Liber Nehemiæ
Capitulum 1
Verba Nehemiæ filii Hachaliæ. Et
factum est in mense Casleu, anno vicesimo, et ego eram in castro
Susan.
Et venit Hanani unus de fratribus
meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudæis, qui
salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem.
Et dixerunt mihi:
« Superstites, qui supererant de captivitate ibi in
provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus
Ierusalem dissipatus est, et portæ eius combustæ sunt
igne ».
Cumque audissem verba huiuscemodi,
sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante
faciem Dei cæli.
Et dixi: « Quæso, Domine,
Deus cæli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis
pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt
mandata tua;
fiat auris tua auscultans, et oculi
tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te
hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro
peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et
domus patris mei peccavimus,
delinquentes deliquimus contra te et
non custodivimus præcepta et mandata et iudicia, quæ præcepisti
Moysi famulo tuo.
Memento verbi, quod mandasti Moysi
servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam
vos in populos;
si autem revertamini ad me et
custodiatis præcepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis
in extrema cæli, inde congregabo vos et reducam in locum quem
elegi, ut habitaret nomen meum ibi”.
Ipsi enim sunt servi tui et populus
tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua
valida.
Obsecro, Domine, sit auris tua
attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum,
qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie
et da ei gratiam ante virum hunc ». Ego enim eram
pincerna regis.
Capitulum 2
Factum est autem in mense Nisan,
anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi
regi; non enim eram ingratus coram eo.
Dixitque mihi rex: « Quare
vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? Nihil est
aliud nisi tristitia cordis ». Et timui valde
et dixi regi: « Rex, in
æternum vive! Quare non mæreat vultus meus, quia civitas
sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portæ eius combustæ
sunt igne? ».
Et ait mihi rex: « Pro qua
re postulas? ». Et oravi Deum cæli
et dixi ad regem: « Si
videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut
mittas me in Iudæam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et
ædificabo eam ».
Dixitque mihi rex, et regina sedebat
iuxta eum: « Usque ad quod tempus erit iter tuum, et
quando reverteris? ». Et placuit regi mittere me; et
constitui ei tempus.
Et dixi regi: « Si regi
videtur bonum, epistulæ dentur mihi ad duces regionis trans
flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudæam;
et epistulam ad Asaph custodem saltus
regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus
et muri civitatis et domus, in qua habitabo ». Et dedit
mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
Et veni ad duces regionis trans
flumen dedique eis epistulas regis. Miserat autem rex mecum
principes militum et equites.
Et audierunt Sanaballat Horonites et
Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna,
quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum
Israel.
Et veni Ierusalem et eram ibi tribus
diebus.
Et surrexi nocte ego, et viri pauci
mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde
meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi
animal cui sedebam.
Et egressus sum per portam Vallis
nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam
murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne.
Et transivi ad portam Fontis et ad
piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut
transiret.
Et ascendi per torrentem nocte et
considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus
sum.
Magistratus autem nesciebant quo
abissem aut quid ego facerem, sed et Iudæis et sacerdotibus et
optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque
ad id loci nihil indicaveram.
Et dixi eis: « Vos nostis
afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portæ
eius consumptæ sunt igne; venite et ædificemus murum Ierusalem et
non simus ultra opprobrium ».
Et indicavi eis quod manus Dei mei
bona esset super me et verba regis, quæ locutus esset mihi, et
dixerunt: « Surgamus et ædificemus! ». Et
confortatæ sunt manus eorum in bonum.
Audierunt autem Sanaballat Horonites
et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et
despexerunt dixeruntque: « Quæ est hæc res, quam
facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ».
Et dedi eis responsum dicens:
« Deus cæli ipse nos facit prosperari, et nos servi
eius sumus; surgamus et ædificemus. Vobis autem non est pars et
ius et memoria in Ierusalem ».
Capitulum 3
Et surrexit Eliasib sacerdos
magnus et fratres eius sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis;
contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim
Meah et turrim Hananeel.
Et iuxta eos ædificaverunt viri
Iericho, et iuxta eos ædificavit Zacchur filius Imri.
Portam autem Piscium ædificaverunt
filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et
seras et vectes.
Et iuxta eos restauravit Meremoth
filius Uriæ filii Accos, et iuxta eum restauravit Mosollam filius
Barachiæ filii Mesezabel, et iuxta eum restauravit Sadoc filius
Baana,
et iuxta eum restauraverunt Thecueni;
optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini
sui.
Et portam Veterem restauraverunt
Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia; ipsi
contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et
vectes.
Et iuxta eos restauraverunt Meltias
Gabaonites et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, qui
erant ad solium ducis, qui erat in regione trans flumen;
et iuxta eos restauravit Oziel filius
Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de
pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem.
Et iuxta eum restauravit Raphaia
filius Hur, princeps dimidiæ partis vici Ierusalem;
et iuxta eum restauravit Iedaia
filius Haromaph contra domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus
filius Hasabneia.
Alteram partem restauravit Melchias
filius Harim et Hassub filius Phahathmoab usque ad turrim
Furnorum.
Et iuxta eos restauravit Sellum
filius Alohes, princeps mediæ partis vici Ierusalem, ipse et
filiæ eius.
Portam Vallis restauravit Hanun et
habitatores Zanoa; ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas
eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam
Sterquilinii.
Et portam Sterquilinii restauravit
Melchias filius Rechab, princeps vici Bethcharem; ipse ædificavit
eam et statuit valvas eius et seras et vectes.
Et portam Fontis restauravit Sellum
filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse ædificavit eam et texit
et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinæ Siloæ
iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate
David.
Post eum restauravit Nehemias filius
Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulcra
David et usque ad piscinam, quæ repleta est, et usque ad domum
Fortium.
Post eum restauraverunt Levitæ,
Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit Hasabias princeps dimidiæ
partis vici Ceilæ pro vico suo;
post eum ædificaverunt fratres
eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiæ partis vici
Ceilæ.
Et restauravit iuxta eum Ezer filius
Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii
in angulo.
Post eum restauravit Baruch filius
Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib
sacerdotis magni.
Post eum restauravit Meremoth filius
Uriæ filii Æcos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad
extremitatem domus Eliasib.
Et post eum restauraverunt
sacerdotes viri de campestribus.
Post eos restauravit Beniamin et
Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius
Maasiæ filii Ananiæ iuxta domum suam.
Post eum restauravit Bennui filius
Henadad mensuram alteram a domo Azariæ usque ad angulum et
flexuram.
Phalel filius Ozi contra angulum
turris, quæ eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post
eum Phadaia filius Pharos restauravit
usque contra portam Aquarum ad
orientem et turrim, quæ prominebat.
Post eum restauraverunt Thecueni
mensuram alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad
murum templi.
Sursum autem a porta Equorum
restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
Post eos restauravit Sadoc filius
Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius
Secheniæ custos portæ orientalis.
Post eum restauravit Hanania filius
Selemiæ et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum
restauravit Mosollam filius Barachiæ contra cellam suam.
Post eum restauravit Melchias de
aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam
Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
et inter cenaculum anguli et portam
Gregis restauraverunt aurifices et negotiatores.
Factum est autem, cum audisset
Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est et indignatus est
nimis et subsannavit Iudæos
et dixit coram fratribus suis et
optimatibus Samariæ: « Quid Iudæi faciunt imbecilles?
Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una
die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui
combusti sunt? ».
Sed et Thobias Ammanites, qui erat
ad latus eius, ait: « Sine ædificare; si ascenderit
vulpes, diruet murum eorum lapideum ».
Audi, Deus noster, quia facti sumus
irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in
irrisionem in terra captivitatis!
Ne operias iniquitatem eorum, et
peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te
coram ædificantibus.
Itaque ædificavimus murum, et
compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus
dabat cor suum, ut operaretur.
Capitulum 4
Factum est autem cum audisset
Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod
prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod cœpissent
interrupta concludi, irati sunt nimis;
et conspiraverunt omnes pariter, ut
venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.
Et oravimus Deum nostrum et posuimus
custodiam die ac nocte contra eos.
Dixit autem Iudas:
« Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia
est; et nos non poterimus ædificare murum ».
Et dixerunt hostes nostri:
« Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum
et interficiamus eos et cessare faciamus opus ».
Factum est autem venientibus Iudæis,
qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex
omnibus locis, quibus venerant ad nos,
statuimus nos in inferioribus post
murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum
gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.
Et perspexi atque surrexi, et aio ad
optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi:
« Nolite timere a facie eorum; Domini magni et
terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis
vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus
vestris ».
Factum est autem cum audissent
inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium
eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus
suum.
Et factum est a die illa, media pars
iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et
arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudæ.
Ædificantium in muro et portantium
onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat
gladium;
ædificantium enim unusquisque
gladio erat accinctus renes, et sic ædificabant; et, qui clangebat
bucina, iuxta me.
Et dixi ad optimates et ad
magistratus et ad reliquam partem vulgi: « Opus grande
est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab
altero;
in loco quocumque audieritis
clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro
nobis ».
Et sic nos fecimus opus, et media
pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu auroræ, donec egrediantur
astra.
In tempore quoque illo dixi populo:
« Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio
Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per
diem ».
Ego autem et fratres mei et pueri
mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta
nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.
Capitulum 5
Et factus est clamor populi et
uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudæos.
Et erant qui dicerent:
« Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut
acciperemus frumentum et comederemus et
viveremus! ».
Et erant qui dicerent:
« Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus,
ut acciperemus frumentum in fame! ».
Et alii dicebant: « Mutuo
sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis
nostris.
Et nunc sicut caro fratrum nostrorum
sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce
nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et
de filiabus nostris quædam iam in servitute subiugatæ sunt, nec
habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras
alii possident ».
Et iratus sum nimis, cum audissem
clamorem eorum secundum verba hæc.
Cogitavique in corde meo et increpavi
optimates et magistratus et dixi eis: « Usuras singuli a
fratribus vestris exigitis! ». Et congregavi adversum
eos contionem magnam
et dixi eis: « Nos, ut
scitis, redemimus fratres nostros Iudæos, qui venditi fuerant
gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos
vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ». Et
siluerunt nec invenerunt quid responderent.
Dixique ad eos: « Non est
bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis,
ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Et ego et fratres mei et pueri mei
commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras
istas.
Reddite eis hodie agros suos et
vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniæ
frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab
eis ».
Et dixerunt: « Reddemus
et ab eis nihil quæremus; sicque faciemus, ut
loqueris ». Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut
facerent, sicut dictum erat.
Insuper excussi sinum meum et dixi:
« Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit
verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et
vacuus fiat! ». Et dixit universa multitudo:
« Amen! ». Et laudaverunt Deum. Fecit ergo
populus, sicut erat dictum.
A die autem illa, qua præceperat
rex mihi, ut essem dux in terra Iudæ, ab anno vicesimo usque ad
annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego
et fratres mei annonas, quæ ducibus debebantur, non comedimus.
Duces autem priores, qui fuerant
ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane
siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt
populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
quin potius in opere muri restauravi
et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Iudæi quoque et magistratus, centum
quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quæ in
circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Parabatur autem mihi per dies
singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et
inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei
non quæsivi; gravis enim erat servitus populi huius.
Memento mei, Deus meus, in bonum,
secundum omnia, quæ feci populo huic.
Capitulum 6
Factum est autem cum audisset
Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod
ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio
— usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis
—
miserunt Sanaballat et Gosem ad me
dicentes: « Veni, et conveniamus in Cephirim in campo
Ono ». Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi
malum.
Misi ergo ad eos nuntios dicens:
« Opus grande ego facio et non possum descendere; cur
cessare oportet opus, si desistero et descendero ad
vos? ».
Miserunt autem ad me secundum verbum
hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem.
Et misit ad me Sanaballat iuxta
verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam
habebat in manu sua, in qua erat scriptum:
« In gentibus auditum est,
et Gosem dixit quod tu et Iudæi cogitetis rebellare, et propterea
ædifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc
vocem
et prophetas posueris, qui prædicent
de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudæa est!”. Nunc
autem auditurus est rex verba hæc; idcirco nunc veni, ut ineamus
consilium pariter ».
Et misi ad eum dicens:
« Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris;
de corde enim tuo tu componis hæc ».
Omnes enim hi terrebant nos
cogitantes: « Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non
complebitur ». Quam ob causam magis confortavi manus
meas.
Et ingressus sum domum Semeiæ filii
Dalaiæ filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait:
« Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et
claudamus portas ædis, quia venturi sunt, ut interficiant te;
utique nocte venturi sunt ad occidendum te”.
Et dixi: « Num quisquam
similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non
ingrediar ».
Et intellexi quod Deus non misisset
eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et
Sanaballat conduxerant eum.
Acceperat enim pretium, ut territus
sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent
mihi.
Memento, Deus meus, Thobiæ et
Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiæ prophetæ et
ceterorum prophetarum, qui terrebant me!
Completus est autem murus vicesimo
quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Factum est ergo, cum audissent omnes
inimici nostri, et vidissent universæ gentes, quæ erant in
circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a
Deo factum esset opus hoc.
Sed et in diebus illis, multæ
optimatum Iudæorum epistulæ mittebantur ad Thobiam, et a Thobia
veniebant ad eos.
Multi enim in Iudæa coniurationem
fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Iohanan
filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ.
Sed et laudabant eum coram me et
verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret
me.
Capitulum 7
Postquam autem ædificatus est
murus, et posui valvas et recensui ianitores et cantores et
Levitas,
præposui Hanani fratrem meum et
Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi
vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur —
et dixi eis: « Non
aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor
permanet, claudantur portæ et oppilentur; et ponant custodes de
habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque
contra domum suam ».
Civitas autem erat lata nimis et
grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus
ædificatæ.
Deus autem meus dedit in corde meo,
et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem
eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et
inventum est scriptum in eo:
Isti filii provinciæ, qui
ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in
Iudæam unusquisque in civitatem suam.
Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua,
Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsan,
Mespharath, Beguai, Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israel:
filii Pharos duo milia centum
septuaginta duo;
filii Saphatia trecenti septuaginta
duo;
filii Area sescenti quinquaginta
duo;
filii Phahathmoab, hi sunt filii
Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo;
filii Elam mille ducenti
quinquaginta quattuor;
filii Zethua octingenti quadraginta
quinque;
filii Zachai septingenti
sexaginta;
filii Bennui sescenti quadraginta
octo;
filii Bebai sescenti viginti
octo;
filii Azgad duo milia trecenti
viginti duo;
filii Adonicam sescenti sexaginta
septem;
filii Beguai duo milia sexaginta
septem;
filii Adin sescenti quinquaginta
quinque;
filii Ater, qui erant ex Ezechia,
nonaginta octo;
filii Hasum trecenti viginti
octo;
filii Besai trecenti viginti
quattuor;
filii Hareph centum duodecim;
filii Gabaon nonaginta quinque;
filii Bethlehem et Netopha centum
octoginta octo;
viri Anathoth centum viginti
octo;
viri Bethazmaveth quadraginta
duo;
viri Cariathiarim, Cephira et Beroth
septingenti quadraginta tres;
viri Rama et Gabaa sescenti viginti
unus;
viri Machmas centum viginti duo;
viri Bethel et Hai centum viginti
tres;
viri Nabo alterius quinquaginta
duo;
viri Elam alterius mille ducenti
quinquaginta quattuor;
filii Harim trecenti viginti;
filii Iericho trecenti quadraginta
quinque;
filii Lod, Hadid et Ono septingenti
viginti unus;
filii Senaa tria milia nongenti
triginta.
Sacerdotes: filii Iedaia de domo
Iesua nongenti septuaginta tres;
filii Emmer mille quinquaginta
duo;
filii Phassur mille ducenti
quadraginta septem;
filii Harim mille decem et
septem.
Levitæ: filii Iesua, hi sunt filii
Cadmihel, Bennui et Odoviæ, septuaginta quattuor.
Cantores: filii Asaph centum
quadraginta octo.
Ianitores: filii Sellum, filii Ater,
filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum
triginta octo.
Oblati: filii Siha, filii Hasupha,
filii Tabbaoth,
filii Ceros, filii Siaa, filii
Phadon,
filii Lebana, filii Hagaba, filii
Selmai,
filii Hanan, filii Giddel, filii
Gaher,
filii Raaia, filii Rasin, filii
Necoda,
filii Gazam, filii Oza, filii
Phasea,
filii Besai, filii Meunitarum, filii
Nephusorum,
filii Bacbuc, filii Hacupha, filii
Harhur,
filii Basluth, filii Mahida, filii
Harsa,
filii Bercos, filii Sisara, filii
Thema,
filii Nasia, filii Hatipha.
Filii servorum Salomonis: filii
Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
filii Iaala, filii Darcon, filii
Giddel,
filii Saphatia, filii Hatil, filii
Phochereth Hassebaim, filii Amon.
Omnes oblati et filii servorum
Salomonis trecenti nonaginta duo.
Hi sunt autem, qui ascenderunt de
Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt
indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel
essent:
filii Dalaia, filii Thobia, filii
Necoda sescenti quadraginta duo.
Et de sacerdotibus: filii Hobia,
filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai
Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
Hi quæsierunt tabulas genealogiæ
suæ et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio;
dixitque præpositus eis, ut non
manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro
Urim et Tummim.
Omnis multitudo simul quadraginta
duo milia trecenti sexaginta,
absque servis et ancillis eorum, qui
erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et
cantatrices ducenti quadraginta quinque.
Equi eorum septingenti triginta sex,
muli eorum ducenti quadraginta quinque,
cameli eorum quadringenti triginta
quinque, asini sex milia septingenti viginti.
Nonnulli autem de principibus
familiarum dederunt in opus: præpositus dedit in thesaurum auri
drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales
quingentas triginta;
et de principibus familiarum
dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti
minas duo milia ducentas.
Et quod dedit reliquus populus, auri
drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas
sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et
Levitæ; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati
et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.
Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus
suis.
Capitulum 8
Congregatusque est omnis populus
quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam Aquarum, et
dixerunt Esdræ scribæ, ut afferret librum legis Moysi, quam
præceperat Dominus Israeli.
Attulit ergo Esdras sacerdos legem
coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant
intellegere, in die prima mensis septimi.
Et legit in eo in platea, quæ erat
ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu
virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures
omnis populi erant erectæ ad librum legis.
Stetit autem Esdras scriba super
gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum
Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad
dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum
et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.
Et aperuit Esdras librum coram omni
populo — super universum quippe populum eminebat — et,
cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
Et benedixit Esdras Domino, Deo
magno; et respondit omnis populus: « Amen,
amen », elevans manus suas. Et incurvati sunt et
adoraverunt Deum proni in terram.
Porro Iesua et Bani et Serebia,
Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad,
Hanan, Phalaia et Levitæ erudiebant populum in lege; populus autem
stabat in gradu suo.
Et legerunt in libro legis Dei
distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
Dixit autem Nehemias, ipse est
præpositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitæ instruentes
populum universo populo: « Dies iste sanctificatus est
Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ».
Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.
Et dixit eis: « Ite,
comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non
præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite
contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo
vestra ».
Levitæ autem silentium faciebant in
omni populo dicentes: « Tacete, quia dies sanctus est,
et nolite dolere ».
Abiit itaque omnis populus, ut
comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam
magnam, quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
Et in die secundo congregati sunt
principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ ad
Esdram scribam, ut intellegerent verba legis.
Et invenerunt scriptum in lege, quam
præcepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in
tabernaculis in die sollemni mense septimo
et ut prædicent et divulgent vocem
in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes:
« Egredimini in montem et afferte frondes olivæ et
frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni
nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum
est ».
Et egressus est populus, et
attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo
et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ
Aquarum et in platea portæ Ephraim.
Fecit ergo universa ecclesia eorum,
qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in
tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter
filii Israel usque ad diem illum; et fuit lætitia magna nimis.
Legit autem in libro legis Dei per
dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt
sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta
ordinationem.
Capitulum 9
In die autem vicesimo quarto
mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et
humus super eos.
Et separatum est semen filiorum
Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata
sua et iniquitates patrum suorum.
Et consurrexerunt ad standum et
legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei;
et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum
suum.
Surrexerunt autem super gradum
Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani
et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
Et dixerunt Levitæ Iesua et
Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia:
« Surgite, benedicite Domino Deo vestro
ab ætemo usque in æternum,
et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso
super omnem benedictionem et laudem.
Tu ipse, Domine, solus;
tu fecisti cælum et cælum cælorum
et omnem exercitum eorum,
terram et universa, quæ in ea sunt, maria et omnia, quæ in eis
sunt;
et tu vivificas omnia hæc,
et exercitus cæli te adorat.
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti
Abram
et eduxisti eum de Ur Chaldæorum
et posuisti nomen eius Abraham.
Et invenisti cor eius fidele coram
te
et percussisti cum eo fœdus,
ut dares terram Chananæi, Hetthæi et Amorræi
et Pherezæi et Iebusæi et Gergesæi,
nempe ut dares semini eius;
et implesti verba tua,
quoniam iustus es.
Et vidisti afflictionem patrum
nostrorum in Ægypto
clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum.
Et dedisti signa atque portenta in
pharaone
et in universis servis eius et in omni populo terræ illius;
cognovisti enim quia superbe egerant contra eos,
et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Et mare divisisti ante eos,
et transierunt per medium maris in sicco;
persecutores autem eorum proiecisti in profundum,
quasi lapidem in aquas validas.
Et in columna nubis ductor eorum
fuisti per diem
et in columna ignis per noctem,
ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
Ad montem quoque Sinai
descendisti
et locutus es cum eis de cælo;
et dedisti eis iudicia recta
et legem rectam, mandata et præcepta bona.
Et sabbatum sanctificatum tuum
ostendisti eis
et præcepta et mandata et legem præcepisti eis
in manu Moysi servi tui.
Panem quoque de cælo dedisti eis in
fame eorum
et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum;
et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram,
super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.
Ipsi vero patres nostri superbe
egerunt
et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Et noluerunt audire
et non sunt recordati mirabilium tuorum, quæ feceras eis,
et induraverunt cervices suas
et posuerunt caput suum,
ut reverterentur ad servitutem suam in Ægyptum.
Tu autem Deus propitius, clemens et misericors,
longanimis et multæ miserationis, non dereliquisti eos.
Et quidem, cum fecissent sibi
vitulum conflatilem
et dixissent: “Iste est Deus tuus,
qui eduxit te de Ægypto”
feceruntque blasphemias magnas;
tu autem in misericordiis tuis
multis
non dimisisti eos in deserto:
columna nubis non recessit ab eis per diem,
ut duceret eos in viam;
et columna ignis per noctem,
ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui
doceret eos,
et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum
et aquam dedisti eis in siti eorum.
Quadraginta annis pavisti eos in
deserto,
nihilque eis defuit;
vestimenta eorum non inveteraverunt,
et pedes eorum non intumuerunt.
Et dedisti eis regna et populos
et partitus es eis sortes;
et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon
et terram Og regis Basan.
Et multiplicasti filios eorum sicut
stellas cæli;
et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum,
ut ingrederentur et possiderent.
Et venerunt filii et possederunt
terram,
et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos;
et dedisti eos in manu eorum
et reges eorum et populos terræ,
ut facerent eis, sicut placebat illis.
Ceperunt itaque urbes munitas et
humum pinguem;
et possederunt domos plenas cunctis bonis,
cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta
et ligna pomifera multa.
Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt
et delectati sunt in bonitate tua magna.
Vexaverunt autem te et rebellaverunt
contra te
et proiecerunt legem tuam post terga sua;
et prophetas tuos occiderunt,
qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te;
feceruntque blasphemias grandes.
Et dedisti eos in manu hostium
suorum,
et afflixerunt eos;
et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te,
et tu de cælo audisti
et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores,
qui salvarent eos da manu hostium suorum.
Cumque requievissent, reversi
sunt,
ut facerent malum in conspectu tuo;
et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum,
et dominati sunt eis.
Conversique sunt et clamaverunt ad te;
tu autem de cælo exaudisti
et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus.
Et contestatus es eos, ut reduceres
eos ad legem tuam;
ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua
et in iudicia tua peccaverunt, quæ si fecerit homo, vivet in eis,
et dederunt umerum rebellem
et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Et pepercisti eis annos multos
et contestatus es eos in spiritu tuo
per manum prophetarum tuorum, et non audierunt;
et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
In misericordiis autem tuis
plurimis
non fecisti eos in consumptionem
nec dereliquisti eos;
quoniam Deus misericors et clemens es tu.
Nunc itaque, Deus noster magne,
fortis et terribilis,
custodiens pactum et misericordiam,
ne parvipendas omnem laborem,
qui invenit nos, reges nostros et principes nostros
et sacerdotes nostros et prophetas nostros
et patres nostros et omnem populum tuum
a diebus regum Assyriæ usque in diem hanc.
Et tu iustus es in omnibus, quæ
venerunt super nos,
quia recte fecisti,
nos autem impie egimus.
Reges nostri, principes nostri,
sacerdotes nostri et patres nostri
non fecerunt legem tuam
et non attenderunt mandata tua et testimonia tua,
quæ testificatus es in eis.
Et ipsi in regnis suis et in
bonitate tua multa, quam dederas eis,
et in terra latissima et pingui,
quam tradideras in conspectu eorum,
non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Ecce nos ipsi hodie servi sumus;
et in terra, quam dedisti patribus nostris,
ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus.
Et fruges eius multiplicantur
regibus,
quos posuisti super nos propter peccata nostra,
et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris
secundum voluntatem suam,
et in tribulatione magna sumus ».
Capitulum 10
« Super omnibus ergo
his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus, et signant principes
nostri, Levitæ nostri et sacerdotes nostri ».
Signatores autem fuerunt: Nehemias
præpositus, filius Hachaliæ, et Sedecias,
Saraias, Azarias, Ieremias,
Phassur, Amarias, Melchias,
5 Hattus, Sebania, Melluch,
Harim, Meremoth, Abdias,
Daniel, Genthon, Baruch,
8 Mosollam, Abia, Miamin,
Maazia, Belgai, Semeia; hi
sacerdotes.
Porro Levitæ: Iesua filius Azaniæ,
Bennui de filiis Henadad, Cadmihel
et fratres eorum Sebania, Hodia,
Celita, Phalaia, Hanan,
Micha, Rohob, Hasabia,
Zacchur, Serebia, Sebania,
Hodia, Bani, Baninu.
Capita populi: Pharos, Phahathmoab,
Elam, Zethua, Bani,
Bunni, Azgad, Bebai,
Adonia, Beguai, Adin,
Ater, Ezechia, Azur,
19 Hodia, Hasum, Besai,
Hareph, Anathoth, Nebai,
Megphias, Mosollam, Hezir,
22 Mesezabel, Sadoc, Ieddua,
Pheltia, Hanan, Anaia,
Osee, Hanania, Hassub,
25 Alohes, Phalea, Sobec,
Rehum, Hasabna, Maasia,
Ahia, Hanan, Anan,
28 Melluch, Harim, Baana.
Et reliqui de populo, sacerdotes,
Levitæ, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se
separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii
eorum et filiæ eorum, omnes, qui poterant sapere,
adhæserunt fratribus suis
optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei,
quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent
universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et præcepta
eius,
et ut non daremus filias nostras
populo terræ et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Et si populi terræ importaverint
venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non
accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus
annum septimum et omnem exactionem.
Et statuimus super nos præcepta, ut
demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
ad panes propositionis et ad
oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis,
in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in
sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum
domus Dei nostri.
Sortes ergo misimus super oblationem
lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in
domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus
constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei
nostri, sicut scriptum est in lege;
et ut afferremus primogenita terræ
nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum
in domo Domini,
et primitiva filiorum nostrorum et
pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum
nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in domum Dei nostri
sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri;
et primitias ciborum nostrorum et
libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei,
afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam
partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex
omnibus civitatibus agriculturæ nostræ.
Erit autem sacerdos filius Aaron cum
Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitæ offerent
decimam partem decimæ in domo Dei nostri ad gazophylacium
thesauri.
Ad gazophylacium enim deportabunt
filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi
erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et
ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri.
Capitulum 11
Habitaverunt autem principes
populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut
adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate
sancta, novem vero partes in civitatibus.
Benedixit autem populus omnibus
viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
Hi sunt itaque principes provinciæ,
qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudæ. Habitavit
autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel,
sacerdotes, Levitæ, oblati et filii servorum Salomonis.
Et in Ierusalem habitaverunt de
filiis Iudæ et de filiis Beniamin. De filiis Iudæ: Athaias filius
Oziam filii Zachariæ filii Amariæ filii Saphatiæ filii Malaleel,
de filiis Phares;
et Maasia filius Baruch filius
Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariæ
filius Silonitis.
Omnes filii Phares, qui habitaverunt
in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu
filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius
Maasia filius Etheel filius Iesaia;
et fratres eius viri fortes, nongenti
viginti octo.
Et Ioel filius Zechri præpositus
eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.
Et de sacerdotibus: Iedaia filius
Ioiarib filius
Saraia filius Helciæ filius
Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus
Dei;
et fratres eorum facientes opera
templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius
Phelelia filius Amsi filius Zachariæ filius Phassur filius
Melchiæ;
et fratres eius principes familiarum
ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi
filius Mosollamoth filius Emmer;
et fratres eorum potentes nimis,
centum viginti octo; et præpositus eorum Zabdiel vir nobilis.
Et de Levitis: Semeia filius Hassub
filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
et Sabethai et Iozabad super omnia
opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, de principibus
Levitarum;
et Matthania filius Micha filius
Zebedæi filius Asaph magister chori incohabat orationem; et
Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius
Galal filius Idithun.
Omnes Levitæ in civitate sancta
ducenti octoginta quattuor.
Et ianitores: Accub, Telmon et
fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.
Et reliqui ex Israel sacerdotes et
Levitæ in universis civitatibus Iudæ, unusquisque in possessione
sua.
Et oblati habitabant in Ophel; et
Siha et Gaspha super oblatos.
Et præfectus Levitarum in Ierusalem
Ozi filius Bani filius Hasabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de
filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Præceptum quippe regis super eos
erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
Et Phethahia filius Mesezabel de
filiis Zara filii Iudæ, legatus regis in omni negotio populi.
Et in viculis per omnes regiones
eorum, de filiis Iudæ habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius
et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
et in Iesua et in Molada et in
Bethpheleth
et in Asarsual et in Bersabee et in
pagis eius
et in Siceleg et in Mochona et in
pagis eius
et in Remmon et in Saraa et in
Ierimoth,
Zanoa, Odollam et in villis earum,
Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a
Bersabee usque ad vallem Ennom.
Filii autem Beniamin in Gabaa,
Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
Anathoth, Nob, Anania,
Asor, Rama, Getthaim,
Hadid, Seboim et Neballat,
35 Lod et Ono et valle Artificum.
Et de Levitis portiones in Iuda et
Beniamin.
Capitulum 12
Hi sunt autem sacerdotes et
Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua:
Saraia, Ieremias, Esdras,
Amaria, Melluch, Hattus,
Sechenias, Rehum, Meremoth,
Addo, Genthon, Abia,
Miamin, Maadia, Belga,
6 Semeia et Ioiarib, Iedaia,
Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti
principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
Porro Levitæ: Iesua, Bennui,
Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres
eius;
et Becbecia atque Hanni fratres eorum
coram eis per vices suas.
Iesua autem genuit Ioachim, et
Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
et Ioiada genuit Ionathan, et
Ionathan genuit Ieddua.
In diebus autem Ioachim erant
sacerdotes principes familiarum: Saraiæ Maraia, Ieremiæ
Hanania,
Esdræ Mosollam, Amariæ
Iohanan,
Milicho Ionathan, Sebaniæ
Ioseph,
Harim Edna, Meraioth Helci,
Adaiæ Zacharia, Genthon
Mosollam,
Abiæ Zechri, Miamin Maadiæ
Phelti,
Belgæ Sammua, Semeiæ Ionathan,
Ioiarib Matthanai, Iedaiæ Ozi,
Sellai Celai, Amoc Heber,
Helciæ Hasabia, Iedaiæ
Nathanael.
Levitæ in diebus Eliasib et Ioiada
et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes
usque ad regnurn Darii Persæ.
Filii Levi principes familiarum
scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii
Eliasib.
Et principes Levitarum Hasabia,
Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut
laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei per
vices suas;
Matthania et Becbecia, Abdia,
Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta
portas.
Hi in diebus Ioachim filii Iesua
filii Iosedec et in diebus Nehemiæ ducis et Esdræ sacerdotis
scribæque.
In dedicatione autem muri Ierusalem
requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in
Ierusalem et facerent dedicationem in lætitia, in actione
gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.
Congregati sunt autem cantores de
campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum
et de Bethgalgala et de regionibus
Gabaa et Azmaveth, quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in
circuitu Ierusalem.
Et mundati sunt sacerdotes et
Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum.
Ascendere autem feci principes Iudæ
super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus
ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Et ivit post eos Osaias et media
pars principum Iudæ
et Azarias, Esdras et Mosollam,
Iudas et Beniamin et Semeia et
Ieremias.
Et de sacerdotibus cum tubis et
Zacharias filius Ionathan filius Semeiæ filius Matthaniæ filius
Michaiæ filius Zacchur filius Asaph;
et fratres eius Semeia et Azareel,
Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis
David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
Processerunt per gradus civitatis
David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum
ad orientem.
Et chorus secundus gratias
referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi
super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum
latissimum
et super portam Ephraim et super
portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et
turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta
Custodiæ.
Steteruntque duo chori laudantium in
domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Et sacerdotes Eliachim, Maasia,
Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;
et Maasia et Semeia et Eleazar et
Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt
cantores et Izrahia præpositus.
Et obtulerunt in die illa sacrificia
magna et lætati sunt; Deus enim lætificaverat eos lætitia magna;
sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia
Ierusalem procul.
Præposuerunt quoque in die illa
viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias
et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes
legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia lætificatus est Iuda
in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt
et servierunt in ministerio Dei sui
et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus
iuxta præceptum David et Salomonis filii eius;
quia in diebus David et Asaph ab
exordio erant catervæ cantorum et carmina laudis et actionis
gratiarum Deo.
Et omnis Israel in diebus Zorobabel
et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per
dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et
Levitæ consecrabant filiis Aaron.
Capitulum 13
In die autem illo lectum est in
volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo
quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei
usque in æternum,
eo quod non occurrerint filiis Israel
cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum
eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Factum est autem, cum audissent
legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel.
Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos,
qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus
Thobiæ;
fecerat ei gazophylacium grande, ubi
antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et
olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa
sacerdotum.
In omnibus autem his non fui in
Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis
veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege,
et veni in Ierusalem. Et intellexi
malum, quod fecerat Eliasib Thobiæ: fecerat enim ei thesaurum in
vestibulis domus Dei.
Et malum mihi visum est valde, et
proieci vasa domus Thobiæ foras de gazophylacio;
præcepique, et emundaverunt
gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus.
Et cognovi quod partes Levitarum non
fuissent datæ, et fugisset unusquisque in campum suum de Levitis
et cantoribus, qui ministrabant.
Et egi causam adversus magistratus
et dixi: « Quare dereliquimus domum Dei? ».
Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Et omnis Iuda apportabat decimam
frumenti, vini et olei in horrea.
Et constitui super horrea Selemiam
sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos
Hanan filium Zacchur, filium Matthaniæ, quoniam fideles comprobati
sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus
suis.
Memento mei, Deus meus, pro hoc; et
ne deleas opera mea bona, quæ feci in domo Dei mei et in
ministeriis eius!
In diebus illis vidi in Iuda
calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes
super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in
Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant
cibaria.
Et ibi Tyrii habitaverunt in ea
inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis
Iudæ in Ierusalem.
Et obiurgavi optimates Iudæ et dixi
eis: « Quæ est hæc res mala, quam vos facitis, et
profanatis diem sabbati?
Numquid non hæc fecerunt patres
nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super
civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando
sabbatum! ».
Factum est autem, cum obscuratæ
essent portæ Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt
ianuas; et præcepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et
de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in
die sabbati.
Et manserunt negotiatores et
vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis.
Et contestatus sum eos et dixi eis:
« Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc
feceritis, manum mittam in vos ». Itaque ex tempore illo
non venerunt in sabbato.
Dixi quoque Levitis, ut mundarentur
et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem
sabbati.
Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum
multitudinem miserationum tuarum!
Sed et in diebus illis vidi Iudæos,
qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas.
Et filii eorum ex media parte
loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur
iuxta linguam unius vel alterius populi.
Et obiurgavi eos et maledixi et
cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non
darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum
filiis suis et sibimetipsis dicens:
« Numquid non in
huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus
multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit
eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad
peccatum mulieres alienigenæ.
Numquid et vobis obsequentes
faciemus omne malum grande hoc, ut prævaricemur in Deo nostro et
ducamus uxores peregrinas? ».
Unus autem de filiis Ioiada filii
Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem
fugavi a me.
Recordare, Domine Deus meus,
adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et
leviticum!
Igitur mundavi eos ab omnibus
alienigenis et constitui ordines pro sacerdotibus et Levitis,
unumquemque in ministerio suo,
et pro oblatione lignorum in
temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in
bonum.