Liber Ecclesiastes
Capitulum 1
Verba Ecclesiastes filii David
regis Ierusalem.”
« Vanitas vanitatum,
dixit Ecclesiastes,
vanitas vanitatum et omnia vanitas ».
Quid lucri est homini
de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Generatio præterit, et generatio
advenit,
terra autem in æternum stat.
Oritur sol, et occidit sol
et ad locum suum anhelat ibique renascitur.
Gyrat per meridiem et flectitur ad
aquilonem,
lustrans universa in circuitu pergit spiritus
et in circulos suos revertitur.
Omnia flumina pergunt ad mare, et
mare non redundat;
ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
Cunctæ res difficiles;
non potest eas homo explicare sermone.
Non saturatur oculus visu,
nec auris auditu impletur.
Quod fuit,
ipsum est, quod futurum est.
Quod factum est,
ipsum est, quod faciendum est:
nihil sub sole novum.
Si de quadam re dicitur: « Ecce hoc novum
est »,
iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.
Non est priorum memoria,
sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt,
erit recordatio apud eos,
qui futuri sunt in novissimo.
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in
Ierusalem
et proposui in animo meo quærere et
investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc
occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in
ea.
Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole; et
ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Quod est curvum, rectum fieri non
potest;
et, quod deficiens est, numerari non potest.
Locutus sum ego in corde meo dicens:
« Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super
omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata
est multam sapientiam et scientiam ».
Dedique cor meum, ut scirem
sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod
in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod
in multa sapientia multus sit
mæror;
et, qui addit scientiam, addit et laborem.
Capitulum 2
Dixi ego in corde meo:
« Veni, tentabo te gaudio: fruere bonis »;
et ecce hoc quoque vanitas.
De risu dixi:
« Insania »
et de gaudio: « Quid prodest? ».
Tractavi in corde meo detinere in
vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti
stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut
faciant sub sole paucis diebus vitæ suæ.
Magnificavi opera mea: ædificavi
mihi domos et plantavi vineas,
feci hortos et pomaria et consevi ea
arboribus cuncti generis fructuum
et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut
irrigarem silvam lignorum germinantium.
Possedi servos et ancillas et habui
multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra
omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem.
Coacervavi mihi etiam argentum et
aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et
cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in
ministerio ad vina fundenda
et crevi, supergressus sum omnes, qui
ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit
mecum.
Et omnia, quæ desideraverunt oculi
mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et
oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam
ab omnibus ærumnis meis.
Cumque me convertissem ad universa
opera, quæ fecerant manus meæ, et ad labores, in quibus
sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et
nihil lucri esse sub sole.
Verti me ad contemplandam sapientiam
et insipientiam et stultitiam: « Quid faciet, inquam,
homo, qui veniet post regem? Id quod antea
fecerunt ».
Et vidi quod tantum præcederet
sapientia stultitiam, quantum lux præcedit tenebras.
« Sapientis oculi in
capite eius,
stultus in tenebris ambulat »;
et didici quod unus utriusque
esset interitus.
Et dixi in corde meo:
« Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi
prodest quod maiorem sapientiæ dedi operam? ».
Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset
vanitas.
Non enim erit memoria sapientis
similiter ut stulti in perpetuum; siquidem futura tempora oblivione
cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Et idcirco tæduit me vitæ meæ,
quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et
afflictio spiritus.
Rursus detestatus sum omnem laborem
meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit
post me;
et quis scit utrum sapiens an
stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus
desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas.
Verti me exasperans cor meum de omni
labore, quo laboravi sub sole.
Nam est qui laborat in sapientia et
doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit
portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Quid enim proderit homini de
universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole
laboravit?
Cuncti dies eius dolores sunt, et
ærumnæ occupatio eius, nec per noctem cor eius requiescit; et hoc
quoque vanitas est.
Nihil melius est homini quam
comedere et bibere et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis.
Et hoc vidi de manu Dei esse.
Quis enim comedet et deliciis
affluet sine eo?
Quia homini bono in conspectu suo
dedit sapientiam et scientiam et lætitiam; peccatori autem dedit
afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit
Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
Capitulum 3
Omnia tempus habent,
et momentum suum cuique negotio sub cælo:
tempus nascendi et tempus
moriendi,
tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,
tempus occidendi et tempus
sanandi,
tempus destruendi et tempus ædificandi,
tempus flendi et tempus ridendi,
tempus plangendi et tempus saltandi,
tempus spargendi lapides et tempus
eos colligendi,
tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,
tempus quærendi et tempus
perdendi,
tempus custodiendi et tempus abiciendi,
tempus scindendi et tempus
consuendi,
tempus tacendi et tempus loquendi,
tempus dilectionis et tempus
odii,
tempus belli et tempus pacis.
Quid lucri habet, qui operatur, de
labore suo?
Vidi occupationem, quam dedit Deus
filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Cuncta fecit bona in tempore suo; et
mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod
operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Cognovi quod nihil boni esset in eis
nisi lætari et facere bene in vita sua.
Omnis enim homo, qui comedit et
bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Didici quod omnia opera, quæ fecit
Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere
nec auferre, quæ fecit Deus, ut timeatur.
Quod iam fuit, ipsum est; et, quod
futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.
Et adhuc vidi sub sole: in loco
iudicii ibi impietas, et in loco iustitiæ ibi iniquitas;
et dixi in corde meo:
« Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei
et omnibus occasio ».
Dixi in corde meo de filiis hominum,
ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse
bestiis.
Quoniam sors filiorum hominis et
iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa
moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento
amplius, quia omnia vanitas.
Et omnia pergunt ad unum locum:
de terra facta sunt omnia,
et in terram omnia pariter revertuntur.
Quis novit, si spiritus filiorum
hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat
deorsum in terram?
Et deprehendi nihil esse melius quam
lætari hominem in opere suo; nam hæc est pars illius. Quis enim
eum adducet, ut post se futura cognoscat?
Capitulum 4
Verti me ad alia et vidi
calumnias, quæ sub sole geruntur, et ecce lacrimæ oppressorum, et
nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo
consolator.
Et laudavi magis mortuos, qui iam
defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt,
et feliciorem utroque iudicavi, qui
necdum natus est nec vidit opera mala, quæ sub sole fiunt.
Rursum contemplatus sum omnes labores
et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et
in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
Stultus complicat manus suas
et comedit carnes suas.
Melior est pugillus cum requie
quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
Iterum repperi et aliam vanitatem sub
sole:
unus est et secundum non habet, non
filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur
oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: « Cui laboro
et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et
occupatio pessima.
Melius est duos esse simul quam unum:
habent enim emolumentum in labore suo,
quia si unus ceciderit, ab altero
fulcietur. Væ soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Insuper, si dormierint duo,
fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
Et, si quispiam prævaluerit contra
unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito
rumpitur.
Melior est puer pauper et
sapiens
rege sene et stulto,
qui iam nescit erudiri.
Ille enim de domo carceris exivit,
ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper.
Vidi cunctos viventes, qui ambulant
sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo.
Infinitus numerus erat populi,
omnium, quos ipse præcedebat; sed qui postea futuri sunt, non
lætabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Custodi pedem tuum ingrediens domum
Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt
victimas: multo enim melior est obœdientia quam stultorum
victimæ, qui nesciunt se malum facere.
Capitulum 5
Ne temere quid loquaris, neque cor
tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo; Deus enim in
cælo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
Multas curas sequuntur somnia,
et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Si quid vovisti Deo, ne moreris
reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque
voveris, redde.
Multoque melius est non vovere, quam
post votum promissa non reddere.
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat
carnem tuam, neque dicas coram angelo: « Error
fuit »; ne forte iratus Deus contra sermones tuos
dissipet opera manuum tuarum.
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt
vanitates et sermones innumeri; tu vero Deum time.
Si videris calumnias egenorum et
subreptionem iudicii et iustitiæ in provincia, non mireris super
hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque
eminentiores sunt alii;
et terræ lucrum in omnibus est rex,
cuius agri culti sunt.
Qui diligit pecuniam, pecunia non
implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et
hoc ergo vanitas.
Ubi multæ sunt opes, multi et qui
comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias
oculis suis?
Dulcis est somnus operanti,
sive parum sive multum comedat;
saturitas autem divitis
non sinit eum dormire.
Est et infirmitas pessima, quam vidi
sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
Perierunt enim in negotio pessimo;
si generavit filium, in summa egestate erit.
Sicut egressus est de utero matris
suæ, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de
labore suo, quod tollat in manu sua.
Miserabilis prorsus infirmitas:
quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit
in ventum?
Cunctis enim diebus vitæ suæ
comedit in tenebris et in curis multis et in ærumna atque
tristitia.
Ecce quod ego vidi bonum, quod
pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore
suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ, quos
dedit ei Deus; hæc enim est pars illius.
Et quidem omni homini, cui dedit
Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut
comedat ex eis et tollat partem suam et lætetur de labore suo: hoc
est donum Dei.
Non enim satis recordabitur dierum
vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
Capitulum 6
Est et aliud malum, quod vidi sub
sole, et quidem grave apud homines:
vir, cui dedit Deus divitias et
substantiam et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ
desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed
homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.
Si genuerit quispiam centum liberos
et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit, et anima
illius non sit satiata bonis substantiæ suæ, immo et sepultura
careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Frustra enim venit et pergit ad
tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.
Etsi non vidit solem neque cognovit,
maior est requies isti quam illi.
Etiamsi duobus milibus annis vixerit
et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant
omnes?
« Omnis labor hominis est
ad os eius,
sed anima eius non implebitur ».
Quid habet amplius sapiens præ
stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis?
« Melior est oculorum
visio quam vana persequi desideria »; sed et hoc vanitas
est et afflictio spiritus.
Quidquid est, iam vocatum est nomen
eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in
iudicio contendere.
Ubi verba sunt plurima, multiplicant
vanitatem; quid lucri habet homo?
Quoniam quis scit quid homini bonum
sit in vita, in paucis diebus vanitatis suæ, quos peragit velut
umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole
sit?
Capitulum 7
Melius est nomen bonum quam
unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo lætitiæ.
Melius est a sapiente corripi
quam lætari stultorum canticis,
quia sicut sonitus spinarum ardentium
sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
Quia calumnia stultum facit
sapientem,
et munus cor insanire facit.
« Melior est finis negotii
quam principium,
melior est patiens arrogante ».
Ne sis velox in animo ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
Ne dicas: “Quid, putas, causæ
est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? ».
Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
Bona est sapientia cum divitiis et
prodest videntibus solem.
Sicut enim protegit sapientia, sic
protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia
vitam tribuit possessori suo.
Considera opera Dei: quod nemo
possit corrigere, quod ille curvum fecerit.
In die bona fruere bonis et in die
mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non
inveniat homo quidquam de futuro.
Cuncta vidi in diebus vanitatis
meæ: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo
vivit tempore in malitia sua.
Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te perdere vis?
Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
Bonum est ut, quod habes, teneas,
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum,
utrumque devitat.
Sapientia confortabit sapientem
super decem principes civitatis.
Nullus enim homo iustus in terra,
qui faciat bonum et non peccet.
Sed et cunctis sermonibus, qui
dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum
maledicentem tibi;
scit enim conscientia tua, quia et
tu crebro maledixisti aliis.
Cuncta tentavi in sapientia, dixi:
« Sapiens efficiar ».
Et ipsa longius recessit a me. Longe
est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam?
Lustravi universa animo meo, ut
scirem et considerarem et quærerem sapientiam et rationem et ut
cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
Et invenio amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus
illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est,
capietur ab illa.
Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum, ut invenirem rationem,
quam adhuc quærit anima mea, et non
inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quæsierint infinitas quæstiones.
Capitulum 8
Quis talis, ut sapiens est?
Et quis cognovit solutionem rerum?
Sapientia hominis illuminat vultum eius,
et durities faciei illius commutatur.
Os regis observa et propter iuramenta
Dei
ne festines recedere a facie eius
neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet.
Quia sermo illius potestate plenus
est, nec dicere ei quisquam potest: « Quare ita facis?
».
Qui custodit præceptum, non
experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis
intellegit.
Omni enim negotio tempus est et
iudicium, et multa hominis afflictio;
ignorat enim quid futurum sit, nam
quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei?
Non est in hominis potestate dominari
super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra
diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit
impietas impium.
Omnia hæc consideravi et dedi cor
meum cunctis operibus, quæ fiunt sub sole, quo tempore dominatur
homo homini in malum suum.
Et ita vidi impios sepultos,
discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod
ita egerunt: sed et hoc vanitas est.
Etenim, quia non profertur cito
sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut
perpetrent mala.
Nam peccator centies facit malum et
prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus
Deum, qui verentur faciem eius.
Non sit bonum impio, nec prolongabit
dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini.
Est vanitas, quæ fit super terram:
sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum,
et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta
habeant; sed et hoc vanissimum iudico.
Laudavi igitur lætitiam quod non
esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque
gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ
suæ, quos dedit ei Deus sub sole.
Cum apposui cor meum, ut scirem
sapientiam et intellegerem occupationem, quæ versatur in terra,
quod diebus et noctibus somnum non capit oculis,
ecce intellexi quod omnium operum
Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quæ fiunt sub
sole; et quanto plus laboraverit homo ad quærendum, tanto minus
inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit
reperire.
Capitulum 9
Omnia hæc contuli in corde meo,
ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum
sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo:
coram illis omnia.
Sicut omnibus sors una:
iusto et impio,
bono et malo,
mundo et immundo,
immolanti victimas et non immolanti.
Sicut bonus sic et peccator;
ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
Hoc est pessimum inter omnia, quæ
sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum
hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima
eorum apud mortuos.
Qui enim sociatur omnibus viventibus,
habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
Viventes enim sciunt se esse
morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra
mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Amor quoque eorum et odium et
invidiæ simul perierunt, nec iam habent partem in hoc sæculo et
in opere, quod sub sole geritur.
Vade ergo et comede in lætitia panem
tuum
et bibe cum gaudio vinum tuum,
etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.
Omni tempore sint vestimenta tua
candida,
et oleum de capite tuo non deficiat.
Perfruere vita cum uxore, quam
diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt
tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in
vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
Quodcumque facere potest manus tua,
instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec
scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Verti me ad aliud et vidi sub sole
nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem
nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque
in omnibus.
Insuper nescit homo finem suum, sed
sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo
comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis
extemplo supervenerit.
Hanc quoque sub sole vidi sapientiam
et probavi maximam:
civitas parva, et pauci in ea viri;
venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones
magnas per gyrum.
Inventusque est in ea vir pauper et
sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps
recordatus est hominis illius pauperis.
Et dicebam ego meliorem esse
sapientiam fortitudine,
sed sapientia pauperis contemnitur,
et verba eius non sunt audita.
Verba sapientium cum lenitate
audiuntur
plus quam clamor principis inter stultos.
Melior est sapientia quam arma
bellica;
sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.
Capitulum 10
Muscæ morientes perdunt et
corrumpunt oleum unguentarii.
Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
Cor sapientis in dextera eius,
et cor stulti in sinistra illius.
Sed et in via stultus ambulans, cum
ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
Si spiritus potestatem habentis
ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet
cessare peccata maxima.
Est malum, quod vidi sub sole quasi
errorem egredientem a facie principis:
positum stultum in dignitate sublimi
et divites sedere deorsum.
Vidi servos in equis et principes
ambulantes super terram quasi servos.
Qui fodit foveam, incidet in eam;
et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
Qui excidit lapides, affligetur in
eis;
et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
Si retusum fuerit ferrum, et aciem
eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriæ
erit sapientia.
Si mordeat serpens incantatione
neglecta, nihil lucri habet incantator.
Verba oris sapientis gratia,
et labia insipientis præcipitabunt eum.
Initium verborum eius stultitia,
et novissimum oris illius insipientia mala.
Stultus verba multiplicat:
« Ignorat homo quid futurum sit;
et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”.
Labor stultorum affliget eos,
qui nesciunt in urbem pergere.
Væ tibi, terra, cuius rex puer
est,
et cuius principes mane comedunt.
Beata terra, cuius rex nobilis
est,
et cuius principes vescuntur in tempore suo
ad reficiendum et non ad luxuriam.
In pigris manibus humiliabitur
contignatio,
et in remissis perstillabit domus.
In risum faciunt epulas;
vinum lætificat vitam,
et pecunia præstat omnia.
In cogitatione tua regi ne
detrahas
et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,
quia et aves cæli portabunt vocem tuam,
et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
Capitulum 11
Mitte panem tuum super transeuntes
aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Da partem septem necnon et octo, quia
ignoras, quid futurum sit mali super terram.
Si repletæ fuerint nubes,
imbrem super terram effundent;
si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,
in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Qui observat ventum, non seminat, et,
qui considerat nubes, numquam metet.
Quomodo ignoras, quæ sit via
spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,
sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Mane semina semen tuum,
et vespere ne cesset manus tua,
quia nescis quid magis prosit,
hoc aut illud,
et si utrumque simul melius erit.
Dulce lumen,
et delectabile est oculis videre solem.
Si annis multis vixerit homo
et in his omnibus lætatus fuerit,
meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit:
omne, quod venerit, vanitas.
Lætare ergo, iuvenis, in
adulescentia tua,
et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuæ,
et ambula in viis cordis tui
et in intuitu oculorum tuorum
et scito quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium.
Aufer curam a corde tuo
et amove malum a carne tua;
adulescentia enim et iuventus vanæ sunt.
Capitulum 12
Memento Creatoris tui
in diebus iuventutis tuæ,
antequam veniat tempus afflictionis,
et appropinquent anni, de quibus dicas:
« Non mihi placent »;
antequam tenebrescat
sol et lumen et luna et stellæ,
et revertantur nubes post pluviam;
quando commovebuntur custodes
domus,
et nutabunt viri fortissimi,
et otiosæ erunt molentes imminuto numero,
et tenebrescent videntes per foramina,
et claudentur ostia in platea
submissa voce molentis,
et consurgent ad vocem volucris,
et subsident omnes filiæ carminis;
excelsa quoque timebunt
et formidabunt in via.
Florebit amygdalus,
reptabit locusta,
et dissipabitur capparis,
quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,
et circuibunt in platea plangentes,
antequam rumpatur funiculus
argenteus,
et frangatur lecythus aureus,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,
et revertatur pulvis in terram suam,
unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Vanitas vanitatum,
dixit Ecclesiastes,
et omnia vanitas.
Cumque esset sapientissimus,
Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et
investigans composuit parabolas multas.
Quæsivit Ecclesiastes verba
delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate
plenos.
Verba sapientium sicut stimuli, et
quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore
uno.
His amplius, fili mi, ne requiras:
faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio
carnis afflictio est.
Finis loquendi, omnibus auditis:
Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.
Et cuncta, quæ fiunt, adducet Deus
in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.