum, quæ præterierunt, recordaberis.
Et quasi meridianus fulgor consurget
tibi ad vesperam,
et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
Et habebis fiduciam, proposita tibi
spe,
et defossus securus dormies.
Requiesces, et non erit qui te
exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis;
et spes illorum exhalatio animæ ».
Capitulum 12
Respondens autem Iob dixit:
« Ergo vos estis soli
homines,
et vobiscum morietur sapientia.
Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
Qui deridetur ab amico suo sicut
ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti
integritas.
Lampas contempta apud cogitationes
eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
Tranquilla sunt tabernacula
prædonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu
sua.
Nimirum interroga iumenta, et
docebunt te,
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
Loquere terræ, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
In cuius manu anima omnis
viventis
et spiritus universæ carnis hominis.
Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
In senibus est sapientia,
et in longævis prudentia.
Apud ipsum est sapientia et
fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
Si destruxerit, nemo est, qui
ædificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
Apud ipsum est fortitudo et
sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
Balteum regum dissolvit
et præcingit fune renes eorum.
Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
Effundit despectionem super
principes
et cingulum fortium relaxat.
Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
Qui multiplicat gentes et perdit
eas
et subversas in integrum restituit.
Qui immutat cor principum populi
terræ et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
Palpabunt quasi in tenebris et non
in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.
Capitulum 13
Ecce, omnia hæc vidit oculus
meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
Secundum scientiam vestram, et ego
novi;
nec inferior vestri sum.
Sed tamen ad Omnipotentem loquar
et disputare cum Deo cupio;
vos autem ostendam fabricatores
mendacii,
medicos vanos vos omnes.
Atque utinam taceretis,
ut sit vobis in sapientiam!
Audite ergo correptionem meam
et contentiones labiorum meorum attendite.
Numquid pro Deo profertis
mendacium
et pro illo loquimini dolos?
Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
Aut bonum est quod vos excutiat?
Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
Ipse vos arguet,
cum in abscondito faciem accipitis.
Nonne maiestas eius turbabit
vos,
et terror eius irruet super vos?
Sententiæ vestræ sunt proverbia
cineris;
thoraces lutei thoraces vestri.
Tacete paulisper, ut loquar
ipse,
et transeat super me quodcumque.
Quare sumam carnes meas dentibus
meis
et animam meam ponam in manibus meis?
Etiamsi occiderit me, in ipso
sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
Et hoc erit salus mea:
non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
Audite sermonem meum
et explicationem meam percipite auribus vestris.
Ecce iudicium paravi;
scio quod iustus inveniar.
Quis est qui contendat mecum?
Tunc enim tacebo et consummabor.
Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar:
Manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
Voca me, et ego respondebo tibi;
aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
Quantas habeo iniquitates et
peccata?
Scelera mea et delicta ostende mihi.
Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum?
Contra folium, quod vento rapitur,
dure agis
et stipulam siccam persequeris.
Scribis enim contra me
amaritudines
et occupatum me vis peccatis adulescentiæ meæ.
Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
Qui quasi uter consumendus sum,
et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
Capitulum 14
Homo natus de muliere,
brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Qui quasi flos egreditur et
arescit
et fugit velut umbra et non permanet.
Et dignum ducis super huiuscemodi
aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium?
Quis potest facere mundum de
immundo?
Ne unus quidem!
Si statuti dies hominis sunt,
et numerus mensium eius apud te est,
et constituti sunt termini eius, quos non præteribit,
averte oculos tuos ab eo, ut
quiescat,
donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
Nam lignum habet spem;
si præcisum fuerit, rursum virescet,
et rami eius non deficient.
Si senuerit in terra radix eius,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
ad odorem aquæ germinabit
et faciet comam quasi novellæ.
Homo vero cum mortuus fuerit et
debilitatur,
exspirat homo et, ubi, quæso, est?
Recedent aquæ de mari,
et fluvius vacuefactus arescet;
sic homo, cum dormierit, non
resurget:
donec atteratur cælum, non evigilabit
nec consurget de somno suo.
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno
seponas me
et abscondas me, donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Putasne mortuus homo rursum
vivat?
Cunctis diebus, quibus nunc milito,
exspectarem, donec veniat immutatio mea.
Vocares me, et ego responderem
tibi;
opus manuum tuarum requireres.
Tu quidem nunc gressus meos
dinumerares,
sed parceres peccatis meis.
Signares quasi in sacculo delicta
mea,
sed dealbares iniquitatem meam.
Mons cadens decidit,
et saxum transfertur de loco suo;
lapides excavant aquæ,
et alluvione terra inundatur:
et spem hominis perdes.
Prævales adversus eum, et in
perpetuum transiet;
immutas faciem eius et emittis eum.
Sive nobiles fuerint filii eius, non
novit;
sive ignobiles, non intellegit.
Attamen caro eius, dum vivet,
dolet,
et anima illius super semetipso luget ».
Capitulum 15
Respondens autem Eliphaz
Themanites dixit:
« Numquid sapiens
respondebit sapientia ventosa
et implebit vento urente stomachum suum?
Arguens verbis, quæ nihil
prosunt,
et sententiis, quæ nihil iuvant?
Tu autem pietatem dissolvis
et detrahis meditationi coram Deo.
Docet enim iniquitas tua os tuum,
et assumis linguam callidorum.
Condemnabit te os tuum et non
ego,
et labia tua respondebunt tibi.
Numquid primus homo tu natus es
et ante colles formatus?
Numquid consilium Dei audisti
et tibi attrahis sapientiam?
Quid nosti, quod nos ignoremus?
Quid intellegis, quod nos nesciamus?
Et senes et antiqui sunt inter
nos,
multo vetustiores quam pater tuus.
Numquid parum tibi sunt
consolationes Dei?
Et verbum lene tecum factum?
Quid te elevat cor tuum,
et cur attonitos habes oculos?
Quid vertis contra Deum spiritum
tuum
et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
Quid est homo, ut immaculatus
sit,
et ut iustus appareat natus de muliere?
Ecce, sanctis suis non fidit,
et cæli non sunt mundi in conspectu eius;
quanto magis abominabilis et
corruptus homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem.
Ostendam tibi, audi me;
quod vidi, narrabo tibi,
quod sapientes confitentur,
et non celaverunt eos patres eorum:
quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
Cunctis diebus suis impius
cruciatur,
et numerus annorum incertus est tyranno.
Sonitus terroris semper in auribus
illius,
quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
Non credit quod reverti possit de
tenebris,
cum sit destinatus gladio.
Cum se moverit ad quærendum panem:
“Ubinam?”,
novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Terrebit eum tribulatio et
angustia,
vallabit eum sicut regem, qui præparatur ad prœlium.
Tetendit enim adversus Deum manum
suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
Cucurrit adversus eum erecto
collo,
spisso scuto armatus.
Operuit faciem eius crassitudo,
et de lateribus eius arvina dependet.
Habitavit in civitatibus
desolatis
et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
Non ditabitur, nec perseverabit
substantia eius;
nec mittet in terra radicem suam.
Non recedet de tenebris;
ramos eius arefaciet flamma,
et auferet ventus florem eius.
Ne credat vanitati errore
deceptus,
quia vanitas erit remuneratio eius.
Antequam dies eius impleantur,
abscindentur,
et ramus eius non virescet.
Lædetur quasi vinea in primo flore
botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
Cangregatio enim impii sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter
accipiunt.
Concepit dolorem et peperit
iniquitatem,
et venter eius præparat dolos.
Capitulum 16
Respondens autem Iob dixit:
« Audivi frequenter
talia!
onsolatores molesti omnes vos estis.
Numquid habebunt finem verba
ventosa,
aut quid te exacerbat, ut respondeas?
Poteram et ego similia vestri
loqui,
si esset anima vestra pro anima mea!
Concinnarem super vos sermones
et moverem caput meum super vos.
Roborarem vos ore meo
et motum labiorum meorum non cohiberem.
Si locutus fuero, non quiescet dolor
meus
et, si tacuero, non recedet a me;
nunc autem defatigavit me dolor
meus,
et tu vastasti omnem cœtum meum.
Rugæ meæ testimonium dicunt contra
me;
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens
mihi,
Ira eius discerpsit me et adversata
est mihi,
et infremuit contra me dentibus suis.
Hostis meus acuit oculos suos in me.
Aperuerunt super me ora sua
et exprobrantes percusserunt maxillam meam,
simul conferti contra me.
Concludit me Deus apud iniquum
et manibus impiorum me tradit.
Ego, ille quondam tranquillus,
repente contritus sum.
Tenuit cervicem meam, confregit me
et posuit me sibi quasi in signum.
Circumdedit me lanceis suis,
scidit lumbos meos, non pepercit
et effudit in terra iecur meum.
Dirupit me rumpens et diruens,
irruit in me quasi gigas.
Saccum consui super cutem meam
et dimisi in terram cornu meum.
Facies mea rubuit a fletu,
et palpebræ meæ caligaverunt;
attamen absque iniquitate manus
meæ,
cum haberem mundas preces.
Terra, ne operias sanguinem
meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Ecce enim in cælo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
Interpretes mei sunt cogitationes
meæ:
ad Deum stillat oculus meus.
Atque utinam sic iudicaretur vir cum
Deo,
sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Capitulum 17
Spiritus meus attenuatus est,
dies mei exstincti,
et solum mihi superest sepulcrum.
Nonne irrisiones circumdant me,
et in amaritudinibus moratur oculus meus?
Pone pignus pro me iuxta te;
et quis umquam spondens percutiet manum meam?
Cor eorum longe fecisti a
disciplina;
propterea non exaltabuntur.
Prædam pollicetur sociis,
sed oculi filiorum eius deficient.
Posuit me quasi in proverbium
vulgi
et conspuendum in faciem.
Caligavit ab indignatione oculus
meus,
et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra impium excitabitur.
Et tenebit iustus viam suam,
et mundus manibus addet fortitudinem.
Igitur omnes vos convertimini et
venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Dies mei transierunt, cogitationes
meæ dissipatæ sunt
et desideria cordis mei.
Noctem verterunt in diem;
et rursum post tenebras properat lux.
Si sustinuero, infernus domus mea
est;
et in tenebris stravi lectulum meum.
Putredini dixi: Pater meus es!;
Mater mea et soror mea! vermibus.
Ubi est ergo nunc præstolatio
mea,
et patientiam meam quis considerat?
In profundissimum infernum
descendent omnia mea;
simul in pulvere erit requies mihi? ».
Capitulum 18
Respondens autem Baldad Suhites
dixit:
« Usque ad quem finem
verba iactabitis?
Intellegite prius, et sic loquamur.
Quare reputati sumus ut iumenta
et sorduimus coram vobis?
Qui perdis animam tuam in furore
tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
Etenim lux impii exstinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius.
Lux obtenebrescet in tabernaculo
illius,
et lucerna, quæ super eum est, exstinguetur.
Arctabuntur gressus virtutis
eius,
et præcipitabit eum consilium suum.
Immissi sunt in rete pedes eius,
et in reticulo ambulat.
Tenet plantam illius laqueus,
et firmatur super eum tendiculum.
Abscondita est in terra pedica
eius,
et decipula illius super semitam.
Undique terrent eum formidines
et involvunt pedes eius.
Attenuatur fame robur eius,
et pernicies parata costis illius.
Devorat partes cutis eius,
consumat membra illius primogenitus mortis.
Avellitur de tabernaculo suo fiducia
eius,
et urges eum ad regem formidinum.
Habitas in tabernaculo, quod iam non
est ei;
aspergitur in habitatione eius sulphur.
Deorsum radices eius siccantur,
sursum autem atteruntur rami eius.
Memoria illius periit de terra,
et non celebrabitur nomen eius in plateis.
Expellent eum de luce in
tenebras
et de orbe transferent eum.
Non erit semen eius neque progenies
in populo suo,
nec ullæ reliquiæ in commoratione eius.
In die eius stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
Hæc sunt ergo tabernacula
iniqui;
et iste locus eius, qui ignorat Deum ».
Capitulum 19
Respondens autem Iob dixit:
« Usquequo affligitis
animam meam
et atteritis me sermonibus?
En decies obiurgatis me
et non erubescitis opprimentes me.
Nempe, etsi erravi,
mecum erit error meus.
Si vos contra me erigimini
et arguitis me opprobriis meis,
saltem nunc intellegite quia Deus non
æquo iudicio afflixerit me
et rete suo me cinxerit.
Etsi clamo: Vim patior!, non
exaudior;
si vociferor, non est qui iudicet.
Semitam meam circumsæpsit, et
transire non possum;
et in calle meo tenebras posuit.
Spoliavit me gloria mea
et abstulit coronam de capite meo.
Destruxit me undique, et pereo,
et evellit quasi arborem spem meam.
Iratus est contra me furor eius,
et sic me habuit quasi hostem suum.
Simul venerunt turmæ eius
et fecerunt sibi viam adversus me
et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Fratres meos longe fecit a me,
et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Dereliquerunt me propinqui mei,
et, qui me noverant, obliti sunt mei.
Inquilini domus meæ et ancillæ
meæ sicut alienum habuerunt me,
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Servum meum vocavi, et non
respondit;
ore proprio deprecabar illum.
Halitum meum exhorruit uxor mea,
et fetui filiis uteri mei.
Vel infantes despiciebant me
et, cum surgerem, detrahebant mihi.
Abominati sunt me quondam
consiliarii mei;
et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
Pelli meæ, consumptis carnibus,
adhæsit os meum,
et evanuit cutis mea circa dentes meos.
Miseremini mei, miseremini mei,
saltem vos, amici mei,
quia manus Domini tetigit me.
Quare persequimini me sicut Deus
et carnibus meis non saturamini?
Quis mihi tribuat, ut scribantur
sermones mei?
Quis mihi det, ut exarentur in libro
stilo ferreo et plumbeo,
in æternum sculpantur in silice?
Scio enim quod redemptor meus
vivit
et in novissimo super pulvere stabit;
et post pellem meam hanc, quam
abstraxerunt,
et de carne mea videbo Deum.
Quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum.
Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
Si ergo nunc dicitis: “Quomodo
persequemur eum
et radicem verbi inveniemus contra eum?”,
timete a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est;
et scitote esse iudicium ».
Capitulum 20
Respondens autem Sophar
Naamathites dixit:
« Idcirco cogitationes
meæ reducunt me,
eo quod intellectus effulsit in me.
Doctrinam, qua me arguis, audiam,
at spiritus intellegentiæ meæ respondebit mihi.
Scisne hoc a principio,
ex quo positus est homo super terram,
quod exsultatio iniquorum brevis
sit,
et gaudium impiorum ad instar puncti?
si ascenderit usque ad cælum
superbia eius,
et caput eius nubes tetigerit,
quasi sterquilinium in finem
perdetur,
et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
Velut somnium avolans non
invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
Oculus, qui eum viderat, non
videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
Filii eius satagent complacere
pauperibus,
et manus illius reddent ei possessionem suam.
Ossa eius, quæ implebantur
adulescentia,
cum eo in pulvere dormient.
Cum enim dulce fuerit in ore eius
malum,
abscondet illud sub lingua sua.
Parcet illi et non derelinquet
illud
et celabit in gutture suo.
Panis eius in visceribus illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Divitias, quas devoravit,
evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
Venenum aspidum sugebat,
et occidet eum lingua viperæ.
Non videat rivulos olei,
torrentes mellis et butyri.
Restituet quæstum suum nec
deglutiet,
de opibus venditionum non lætabitur.
Quoniam confringens deseruit
pauperes,
domum rapuit et non ædificavit eam.
Nec est satiatus venter eius;
et cum desideriis suis evadere non potuit.
Non fuerunt reliquiæ de cibo
eius,
et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Cum satiatus fuerit, arctabitur;
et omnis dolor irruet super eum.
Impleat ventrem suum:
emittet Deus in eum iram furoris sui
et pluet super illum bellum suum.
Fugiet arma ferrea
et irruet in arcumaereum.
Sagitta transverberabit corpus
eius,
et fulgur iecur eius;
vadent et venient super eum horribilia.
Omnes tenebræ absconditæ sunt in
occultis eius,
devorabit eum ignis, qui non succenditur;
affligetur relictus in tabernaculo suo.
Revelabunt cæli iniquitatem
eius,
et terra consurget adversus eum.
Auferetur germen domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
Hæc est pars hominis impii a
Deo,
et hereditas verborum eius a Domino ».
Capitulum 21
Respondens autem Iob dixit:
« Audite, quæso,
sermones
meos,
et sint hæc consolationes vestræ.
Sustinete me, et ego loquar;
et post verba mea ridebitis.
Numquid contra hominem disputatio mea
est,
ut merito non debeam impatiens fieri?
Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
Et ego, quando recordatus fuero,
pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
Quare ergo impii vivunt,
senuerunt confortatique sunt divitiis?
Semen eorum permanet coram eis,
et progenies eorum in conspectu eorum.
Domus eorum securæ sunt et
pacatæ,
et non est virga Dei super illos.
Bos eorum concepit et non
abortivit,
vacca peperit et non est privata fetu suo.
Egrediuntur quasi greges parvuli
eorum,
et infantes eorum exsultant lusibus.
Tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi.
Ducunt in bonis dies suos
et in puncto ad inferna descendunt.
Qui dixerant Deo: “Recede a
nobis!
Scientiam viarum tuarum nolumus.
Quis est Omnipotens, ut serviamus
ei,
et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
Sint in manu eorum bona sua;
consilium vero impiorum longe sit a me.
Quam sæpe lucerna impiorum
exstinguitur,
et superveniet eis pernicies,
et dolores dividet in furore suo?
Erunt sicut paleæ ante faciem
venti,
et sicut favilla, quam turbo dispergit.
“Servabitne Deus filiis
iniquitatem eius?”.
Retribuat illi, ut sciat.
Videbunt oculi eius interfectionem
suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
Quid enim ad eum pertinet de domo
sua post se,
et si numerus mensium eius recidetur?
Numquid Deum docebit quispiam
scientiam,
qui excelsos iudicat?
Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix;
viscera eius plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur.
Alius vero moritur in amaritudine
animæ
absque ullis opibus;
et tamen simul in pulvere
dormient,
et vermes operient eos.
Certe novi cogitationes vestras
et sententias contra me iniquas.
Dicitis enim: “Ubi est domus
principis,
et ubi tabernacula impiorum?”.
Nonne interrogastis quemlibet de
viatoribus
et signa eorum non agnovistis?
Quia in diem perditionis servatur
malus
et ad diem furoris abducetur.
Quis arguet coram eo viam eius,
et, quæ fecit, quis reddet illi?
Ipse ad sepulcra ducetur,
et super tumulum vigilabunt.
Dulces erunt ei glebæ vallis,
et post se omnem hominem trahet
et ante se innumerabiles.
Quomodo igitur consolamini me
frustra,
et responsionis vestræ restat perfidia? ».
Capitulum 22
Respondens autem Eliphaz
Themanites dixit:
« Numquid Deo prodesse
potest homo,
cum vix intellegens sibi ipse proderit?
Quid prodest Omnipotenti, si iustus
fueris,
aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?
Numquid pro tua pietate arguet te
et veniet tecum in iudicium?
Et non propter malitiam tuam
plurimam
et infinitas iniquitates tuas?
Sumpsisti enim pignori fratres tuos
sine causa
et nudos spoliasti vestibus.
Aquam lasso non dedisti
et esurienti cohibuisti panem.
Numquid viro forti brachio erit
terra,
et acceptus sedebit in ea?
Viduas dimisisti vacuas
et lacertos pupillorum comminuisti.
Propterea circumdatus es
laqueis,
et conturbat te subita formido.
Vel tenebras non vides,
et impetus aquarum opprimit te.
“Nonne Deus excelsior
cælo?
Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”.
Et dicis: “Quid enim novit
Deus
et quasi per caliginem iudicat?
Nubes latibulum eius, nec nostra
considerat;
et circa orbem cæli perambulat”.
Numquid semitam sæculorum custodire
cupis,
quam calcaverunt viri iniqui?
Qui sublati ante tempus suum,
et fluvius subvertit fundamentum eorum.
Qui dicebant Deo: “Recede a
nobis!”
et “Quid faciet Omnipotens nobis?”.
Cum ille implesset domos eorum
bonis,
quorum sententia procul erat ab eo.
Videbunt iusti et lætabuntur,
et innocens subsannabit eos:
“Vere succisus est status
eorum,
et reliquias eorum devoravit ignis”.
Acquiesce igitur ei, et habeto
pacem;
et per hæc habebis fructus optimos.
Suscipe ex ore illius legem
et pone sermones eius in corde tuo.
Si reversus fueris ad Omnipotentem,
ædificaberis
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Comparabis tamquam terram aurum
et tamquam glaream torrentis Ophir.
Eritque Omnipotens metallum
tuum,
et argentum coacervabitur tibi.
Tunc super Omnipotentem deliciis
afflues
et elevabis ad Deum faciem tuam.
Supplex rogabis eum, et exaudiet
te,
et vota tua reddes.
Decernes rem, et veniet tibi,
et in viis tuis splendebit lumen.
Quia humiliat eum, qui loquitur
superba,
et demissus oculis ipse salvabitur.
Eripiet innocentem,
eripietur autem in munditia manuum suarum ».
Capitulum 23
Respondens autem Iob ait:
« Nunc quoque in
amaritudine est querela mea,
et manus eius aggravata est super gemitum meum.
Quis mihi tribuat, ut cognoscam et
inveniam illum
et veniam usque ad solium eius?
Ponam coram eo iudicium
et os meum replebo increpationibus,
ut sciam verba, quæ mihi
respondeat,
et intellegam quid loquatur mihi.
Num multa fortitudine contendet
mecum?
Non! Ipse tantum audiat!
Tunc iustus disceptabit cum illo,
et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intellegam eum.
Si ad sinistram pergam, non
apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Ipse vero scit viam meam,
et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
Vestigia eius secutus est pes
meus,
viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
A mandatis labiorum eius non
recessi
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Ipse enim solus est, et quis
repellet eum?
Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
Cum expleverit in me voluntatem
suam,
et alia multa similia præsto sunt ei;
et idcirco a facie eius turbatus
sum
et considerans eum timore sollicitor.
Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
Non enim perii propter imminentes
tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.
Capitulum 24
Cur ab Omnipotente non sunt
abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
Alii terminos transtulerunt,
diripuerunt greges et paverunt eos.
Asinum pupillorum abegerunt
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
Subverterunt pauperum viam,
et simul se occultare coacti sunt mansueti terræ.
Alii, quasi onagri in deserto,
egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad prædam
in terra arida ad panem liberis.
Agrum non suum demetunt
et vineam peccatoris vindemiant.
Nudi pernoctant sine indumento,
nec est eis operimentum in frigore.
Imbre montium rigantur
et non habentes refugium adhærent rupibus.
Abripuerunt pupillum ab ubere
et pauperem pignori sumpserunt;
nudi et incedentes absque
vestitu
et esurientes portant spicas.
Inter muros oleum expresserunt
et calcatis torcularibus sitiunt.
De civitatibus morientes
ingemuerunt,
et anima vulneratorum clamavit,
et Deus non ponit aurem ad precem.
Ipsi fuerunt rebelles lumini,
nescierunt vias eius
nec morati sunt in semitis eius.
Mane primo consurgit homicida,
interficit egenum et pauperem;
per noctem vero erit quasi fur.
Oculus adulteri observat
caliginem
dicens: “Non me videbit oculus”;
et operiet vultum suum.
Perfodit in tenebris domos, interdiu
sese abdiderunt
et ignoraverunt lucem.
Si subito apparuerit aurora,
arbitrantur umbram mortis,
nam sunt assueti terroribus umbræ mortis.
“Levis est super faciem
aquæ;
maledicta est pars eius in terra,
nec est qui se dirigat ad vineas eius.
Siccitas et calor abstulerunt aquas
nivium,
et inferi eos, qui peccaverunt.
Sinus matris obliviscatur eius,
dulcedo illius vermes fiant;
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum iniquitas.
Male egit cum sterili, quæ non
parit,
et viduæ bene non fecit.
Detraxit fortes in fortitudine
sua
et, cum steterit, ille non credet vitæ suæ.
Dedit ei locum securitatis, quo
sustentetur;
oculi autem eius sunt in viis illius.
Elevati sunt ad modicum et non
subsistent,
et humiliabuntur sicut omnia et auferentur
et sicut summitates spicarum conterentur”.
Quod si non est ita, quis me potest
arguere esse mentitum
et ponere in nihilum verba mea? ».
Capitulum 25
Respondens autem Baldad Suhites
dixit:
« Potestas et terror apud
eum est,
qui facit pacem in sublimibus suis.
Numquid est numerus militum eius?
Et super quem non surget lumen illius?
Numquid iustificari potest homo
comparatus Deo,
aut apparere mundus natus de muliere?
Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius;
quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ».
Capitulum 26
Respondens autem Iob dixit:
« Quomodo adiuvisti
imbecillem?
Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
Quod dedisti illi consilium, qui non
habet sapientiam?
Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
Quem docere voluisti?
Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
Ecce umbræ gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum Perditioni.
Qui extendit aquilonem super
vacuum
et appendit terram super nihilum.
Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
Qui operit faciem solii sui
expandens super illud nebulam suam.
Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebræ.
Columnæ cæli contremiscunt
et pavent ab increpatione eius.
In fortitudine sua terruit mare
et prudentia sua percussit Rahab.
Spiritus eius serenavit cælos,
et manus eius confodit colubrum fugientem.
Ecce hæc sunt termini viarum
eius;
et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius
intueri? ».
Capitulum 27
Addidit quoque Iob assumens
parabolam suam et dixit:
« Vivit Deus, qui abstulit
ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam
meam,
quia, donec superest halitus in
me,
et spiritus Dei in naribus meis,
non loquentur labia mea
iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium!
Absit a me, ut iustos vos esse
iudicem;
donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
Iustificationem meam, quam cœpi
tenere, non deseram,
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Sit ut impius inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
Quæ est enim spes impii, cum
secet,
cum rapiat Deus animam eius?
Numquid Deus audiet clamorem
eius,
cum venerit super eum angustia?
Aut poterit in Omnipotente
delectari
et invocare Deum omni tempore?
Docebo vos manum Dei,
quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Ecce vos omnes observastis,
et quid sine causa vana loquimini?
Hæc est pars hominis impii apud
Deum,
et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
Si multiplicati fuerint filii eius,
in gladio erunt,
et nepotes eius non saturabuntur pane.
Qui reliqui fuerint ex eo,
sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
Si comportaverit quasi terram
argentum
et sicut lutum præparaverit vestimenta,
præparabit quidem, sed iustus
vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
Ædificavit sicut aranea domum
suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
Dives, cum dormierit, nihil secum
auferet;
aperiet oculos suos et nihil inveniet.
Apprehendet eum quasi aqua
inopia,
nocte opprimet eum tempestas.
Tollet eum ventus urens et
auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Et mittet super eum et non
parcet;
de manu eius fugiens fugiet.
Complodet super eum manus suas
et sibilabit eum de loco suo.
Capitulum 28
Habet argentum venarum
principia
et auro locus est, in quo conflatur.
Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in æs vertitur.
Terminum posuit tenebris
et universorum finem ipse scrutatur,
lapidem quoque caliginis et umbræ.
Aperuit cuniculos gens peregrina,
ipsique obliti sunt pedes,
penduli hærent plus quam vir nutans.
Terra, de qua oriebatur panis,
in profundo subversa est sicut per ignem.
Locus sapphiri lapides eius,
et glebæ illius aurum.
Semitam ignoravit avis rapax,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
Non calcaverunt eam filii
superbiæ,
nec pertransivit per eam leæna.
Ad silicem extendit manum suam,
subvertit a radicibus montes.
In petris canales excidit,
et omne pretiosum vidit oculus eius.
Profunda quoque fluviorum scrutatus
est
et abscondita in lucem produxit.
Sapientia vero ubi invenitur?
Et quis est locus intellegentiæ?
Nescit homo structuram eius,
nec invenitur in terra viventium.
Abyssus dicit: “Non est in
me”;
et mare loquitur: “Non est mecum”.
Non dabitur aurum obryzum pro
ea,
nec appendetur argentum in commutatione eius.
Non appendetur auro Ophir
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
Non adæquabitur ei aurum vel
vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
Corallia et crystallum non
memorabuntur comparatione eius;
et possessio sapientiæ potior margaritis.
Non adæquabitur ei topazius de
Æthiopia
nec auro mundissimo componetur.
Unde ergo sapientia venit,
et quis est locus intellegentiæ?
Abscondita est ab oculis omnium
viventium,
volucres quoque cæli latet.
Perditio et mors dixerunt:
“Auribus nostris audivimus famam eius”.
Deus intellegit viam eius,
et ipse novit locum illius.
Ipse enim fines mundi intuetur
et omnia, quæ sub cælo sunt, respicit.
Qui fecit ventis pondus
et aquas appendit in mensura,
quando ponebat pluviis legem
et viam procellis sonantibus,
tunc vidit illam et enarravit
et præparavit et investigavit.
Et dixit homini: “Ecce timor
Domini, ipsa est sapientia;
et recedere a malo intellegentia” ».
Capitulum 29
Addidit quoque Iob assumens
parabolam suam et dixit:
« Quis mihi tribuat, ut
sim iuxta menses pristinos,
secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
Quando splendebat lucerna eius super
caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Sicut fui in diebus adulescentiæ
meæ,
quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei,
quando lavabam pedes meos lacte,
et petra fundebat mihi rivos olei.
Quando procedebam ad portam
civitatis
et in platea parabam cathedram mihi,
videbant me iuvenes et
abscondebantur,
et senes assurgentes stabant.
Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
Vocem suam cohibebant duces,
et lingua eorum palato suo adhærebat.
Auris audiens beatificabat me,
et oculus videns testimonium reddebat mihi,
eo quod liberassem pauperem
vociferantem
et pupillum, cui non esset adiutor.
Benedictio perituri super me
veniebat,
et cor viduæ iubilare feci.
Iustitia indutus sum et vestivi
me,
sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
Oculus fui cæco
et pes claudo;
pater eram pauperum
et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam prædam.
Dicebamque: In nidulo meo moriar
et sicut palma multiplicabo dies.
Radix mea aperta est secus
aquas,
et ros morabitur in ramis meis.
Gloria mea semper innovabitur,
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Qui me audiebant, blandiebantur
et intenti tacebant ad consilium meum.
Verbis meis addere nihil
audebant,
et super illos stillabat eloquium meum.
Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Si quando ridebam ad eos, non
credebant,
et lux vultus mei non cadebat in terram.
Si voluissem ire ad eos, sedebam
primus;
cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,
eram tamen mærentium consolator.
Capitulum 30
Nunc autem derident me
iuniores tempore,
quorum non dignabar patres
ponere cum canibus gregis mei;
quorum virtus manuum mihi erat pro
nihilo,
et robur iuvenile perierat totum.
Egestate et fame steriles, qui
rodebant in solitudine,
serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
et mandebant herbas et arborum
frutices,
et radix iuniperorum erat cibus eorum.
De medio eiciebantur,
clamabant contra eos tamquam fures;
ad ripas habitabant torrentium
et in cavernis terræ et petrarum;
inter frutices rudebant,
sub sentibus se congerebant;
filii stultorum et ignobilium
et de terra penitus exturbati.
Nunc in eorum canticum versus sum
et factus sum eis in proverbium.
Abominantur me et longe fugiunt a
me
et faciem meam conspuere non verentur.
Pharetram enim suam aperuit et
afflixit me
et frenum in os meum immisit.
Ad dexteram progenies
surrexerunt;
pedes meos subverterunt
et complanaverunt contra me semitas ruinæ.
Dissipaverunt itinera mea,
insidiati sunt mihi et prævaluerunt,
et non fuit qui ferret auxilium.
Quasi rupto muro et aperto irruerunt
super me
et sub ruinis devoluti sunt.
Versi sunt contra me in
terrores,
persequitur quasi ventus principatum meum,
et velut nubes pertransiit salus mea.
Nunc autem in memetipso effunditur
anima mea;
et possident me dies afflictionis.
Nocte os meum perforatur
doloribus;
et, qui me comedunt, non dormiunt.
In multitudine roboris tenent
vestimentum meum
et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
Proiecit me in lutum,
et assimilatus sum favillæ et cineri.
Clamo ad te, et non exaudis me;
sto, et non respicis me.
Mutatus es mihi in crudelem
et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Elevasti me
et quasi super ventum ponens dissolvisti me.
Scio quia morti trades me,
ubi constituta est domus omni viventi.
Verumtamen non ad ruinam mittit
manum;
et in exitio eius erit salvatio.
An non flebam quondam super eo, qui
afflictus erat,
et compatiebatur anima mea pauperi?
Exspectabam bona, et venerunt mihi
mala;
præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Interiora mea efferbuerunt absque
ulla requie;
prævenerunt me dies afflictionis.
Tætro vultu incedebam sine
consolatione,
consurgens in turba clamabam.
Frater fui draconum
et socius struthionum.
Cutis mea denigrata est super
me,
et ossa mea aruerunt præ caumate.
Versa est in luctum cithara mea,
et organum meum in vocem flentium.
Capitulum 31
Pepigi fœdus cum oculis meis
ut ne cogitarem quidem de virgine.
Quæ enim pars mea apud Deum
desuper,
et quæ hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
Numquid non perditio est iniquo,
et alienatio operantibus iniustitiam?
Nonne ipse considerat vias meas
et cunctos gressus meos dinumerat?
Si ambulavi in vanitate,
et festinavit in dolo pes meus,
appendat me in statera iusta
et sciat Deus integritatem meam.
Si declinavit gressus meus de
via,
et si secutum est oculos meos cor meum,
et si manibus meis adhæsit macula,
seram, et alius comedat,
et progenies mea eradicetur.
Si deceptum est cor meum super
muliere,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
molat pro alio uxor mea,
et super illam incurventur alii.
Hoc enim nefas est
et iniquitas iudicialis;
ignis est usque ad perditionem
devorans
et omnia eradicans genimina.
Si contempsi subire iudicium cum
servo meo et ancilla mea,
cum disceptarent adversum me,
quid enim faciam, cum surrexerit ad
iudicandum Deus;
et, cum quæsierit, quid respondebo illi?
Numquid non in ventre fecit me,
qui et illum operatus est,
et formavit me in visceribus unus?
Si negavi, quod volebant,
pauperibus
et oculos viduæ languescere feci;
si comedi buccellam meam solus,
et non comedit pupillus ex ea,
quia ab infantia mea educavi eum ut
pater
et de ventre matris meæ direxi eam;
si despexi pereuntem, eo quod non
habuerit indumentum,
et absque operimento pauperem;
si non benedixerunt mihi latera
eius,
et de velleribus ovium mearum calefactus est;
si levavi super pupillum manum
meam,
cum viderem in porta adiutorium mihi,
umerus meus a iunctura sua
cadat,
et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
quia timor super me calamitas a
Deo,
et contra maiestatem eius nihil valerem!
Si putavi aurum securitatem meam
et obryzo dixi: Fiducia mea!;
si lætatus sum super multis
divitiis meis,
et quia plurima repperit manus mea;
si vidi solem, cum fulgeret,
et lunam incedentem clare,
et decepit me in abscondito cor
meum,
et osculatus sum manum meam ore meo,
quæ est iniquitas iudicialis,
eo quod negassem Deum desuper;
si gavisus sum ad ruinam eius, qui
me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum,
cum non dederim ad peccandum guttur
meum,
ut expeterem maledicens animam eius;
si non dixerunt viri tabernaculi
mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus
sit?”;
foris non mansit peregrinus,
ostium meum viatori patuit;
si abscondi quasi homo peccatum
meum
et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
si expavi ad multitudinem
nimiam,
et despectio propinquorum terruit me,
et magis tacui nec egressus sum ostium.
Quis mihi tribuat auditorem?
Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi!
Ecce liber, quem scripsit vir litis meæ,
ut in umero meo portem illum
et alligem illum quasi coronam mihi.
Numerum graduum meorum pronuntiabo
illi
et quasi principem adibo eum.
Si adversum me terra mea clamat,
et cum ipsa sulci eius deflent;
si fructus eius comedi absque
pecunia
et animam agricolarum eius afflixi,
pro frumento oriatur mihi
tribulus,
et pro hordeo herba fœtida! ».
Finita sunt verba Iob.
Capitulum 32
Omiserunt autem tres viri isti
respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
Et iratus indignatusque est Eliu
filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem
adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Porro adversum amicos eius indignatus
est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo
condemnassent Iob.
Igitur Eliu exspectavit Iob
loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
cum autem vidisset Eliu quod tres
respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Respondensque Eliu filius Barachel
Buzites dixit:
« Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
Dixi: Ætas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
Sed, ut video, spiritus est in
hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Non sunt longævi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Exspectavi enim sermones
vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
Ne forte dicatis: “Invenimus
sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Extimuerunt nec responderunt
ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
Quoniam igitur exspectavi, et non
sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
en venter meus quasi mustum absque
spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
Capitulum 33
Audi igitur, Iob, eloquia mea
et omnes sermones meos ausculta.
Ecce aperui os meum,
loquatur lingua mea in faucibus meis.
Ex recto corde sermones mei sunt,
et sententiam puram labia mea loquentur.
Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Si potes, responde mihi,
præpara te coram me et consiste.
Ecce ego sicut tu coram Deo sum
et de eodem luto abscissus sum et ego.
Verumtamen terror meus non te
terreat,
et onus meum non sit tibi grave.
Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi:
“Mundus sum ego et absque
delicto;
immaculatus, et non est iniquitas in me.
Quia querelas in me repperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi;
posuit in nervo pedes meos,
custodivit omnes semitas meas”.
Hoc est ergo, in quo non es
iustificatus, respondebo tibi,
quia maior est Deus homine.
Quare adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi?
Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
tunc aperit aures virorum
et in visionibus terret eos,
ut avertat hominem ab his, quæ
facit,
et liberet eum de superbia,
eruens animam eius a fovea
et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
Increpat quoque per dolorem in
lectulo,
et tremitus ossium eius continuus.
Abominabilis ei fit in vita sua
panis,
et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Tabescet caro eius in conspectu,
et ossa, quæ non videbantur, nudabuntur.
Appropinquavit corruptioni
foveæ,
et vita illius mortiferis sedibus.
Si fuerit apud eum angelus, unus de
milibus interpres,
ut annuntiet homini æquitatem,
miserebitur eius et dicet:
“Libera eum, ut non descendat in foveam;
inveni, in quo ei propitier”.
Revirescet caro eius plus quam in
iuventute,
revertetur ad dies adulescentiæ suæ.
Deprecabitur Deum, et placabilis ei
erit;
et videbit faciem eius in iubilo,
et reddet homini iustitiam suam.
Canit ad homines et dicit:
“Peccavi et iustitiam perverti
et non debui satisfacere.
Liberavit animam suam, ne pergeret
in foveam,
sed vivens lucem videret”.
Ecce hæc omnia operatur Deus
duobus, tribus vicibus cum homine,
ut revocet animas eorum a fovea
et illuminet luce viventium.
Attende, Iob, et audi me
et tace, dum ego loquor.
Si autem habes quod loquaris,
responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum.
Quod si non habes, audi me;
tace, et docebo te sapientiam ».
Capitulum 34
Pronuntians itaque Eliu etiam hæc
locutus est:
« Audite, sapientes, verba
mea;
et eruditi, auscultate me.
Auris enim verba probat,
et guttur escas gustu diiudicat.
Iudicium eligamus nobis
et inter nos videamus quid sit melius.
Quia dixit Iob: “Iustus
sum,
et Deus avertit iudicium meum;
in iudicando enim me mendacium
est,
violenta sagitta mea absque ullo peccato”.
Quis est vir, ut est Iob,
qui bibit subsannationem quasi aquam,
qui graditur una cum operantibus
iniquitatem
et ambulat cum viris impiis?
Dixit enim: “Non prodest
viro,
etiamsi cum Deo familiariter agit”.
Ideo, viri cordati, audite me:
Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Opus enim hominis reddet ei
et iuxta vias singulorum restituet eis.
Vere enim Deus non operatur
malum,
nec Omnipotens subvertet iudicium.
Quis commisit ei terram suam,
aut quis posuit totum orbem?
Si direxerit ad se cor suum,
spiritum illius et halitum ad se trahat,
deficiet omnis caro simul,
et homo in cinerem revertetur.
Si habes ergo intellectum, audi
hoc
et ausculta vocem eloquii mei:
Numquid, qui non amat iudicium,
reget imperio?
Num iustum magnum condemnabis,
qui dicet regi:
“Nequam!”,
qui vocabit duces: “Impios!”,
qui non accipit personas
principum
nec cognovit opulentum,
cum disceptaret contra pauperem?
Opus enim manuum eius sunt universi.
Subito morientur; et in media
nocte
turbabuntur populi et pertransibunt,
et auferent violentum absque conatu.
Oculi enim eius super vias
hominum,
et omnes gressus eorum considerat.
Non sunt tenebræ, et non est umbra
mortis,
ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem.
Nec enim ultra homini ponit
conveniendi locum,
ut veniat ad Deum in iudicium.
Conteret potentes sine
inquisitione
et stare faciet alios pro eis.
Novit enim opera eorum
et idcirco inducet noctem, et conterentur.
Quasi impios percussit eos
in loco videntium,
qui quasi de industria recesserunt
ab eo
et omnes vias eius intellegere noluerunt,
cum induceret ad se clamorem egeni
et audiret vocem pauperum.
Ipse enim si quieverit, quis est qui
condemnet?
Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,
super gentem et super homines simul?
Ne regnet homo impius,
ne sint laquei populo.
Si enim dixit quispiam Deo:
“Ferre debui! Iam non perverse agam.
Dum videam, tu doce me;
si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”.
Numquid pro te Deus satisfaciet,
quia respuisti?
Tu enim eliges, et non ego;
et si quid nosti melius, loquere.
Viri intellegentes loquentur
mihi,
et vir sapiens, qui audiet me:
“Iob autem non in sapientia
locutus est,
et verba illius non sonant disciplinam”.
Utique, probetur Iob usque ad
finem
de responsionibus hominum iniquitatis.
Quia addit super peccata sua
delictum,
inter nos plaudit manibus
et multiplicat sermones suos contra Deum ».
Capitulum 35
Igitur Eliu hæc rursum locutus
est:
« Numquid æqua tibi
videtur tua cogitatio,
ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”?
Dixisti enim: “Quid ad te?
Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”.
Itaque ego respondebo sermonibus
tuis
et amicis tuis tecum.
Suspice cælum et intuere
et contemplare nubes quod altiores te sint.
Si peccaveris, quid facies ei?
Et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra
eum?
Porro si iuste egeris, quid donabis
ei?
Aut quid de manu tua accipiet?
Homini, qui similis tui est, nocebit
impietas tua,
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Propter multitudinem oppressorum
clamabunt
et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
sed nemo dixit: “Ubi est Deus,
qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
qui docet nos super iumenta
terræ
et super volucres cæli erudit nos?”.
Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
Etiam, frustra: non audiet Deus,
et Omnipotens non intuebitur.
Omnino cum dixeris: “Non
considerat”,
iudicium est coram illo, et exspectas eum.
Et nunc cum dicis: “Ira eius
pœnas non infert,
nec ulciscitur scelus valde”,
Iob frustra aperit os suum
et absque scientia verba multiplicat ».
Capitulum 36
Addens quoque Eliu hæc locutus
est:
« Sustine me paululum, et
indicabo tibi:
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Repetam scientiam meam a longe
et Factori meo tribuam iustitiam.
Vere enim absque mendacio sermones
mei,
et perfectus scientia adest tecum.
Deus potens est; non abicit,
potens virtute cordis.
Non vivere faciet impium,
sed iudicium pauperibus tribuit.
Non auferet a iusto oculos suos
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
Et si fuerint vincti compedibus
et vinciantur funibus paupertatis,
indicabit eis opera eorum
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Revelabit quoque aurem eorum, ut
corripiat,
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Si audierint et observaverint,
complebunt dies suos in bono
et annos suos in deliciis.
Si autem non audierint, transibunt
per canalem mortis
et consumentur in stultitia.
Impii corde sibi reponent iram
Dei
neque clamabunt, cum vincti fuerint.
Morietur in iuventute anima
eorum,
et vita eorum in adulescentia.
Eripiet de angustia sua pauperem
et revelabit in tribulatione aurem eius.
Igitur salvabit te de ore
angusto,
amplitudo et non angustiæ erunt sub te;
requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Causa tua quasi impii iudicata
est,
causam iudiciumque tenebunt.
Cave, ne te seducat abundantia,
nec multitudo donorum inclinet te.
Nonne proferetur clamor tuus nisi in
angustia?
Et omnes conatus roboris?
Ne inhies nocti,
ut ascendat turba pro eis.
Cave, ne declines ad
iniquitatem;
propter hoc enim expertus es miseriam.
Ecce, Deus excelsus in fortitudine
sua.
Quis ei similis doctor?
Quis poterit scrutari vias eius,
aut quis potest ei dicere: “Operatus es
iniquitatem”?
Memento, ut magnifices opus
eius,
de quo cecinerunt viri.
Omnes homines vident eum,
unusquisque intuetur procul.
Ecce, Deus magnus vincens scientiam
nostram;
numerus annorum eius inæstimabilis.
Qui aufert stillas pluviæ
et effundit imbres ad instar fluminis,
quos nubes effundunt,
stillantes super homines multos.
Profecto quis intellegit
dilatationem nubium,
strepitum tabernaculi eius?
Ecce extendit circum se lumen
suum
et fundamenta maris texit.
Per hæc enim iudicat populos
et dat escas copiose.
In manibus abscondit lucem
et præcipit ei, ut percutiat.
Fragor eius de eo annuntiat,
zelans ira contra iniquitatem.
Capitulum 37
Super hoc expavit cor meum
et emotum est de loco suo.
Audite fremitum vocis eius
et murmur de ore illius procedens.
Subter omnes cælos ipsum
revolvit,
et lumen illius super terminos terræ.
Post eum rugiet sonitus,
tonabit voce magnitudinis suæ;
et non retardabit, cum audita fuerit vox eius.
Tonabit Deus in voce sua
mirabiliter,
qui facit magna et inscrutabilia.
Qui præcipit nivi, ut descendat in
terram,
et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.
Qui in manu omnium hominum
signat,
ut noverint singuli opera sua.
Ingredietur bestia latibulum
et in antro suo morabitur.
Ab interioribus egredietur
tempestas,
et ab Arcturo frigus.
Flante Deo, datur gelu,
et expansio aquarum solidatur.
Fulgur proicitur a nube,
et nubes spargunt lumen suum;
quæ lustrant per circuitum,
quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,
ad omne, quod præceperit illis super faciem orbis terrarum,
sive in castigatione terræ
suæ,
sive in misericordia eas iusserit inveniri.
Ausculta hæc, Iob;
sta et considera mirabilia Dei.
Numquid scis quando præceperit
Deus,
ut ostenderent lucem nubes eius?
Numquid nosti semitas nubium
magnas
et mirabilia perfecti scientia?
Nonne vestimenta tua calida
sunt,
cum quieverit terra austro?
Tu forsitan cum eo expandisti
cælos,
qui solidissimi, quasiaere, fusi sunt?
Ostende nobis quid dicamus illi;
nos disponere verba nescimus propter tenebras.
Quis narrabit ei, quæ loquor?
Et, si locutus fuerit, homo deglutietur.
At nunc non vident lucem:
ær offuscatus est nubibus,
sed ventus transiens fugabit eas.
Ab aquilone splendor auri venit;
et circa Deum terribilis maiestas.
Omnipotentem attingere non possumus:
magnus fortitudine;
et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.
Ideo timebunt eum homines,
non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde
sapientes ».
Capitulum 38
Respondens autem Dominus Iob de
turbine dixit:
« Quis est iste obscurans
consilium
sermonibus imperitis?
Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
Ubi eras, quando ponebam fundamenta
terræ?
Indica mihi, si habes intellegentiam.
Quis posuit mensuras eius, si
nosti?
Vel quis tetendit super eam lineam?
Super quo bases illius solidatæ
sunt?
Aut quis demisit lapidem angularem eius,
cum clamarent simul astra
matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
cum ponerem nubem vestimentum
eius
et caligine illud quasi fascia obvolverem?
Definivi illud terminis meis
et posui vectem et ostia
et dixi: Usque huc venies et non
procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Numquid in diebus tuis præcepisti
diluculo
et assignasti auroræ locum suum,
et, cum extrema terræ teneres,
excussi sunt impii ex ea?
Vertetur in lutum signatum
et stabit sicut vestimentum.
Cohibetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
Numquid ingressus es scaturigines
maris
et in novissimis abyssi deambulasti?
Numquid apertæ sunt tibi portæ
mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
Numquid considerasti latitudinem
terræ?
Indica mihi, si nosti omnia:
In qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit;
ut ducas unumquodque ad terminos
suos
et intellegas semitas domus eius?
Novisti, nam tunc natus eras,
et numerus dierum tuorum multus!
Numquid ingressus es thesauros
nivis
aut thesauros grandinis aspexisti,
quæ præparavi in tempus
angustiæ,
in diem pugnæ et belli?
Per quam viam spargitur lux,
diffunditur ventus urens super terram?
Quis dedit vehementissimo imbri
cursum
et viam fulmini tonanti,
ut plueret super terram absque
homine,
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas in terra arida?
Quis est pluviæ pater,
vel quis genuit stillas roris?
De cuius sinu egressa est
glacies,
et pruinam de cælo quis genuit?
In similitudinem lapidis aquæ
durantur,
et superficies abyssi constringitur.
Numquid coniungere valebis nexus
stellarum Pleiadum
aut funiculum Arcturi poteris solvere?
Numquid produces Coronam in tempore
suo
et Ursam cum filiis ducis tu?
Numquid nosti leges cæli
et pones scripturam eius in terra?
Numquid elevabis in nebula vocem
tuam,
et impetus aquarum operiet te?
Numquid mittes fulgura, et ibunt
et dicent tibi: “Adsumus!”?
Quis posuit in visceribus ibis
sapientiam,
vel quis dedit gallo intellegentiam?
Quis recensebit nubes in
sapientia,
et utres cæli quis declinabit,
quando funditur pulvis in
solidum,
et glebæ compinguntur?
Numquid capies leænæ prædam
et animam catulorum eius implebis,
quando cubant in antris
et in specubus insidiantur?
Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?
Capitulum 39
Numquid nosti tempus partus ibicum
in petris
vel parturientes cervas observasti?
Dinumerasti menses conceptus
earum
et scisti tempus partus earum?
Incurvantur ad fetum et pariunt
et fetus suos emittunt.
Impinguantur filii earum et
adolescunt in campo,
egrediuntur et non revertuntur ad eas.
Quis dimisit onagrum liberum,
et vincula ipsius quis solvit?
Cui dedi in solitudine domum
et tabernacula eius in terra salsuginis.
Contemnit multitudinem civitatis,
clamorem exactoris non audit.
Explorat montes pascuæ suæ
et virentia quæque perquirit.
Numquid volet taurus ferus servire
tibi
aut morabitur ad præsepe tuum?
Numquid alligabis taurum ferum ad
arandum loro tuo,
aut confringet glebas vallium post te?
Numquid fiduciam habebis in magna
fortitudine eius
et derelinques ei labores tuos?
Numquid credes illi quod
revertatur
et sementem in aream tuam congreget?
Ala struthionis læta est,
penna vero ciconiæ et avolat.
Quando derelinquit ova sua in
terra,
in pulvere calefiunt.
Obliviscitur quod pes conculcet
ea,
aut bestia agri conterat.
Duratur ad filios suos quasi non
sint sui;
frustra laborans nullo timore anxiatur.
Privavit enim eam Deus sapientia
nec dedit illi intellegentiam.
Cum tempus fuerit, in altum alas
erigit,
deridet equum et ascensorem eius.
Numquid præbebis equo
fortitudinem
aut circumdabis collo eius iubam?
Numquid suscitabis eum quasi
locustas?
Gloria hinnitus eius terror;
vallem ungula fodit, exsultat
audacter,
in occursum pergit armatis.
Contemnit pavorem nec territur
neque cedit gladio.
Super ipsum sonabit pharetra,
micat hasta et acinaces.
Fervens et fremens sorbet terram
nec consistet, cum tubæ sonaverit clangor.
Ubi audierit bucinam, dicit:
“Uah!”.
Procul odoratur bellum,
exhortationem ducum et ululatum exercitus.
Numquid per sapientiam tuam
plumescit accipiter,
expandens alas suas ad austrum?
Numquid ad præceptum tuum
elevabitur aquila
et in arduis ponet nidum suum?
In petris manet
et in præruptis silicibus commoratur
atque in culmine et arce.
Inde contemplatur escam,
et de longe oculi eius prospiciunt.
Pulli eius lambent sanguinem;
et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ».
Capitulum 40
Et respondens Dominus locutus est
ad Iob:
« Numquid contendit cum
Omnipotente reprehensor?
Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ».
Respondens autem Iob Domino
dixit:
« Ecce leviter locutus
sum, quid respondebo tibi?
Manum meam ponam super os meum.
Unum locutus sum, quod non
repetam,
et alterum, quibus ultra non addam ».
Respondens autem Dominus Iob de
turbine dixit:
« Accinge sicut vir lumbos
tuos;
interrogabo te, et edoce me.
Numquid irritum facies iudicium
meum
et condemnabis me, ut tu iustificeris?
Et si habes brachium sicut Deus
et si voce simili tonas?
Circumda tibi decorem et
sublimitatem;
gloria et decore induere.
Effunde vehementiam furoris tui
et respiciens omnem arrogantem humilia.
Respice cunctos superbos et confunde
eos
et contere impios in loco suo.
Absconde eos in pulvere simul
et facies eorum claude in fovea;
et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
Ecce Behemoth, quem feci tecum;
fenum quasi bos comedit.
Fortitudo eius in lumbis eius,
et virtus illius in umbilico ventris eius.
Stringit caudam suam quasi
cedrum,
nervi femorum eius perplexi sunt.
Ossa eius velut fistulæ æris,
cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
Ipse est principium viarum Dei;
qui fecit eum, applicabit gladium eius.
Huic montes tributum ferunt,
omnes bestiæ agri ludunt ibi.
Sub lotis silvestribus dormit,
in secreto calami et in locis umentibus;
loti silvestres umbra eum
protegunt,
circumdant eum salices torrentis.
Si fluvius intumescat, non
tremit;
securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
In oculis eius quis capiet eum
et in sudibus perforabit nares eius?
An extrahere poteris Leviathan
hamo
et fune ligabis linguam eius?
Numquid pones iuncum in naribus
eius
aut spina perforabis maxillam eius?
Numquid multiplicabit ad te
preces
aut loquetur tibi mollia?
Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum?
Numquid illudes ei quasi avi
aut ligabis eum pro puellis tuis?
Speculabuntur super eum socii,
divident illum negotiatores?
Numquid implebis telis pellem
eius
et iaculo hamato piscium caput illius?
Pone super eum manum tuam;
memento belli nec ultra addas.
Capitulum 41
Ecce spes eius frustrabitur
eum,
et aspectu eius præcipitabitur.
Nemo tam audax, ut suscitet eum.
Quis enim resistere potest vultui eius?
Quis eum aggressus est et salvus
fuit?
Sub omni cælo quisnam?
Non tacebo super membra eius
et eloquar robur et gratiam struis.
Quis revelabit faciem indumenti
eius,
et duplicia mandibulæ eius quis intrabit?
Portas vultus eius quis aperiet?
Per gyrum dentium eius formido.
Corpus illius quasi scuta
fusilia,
compactum sigillo siliceo:
unum uni coniungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per ea;
unum alteri adhæret,
et tenentes se nequaquam separantur.
Sternutatio eius favillæ ignis,
et oculi eius ut palpebræ diluculi.
De ore eius lampades procedunt,
sicut scintillæ ignis emittuntur.
De naribus eius procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Halitus eius prunas ardere
facit,
et flamma de ore eius egreditur.
In collo eius morabitur
fortitudo,
et faciem eius præcedit angor.
Palearia eius cohærentia sibi
compressa non moventur.
Cor eius induratur tamquam lapis
et duratur quasi mola inferior.
Cum surrexerit, tremunt fortes
et ab undis retrorsum convertuntur.
Qui impegerit in eum, gladius eius
non stabit
nec hasta neque pilum neque thorax;
reputat enim quasi paleas ferrum
et quasi lignum putridum æs.
Non fugat eum vir sagittarius,
in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
Quasi stipulam æstimat fustem
et deridet vibrantem acinacem.
Sub ipso acumina testæ,
et sternit tribula super lutum.
Fervescere facit quasi ollam
profundum
et mare ponit quasi vas unguentarium.
Post se illuminat semitam,
æstimatur abyssus quasi canescens.
Non est super terram potestas, quæ
comparetur ei,
qui factus est, ut nullum timeret.
Omne sublime videt:
ipse est rex super universos filios superbiæ ».
Capitulum 42
Respondens autem Iob Domino
dixit:
« Scio quia omnia
potes,
et nulla te latet cogitatio.
Quis est iste, qui celat
consilium
absque scientia?
Ideo insipienter locutus sum
et mirabilia, quæ excederent scientiam meam.
Audi, et ego loquar;
interrogabo te, et responde mihi.
Auditu auris audivi te;
nunc autem oculus meus videt te.
Idcirco ipse me reprehendo
et ago pænitentiam in favilla et cinere ».
Postquam autem locutus est Dominus
verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: « Iratus
est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis
locuti coram me rectum sicut servus meus Iob.
Sumite ergo vobis septem tauros et
septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro
vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius
suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti
estis ad me recta sicut servus meus Iob ».
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et
Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus
fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
Dominus vertit sortem Iob, cum
oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quæcumque
fuerant Iob, duplicia.
Venerunt autem ad eum omnes fratres
sui et universæ sorores suæ et cuncti, qui noverant eum prius; et
comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et
consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super
eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream
unam.
Dominus autem benedixit novissimis
Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia
ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille
asinæ.
Et fuerunt ei septem filii et tres
filiæ;
et vocavit nomen unius Columbam et
nomen secundæ Cassiam et nomen tertiæ Cornustibii.
Non sunt autem inventæ mulieres
speciosæ sicut filiæ Iob in universa terra; deditque eis pater
suus hereditatem inter fratres earum.
Vixit autem Iob post hæc centum
quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum
usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus
dierum.