Liber Leviticus
Capitulum 1
Vocavit autem Moysen et locutus
est ei Dominus de tabernaculo conventus dicens:
« Loquere filiis Israel et
dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de
animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,
si holocaustum fuerit eius oblatio de
armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi
conventus ad placandum sibi Dominum;
ponetque manum super caput hostiæ,
et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.
Immolabitque vitulum coram Domino, et
offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per
altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.
Detracta pelle, hostiam offerens in
frusta concidet;
et filii Aaron sacerdotis ponent in
altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,
membra, quæ cæsa sunt, desuper
ordinabunt, caput videlicet et adipem.
Intestina autem et crura offerens
lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum,
incensum suavissimi odoris Domino.
Quod si de pecoribus eius oblatio
est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula
offeret;
immolabitque ad latus altaris, quod
respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius
aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;
dividetque offerens membra, caput et
adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in
altari.
Intestina vero et crura lavabit
offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare:
holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
Sin autem de avibus holocausti
oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbæ
oblationem suam.
Et sacerdos afferet eam ad altare;
retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius
exprimetur contra parietem altaris.
Vesiculam vero gutturis et plumas
proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo
cineres effundi solent;
confringetque eam inter alas, quas
non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super
ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris
Domino.
Capitulum 2
Anima cum obtulerit oblationem
sacrificii farinæ Domino, simila erit eius oblatio, fundetque
super eam oleum et ponet tus
ac deferet ad filios Aaron
sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similæ et olei ac
totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum
odoris suavissimi Domino.
Quod autem reliquum fuerit de
sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de
incensis Domini.
Cum autem obtuleris sacrificium
similæ coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque
fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita;
si oblatio tua fuerit de sartagine,
simila erit, conspersa oleo et absque fermento;
divides eam minutatim et fundes super
eam oleum: oblatio similæ est.
Sin autem de frixorio fuerit
sacrificium, æque simila oleo conspergetur.
Et deferes oblationem ex his Domino
factam tradens manibus sacerdotis,
qui afferet eam ad altare, tollet
memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris
suavissimi Domino.
Quidquid autem reliquum est, erit
Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.
Omnis oblatio similæ, quam
offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac
mellis adolebitis incensum Domino.
Primitias tantum eorum offeretis
tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem
suavitatis.
Quidquid obtuleris sacrificii,
similæ sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio
tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
Sin autem obtuleris munus primarum
frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris
recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum
fundens supra oleum et tus imponens:
similæ oblatio est.
De qua adolebit sacerdos tamquam
memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.
Capitulum 3
Quod si hostia pacificorum fuerit
eius oblatio et de bobus voluerit offerre marem sive feminam,
immaculata offeret coram Domino.
Ponetque manum super caput victimæ
suæ, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque
filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
et offerent de hostia pacificorum
tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid
pinguedinis eis adhæret,
duos renes cum adipe, quo teguntur
iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renes, auferet.
Adolebuntque ea filii Aaron in altari
super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum
suavissimi odoris Domino.
Si vero de pecoribus fuerit Domino
eius oblatio, pacificorum scilicet hostia, sive masculum sive
feminam obtulerit, immaculata erunt.
Si agnum obtulerit coram Domino,
ponet manum super caput victimæ
suæ, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii
Aaron sanguinem eius per altaris circuitum;
et offeret de pacificorum hostia
incensum Domino adipem et caudam totam, quam iuxta tergum, auferet,
et pinguedinem, quæ operit ventrem, atque universum adipem, qui
vitalibus adhæret,
et utrumque renunculum cum adipe,
qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos,
auferet.
Et adolebit ea sacerdos super
altare: panis et incensum Domino.
Si capra fuerit eius oblatio,
offeret eam coram Domino,
ponet manum suam super caput eius
immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii
Aaron sanguinem eius per altaris circuitum,
tolletque ex ea oblationem suam,
incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum,
qui vitalibus adhæret,
duos renunculos cum adipe, qui est
super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos,
auferet;
adolebitque ea sacerdos super
altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino.
Iure perpetuo in generationibus et
cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino
comedetis ».
Capitulum 4
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel:
Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis
Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit,
si sacerdos, qui est unctus,
peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo
vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato;
et adducet illum ad ostium
tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius
et immolabit eum coram Domino.
Hauriet quoque sacerdos unctus de
sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
cumque intinxerit digitum in
sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum
sanctuarii;
ponetque de eodem sanguine super
cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in
tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in
basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Et omnem adipem vituli pro peccato
auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus
adhæret,
duos renunculos et adipem, qui est
super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos,
auferet,
sicut aufertur de vitulo hostiæ
pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti.
Pellem vero et omnes carnes cum
capite et pedibus et intestinis et fimo,
totum vitulum efferet extra castra
in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super
lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
Quod si omnis cœtus Israel
ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis,
feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,
et postea intellexerit peccatum
suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad
ostium tabernaculi conventus.
Et ponent seniores cœtus populi
manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in
conspectu Domini,
inferet sacerdos, qui unctus est, de
sanguine eius in tabernaculum conventus,
tincto digito aspergens septies
contra velum;
ponetque de eodem sanguine in
cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus.
Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum,
quod est in ostio tabernaculi conventus;
omnemque eius adipem tollet et
adolebit super altare.
Sic faciens et de hoc vitulo quomodo
fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote,
propitius erit Dominus.
Ipsum autem vitulum efferet extra
castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro
peccato est congregationis.
Si peccaverit princeps et fecerit
unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege
prohibetur, deliqueritque,
aut indicatum ei fuerit peccatum
suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum
ponetque manum suam super caput eius
et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram
Domino: sacrificium pro peccato est.
Et tinguat sacerdos digitum in
sanguine hostiæ pro peccato ponetque super cornua altaris
holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
Adipem vero adolebit supra, sicut in
victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius,
ac dimittetur ei.
Quod si peccaverit anima per
ignorantiam de populo terræ, ut faciat quidquam ex his, quæ
Domini lege prohibentur, atque delinquat,
aut indicatum ei fuerit peccatum
suum, offeret capram immaculatam;
ponetque manum super caput hostiæ
pro peccato et immolabit eam in loco holocausti.
Tolletque sacerdos de sanguine in
digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum
fundet ad basim eius.
Omnem autem auferens adipem, sicut
auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in
odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit
Dominus.
Sin autem de ovibus obtulerit
victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam;
ponet manum super caput eius et
immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum cædi hostiæ.
Sumetque sacerdos de sanguine eius
digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum
fundet ad basim eius.
Omnem quoque auferens adipem, sicut
auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in
altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et
dimittetur illi.
Capitulum 5
Si peccaverit anima et audiverit
vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit,
si non indicaverit, iniquitatem portabit;
vel si anima tetigerit aliquid
immundum, sive cadaver bestiæ sit aut iumenti vel reptilis, et
absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit;
aut si tetigerit quidquam de
immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet,
absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit
delicto;
aut si anima temere iuraverit et
protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta
omnia, quæ homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed
ipse postea intellexerit, delicto subiacebit;
si ergo reus factus fuerit uno ex
istis, confiteatur peccatum suum
et offerat Domino sacrificium delicti
pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro
peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius.
Sin autem non potuerit offerre pecus,
offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos
columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in
holocaustum;
dabitque eos sacerdoti, qui primum
offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad
pennulas, ita ut collo hæreat et non penitus abrumpatur;
et asperget de sanguine eius parietem
altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad
fundamentum eius: sacrificium pro peccato est.
Alterum vero adolebit holocaustum,
ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et
dimittetur ei.
Quod si non quiverit manus eius
offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro
peccato suo similæ partem ephi decimam in sacrificium pro peccato;
non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia
sacrificium pro peccato est.
Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum
ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super
incensis Domini: sacrificium pro peccato est.
Et expiabit eum sacerdos et peccatum
eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam
vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione
similæ ».
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Anima, si prævaricans
per errorem in his, quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit,
offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus
iuxta æstimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in
pænitentiam;
ipsumque, quod intulit damni,
restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui
expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei.
Anima, si peccaverit per ignorantiam
feceritque unum ex his, quæ Domini lege prohibentur, et peccati
rea portaverit iniquitatem suam,
offeret arietem immaculatum de
gregibus iuxta æstimationem sacerdoti, qui expiabit eum ab eo,
quod nesciens fecerit, et dimittetur ei:
sacrificium pro delicto est,
delinquens deliquit in Dominum ».
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Anima, quæ peccaverit
et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei
eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam
fecerit,
sive rem perditam invenerit et
infitians insuper peierarit in uno ex omnibus, in quibus peccare
solent homines,
si quis sic peccaverit et
deliquerit, reddet omnia, quæ per rapinam vel calumniam abstulerit
vel deposita retinuerit vel perdita invenerit
vel de quibus peierarit, et
restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui
damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto.
Sacrificium pro delicto offeret
Domino: arietem immaculatum de grege iuxta æstimationem;
qui expiabit eum coram Domino, et
dimittetur illi pro singulis, quæ faciendo
peccaverit ».
Capitulum 6
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Præcipe Aaron et filiis
eius: Hæc est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota
nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.
Vestietur sacerdos tunica et
feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos
vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.
Porro spoliabitur prioribus
vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum
mundum.
Ignis autem in altari semper ardebit,
non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per
singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes
pacificorum.
Ignis est iste perpetuus, qui numquam
deficiet in altari.
Hæc est lex sacrificii similæ, quod
offerent filii Aaron coram Domino et coram altare:
tollet sacerdos ex eo pugillum
similæ, quæ conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam
positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum,
memoriale Domino.
Reliquam autem partem similæ comedet
Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco
sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam.
Ideo autem non coquetur fermentata,
quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum
est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto;
mares tantum stirpis Aaron comedent
illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de
incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa,
sanctificabitur ».
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Hæc est oblatio Aaron
et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis
ipsius: decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio
sempiterno medium eius mane et medium vespere;
quæ in sartagine oleo conspersa
frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim,
sacrificium in odorem suavissimum Domino.
Sacerdos unctus, qui patri iure
successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota
cremabitur;
omne enim sacrificium similæ
sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex
eo ».
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere Aaron et filiis
eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur
holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.
Sacerdos, qui offert, comedet illud
in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus.
Quidquid tetigerit carnes eius,
sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa,
lavabitur in loco sancto;
vas autem fictile, in quo coctum
est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur et
lavabitur aqua.
Omnis masculus de genere sacerdotali
vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est.
Omne autem sacrificium pro peccato,
de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum
in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Capitulum 7
Hæc quoque est lex sacrificii pro
delicto: sanctum sanctorum est,
idcirco, ubi immolatur holocaustum,
mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur
altaris.
Omnemque adipem offeret ex ea, caudam
scilicet et adipem, qui operit vitalia,
duos renunculos et pinguedinem, quæ
super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta
renunculos, auferet;
et adolebit ea sacerdos super altare
ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.
Omnis masculus de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum
est.
Sicut sacrificium pro peccato, ita et
sacrificium pro delicto, utriusque hostiæ lex una est; ad
sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Sacerdos, qui offert holocaustum
cuiusdam viri, habebit pellem victimæ,
et omne sacrificium similæ, quod
coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine
præparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
et omne sacrificium similæ sive
oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron æqua
mensura per singulos dividetur.
Hæc est lex hostiæ pacificorum
quæ offertur Domino;
si pro gratiarum actione fuerit
oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana
azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione
conspersas,
panes quoque fermentatos cum hostia
pacificorum pro gratiarum actione,
ex quibus unus offeretur munus
Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiæ sanguinem.
Cuius carnes eadem comedentur die,
nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Si voto vel sponte quisquam
obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in
crastinum remanserit, vesci licitum est;
quidquid autem tertius invenerit
dies, ignis absumet.
Si quis de carnibus victimæ
pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit
offerenti; quin potius, quæcumque anima tali se edulio
contaminarit, prævaricationis rea erit.
Caro, quæ aliquid tetigerit
immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui
fuerit mundus, vescetur.
Anima polluta, quæ ederit de
carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de
populis suis;
et, quæ tetigerit immunditiam
hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quæ polluere
potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis
suis ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel:
Adipem bovis et ovis et capræ non comedetis.
Adipem cadaveris morticini et eius
animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios,
sed non comedetis.
Si quis adipem, qui offertur in
incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Sanguinem quoque omnis animalis non
sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
omnis anima, quæ ederit sanguinem,
peribit de populis suis ».
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel:
Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam
Domino de victima pacificorum.
Tenebit manibus incensa Domini,
adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur
coram Domino.
Et sacerdos adolebit adipem super
altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
Armus quoque dexter de pacificorum
hostiis cedet in munus sacerdotis.
Qui de filiis Aaron obtulerit
sanguinem et adipem victimæ pacificorum, ipse habebit armum
dextrum in portione sua;
pectusculum enim elationis et armum
donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi
Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo
Israel ».
Hæc est portio Aaron et filiorum
eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio
fungerentur;
et quæ præcepit dari eis Dominus a
filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in
generationibus eorum.
Ista est lex holocausti et
oblationis similæ et sacrificii pro peccato atque delicto et pro
consecratione et pacificorum victimis,
quam constituit Dominus Moysi in
monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes
suas Domino in deserto Sinai.
Capitulum 8
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Tolle Aaron cum filiis
suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos
arietes, canistrum cum azymis;
et congregabis omnem cœtum ad ostium
tabernaculi conventus ».
Fecit Moyses, ut Dominus imperarat;
congregatoque omni cœtu ante fores tabernaculi conventus,
ait: « Iste est sermo,
quem iussit Dominus fieri ».
Statimque applicavit Aaron et filios
eius. Cumque lavisset eos aqua,
vestivit pontificem subucula linea
accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod
imposuit,
quod astrinxit cingulo ephod
firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et
Tummim.
Cidari quoque texit caput et super
eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut
præceperat Dominus Moysi.
Tulit et unctionis oleum, quo levit
habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea.
Cumque de eo aspersisset altare
septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi
sua sanctificavit oleo.
Quod fundens super caput Aaron,
unxit eum et consecravit;
filios quoque eius applicatos
vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut
iusserat Dominus Moysi.
Adduxit et vitulum pro peccato;
cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus
suas,
immolavit eum; et hauriens Moyses
sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et
mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et
sanctificavit illud expiando.
Adipem autem, qui erat super
vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis
adolevit super altare;
vitulum cum pelle, carnibus et fimo
cremans extra castra, sicut præceperat Dominus Moysi.
Attulit et arietem in holocaustum,
super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus
suas,
immolavit eum et fudit sanguinem
eius per altaris circuitum.
Ipsumque arietem in frusta
concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni;
lotis prius intestinis et pedibus,
totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset
holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut præceperat
Dominus Moysi.
Attulit et arietem secundum in
consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et
filii eius manus suas.
Quem cum immolasset Moyses, sumens
de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem
manus eius dextræ, similiter et pedis.
Applicavit et filios Aaron; cumque
de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ
singulorum dextræ et pollices manus ac pedis dextri, reliquum
fudit super altare per circuitum.
Tulitque adipem et caudam omnemque
pinguedinem, quæ operit intestina reticulumque iecoris, et duos
renes cum adipibus suis et armo dextro.
Tollens autem de canistro azymorum,
quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam
conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum
dextrum,
tradens simul omnia super manus
Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram
Domino,
rursum suscepta de manibus eorum
adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent
consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat
Domino.
Tulit et pectusculum elevans illud
coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut
præceperat Dominus Moysi.
Assumensque de unguento et sanguine,
qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et
super filios illius ac vestes eorum.
Cumque sanctificasset eos in vestitu
suo, præcepit eis dicens: « Coquite carnes ante fores
tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite,
qui positi sunt in canistro, sicut mihi præceptum est: "Aaron et
filii eius comedent eos;
quidquid autem reliquum fuerit de
carne et panibus, ignis absumet".
De ostio quoque tabernaculi
conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur
tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur
consecratio.
Sicut et impræsentiarum factum est,
præcepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum.
Die ac nocte manebitis in ostio
tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne
moriamini: sic enim mihi præceptum est ».
Feceruntque Aaron et filii eius
cuncta, quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Capitulum 9
Facto autem octavo die, vocavit
Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad
Aaron:
« Tolle de armento vitulum
pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et
affer illos coram Domino.
Et ad filios Israel loqueris:
"Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et
sine macula in holocaustum,
bovem et arietem pro pacificis, et
immolate eos coram Domino, et sacrificium similæ oleo conspersæ:
hodie enim Dominus apparebit vobis" ».
Tulerunt ergo cuncta, quæ iusserat
Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis cœtus
accessisset et staret coram Domino,
ait Moyses: « Iste est
sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria
eius ».
Dixit et ad Aaron:
« Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer
holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia
eum, sicut præcepit Dominus ».
Statimque Aaron accedens ad altare
immolavit vitulum pro peccato suo,
cuius sanguinem obtulerunt ei filii
sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit
residuum ad basim eius.
Adipemque et renunculos ac reticulum
iecoris, quæ sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super
altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
Carnes vero et pellem eius extra
castra combussit igni.
Immolavit et holocausti victimam;
obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris
circuitum.
Ipsam etiam hostiam in frusta
concisam cum capite ei obtulerunt, quæ omnia super altare cremavit
igni;
lavit quoque aqua intestina cruraque
et adolevit super holocausto in altari.
Et applicavit oblationem populi
sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in
expiationem sicut priorem;
fecit quoque holocaustum secundum
ritum
et addens sacrificium similæ
implevit manum ex illa et adolevit super altare præter holocaustum
matutinum.
Immolavit et bovem atque arietem,
hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem,
quem fudit super altare in circuitu.
Adipes autem bovis et caudam arietis
renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
posuerunt super pectora; cumque
cremati essent adipes in altari,
pectora eorum et armos dextros Aaron
elevavit coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Et elevans Aaron manus ad populum
benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis
et pacificis, descendit.
Ingressi autem Moyses et Aaron
tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo.
Apparuitque gloria Domini omni populo;
et ecce egressus ignis a Domino
devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum
vidissent turbæ, exultaverunt ruentes in facies suas.
Capitulum 10
Arreptisque Nadab et Abiu filii
Aaron turibulis, posuerunt ignem et incensum desuper offerentes
coram Domino ignem alienum, qui eis præceptus non erat.
Egressusque ignis a Domino devoravit
eos, et mortui sunt coram Domino.
Dixitque Moyses ad Aaron:
« Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in
his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi
glorificabor" ». Quod audiens tacuit Aaron.
Vocatis autem Moyses Misael et
Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: « Ite
et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate
extra castra ».
Confestimque pergentes tulerunt eos,
sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat
imperatum.
Locutus est Moyses ad Aaron et ad
Eleazar atque Ithamar filios eius: « Comas vestras
nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et
super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus
Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
Vos autem non egredimini fores
tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis
Domini est super vos ». Qui fecerunt omnia iuxta
præceptum Moysi.
Dixit quoque Dominus ad Aaron:
« Vinum et omne, quod
inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis
tabernaculum conventus, ne moriamini — præceptum est
sempiternum in generationes vestras —
et ut habeatis scientiam discernendi
inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
doceatisque filios Israel omnia
legitima mea, quæ locutus est Dominus ad eos per manum
Moysi ».
Locutusque est Moyses ad Aaron et ad
Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant:
« Tollite oblationem similæ, quæ remansit de incensis
Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia
sanctum sanctorum est.
Comedetis autem in loco sancto, quia
data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut præceptum
est mihi.
Pectusculum quoque elationis et
armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac
filiæ tuæ tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de
hostiis pacificis filiorum Israel.
Armum et pectus cum incensis adipum
afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad
filios tuos lege perpetua, sicut præcepit
Dominus ».
De hirco autem pro peccato cum
quæreret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et
Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
« Cur non comedistis
sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est,
et datum vobis, ut portetis iniquitatem cœtus in expiationem eorum
in conspectu Domini;
præsertim cum de sanguine illius
non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario,
sicut præceptum est mihi ».
Respondit Aaron: « Oblata
est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino;
mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et
placere Domino? ».
Quod cum audisset Moyses, recepit
satisfactionem.
Capitulum 11
Locutus est Dominus ad Moysen et
Aaron dicens:
« Dicite filiis Israel:
Hæc sunt animalia, quæ comedere debetis de cunctis animantibus
terræ.
Omne, quod habet plene divisam
ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
Hæc autem non comedetis ex
ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat
quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
hyracem, qui ruminat ungulamque non
dividit, immundus est;
leporem quoque, nam et ipse ruminat,
sed ungulam non dividit;
et suem, qui, cum ungulam plene
dividat, non ruminat.
Horum carnibus non vescemini nec
cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Hæc sunt, quæ gignuntur in aquis et
vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in
mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
Quidquid autem pinnulas et squamas
non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quæ in
aquis moventur, abominabile vobis
et execrandum erit; carnes eorum non
comedetis et morticina vitabitis.
Cuncta, quæ non habent pinnulas et
squamas in aquis, polluta erunt vobis.
Hæc sunt, quæ de avibus comedere
non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et
haliæetum,
milvum ac vulturem iuxta genus
suum
et omne corvini generis,
struthionem et noctuam et larum et
accipitrem iuxta genus suum,
bubonem et mergulum et ibin,
cycnum et nyctocoracem et
porphyrionem,
erodionem et charadrion iuxta genus
suum, upupam quoque et vespertilionem.
Omne de volucribus, quod reptat
super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
Quidquid autem ambulat quidem super
quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit
super terram,
comedere debetis; ut est bruchus in
genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta
genus suum.
Quidquid autem ex volucribus
reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.
Et quicumque morticina eorum
tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.
Et si necesse fuerit, ut portet
quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit
usque ad solis occasum.
Omne animal, quod habet quidem
ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et,
qui tetigerit illud, contaminabitur.
Quod ambulat super plantas pedum ex
cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit; qui
tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Et, qui portaverit huiuscemodi
cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad
vesperum; quia omnia hæc immunda sunt vobis.
Hæc quoque inter polluta
reputabuntur de his, quæ reptant in terra: mustela et mus et
lacerta iuxta genus suum,
mygale et testudo et stellio et
talpa et chamæleon:
omnia hæc immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
et super quod ceciderit quidquam de
morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam
pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et
polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
Vas autem fictile, in quo horum
quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa
fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod
bibitur de tali vase, immundum erit.
Et quidquid de morticinis istiusmodi
ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes
destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
Fontes tamen et cisternæ et omnis
aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum
tetigerit, polluetur.
Si ceciderint super sementem, non
polluent eam;
sin autem quispiam aqua sementem
perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit
vobis.
Si mortuum fuerit animal, quod licet
vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad
vesperum;
et, qui comederit ex eo quippiam
sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus
erit usque ad vesperum.
Omne, quod reptat super terram,
abominabile erit nec assumetur in cibum.
Quidquid super pectus et quidquid
quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur,
non comedetis, quia abominabile est.
Nolite contaminare animas vestras
nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Ego enim sum Dominus Deus vester;
sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne
polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super
terram.
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos
de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et
ego sanctus sum.
Ista est lex animantium et volucrum
et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua et reptat in
terra,
ut differentias noveritis mundi et
immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere
debeatis ».
Capitulum 12
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel
et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum,
immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruæ,
et die octavo circumcidetur
infantulus;
ipsa vero triginta tribus diebus
manebit in sanguine purificationis suæ; omne sanctum non tanget
nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis
eius.
Sin autem feminam pepererit, immunda
erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta
ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ.
Cumque expleti fuerint dies
purificationis suæ pro filio sive pro filia, deferet agnum
anniculum in holocaustum et pullum columbæ sive turturem pro
peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.
Qui offeret illa coram Domino et
expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est
lex parientis masculum aut feminam.
Quod si non invenerit manus eius, nec
potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos
columbæ, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque
eam sacerdos, et sic mundabitur ».
Capitulum 13
Locutus est Dominus ad Moysen et
Aaron dicens:
« Homo, in cuius carne et
cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id
est plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum
quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Qui cum viderit plagam in cute et
pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagæ humiliorem
cute et carne reliqua: plaga lepræ est; quod cum viderit sacerdos,
eum immundum esse decernet.
Sin autem lucens candor fuerit in
cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet
eum sacerdos septem diebus.
Et considerabit eum die septimo: et,
siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores
terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Et die septimo contemplabitur eum
iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum
mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta
sua et mundus erit.
Quod si, postquam a sacerdote visus
est et redditus munditiæ, iterum scabies creverit, adducetur ad
eum;
et, si viderit ita esse, immunditiæ
condemnabitur: est lepra.
Plaga lepræ si fuerit in homine,
adducetur ad sacerdotem,
et videbit eum. Cumque tumor albus
in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro
quoque viva creverit in tumore,
lepra vetustissima iudicabitur atque
inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet,
quia perspicue immunditia est.
Sin autem effloruerit discurrens
lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes,
quidquid sub aspectu oculorum cadit,
considerabit eum sacerdos et teneri
lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et
idcirco homo mundus erit.
Quando vero caro vivens in eo
apparuerit, immundus erit.
Quod cum sacerdos viderit, inter
immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est.
Quod si rursum versa fuerit in
alborem, veniet ad sacerdotem,
qui cum hoc consideraverit, eum
mundum esse decernet.
Caro et cutis, in qua ulcus natum
est et sanatum,
et in loco ulceris tumor apparuerit
albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.
Qui cum viderit locum maculæ
humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit
eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.
Quod si pilus coloris est pristini
et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet
eum septem diebus.
Et, siquidem creverit, adiudicabit
eum lepræ;
sin autem steterit in loco suo
macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum
esse decernet.
Vel si alicuius cutem ignis
exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit
maculam,
considerabit eam sacerdos; et ecce
pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior,
contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
Quod si pilorum color non fuerit
immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa lepræ
species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.
Et die septimo contemplabitur eum;
si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est lepræ;
sin autem in loco suo macula
steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco
mundabit eum, quia cicatrix est combusturæ.
Vir sive mulier, in cuius capite vel
barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.
Et, siquidem humilior fuerit locus
carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit
eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbæ.
Sin autem viderit plagam scabiei
æqualem vicinæ carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos
septem diebus.
Et die septimo intuebitur plagam: si
non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus
plagæ carni reliquæ æqualis,
radetur homo absque loco maculæ, et
includet eum sacerdos septem diebus aliis.
Si die septimo visa fuerit stetisse
plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum
sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
Sin autem post emundationem rursus
creverit scabies in cute,
non quæret amplius utrum capillus
in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
Porro si steterit macula, et capilli
nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum
pronuntiet mundum.
Vir et mulier, in cuius cute
maculæ, maculæ albæ apparuerint,
intuebitur eos sacerdos. Si
deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem
ortam esse in cute; mundus est.
Vir, de cuius capite capilli fluunt,
calvus ac mundus est;
et, si a fronte ceciderint pili,
recalvaster et mundus est.
Sin autem in calvitio sive in
recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est
capitis.
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor
plagæ subrufus secundum aspectum lepræ cutis carnis.
Vir maculatus est lepra, et sacerdos
omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.
Leprosus hac plaga percussus habebit
vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam;
clamabit: "Immundus! Immundus!".
Omni tempore, quo leprosus est
immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.
Si in veste lanea sive linea lepra
fuerit,
in stamine sive subtemine lineo vel
laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto,
si macula pallida aut rufa fuerit,
lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti.
Qui considerabit macula infectum et
recludet septem diebus;
et die septimo rursus aspiciens, si
crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit
vestimentum et omne, in quo fuerit inventa,
et idcirco comburetur flammis.
Quod si eam viderit non
crevisse,
præcipiet, et lavabunt id, in quo
plaga est; recludetque illud septem diebus aliis.
Et cum viderit post lavationem
faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam,
immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in
superficie rei vel in parte aversa.
Sin autem obscurior fuerit locus
plagæ, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido
dividet.
Quod si macula ultra apparuerit in
his rebus, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga,
igne combures illas.
Quas vero laveris et a quibus
cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundæ erunt.
Ista est lex lepræ vestimenti lanei
et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis
pelliceæ, quomodo mundari debeat vel contaminari ».
Capitulum 14
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Hic est ritus leprosi,
quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,
qui egressus e castris, cum invenerit
lepram esse sanatam,
præcipiet, ut sumant pro eo, qui
purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum
vermiculumque et hyssopum.
Et unam ex avibus immolari iubebit in
vase fictili super aquas viventes.
Aliam autem vivam cum ligno cedrino
et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes
immolatæ,
quo asperget illum, qui a lepra
mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam,
ut in agrum avolet.
Cumque laverit homo vestimenta sua,
radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque
ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum
septem diebus.
Et die septimo radet capillos capitis
barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit
vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
Die octavo assumet duos agnos
immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi
similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et log olei.
Cumque sacerdos purificans hominem
statuerit eum et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi
conventus,
tollet agnum unum et offeret eum in
sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum
omnibus,
immolabit agnum, ubi immolari solet
hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut
enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet
sacrificium: sanctum sanctorum est.
Assumensque sacerdos de sanguine
hostiæ pro delicto ponet super extremum auriculæ dextræ eius,
qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis;
et de olei log mittet in manum suam
sinistram
tinguetque digitum dextrum in eo et
asperget septies coram Domino.
Quod autem reliquum est olei in
læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ eius, qui
mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super
sanguinem sacrificii pro delicto
et super caput eius, qui mundatur;
expiabitque eum coram Domino
et faciet sacrificium pro peccato.
Tunc immolabit holocaustum
et ponet illud in altari cum
sacrificio similæ, et homo rite mundabitur.
Quod si pauper est, et non potest
manus eius invenire, quæ dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad
elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similæ
conspersæ oleo in sacrificium et olei log
duosque turtures sive duos pullos
columbæ, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et
alterum in holocaustum.
Offeretque ea die octavo
purificationis suæ sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram
Domino.
Qui suscipiens agnum pro delicto et
log olei levabit simul coram Domino;
immolatoque agno pro delicto, de
sanguine eius ponet super extremum auriculæ dextræ illius, qui
mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri;
olei vero partem mittet in manum
suam sinistram.
In quo tinguens digitum dextræ
manus asperget septies coram Domino;
tangetque extremum auriculæ dextræ
illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum
sanguinis, qui effusus est pro delicto.
Reliquam autem partem olei, quæ est
in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in
expiationem eius coram Domino;
et turtures sive pullos columbæ,
quos manus illius invenerit, offeret,
unum pro delicto et alterum in
holocaustum cum sacrificio similæ, et sic expiabit eum sacerdos
coram Domino.
Hoc est sacrificium leprosi, qui
habere non potest omnia in emundationem sui ».
Locutus est Dominus ad Moysen et
Aaron dicens:
« Cum ingressi fueritis
terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit
plaga lepræ in ædibus terræ possessionis vestræ,
ibit, cuius est domus, nuntians
sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo
mea".
At ille præcipiet, ut efferant
universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne
immunda fiant omnia, quæ in domo sunt. Intrabitque postea, ut
consideret domum;
et, cum viderit in parietibus illius
quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores
superficie reliqua,
egredietur ostium domus et statim
claudet eam septem diebus.
Reversusque die septimo considerabit
eam; si invenerit crevisse plagam,
iubebit erui lapides, in quibus
plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo;
domum autem ipsam radi intrinsecus
per circuitum et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum
immundum
lapidesque alios reponi pro his, qui
ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Sin autem plaga rursum effloruerit
in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra
lita,
et ingressus sacerdos viderit
crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda.
Quam statim destruent et lapides
eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra
oppidum in loco immundo.
Qui intraverit domum, quando clausa
est, immundus erit usque ad vesperum;
et, qui dormierit in ea vel
comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
Quod si introiens sacerdos viderit
plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam
esse decernet, reddita sanitate.
Et in purificationem eius sumet duas
aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum
et, immolata una avi in vase fictili
super aquas vivas,
tollet lignum cedrinum et hyssopum
et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis
immolatæ atque in aquis viventibus et asperget domum septies;
purificabitque eam tam in sanguine
avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et
hyssopo atque vermiculo;
cumque dimiserit avem avolare extra
urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda.
Ista est lex omnis lepræ et
scabiei,
lepræ vestium et domorum,
tumoris et pustulæ et lucentis
maculæ,
ut possit sciri quo tempore immundum
quid vel mundum sit ».
Capitulum 15
Locutus est Dominus ad Moysen et
Aaron dicens:
« Loquimini filiis Israel
et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit.
Et tunc iudicabitur huic vitio
subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a
fluxu.
Omne stratum, in quo iacuerit,
immundum erit, et ubicumque sederit.
Si quis hominum tetigerit lectum
eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit
usque ad vesperum.
Si sederit, ubi ille sederat, et ipse
lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
Qui tetigerit carnem eius, lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
Si salivam huiuscemodi homo iecerit
super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
Sagma, super quo sederit, immundum
erit;
et quicumque tetigerit omne, quod
sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad
vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
Omnis, quem tetigerit, qui fluxum
patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum.
Vas fictile, quod tetigerit,
confringetur; vas autem ligneum lavabitur aqua.
Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi
sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et,
lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit
mundus.
Die autem octavo sumet duos turtures
aut duos pullos columbæ et veniet in conspectu Domini ad ostium
tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti.
Qui faciet unum in sacrificium pro
peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et
emundabitur a fluxu seminis sui.
Vir, de quo egreditur semen, lavabit
aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum.
Vestem et pellem, super quam fuerit
semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad
vesperum.
Si cum muliere coierit vir, lavabunt
se aqua et immundi erunt usque ad vesperum.
Mulier, quæ redeunte mense patitur
fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit
eam, immundus erit usque ad vesperum;
et in quo iacuerit vel sederit
diebus separationis suæ, polluetur.
Qui tetigerit lectum eius, lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
Omne vas, super quo illa sederit,
quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
pollutus erit usque ad vesperum.
Et quicumque tetigerit omne, quod
fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit,
immundus erit usque ad vesperum.
Si coierit cum ea vir tempore
sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne
stratum, in quo dormierit, polluetur.
Mulier, quæ patitur multis diebus
fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quæ post menstruum
sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni,
immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
Omne stratum, in quo dormierit, et
vas, in quo sederit, pollutum erit.
Quicumque tetigerit ea, polluetur;
lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
Si steterit sanguis et fluere
cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit.
Et octavo die assumet pro se duos
turtures vel duos pullos columbæ afferetque sacerdoti ad ostium
tabernaculi conventus.
Qui unum faciet in sacrificium pro
peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a
fluxu immunditiæ eius.
Docebitis ergo filios Israel, ut
caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint
habitaculum meum, quod est inter eos.
Ista est lex eius, qui patitur
fluxum seminis et de quo egreditur semen et polluitur,
et quæ menstruis temporibus
separatur vel quæ iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit
cum immunda ».
Capitulum 16
Locutusque est Dominus ad Moysen
post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in
conspectum Domini interfecti sunt,
et præcepit ei dicens:
« Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore
ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio,
quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super
propitiatorium;
sed hoc modo ingrediatur: vitulum
offeret pro peccato et arietem in holocaustum;
subucula linea sancta vestietur,
feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea,
cidarim lineam imponet capiti. Hæc enim vestimenta sunt sancta,
quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Suscipietque a cœtu filiorum Israel
duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in
holocaustum.
Cumque obtulerit vitulum in
sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam,
duos hircos stare faciet coram Domino
in ostio tabernaculi conventus,
mittens super utrumque sortem, unam
Domino et alteram Azazel.
Cuius sors exierit Domino, offeret
illum pro peccato;
cuius autem in Azazel, statuet eum
vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in
solitudinem.
Afferet ergo Aaron vitulum pro
peccato et expians se et domum suam immolabit eum;
assumptoque turibulo, quod de prunis
altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum
thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta,
ut, positis super ignem aromatibus
coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod
est super testimonium, et non moriatur.
Tollet quoque de sanguine vituli et
asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
Cumque mactaverit hircum pro peccato
populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut præceptum est de
sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii
et expiet sanctuarium ab immunditiis
filiorum Israel et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis.
Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter
eos in medio sordium habitationis eorum.
Nullus hominum sit in tabernaculo
conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et
domum suam et universam congregationem Israel, donec
egrediatur.
Cum autem exierit ad altare, quod
coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque
hirci fundet super cornua eius per gyrum;
aspergensque de sanguine digito
septies mundabit sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum
Israel.
Et postquam compleverit expiationem
sanctuarii et tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum
viventem;
et, posita utraque manu super caput
eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel
et universa delicta atque peccata eorum; quæ ponens super caput
eius emittet illum per hominem paratum in desertum.
Cumque portaverit hircus super se
omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in
desertum,
ingredietur Aaron in tabernaculum
conventus; et, depositis vestibus lineis, quibus prius indutus
erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
lavabit carnem suam aqua in loco
sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit
holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum;
et adipem sacrificii pro peccato
adolebit super altare.
Ille vero, qui dimiserit caprum
emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et
postea ingredietur in castra.
Vitulum autem et hircum, qui pro
peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in
sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et
comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
et quicumque combusserit ea, lavabit
vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra.
Eritque hoc vobis legitimum
sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas
vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui
peregrinatur inter vos.
In hac die expiatio erit vestri
atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino
mundabimini.
Sabbatum requietionis est vobis, et
affligetis animas vestras religione perpetua.
Expiabit autem sacerdos, qui unctus
fuerit, et cuius initiatæ manus, ut sacerdotio fungatur pro patre
suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis,
et expiabit sanctuarium sanctissimum
et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et
universum populum congregationis.
Eritque hoc vobis legitimum
sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum
semel in anno ».
Fecit igitur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Capitulum 17
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere Aaron et filiis
eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem
mandavit Dominus dicens:
Homo quilibet de domo Israel, si
occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra
castra
et non attulerit ad ostium
tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini,
sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi
sui.
Ideo offerre debent sacerdoti filii
Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante
ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas
Domino.
Fundetque sacerdos sanguinem super
altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in
odorem suavitatis Domino;
et nequaquam ultra immolabunt hostias
suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum
erit hoc illis et posteris eorum ».
Et ad ipsos dices: « Homo
de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui
obtulerit holocaustum sive sacrificium
et ad ostium tabernaculi conventus
non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo
suo.
Homo quilibet de domo Israel et de
advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem,
confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de
populo suo.
Quia anima carnis in sanguine est,
et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro
animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
Idcirco dixi filiis Israel: Omnis
anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui
peregrinantur inter vos.
Homo quicumque de filiis Israel et
de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram
vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et
operiat illum terra.
Anima enim omnis carnis, sanguis est
anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universæ carnis non
comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque
comederit illum, interibit.
Anima, quæ comederit morticinum vel
captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes
suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et
hoc ordine mundus fiet.
Quod si non laverit vestimenta sua
nec corpus, portabit iniquitatem suam ».
Capitulum 18
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel
et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.
Iuxta consuetudinem terræ Ægypti,
in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan,
ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis
eorum ambulabitis.
Facietis iudicia mea et præcepta mea
servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
Custodite leges meas atque iudicia;
quæ faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Omnis homo ad consanguineum suum non
accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
Turpitudinem patris et turpitudinem
matris tuæ non discooperies: mater tua est, non revelabis
turpitudinem eius.
Turpitudinem uxoris patris tui non
discooperies, turpitudo enim patris tui est.
Turpitudinem sororis tuæ ex patre
sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Turpitudinem filiæ filii tui vel
neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.
Turpitudinem filiæ uxoris patris
tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
Turpitudinem sororis patris tui non
discooperies, quia caro est patris tui.
Turpitudinem sororis matris tuæ non
revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
Turpitudinem patrui tui non
revelabis nec accedes ad uxorem eius, quæ tibi affinitate
coniungitur.
Turpitudinem nurus tuæ non
revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam
eius.
Turpitudinem uxoris fratris tui non
revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
Turpitudinem mulieris et filiæ eius
non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiæ illius non sumes,
ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.
Sororem uxoris tuæ æmulam illius
non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa
vivente.
Ad mulierem, quæ patitur menstrua,
non accedes nec revelabis fœditatem eius.
Cum uxore proximi tui non coibis nec
seminis commixtione maculaberis.
De semine tuo non dabis, ut
consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego
Dominus.
Cum masculo non commisceberis coitu
femineo: abominatio est.
Cum omni pecore non coibis nec
maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei,
quia scelus est.
Ne polluamini in omnibus his, quibus
contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego eiciam ante conspectum
vestrum
et quibus polluta est terra, cuius
ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.
Vos autem custodite legitima mea
atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam
indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.
Omnes enim execrationes istas
fecerunt accolæ terræ, qui fuerunt ante vos, et polluerunt
eam.
Cavete ergo, ne et vos similiter
evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante
vos.
Omnis enim anima, quæ fecerit de
abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Custodite mandata mea. Nolite facere
legitima abominabilia, quæ fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et
ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ».
Capitulum 19
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere ad omnem cœtum
filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum
ego, Dominus Deus vester.
Unusquisque matrem et patrem suum
timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Nolite converti ad idola nec deos
conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Si immolaveritis hostiam pacificorum
Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis.
Eo die, quo fuerit immolata,
comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem
tertium, igne comburetur.
Si quid post biduum comestum fuerit,
profanum erit neque acceptabile.
Qui manducaverit illud, portabit
iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima
illa de populo suo.
Cum messueris segetes terræ tuæ,
non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas
colliges.
Neque in vinea tua racemos et grana
decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda
dimittes. Ego Dominus Deus vester.
Non facietis furtum. Non mentiemini,
nec decipiet unusquisque proximum suum.
Non periurabis in nomine meo nec
pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Non facies calumniam proximo tuo nec
spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque
mane.
Non maledices surdo nec coram cæco
pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus.
Non facietis, quod iniquum est in
iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum
potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Non eris criminator et susurro in
populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego
Dominus.
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo;
argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Non quæres ultionem nec irasceris
civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Leges meas custodite.
Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus.
Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta
est, non indueris.
Homo, si dormierit cum muliere coitu
seminis, quæ sit ancilla destinata viro et tamen pretio non
redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur,
quia non fuit libera.
Et in sacrificium suum pro delicto
offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem;
expiabitque eum sacerdos ariete a
peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod
peccavit.
Quando ingressi fueritis terram et
plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis præputia
eorum, id est poma, quæ germinant; tribus annis erunt vobis
immunda ut præputia, nec edetis ex eis.
Quarto anno omnis fructus eorum
sanctificabitur laudabilis Domino.
Quinto autem anno comedetis fructus
eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus
vester.
Non comedetis cum sanguine.
Non augurabimini nec observabitis omina.
Neque in rotundum attondebitis
marginem comæ nec truncabis barbam.
Et super mortuo non incidetis carnem
vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego
Dominus.
Ne polluas et prostituas filiam
tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
Sabbata mea custodite et sanctuarium
meum metuite. Ego Dominus.
Non declinetis ad pythones nec ab
hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus
Deus vester.
Coram cano capite consurge et honora
personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus.
Si habitaverit tecum advena in terra
vestra, non opprimetis eum;
sed sit inter vos quasi indigena, et
diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenæ in terra
Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Nolite facere iniquum aliquid in
iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
Statera iusta, æqua pondera, iustum ephi
æquumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de
terra Ægypti.
Custodite omnia præcepta mea et
universa iudicia et facite ea. Ego Dominus ».
Capitulum 20
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Hæc loqueris filiis
Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in
Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur:
populus terræ lapidabit eum.
Et ego ponam faciem meam contra
illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de
semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit
nomen sanctum meum.
Quod si clauserit populus terræ
oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo
Moloch, nec voluerit eum occidere,
ponam ego faciem meam super hominem
illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui
consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi
sui.
Anima, quæ declinaverit ad pythones
et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra
eam et interficiam illam de medio populi sui.
Sanctificamini et estote sancti, quia
ego Dominus Deus vester.
Custodite præcepta mea et facite ea.
Ego Dominus, qui sanctifico vos.
Qui maledixerit patri suo et matri,
morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit
super eum.
Si mœchatus quis fuerit cum uxore
alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte
moriantur et mœchus et adultera.
Qui dormierit cum noverca sua et
revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis
eorum sit super eos.
Si quis dormierit cum nuru sua,
uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super
eos.
Qui dormierit cum masculo coitu
femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis
eorum super eos.
Qui supra uxorem filiam duxerit
matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec
permanebit tantum nefas in medio vestri.
Qui cum iumento et pecore coierit,
morte moriatur; pecus quoque occidite.
Mulier, quæ succubuerit cuilibet
iumento, simul interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis
eorum sit super eos.
Qui acceperit sororem suam filiam
patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem eius,
illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur
in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suæ
revelaverit, portabit iniquitatem suam.
Qui coierit cum muliere in fluxu
menstruo et revelaverit turpitudinem eius — fontem eius
nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui — interficientur
ambo de medio populi sui.
Turpitudinem materteræ et amitæ
tuæ non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ
nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Qui coierit cum uxore patrui vel
avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt
ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
Qui duxerit uxorem fratris sui,
immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis
erunt.
Custodite omnes leges meas atque
omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi
estis et habitaturi.
Nolite ambulare in legitimis
nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc
fecerunt, et abominatus sum eas
locutusque sum vobis: Vos
possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem,
terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui
separavi vos a ceteris populis.
Separate ergo et vos iumentum mundum
ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in
pecore et in avibus et cunctis, quæ moventur in terra, et quæ
vobis separavi tamquam immunda.
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum
ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Vir sive mulier, in quibus
pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur;
lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super
illos ».
Capitulum 21
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
« Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis: Ne
contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
nisi tantum in consanguineis
propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre
quoque
et sorore virgine propinqua, quæ non
est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
Non contaminabitur ut maritus in
cognatis suis, ne profanetur.
Non radent caput nec barbam neque in
carne sua facient incisuras.
Sancti erunt Deo suo et non polluent
nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo
sancti erunt.
Scortum et oppressam non ducent
uxorem nec eam, quæ repudiata est a marito, quia consecratus est
Deo suo.
Et sanctificabis eum, quia panem Dei
sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus,
qui sanctifico vos.
Sacerdotis filia, si profanaverit se
stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
Sacerdos maximus inter fratres suos,
super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in
sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus,
comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
et ad omnem mortuum non ingredietur
omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
Nec egredietur de sanctuario, ne
polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei
sui. Ego Dominus.
Virginem ducet uxorem;
viduam et repudiatam et oppressam
atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet
uxorem.
Ne profanet stirpem suam inter
cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico
eum ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere ad Aaron: Homo
de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non
accedet, ut offerat panem Dei sui;
quia quicumque habuerit maculam, non
accedet: si cæcus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel
deformis,
si fracto pede vel manu,
si gibbus, si pusillus, si albuginem
habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel
contritos testiculos.
Omnis, qui habuerit maculam de
semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec
panem Dei sui.
Vescetur tamen pane Dei sui de
sanctissimis et de sanctis.
Sed ad velum non ingrediatur nec
accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet
sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico
ea ».
Locutus est ergo Moyses ad Aaron et
filios eius et ad omnem Israel.
Capitulum 22
Locutus quoque est Dominus ad
Moysen dicens:
« Loquere ad Aaron et ad
filios eius, ut caveant ab his, quæ consecrata sunt filiorum
Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quæ ipsi offerunt
mihi. Ego Dominus.
Dic ad eos pro posteris vestris:
Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quæ
consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit
coram me. Ego Dominus.
Homo de semine Aaron, qui fuerit
leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quæ sanctificata
sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex
mortuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
et qui tangit reptile, quo polluitur,
vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,
immundus erit usque ad vesperum et
non vescetur his, quæ sanctificata sunt; sed cum laverit carnem
suam aqua,
et occubuerit sol, tunc mundatus
vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Morticinum et dilaceratum a bestia
non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.
Custodient præceptum meum, ut non
habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint
illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
Omnis alienigena non comedet de
sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur
ex eis.
Quem autem sacerdos emerit, et qui
vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.
Si filia sacerdotis cuilibet ex
populo nupta fuerit, de muneribus, quæ sanctificata sunt, non
vescetur;
sin autem vidua vel repudiata et
absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella
consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex
eo non habet potestatem.
Qui comederit de sanctificatis per
ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit
sacerdoti sanctificatum.
Nec contaminabunt sanctificata
filiorum Israel, quæ tamquam munus offerunt Domino,
ne inducant super eos iniquitatem
delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui
sanctifico ».
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere ad Aaron et
filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo
Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit
oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid
illud obtulerit in holocaustum Domino,
in beneplacitum pro vobis offeratur
masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;
si maculam habuerit, non offeretis,
quia non erit vobis acceptabile.
Homo, qui obtulerit victimam
pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de
bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis
macula non erit in eo.
Si cæcum fuerit, si fractum, si
mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non
offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare
Domino.
Bovem et ovem deformem et debilem
voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.
Omne animal, quod vel contritis vel
tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino,
et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
De manu alienigenæ non offeretis
cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et
maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro
vobis ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Bos, ovis et capra, cum
genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ; die
autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi
Domino.
Sive illa bos sive ovis non
immolabuntur una die cum fetibus suis.
Si sacrificaveritis hostiam pro
gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse
placabilis.
Eodem die comedetis eam; non
remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
Custodite mandata mea et facite ea.
Ego Dominus.
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut
sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico
vos
et eduxi de terra Ægypti, ut essem
vobis in Deum. Ego Dominus ».
Capitulum 23
Locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel et
dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis conventus
sanctos; hæ sunt feriæ meæ.
Sex diebus facietis opus; dies
septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non
facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus
vestris.
Hæ sunt ergo feriæ Domini,
conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis.
Mense primo, quarta decima die
mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Et quinta decima die mensis huius
sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Die primo erit vobis conventus
sanctus; omne opus servile non facietis in eo,
sed offeretis incensum Domino septem
diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile
opus facietis in eo ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel
et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis,
et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis
vestræ ad sacerdotem,
qui elevabit fasciculum coram
Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati
sanctificabit illum.
Atque in eodem die, quo manipulum
consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum
Domino,
et oblationem cum eo duas decimas
similæ conspersæ oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et
libamentum eius vini quartam partem hin.
Panem et grana tosta farrem recentem
non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus
Deo vestro. Præceptum est sempiternum generationibus vestris in
cunctis habitaculis vestris.
Numerabitis vobis ab altero die
sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas
plenas
usque ad alteram diem expletionis
hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies; et sic offeretis
oblationem novam Domino
ex habitaculis vestris panes
elationis duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis
in primitias Domino;
offeretisque cum panibus septem
agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes
duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similæ et
libamentis suis in odorem suavissimum Domino.
Facietis et hircum in sacrificium
pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum.
Cumque elevaverit eos sacerdos cum
panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt
Domino in usum sacerdotis.
Et vocabitis hoc ipso die conventum,
conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus
vestris.
Cum autem metatis segetem terræ
vestræ, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas
colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus
Deus vester ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel:
Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale,
clangentibus tubis, conventus sanctus.
Omne opus servile non facietis in eo
et offeretis incensum Domino ».
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Attamen decimo die
mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit
vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum
Domino.
Omne opus non facietis in tempore
diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram
Domino Deo vestro.
Omnis anima, quæ afflicta non
fuerit die hoc, peribit de populis suis;
et, quæ operis quippiam fecerit die
hac, delebo eam de populo suo.
Nihil ergo operis facietis in eo:
legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis
habitationibus vestris.
Sabbatum requietionis est vobis, et
affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad
vesperum servabitis sabbatum vestrum ».
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel:
Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum
septem diebus Domino.
Die primo conventus sanctus, omne
opus servile non facietis in eo;
septem diebus offeretis incensum
Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis
incensum Domino; est enim cœtus: omne opus servile non
facietis.
Hæ sunt feriæ Domini, quas
vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino,
holocausta et oblationes similæ, sacrificia et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei;
præter sabbata Domini donaque
vestra et omnia, quæ offeretis ex voto vel quæ sponte tribuetis
Domino.
Sed quinto decimo die mensis
septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ, celebrabitis
festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit
requies.
Sumetisque vobis die primo fructus
arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum
frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo
vestro.
Celebrabitisque sollemnitatem eius
septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus
vestris. Mense septimo festum celebrabitis
et habitabitis in umbraculis septem
diebus; omnis, qui de genere est Israel, manebit in
tabernaculis,
ut discant posteri vestri quod in
tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de
terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester ».
Locutusque est Moyses super
sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Capitulum 24
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens:
« Præcipe filiis Israel,
ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad
concinnandas lucernas candelabri iugiter.
Extra velum testimonii in tabernaculo
conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino
iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.
Super candelabro mundissimo parabit
lucernas semper in conspectu Domini.
Accipies quoque similam et coques ex
ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,
quorum senos altrinsecus super mensam
purissimam coram Domino statues.
Et pones super ambas strues tus
lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino.
Per singula sabbata mutabuntur coram
Domino suscepti a filiis Israel; fœdus sempiternum.
Eruntque Aaron et filiorum eius, ut
comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de
incensis Domini; iure perpetuo ».
Ecce autem egressus filius mulieris
Israelitis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Israel,
iurgatus est in castris cum viro Israelita.
Cumque blasphemasset nomen et
maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius
Salomith filia Dabri de tribu Dan.
Miseruntque eum in custodiam, donec
nossent quid iuberet Dominus.
Qui locutus est ad Moysen
dicens:
« Educ blasphemum extra
castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput
eius, et lapidet eum cœtus universus.
Et ad filios Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
et, qui blasphemaverit nomen Domini,
morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis cœtus, sive ille
peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini,
morte moriatur.
Qui percusserit et occiderit
hominem, morte moriatur.
Qui percusserit animal, reddet
vicarium, id est animam pro anima.
Qui irrogaverit maculam cuilibet
civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
fracturam pro fractura, oculum pro
oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem
sustinere cogetur.
Qui percusserit iumentum, reddet
aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
Æquum iudicium sit inter vos, sive
peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus
vester ».
Locutusque est Moyses ad filios
Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac
lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut præceperat
Dominus Moysi.
Capitulum 25
Locutusque est Dominus ad Moysen
in monte Sinai dicens:
« Loquere filiis Israel et
dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis,
sabbatizet terra sabbatum Domino.
Sex annis seres agrum tuum et sex
annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;
septimo autem anno, sabbatum
requietionis erit terræ, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et
vineam tuam non putabis.
Quæ sponte gignit humus, non metes
et uvas vineæ tuæ non putatæ non colliges quasi vindemiam; annus
enim requietionis erit terræ.
Et erit sabbatum terræ vobis in
cibum: tibi et servo tuo, ancillæ et mercennario tuo et advenis,
qui peregrinantur apud te,
iumentis tuis et animalibus, quæ in
terra tua sunt, omnia, quæ nascuntur, præbebunt cibum.
Numerabis quoque tibi septem
hebdomadas annorum, id est septem septies, quæ simul faciunt annos
quadraginta novem;
et clanges bucina mense septimo,
decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra
vestra.
Sanctificabitisque annum
quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis
habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque
ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam
pristinam.
Iobeleus erit vobis quinquagesimus
annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque
vineas non putatas vindemiabitis
ob sanctificationem iobelei; sed de
agro statim ablatas comedetis fruges.
Hoc anno iobelei rediet unusquisque
vestrum ad possessionem suam.
Quando vendes quippiam civi tuo vel
emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta
numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
et iuxta supputationem annorum
frugum vendet tibi.
Quanto plures anni remanserint post
iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis
numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum
vendet tibi.
Nolite affligere contribules
vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
Facite præcepta mea et iudicia,
custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo
pavore,
et gignat vobis humus fructus suos,
quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram,
nullius impetum formidantes.
Quod si dixeritis: "Quid comedemus
anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges
nostras?".
Dabo benedictionem meam vobis anno
sexto, et faciet fructus trium annorum,
seretisque anno octavo et comedetis
veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis
vetera.
Terra quoque non veniet in
perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
Unde cuncta regio possessionis
vestræ sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
Si attenuatus frater tuus vendiderit
partem possessionis suæ, veniet ut redemptor propinquus eius, et
redimet, quod ille vendiderat.
Sin autem non habuerit redemptorem
et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
computabuntur fructus ex eo tempore,
quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet
possessionem suam.
Quod si non invenerit manus eius, ut
reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum
iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad
possessorem pristinum.
Qui vendiderit domum intra urbis
muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Si non redemerit, et anni circulus
fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in
perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
Sin autem in villa fuerit domus,
quæ muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in
iobeleo revertetur ad dominum.
Ædes Levitarum, quæ in urbibus
possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.
Si autem quis redemerit a Levitis,
domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium
leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.
Suburbana autem pascua eorum non
venient, quia possessio sempiterna est eis.
Si attenuatus fuerit frater tuus, et
infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et
peregrinum, et vivet tecum.
Ne accipias usuras ab eo nec amplius
quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud
te.
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram
nec plus æquo exiges pro cibo tuo.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi
vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester
Deus.
Si paupertate compulsus vendiderit
se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,
sed quasi mercennarius et colonus
erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te
et postea egredietur cum liberis
suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum
suorum.
Mei enim servi sunt, et ego eduxi
eos de terra Ægypti: non venient condicione servorum;
ne affligas eum per potentiam, sed
metuito Deum tuum.
Servus et ancilla sint tibi de
nationibus, quæ in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et
ancillam.
De filiis quoque advenarum, qui
peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quæ est
apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in
possessionem
et hereditario iure transmittetis ad
posteros ac possidebitis in æternum ut servos; fratres autem
vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
Si invaluerit apud vos manus advenæ
atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut
cuiquam de stirpe eius,
post venditionem potest redimi. Unus
ex fratribus suis redimet eum
et patruus et patruelis et
consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat
se,
supputatis dumtaxat cum emptore
annis a tempore venditionis suæ usque ad annum iobeleum, et
pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem
mercennarii supputata.
Si plures fuerint anni, qui remanent
usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de
pecunia emptionis;
si pauci, ponet rationem cum eo;
iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est
annorum,
quibus ante servivit, mercedibus
mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu
tuo.
Quod si per hæc redimi non
potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:
mei sunt enim servi filii Israel,
quos eduxi de terra Ægypti. Ego Dominus Deus
vester ».
Capitulum 26
« Non facietis vobis
idolum et sculptile nec lapidem erigetis nec imaginem sculptam in
petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum
Dominus Deus vester.
Custodite sabbata mea et pavete
sanctuarium meum. Ego Dominus.
Si in præceptis meis ambulaveritis
et mandata mea custodieritis et feceritis ea,
dabo vobis pluvias temporibus suis,
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Apprehendet messium tritura
vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem
vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra
vestra.
Dabo pacem in finibus vestris,
dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et
gladius non transibit per terminos vestros.
Persequemini inimicos vestros, et
corruent coram vobis gladio.
Persequentur quinque de vestris
centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici
vestri in conspectu vestro gladio.
Respiciam vos et crescere faciam;
multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Comedetis vetusta congregata priorum
messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis.
Ponam habitaculum meum in medio
vestri, et non abominabitur vos anima mea.
Ambulabo inter vos et ero vester
Deus, vosque eritis populus meus.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi
vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes
iugi vestri, ut incederetis erecti.
Quod si non audieritis me nec
feceritis omnia mandata hæc,
si spreveritis leges meas, et
iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quæ
a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,
ego quoque hæc faciam vobis:
visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui
conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem,
quæ ab hostibus devorabitur.
Ponam faciem meam contra vos, et
corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt
vos, et fugietis, nemine persequente.
Sin autem nec sic obœdieritis mihi,
addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
et conteram superbiam duritiæ
vestræ. Daboque cælum vobis desuper sicut ferrum et terram
æneam.
Consumetur incassum robur vestrum:
non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
Si ambulaveritis ex adverso mihi nec
volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum
propter peccata vestra;
emittamque in vos bestias agri, quæ
absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad
paucitatem vos redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Quod si nec sic volueritis recipere
disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi,
ego quoque contra vos adversus
incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra.
inducamque super vos gladium ultorem
fœderis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam
pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.
Postquam confregero vobis baculum
panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et
reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini.
Sin autem nec per hæc audieritis
me, sed ambulaveritis contra me,
et ego incedam adversus vos in
furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata
vestra,
ita ut comedatis carnes filiorum et
filiarum vestrarum.
Destruam excelsa vestra et
thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera
idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
in tantum ut urbes vestras redigam
in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam
ultra odorem suavissimum.
Disperdamque terram vestram; et
stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius
fuerint.
Vos autem dispergam in gentes et
evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et
civitates dirutæ.
Tunc placebunt terræ sabbata sua
cunctis diebus solitudinis suæ; quando fueritis in terra hostili,
sabbatizabit et sabbata sua supplebit.
Cunctis diebus solitudinis
sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando
habitabatis in ea.
Et, qui de vobis remanserint, dabo
pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos
sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo
persequente.
Et corruent singuli super fratres
suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum
inimicis audebit resistere.
Peribitis inter gentes, et hostilis
vos terra consumet.
Quod si et de vobis aliqui
remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum
vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent.
Et confitebuntur iniquitates suas et
maiorum suorum, quibus prævaricati sunt in me et ambulaverunt ex
adverso mihi,
ut et ego ambularem contra eos et
inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur
incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus
suis.
Et recordabor fœderis mei, quod
pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terræ quoque memor ero,
quæ, cum relicta fuerit ab eis,
complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter
illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint
iudicia mea et leges meas despexerint.
Et tamen, etiam cum essent in terra
hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut
consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum
Dominus, Deus eorum.
Et recordabor eis fœderis cum
maioribus, quos eduxi de terra Ægypti in conspectu gentium, ut
essem Deus eorum. Ego Dominus ».
Hæc sunt iudicia atque præcepta et
leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte
Sinai per manum Moysi.
Capitulum 27
Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens:
« Loquere filiis Israel
et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas,
sub æstimatione dabit pretium:
si fuerit masculus a vicesimo usque
ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram
sanctuarii;
si mulier, triginta.
A quinto autem anno usque ad
vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;
ab uno mense usque ad annum quintum
pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;
sexagenarius et ultra masculus dabit
quindecim siclos, femina decem.
Si pauper fuerit et æstimationem
reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille
æstimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.
Animal autem, quod immolari potest
Domino, si quis voverit, sanctum erit
et mutari non poterit, id est nec
melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod
mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit
Domino.
Animal immundum, quod immolari
Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,
qui diiudicans utrum bonum an malum
sit, sicut statuet pretium, sic erit.
Quod si redimere illud voluerit is
qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.
Homo si voverit domum suam et
sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an
mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum,
stabit.
Sin autem ille, qui voverat,
voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra et
habebit domum.
Quod si agrum possessionis suæ
voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis
æstimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra,
quinquaginta siclis æstimabitur argenti.
Si statim ab anno iobelei voverit
agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur.
Sin autem post aliquantum temporis,
supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt,
numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
Quod si voluerit redimere agrum
ille, qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et
possidebit eum.
Sin autem noluerit redimere, sed
alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;
sed, cum iobelei venerit dies,
sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit
possessio eius.
Quod si agrum emptum, qui non est de
possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,
supputabit ei sacerdos iuxta annorum
numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in
ipso die ut sanctum Domino.
In anno autem iobelei revertetur
ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem
possessionis suæ.
Omnis æstimatio siclo sanctuarii
ponderabitur; siclus viginti gera habet.
Primogenita, quæ de animalibus ad
Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos
sive ovis fuerit, Domini sunt.
Quod si immundum est animal,
redimet, qui obtulit, iuxta æstimationem et addet quintam partem
pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
Omne anathema, quod aliquis vir
consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive
animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel
fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
Et omnis homo, qui ut anathema
offertur, non redimetur, sed morte morietur.
Omnes decimæ terræ sive de
frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
Si quis autem voluerit redimere
aliquid de decimis suis, addet quintam partem.
Omnes decimæ boves et oves et
capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum
venerit, erit sanctum Domino.
Non discernetur inter bonum et malum
nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et
pro quo mutatum est, sanctum erit et non
redimetur ».
Hæc sunt præcepta, quæ mandavit
Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.