Evangelium secundum Marcum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45

1 Initium evangelii Iesu Christi
Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia
propheta:
« Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam;

3 vox clamantis in deserto:
«Parate viam Domini, rectas facite semitas
eius» »,

4 fuit Ioannes Baptista in deserto
prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad illum omnis
Iudææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo
in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6 Et erat Ioannes vestitus pilis
cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel
silvestre edebat.

7 Et prædicabat dicens:
« Venit fortior me post me, cuius non sum dignus
procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.

8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero
baptizabit vos in Spiritu Sancto ».

9 Et factum est in diebus illis, venit
Iesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab
Ioanne.

10 Et statim ascendens de aqua vidit
apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem in
ipsum;

11 et vox facta est de cælis:
« Tu es Filius meus dilectus; in te
complacui ».

12 Et statim Spiritus expellit eum in
desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta
diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli
ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Ioannes,
venit Iesus in Galilæam prædicans evangelium Dei

15 et dicens: « Impletum est
tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite
evangelio ».

16 Et præteriens secus mare Galilææ
vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant
enim piscatores.

17 Et dixit eis Iesus:
« Venite post me, et faciam vos fieri piscatores
hominum ».

18 Et protinus, relictis retibus,
secuti sunt eum.

19 Et progressus pusillum vidit Iacobum
Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes
retia,

20 et statim vocavit illos. Et, relicto
patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et
statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

22 Et stupebant super doctrina eius:
erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut
scribæ.

23 Et statim erat in synagoga eorum
homo in spiritu immundo; et exclamavit

24 dicens: « Quid nobis et
tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus
Dei ».

25 Et comminatus est ei Iesus dicens:
« Obmutesce et exi de homine! ».

26 Et discerpens eum spiritus immundus
et exclamans voce magna exivit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut
conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc?
Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et
obœdiunt ei ».

28 Et processit rumor eius statim
ubique in omnem regionem Galilææ.

29 Et protinus egredientes de synagoga
venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat
febricitans; et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam apprehensa
manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto, cum occidisset
sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia
habentes;

33 et erat omnis civitas congregata ad
ianuam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur
variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui
dæmonia, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde mane surgens
egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

36 Et persecutus est eum Simon et qui
cum illo erant;

37 et cum invenissent eum, dixerunt ei:
« Omnes quærunt te! ».

38 Et ait illis: « Eamus
alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim
veni ».

39 Et venit prædicans in synagogis
eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans
eum et genu flectens et dicens ei: « Si vis, potes me
mundare ».

41 Et misertus extendens manum suam
tetigit eum et ait illi: « Volo,
mundare! »;

42 et statim discessit ab eo lepra, et
mundatus est.

43 Et infremuit in eum statimque eiecit
illum

44 et dicit ei: «Vide, nemini
quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro
emundatione tua, quæ præcepit Moyses, in testimonium
illis ».

45 At ille egressus cœpit prædicare
multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in
civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et
conveniebant ad eum undique.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et iterum intravit Capharnaum post
dies, et auditum est quod in domo esset.

2 Et convenerunt multi, ita ut non
amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.

3 Et veniunt ferentes ad eum
paralyticum, qui a quattuor portabatur.

4 Et cum non possent offerre eum illi
præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt
grabatum, in quo paralyticus iacebat.

5 Cum vidisset autem Iesus fidem
illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata
tua ».

6 Erant autem illic quidam de scribis
sedentes et cogitantes in cordibus suis:

7 « Quid hic sic loquitur?
Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus
Deus? ».

8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo
quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista
cogitatis in cordibus vestris?

9 Quid est facilius, dicere paralytico:
«Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et
tolle grabatum tuum et ambula»?

10 Ut autem sciatis quia potestatem
habet Filius hominis in terra dimittendi peccata — ait
paralytico — :

11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum
tuum et vade in domum tuam ».

12 Et surrexit et protinus sublato
grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et
glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic
vidimus! ».

13 Et egressus est rursus ad mare;
omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14 Et cum præteriret, vidit Levi
Alphæi sedentem ad teloneum et ait illi: « Sequere
me ». Et surgens secutus est eum.

15 Et factum est, cum accumberet in
domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant
cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur
eum.

16 Et scribæ pharisæorum, videntes
quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis
eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat? ».

17 Et Iesus hoc audito ait illis:
« Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent;
non veni vocare iustos sed peccatores ».

18 Et erant discipuli Ioannis et
pharisæi ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: « Cur
discipuli Ioannis et discipuli pharisæorum ieiunant, tui autem
discipuli non ieiunant? ».

19 Et ait illis Iesus:
« Numquid possunt convivæ nuptiarum, quamdiu sponsus
cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non
possunt ieiunare;

20 venient autem dies, cum auferetur ab
eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.

21 Nemo assumentum panni rudis assuit
vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo,
novum a veteri, et peior scissura fit.

22 Et nemo mittit vinum novellum in
utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et
utres; sed vinum novum in utres novos ».

23 Et factum est, cum ipse sabbatis
ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes
spicas.

24 Pharisæi autem dicebant ei:
« Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non
licet? ».

25 Et ait illis: « Numquam
legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit
ipse et qui cum eo erant?

26 Quomodo introivit in domum Dei sub
Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit,
quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui
cum eo erant? ».

27 Et dicebat eis:
« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo
propter sabbatum;

28 itaque dominus est Filius hominis
etiam sabbati ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et introivit iterum in synagogam.
Et erat ibi homo habens manum aridam;

2 et observabant eum, si sabbatis
curaret illum, ut accusarent eum.

3 Et ait homini habenti manum aridam:
« Surge in medium ».

4 Et dicit eis: « Licet
sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an
perdere? ». At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira,
contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini:
« Extende manum ». Et extendit, et restituta
est manus eius.

6 Et exeuntes pharisæi statim cum
herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum
perderent.

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit
ad mare. Et multa turba a Galilæa secuta est et a Iudæa

8 et ab Hierosolymis et ab Idumæa; et,
qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna,
audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dixit discipulis suis, ut navicula
sibi præsto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

10 Multos enim sanavit, ita ut
irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum
videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: « Tu es
Filius Dei! ».

12 Et vehementer comminabatur eis, ne
manifestarent illum.

13 Et ascendit in montem et vocat ad
se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

14 Et fecit Duodecim, ut essent cum
illo, et ut mitteret eos prædicare

15 habentes potestatem eiciendi
dæmonia:

16 et imposuit Simoni nomen Petrum;

17 et Iacobum Zebedæi et Ioannem
fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii
tonitrui;

18 et Andream et Philippum et
Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et
Thaddæum et Simonem Chananæum

19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit
illum.

20 Et venit ad domum; et convenit
iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt
tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus
est ».

22 Et scribæ, qui ab Hierosolymis
descenderant, dicebant: « Beelzebul habet »
et: « In principe dæmonum eicit
dæmonia ».

23 Et convocatis eis, in parabolis
dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam
eicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non
potest stare regnum illud;

25 et si domus in semetipsam
dispertiatur, non poterit domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexit in
semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem
habet.

27 Nemo autem potest in domum fortis
ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc
domum eius diripiet.

28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur
filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint;

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum
Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni
delicti ».

30 Quoniam dicebant:
« Spiritum immundum habet ».

31 Et venit mater eius et fratres eius,
et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32 Et sedebat circa eum turba, et
dicunt ei: « Ecce mater tua et fratres tui et sorores
tuæ foris quærunt te ».

33 Et respondens eis ait:
« Quæ est mater mea et fratres mei? ».

34 Et circumspiciens eos, qui in
circuitu eius sedebant, ait: « Ecce mater mea et fratres
mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic
frater meus et soror mea et mater est ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et iterum cœpit docere ad mare.
Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens
sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.

2 Et docebat eos in parabolis multa et
dicebat illis in doctrina sua:

3 « Audite. Ecce exiit
seminans ad seminandum.

4 Et factum est, dum seminat, aliud
cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.

5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non
habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat
altitudinem terræ;

6 et quando exortus est sol,
exæstuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.

7 Et aliud cecidit in spinas, et
ascenderunt spinæ et suffocaverunt illud, et fructum non
dedit.

8 Et alia ceciderunt in terram bonam et
dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum
triginta et unum sexaginta et unum centum ».

9 Et dicebat: « Qui habet
aures audiendi, audiat ».

10 Et cum esset singularis,
interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim,
parabolas.

11 Et dicebat eis: « Vobis
datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in
parabolis omnia fiunt,

12 ut videntes videant et non
videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis ».

13 Et ait illis: « Nescitis
parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

14 Qui seminat, verbum seminat.

15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi
seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et
aufert verbum, quod seminatum est in eos.

16 Et hi sunt, qui super petrosa
seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt
illud

17 et non habent radicem in se, sed
temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter
verbum, confestim scandalizantur.

18 Et alii sunt, qui in spinis
seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,

19 et ærumnæ sæculi et deceptio
divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant
verbum, et sine fructu efficitur.

20 Et hi sunt, qui super terram bonam
seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant
unum triginta et unum sexaginta et unum centum ».

21 Et dicebat illis:
« Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub
lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

22 Non enim est aliquid absconditum,
nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam
veniat.

23 Si quis habet aures audiendi,
audiat ».

24 Et dicebat illis:
« Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis et adicietur vobis.

25 Qui enim habet, dabitur illi; et,
qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab
illo ».

26 Et dicebat: « Sic est
regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

27 et dormiat et exsurgat nocte ac die,
et semen germinet et increscat, dum nescit ille.

28 Ultro terra fructificat primum
herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29 Et cum se produxerit fructus, statim
mittit falcem, quoniam adest messis ».

30 Et dicebat: « Quomodo
assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

31 Sicut granum sinapis, quod cum
seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt
in terra;

32 et cum seminatum fuerit, ascendit et
fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint
sub umbra eius aves cæli habitare ».

33 Et talibus multis parabolis
loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

34 sine parabola autem non loquebatur
eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis illa die, cum sero
esset factum: « Transeamus contra ».

36 Et dimittentes turbam, assumunt eum,
ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.

37 Et exoritur procella magna venti, et
fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

38 Et erat ipse in puppi supra cervical
dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non
ad te pertinet quia perimus? ».

39 Et exsurgens comminatus est vento et
dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit
ventus, et facta est tranquillitas magna.

40 Et ait illis: « Quid
timidi estis? Necdum habetis fidem? ».

41 Et timuerunt magno timore et
dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et
ventus et mare obœdiunt ei? ».

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et venerunt trans fretum maris in
regionem Gerasenorum.

2 Et exeunte eo de navi, statim
occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,

3 qui domicilium habebat in monumentis;
et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,

4 quoniam sæpe compedibus et catenis
vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo
poterat eum domare;

5 et semper nocte ac die in monumentis
et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.

6 Et videns Iesum a longe cucurrit et
adoravit eum

7 et clamans voce magna dicit:
« Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te
per Deum, ne me torqueas ».

8 Dicebat enim illi: « Exi,
spiritus immunde, ab homine ».

9 Et interrogabat eum:
« Quod tibi nomen est? ». Et dicit ei:
« Legio nomen mihi est, quia multi
sumus ».

10 Et deprecabatur eum multum, ne se
expelleret extra regionem.

11 Erat autem ibi circa montem grex
porcorum magnus pascens;

12 et deprecati sunt eum dicentes:
« Mitte nos in porcos, ut in eos
introeamus ».

13 Et concessit eis. Et exeuntes
spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit
per præcipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in
mari.

14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et
nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid
esset facti.

15 Et veniunt ad Iesum; et vident
illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanæ
mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.

16 Et qui viderant, narraverunt illis
qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis.

17 Et rogare eum cœperunt, ut
discederet a finibus eorum.

18 Cumque ascenderet navem, qui
dæmonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.

19 Et non admisit eum, sed ait illi:
« Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta
tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ».

20 Et abiit et cœpit prædicare in
Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

21 Et cum transcendisset Iesus in navi
rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa
mare.

22 Et venit quidam de archisynagogis
nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

23 et deprecatur eum multum dicens:
« Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super
eam, ut salva sit et vivat ».

24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum
turba multa et comprimebant illum.

25 Et mulier, quæ erat in profluvio
sanguinis annis duodecim

26 et fuerat multa perpessa a
compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam
profecerat, sed magis deterius habebat,

27 cum audisset de Iesu, venit in turba
retro et tetigit vestimentum eius;

28 dicebat enim: « Si vel
vestimenta eius tetigero, salva ero ».

29 Et confestim siccatus est fons
sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.

30 Et statim Iesus cognoscens in
semetipso virtutem, quæ exierat de eo, conversus ad turbam aiebat:
« Quis tetigit vestimenta mea? ».

31 Et dicebant ei discipuli sui:
« Vides turbam comprimentem te et dicis: «Quis me
tetigit?» ».

32 Et circumspiciebat videre eam, quæ
hoc fecerat.

33 Mulier autem timens et tremens,
sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit
ei omnem veritatem.

34 Ille autem dixit ei:
« Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto
sana a plaga tua ».

35 Adhuc eo loquente, veniunt ab
archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid
ultra vexas magistrum? ».

36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur,
audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo
crede! ».

37 Et non admisit quemquam sequi se
nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

38 Et veniunt ad domum archisynagogi;
et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,

39 et ingressus ait eis:
« Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed
dormit ».

40 Et irridebant eum. Ipse vero,
eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum
erant, et ingreditur, ubi erat puella;

41 et tenens manum puellæ ait illi:
« Talitha, qum! » — quod est
interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! »
— .

42 Et confestim surrexit puella et
ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo
stupore magno.

43 Et præcepit illis vehementer, ut
nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et egressus est inde et venit in
patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.

2 Et facto sabbato, cœpit in synagoga
docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde
huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes
tales, quæ per manus eius efficiuntur?

3 Nonne iste est faber, filius Mariæ
et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores
eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in
illo.

4 Et dicebat eis Iesus:
« Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in
cognatione sua et in domo sua ».

5 Et non poterat ibi virtutem ullam
facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;

6 et mirabatur propter incredulitatem
eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.

7 Et convocat Duodecim et cœpit eos
mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;

8 et præcepit eis, ne quid tollerent
in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona
æs,

9 sed ut calcearentur sandaliis et ne
induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis:
« Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec
exeatis inde.

11 Et quicumque locus non receperit vos
nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus
vestris in testimonium illis ».

12 Et exeuntes prædicaverunt, ut
pænitentiam agerent;

13 et dæmonia multa eiciebant et
ungebant oleo multos ægrotos et sanabant.

14 Et audivit Herodes rex; manifestum
enim factum est nomen eius. Et dicebant: « Ioannes
Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in
illo ».

15 Alii autem dicebant:
« Elias est ». Alii vero dicebant:
« Propheta est, quasi unus ex
prophetis ».

16 Quo audito, Herodes aiebat:
« Quem ego decollavi Ioannem, hic
resurrexit! ».

17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit
Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi
fratris sui, quia duxerat eam.

18 Dicebat enim Ioannes Herodi:
« Non licet tibi habere uxorem fratris
tui ».

19 Herodias autem insidiabatur illi et
volebat occidere eum nec poterat:

20 Herodes enim metuebat Ioannem,
sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito
eo, multum hæsitabat et libenter eum audiebat.

21 Et cum dies opportunus accidisset,
quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et
primis Galilææ,

22 cumque introisset filia ipsius
Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex
ait puellæ: « Pete a me, quod vis, et dabo
tibi ».

23 Et iuravit illi multum:
« Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium
regni mei ».

24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ:
« Quid petam? ». At illa dixit:
« Caput Ioannis Baptistæ ».

25 Cumque introisset statim cum
festinatione ad regem, petivit dicens: « Volo ut
protinus des mihi in disco caput Ioannis
Baptistæ ».

26 Et contristatus rex, propter
iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

27 et statim misso spiculatore rex
præcepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in
carcere

28 et attulit caput eius in disco; et
dedit illud puellæ, et puella dedit illud matri suæ.

29 Quo audito, discipuli eius venerunt
et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi omnia, quæ egerant et docuerant.

31 Et ait illis: « Venite
vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum ». Erant enim, qui veniebant et redibant,
multi, et nec manducandi spatium habebant.

32 Et abierunt in navi in desertum
locum seorsum.

33 Et viderunt eos abeuntes et
cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt
illuc et prævenerunt eos.

34 Et exiens vidit multam turbam et
misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes
pastorem, et cœpit docere illos multa.

35 Et cum iam hora multa facta esset,
accesserunt discipuli eius dicentes: « Desertus est
locus hic, et hora iam est multa;

36 dimitte illos, ut euntes in villas
et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ».

37 Respondens autem ait illis:
« Date illis vos manducare ». Et dicunt ei:
« Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis
manducare? ».

38 Et dicit eis: « Quot
panes habetis? Ite, videte ». Et cum cognovissent,
dicunt: « Quinque et duos pisces ».

39 Et præcepit illis, ut accumbere
facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.

40 Et discubuerunt secundum areas per
centenos et per quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et
duobus piscibus, intuens in cælum benedixit et fregit panes et
dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit
omnibus.

42 Et manducaverunt omnes et saturati
sunt;

43 et sustulerunt fragmenta duodecim
cophinos plenos, et de piscibus.

44 Et erant, qui manducaverunt panes,
quinque milia virorum.

45 Et statim coegit discipulos suos
ascendere navem, ut præcederent trans fretum ad Bethsaidam, dum
ipse dimitteret populum.

46 Et cum dimisisset eos, abiit in
montem orare.

47 Et cum sero factum esset, erat navis
in medio mari, et ipse solus in terra.

48 Et videns eos laborantes in
remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam
noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire
eos.

49 At illi, ut viderunt eum ambulantem
super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;

50 omnes enim eum viderunt et
conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis:
« Confidite, ego sum; nolite timere! ».

51 Et ascendit ad illos in navem, et
cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;

52 non enim intellexerant de panibus,
sed erat cor illorum obcæcatum.

53 Et cum transfretassent in terram,
pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.

54 Cumque egressi essent de navi,
continuo cognoverunt eum

55 et percurrentes universam regionem
illam cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre,
ubi audiebant eum esse.

56 Et quocumque introibat in vicos aut
in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et
deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et,
quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 (16) 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et conveniunt ad eum pharisæi et
quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;

2 et cum vidissent quosdam ex
discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare
panes

3 — pharisæi enim et omnes
Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes
traditionem seniorum;

4 et a foro nisi baptizentur, non
comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata
calicum et urceorum et æramentorum et lectorum —

5 et interrogant eum pharisæi et
scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta
traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant
panem? ».

6 At ille dixit eis: « Bene
prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
«Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;

7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas præcepta hominum».

8 Relinquentes mandatum Dei tenetis
traditionem hominum ».

9 Et dicebat illis: « Bene
irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram
servetis.

10 Moyses enim dixit: «Honora
patrem tuum et matrem tuam» et: «Qui maledixerit patri
aut matri, morte moriatur»;

11 vos autem dicitis: «Si dixerit
homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi
profuerit»,

12 ultra non permittitis ei facere
quidquam patri aut matri

13 rescindentes verbum Dei per
traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa
facitis ».

14 Et advocata iterum turba, dicebat
illis: « Audite me, omnes, et intellegite:

15 Nihil est extra hominem introiens in
eum, quod possit
eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ
coinquinant hominem! ».

(16) 17Et cum introisset in domum a
turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.

18 Et ait illis: « Sic et
vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus
introiens in hominem non potest eum coinquinare,

19 quia non introit in cor eius sed in
ventrem et in secessum exit? », purgans omnes escas.

20 Dicebat autem: « Quod de
homine exit, illud coinquinat hominem;

21 ab intus enim de corde hominum
cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

22 adulteria, avaritiæ, nequitiæ,
dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia,
stultitia:

23 omnia hæc mala ab intus procedunt
et coinquinant hominem ».

24 Inde autem surgens abiit in fines
Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non
potuit latere.

25 Sed statim ut audivit de eo mulier,
cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes
eius.

26 Erat autem mulier Græca,
Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium eiceret de filia
eius.

27 Et dicebat illi: « Sine
prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et
mittere catellis ».

28 At illa respondit et dicit ei:
« Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis
puerorum ».

29 Et ait illi: « Propter
hunc sermonem vade; exiit dæmonium de filia tua ».

30 Et cum abisset domum suam, invenit
puellam iacentem supra lectum et dæmonium exisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri
venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines
Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum et mutum et
deprecantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum
misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam
eius

34 et suspiciens in cælum ingemuit et
ait illi: « Effetha », quod est:
« Adaperire ».

35 Et statim apertæ sunt aures eius,
et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.

36 Et præcepit illis, ne cui dicerent;
quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant.

37 Et eo amplius admirabantur dicentes:
« Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos
loqui! ».

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 In illis diebus iterum cum turba
multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis,
ait illis:

2 « Misereor super turbam,
quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;

3 et si dimisero eos ieiunos in domum
suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe
venerunt ».

4 Et responderunt ei discipuli sui:
« Unde istos poterit quis hic saturare panibus in
solitudine? ».

5 Et interrogabat eos:
« Quot panes habetis? ». Qui dixerunt:
« Septem ».

6 Et præcipit turbæ discumbere supra
terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat
discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbæ.

7 Et habebant pisciculos paucos; et
benedicens eos, iussit hos quoque apponi.

8 Et manducaverunt et saturati sunt; et
sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

9 Erant autem quasi quattuor milia. Et
dimisit eos.

10 Et statim ascendens navem cum
discipulis suis venit in partes Dalmanutha.

11 Et exierunt pharisæi et cœperunt
conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo, tentantes
eum.

12 Et ingemiscens spiritu suo ait:
« Quid generatio ista quærit signum? Amen dico vobis:
Non dabitur generationi isti signum ».

13 Et dimittens eos, iterum ascendens
abiit trans fretum.

14 Et obliti sunt sumere panes et nisi
unum panem non habebant secum in navi.

15 Et præcipiebat eis dicens:
« Videte, cavete a fermento pharisæorum et fermento
Herodis! ».

16 Et disputabant ad invicem, quia
panes non haberent.

17 Quo cognito, ait illis:
« Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum
cognoscitis nec intellegitis? Cæcatum habetis cor vestrum?

18 Oculos habentes non videtis, et
aures habentes non auditis? Nec recordamini,

19 quando quinque panes fregi in
quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos
sustulistis? ». Dicunt ei:
« Duodecim ».

20 « Quando illos septem in
quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum
tulistis? ». Et dicunt ei:
« Septem ».

21 Et dicebat eis: « Nondum
intellegitis? ».

22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei
cæcum et rogant eum, ut illum tangat.

23 Et apprehendens manum cæci eduxit
eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei,
interrogabat eum: « Vides aliquid? ».

24 Et aspiciens dicebat:
« Video homines, quia velut arbores video
ambulantes ».

25 Deinde iterum imposuit manus super
oculos eius; et cœpit videre et restitutus est et videbat clare
omnia.

26 Et misit illum in domum suam dicens:
« Nec in vicum introieris ».

27 Et egressus est Iesus et discipuli
eius in castella Cæsareæ Philippi; et in via interrogabat
discipulos suos dicens eis: « Quem me dicunt esse
homines? ».

28 Qui responderunt illi dicentes:
« Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de
prophetis ».

29 Et ipse interrogabat eos:
« Vos vero quem me dicitis esse? ».
Respondens Petrus ait ei: « Tu es
Christus ».

30 Et comminatus est eis, ne cui
dicerent de illo.

31 Et cœpit docere illos:
« Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a
senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post
tres dies resurgere »;

32 et palam verbum loquebatur. Et
apprehendens eum Petrus cœpit increpare eum.

33 Qui conversus et videns discipulos
suos comminatus est Petro et dicit: « Vade retro me,
Satana, quoniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt
hominum ».

34 Et convocata turba cum discipulis
suis, dixit eis: « Si quis vult post me sequi, deneget
semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

35 Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et
evangelium, salvam eam faciet.

36 Quid enim prodest homini, si
lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ?

37 Quid enim dabit homo commutationem
pro anima sua?

38 Qui enim me confusus fuerit et mea
verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis
confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis
sanctis ».

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 (44) 45 (46) 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et dicebat illis:
« Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in
virtute ».

2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum
et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum
solos. Et transfiguratus est coram ipsis;

3 et vestimenta eius facta sunt
splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest
tam candida facere.

4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et
erant loquentes cum Iesu.

5 Et respondens Petrus ait Iesu:
« Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria
tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ
unum ».

6 Non enim sciebat quid responderet;
erant enim exterriti.

7 Et facta est nubes obumbrans eos, et
venit vox de nube: « Hic est Filius meus dilectus;
audite illum ».

8 Et statim circumspicientes neminem
amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.

9 Et descendentibus illis de monte,
præcepit illis, ne cui, quæ vidissent, narrarent, nisi cum Filius
hominis a mortuis resurrexerit.

10 Et verbum continuerunt apud se,
conquirentes quid esset illud: « a mortuis
resurgere ».

11 Et interrogabant eum dicentes:
« Quid ergo dicunt scribæ quia Eliam oporteat venire
primum? ».

12 Qui ait illis: « Elias
veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio
hominis, ut multa patiatur et contemnatur?

13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et
fecerunt illi, quæcumque volebant, sicut scriptum est de
eo ».

14 Et venientes ad discipulos viderunt
turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.

15 Et confestim omnis populus videns
eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.

16 Et interrogavit eos:
« Quid inter vos conquiritis? ».

17 Et respondit ei unus de turba:
« Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum
mutum;

18 et ubicumque eum apprehenderit,
allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi
discipulis tuis, ut eicerent illum, et non
potuerunt ».

19 Qui respondens eis dicit:
« O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu
vos patiar? Afferte illum ad me ».

20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum
vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in
terram volutabatur spumans.

21 Et interrogavit patrem eius:
« Quantum temporis est, ex quo hoc ei
accidit? ». At ille ait: « Ab infantia;

22 et frequenter eum etiam in ignem et
in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos,
misertus nostri ».

23 Iesus autem ait illi:
« «Si potes!». Omnia possibilia
credenti ».

24 Et continuo exclamans pater pueri
aiebat: « Credo; adiuva incredulitatem
meam ».

25 Et cum videret Iesus concurrentem
turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi:
« Mute et surde spiritus, ego tibi præcipio: Exi ab eo
et amplius ne introeas in eum ».

26 Et clamans et multum discerpens eum
exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent:
« Mortuus est! ».

27 Iesus autem tenens manum eius
elevavit illum, et surrexit.

28 Et cum introisset in domum,
discipuli eius secreto interrogabant eum: « Quare nos
non potuimus eicere eum? ».

29 Et dixit illis: « Hoc
genus in nullo potest exire nisi in oratione ».

30 Et inde profecti peragrabant
Galilæam; nec volebat quemquam scire.

31 Docebat enim discipulos suos et
dicebat illis: « Filius hominis traditur in manus
hominum, et occident eum, et occisus post tres dies
resurget ».

32 At illi ignorabant verbum et
timebant eum interrogare.

33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi
esset, interrogabat eos: « Quid in via
tractabatis? ».

34 At illi tacebant. Siquidem inter se
in via disputaverant, quis esset maior.

35 Et residens vocavit Duodecim et ait
illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium
novissimus et omnium minister ».

36 Et accipiens puerum, statuit eum in
medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:

37 « Quisquis unum ex
huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque
me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me
misit ».

38 Dixit illi Ioannes:
« Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
dæmonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur
nos ».

39 Iesus autem ait: « Nolite
prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et
possit cito male loqui de me;

40 qui enim non est adversum nos, pro
nobis est.

41 Quisquis enim potum dederit vobis
calicem aquæ in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non
perdet mercedem suam.

42 Et quisquis scandalizaverit unum ex
his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur
mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

43 Et si scandalizaverit te manus tua,
abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas
manus habentem ire in
gehennam, in ignem inexstinguibilem.

(44) 45Et si pes tuus te scandalizat,
amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam,
quam duos pedes habentem mitti in gehennam.

(46) 47Et si oculus tuus scandalizat
te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam
duos oculos habentem mitti in gehennam,

48 ubi vermis eorum non moritur, et
ignis non exstinguitur;

49 omnis enim igne salietur.

50 Bonum est sal; quod si sal insulsum
fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete
inter vos ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et inde exsurgens venit in fines
Iudææ ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbæ ad eum, et,
sicut consueverat, iterum docebat illos.

2 Et accedentes pharisæi interrogabant
eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.

3 At ille respondens dixit eis:
« Quid vobis præcepit Moyses? ».

4 Qui dixerunt: « Moyses
permisit libellum repudii scribere et dimittere ».

5 Iesus autem ait eis: « Ad
duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.

6 Ab initio autem creaturæ masculum et
feminam fecit eos.

7 Propter hoc relinquet homo patrem
suum et matrem et adhærebit ad uxorem suam,

8 et erunt duo in carne una; itaque iam
non sunt duo sed una caro.

9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non
separet ».

10 Et domo iterum discipuli de hoc
interrogabant eum.

11 Et dicit illis:
« Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit,
adulterium committit in eam;

12 et si ipsa dimiserit virum suum et
alii nupserit, mœchatur ».

13 Et offerebant illi parvulos, ut
tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.

14 At videns Iesus, indigne tulit et
ait illis: « Sinite parvulos venire ad me. Ne
prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.

15 Amen dico vobis: Quisquis non
receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in
illud ».

16 Et complexans eos benedicebat
imponens manus super illos.

17 Et cum egrederetur in viam,
accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum:
« Magister bone, quid faciam ut vitam æternam
percipiam? ».

18 Iesus autem dixit ei:
« Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.

19 Præcepta nosti: ne occidas, ne
adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem
feceris, honora patrem tuum et matrem ».

20 Ille autem dixit ei:
« Magister, hæc omnia conservavi a iuventute
mea ».

21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum
et dixit illi: « Unum tibi deest: vade, quæcumque
habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo; et
veni, sequere me ».

22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit
mærens: erat enim habens possessiones multas.

23 Et circumspiciens Iesus ait
discipulis suis: « Quam difficile, qui pecunias habent,
in regnum Dei introibunt ».

24 Discipuli autem obstupescebant in
verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis:
« Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.

25 Facilius est camelum per foramen
acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ».

26 Qui magis admirabantur dicentes ad
semetipsos: « Et quis potest salvus
fieri? ».

27 Intuens illos Iesus ait:
« Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia
enim possibilia sunt apud Deum ».

28 Cœpit Petrus ei dicere:
« Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus
te ».

29 Ait Iesus: « Amen dico
vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut
matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter
evangelium,

30 qui non accipiat centies tantum nunc
in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et
agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

31 Multi autem erunt primi novissimi,
et novissimi primi ».

32 Erant autem in via ascendentes in
Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem
sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim cœpit illis
dicere, quæ essent ei eventura:

33 « Ecce ascendimus in
Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et
scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus

34 et illudent ei et conspuent eum et
flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies
resurget ».

35 Et accedunt ad eum Iacobus et
Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: « Magister, volumus,
ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ».

36 At ille dixit eis: « Quid
vultis, ut faciam vobis? ».

37 Illi autem dixerunt ei:
« Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram sedeamus in gloria tua ».

38 Iesus autem ait eis:
« Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem
ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor,
baptizari? ».

39 At illi dixerunt ei:
« Possumus ». Iesus autem ait eis:
« Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum,
quo ego baptizor, baptizabimini;

40 sedere autem ad dexteram meam vel ad
sinistram non est meum dare, sed quibus paratum
est ».

41 Et audientes decem cœperunt
indignari de Iacobo et Ioanne.

42 Et vocans eos Iesus ait illis:
« Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus,
dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed
quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;

44 et, quicumque voluerit in vobis
primus esse, erit omnium servus;

45 nam et Filius hominis non venit, ut
ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam
redemptionem pro multis ».

46 Et veniunt Ierichum. Et
proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima
multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus sedebat iuxta viam
mendicans.

47 Qui cum audisset quia Iesus
Nazarenus est, cœpit clamare et dicere: « Fili David
Iesu, miserere mei! ».

48 Et comminabantur ei multi, ut
taceret; at ille multo magis clamabat: « Fili David,
miserere mei! ».

49 Et stans Iesus dixit:
« Vocate illum ». Et vocant cæcum dicentes
ei: « Animæquior esto. Surge, vocat
te ».

50 Qui, proiecto vestimento suo,
exsiliens venit ad Iesum.

51 Et respondens ei Iesus dixit:
« Quid vis tibi faciam? ». Cæcus autem dixit
ei: « Rabboni, ut videam ».

52 Et Iesus ait illi:
« Vade; fides tua te salvum fecit ». Et
confestim vidit et sequebatur eum in via.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 (26) 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum appropinquarent
Hierosolymæ, Bethphage et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit
duos ex discipulis suis

2 et ait illis: « Ite in
castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud
invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit;
solvite illum et adducite.

3 Et si quis vobis dixerit: «Quid
facitis hoc?», dicite: «Domino necessarius est, et
continuo illum remittit iterum huc» ».

4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum
ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

5 Et quidam de illic stantibus dicebant
illis: « Quid facitis solventes
pullum? ».

6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat
Iesus; et dimiserunt eis.

7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt
illi vestimenta sua; et sedit super eum.

8 Et multi vestimenta sua straverunt in
via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

9 Et qui præibant et qui sequebantur,
clamabant: « Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine
Domini!

10 Benedictum, quod venit regnum patris
nostri David! Hosanna in excelsis! ».

11 Et introivit Hierosolymam in
templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora,
exivit in Bethaniam cum Duodecim.

12 Et altera die cum exirent a
Bethania, esuriit.

13 Cumque vidisset a longe ficum
habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum
venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus
ficorum.

14 Et respondens dixit ei:
« Iam non amplius in æternum quisquam fructum ex te
manducet ». Et audiebant discipuli eius.

15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum
introisset in templum, cœpit eicere vendentes et ementes in templo
et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas
evertit;

16 et non sinebat, ut quisquam vas
transferret per templum.

17 Et docebat dicens eis:
« Non scriptum est: «Domus mea domus orationis
vocabitur omnibus gentibus»? Vos autem fecistis eam speluncam
latronum ».

18 Quo audito, principes sacerdotum et
scribæ quærebant quomodo eum perderent; timebant enim eum,
quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

19 Et cum vespera facta esset,
egrediebantur de civitate.

20 Et cum mane transirent, viderunt
ficum aridam factam a radicibus.

21 Et recordatus Petrus dicit ei:
« Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti,
aruit ».

22 Et respondens Iesus ait illis:
« Habete fidem Dei!

23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit
huic monti: «Tollere et mittere in mare», et non
hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat,
fiet ei.

24 Propterea dico vobis: Omnia,
quæcumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt
vobis.

25 Et cum statis in oratione,
dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et
Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata
vestra ».

(26) 27Et veniunt rursus Hierosolymam.
Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et
scribæ et seniores

28 et dicebant illi: « In
qua potestate hæc facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut
ista facias? ».

29 Iesus autem ait illis:
« Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et
dicam vobis, in qua potestate hæc faciam:

30 Baptismum Ioannis de cælo erat an
ex hominibus? Respondete mihi ».

31 At illi cogitabant secum dicentes:
« Si dixerimus: «De cælo», dicet:
«Quare ergo non credidistis ei?»;

32 si autem dixerimus: «Ex
hominibus?» ». Timebant populum: omnes enim
habebant Ioannem quia vere propheta esset.

33 Et respondentes dicunt Iesu:
« Nescimus ». Et Iesus ait illis:
« Neque ego dico vobis in qua potestate hæc
faciam ».

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cœpit illis in parabolis
loqui: « Vineam pastinavit homo et circumdedit sæpem
et fodit lacum et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et
peregre profectus est.

2 Et misit ad agricolas in tempore
servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ;

3 qui apprehensum eum cæciderunt et
dimiserunt vacuum.

4 Et iterum misit ad illos alium
servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis
affecerunt.

5 Et alium misit, et illum occiderunt,
et plures alios, quosdam cædentes, alios vero occidentes.

6 Adhuc unum habebat, filium dilectum.
Misit illum ad eos novissimum dicens: «Reverebuntur filium
meum».

7 Coloni autem illi dixerunt ad
invicem: «Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra
erit hereditas».

8 Et apprehendentes eum occiderunt et
eiecerunt extra vineam.

9 Quid ergo faciet dominus vineæ?
Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.

10 Nec Scripturam hanc legistis:
«Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;

11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris»? ».

12 Et quærebant eum tenere et
timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc
dixerit. Et relicto eo abierunt.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex
pharisæis et herodianis, ut eum caperent in verbo.

14 Qui venientes dicunt ei:
« Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam;
nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces.
Licet dare tributum Cæsari an non? Dabimus an non
dabimus? ».

15 Qui sciens versutiam eorum ait
illis: « Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut
videam ».

16 At illi attulerunt. Et ait illis:
« Cuius est imago hæc et inscriptio? ». Illi
autem dixerunt ei: « Cæsaris ».

17 Iesus autem dixit illis:
« Quæ sunt Cæsaris, reddite Cæsari et, quæ sunt Dei,
Deo ». Et mirabantur super eo.

18 Et veniunt ad eum sadducæi, qui
dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:

19 « Magister, Moyses nobis
scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et
filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet
semen fratri suo.

20 Septem fratres erant: et primus
accepit uxorem et moriens non reliquit semen;

21 et secundus accepit eam et mortuus
est, non relicto semine; et tertius similiter;

22 et septem non reliquerunt semen.
Novissima omnium defuncta est et mulier.

23 In resurrectione, cum resurrexerint,
cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam
uxorem ».

24 Ait illis Iesus: « Non
ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?

25 Cum enim a mortuis resurrexerint,
neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.

26 De mortuis autem quod resurgant, non
legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus
inquiens: «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob»?

27 Non est Deus mortuorum sed vivorum!
Multum erratis ».

28 Et accessit unus de scribis, qui
audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit,
interrogavit eum: « Quod est primum omnium
mandatum? ».

29 Iesus respondit: « Primum
est: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,

30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota
virtute tua».

31 Secundum est illud: «Diliges
proximum tuum tamquam teipsum». Maius horum aliud mandatum
non est ».

32 Et ait illi scriba:
« Bene, Magister, in veritate dixisti: «Unus est,
et non est alius præter eum;

33 et diligere eum ex toto corde et ex
toto intellectu et ex tota fortitudine» et: «Diligere
proximum tamquam seipsum» maius est omnibus holocautomatibus
et sacrificiis ».

34 Et Iesus videns quod sapienter
respondisset, dixit illi: « Non es longe a regno
Dei ». Et nemo iam audebat eum interrogare.

35 Et respondens Iesus dicebat docens
in templo: « Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse
David?

36 Ipse David dixit in Spiritu
Sancto:
«Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis».

37 Ipse David dicit eum Dominum, et
unde est filius eius? ». Et multa turba eum libenter
audiebat.

38 Et dicebat in doctrina sua:
« Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et
salutari in foro

39 et in primis cathedris sedere in
synagogis et primos discubitus in cenis;

40 qui devorant domos viduarum et
ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius
iudicium ».

41 Et sedens contra gazophylacium
aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi
divites iactabant multa.

42 Et cum venisset una vidua pauper,
misit duo minuta, quod est quadrans.

43 Et convocans discipulos suos ait
illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus
misit, qui miserunt in gazophylacium:

44 Omnes enim ex eo, quod abundabat
illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit,
misit, totum victum suum ».

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum egrederetur de templo, ait
illi unus ex discipulis suis: « Magister, aspice quales
lapides et quales structuræ ».

2 Et Iesus ait illi: « Vides
has magnas ædificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem,
qui non destruatur ».

3 Et cum sederet in montem Olivarum
contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et
Ioannes et Andreas:

4 « Dic nobis: Quando ista
erunt, et quod signum erit, quando hæc omnia incipient
consummari? ».

5 Iesus autem cœpit dicere illis:
« Videte, ne quis vos seducat.

6 Multi venient in nomine meo dicentes:
«Ego sum», et multos seducent.

7 Cum audieritis autem bella et
opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum
finis.

8 Exsurget enim gens super gentem, et
regnum super regnum, erunt terræ motus per loca, erunt fames;
initium dolorum hæc.

9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos
conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges
stabitis propter me in testimonium illis.

10 Et in omnes gentes primum oportet
prædicari evangelium.

11 Et cum duxerint vos tradentes,
nolite præcogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in
illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus
Sanctus.

12 Et tradet frater fratrem in mortem,
et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient
eos;

13 et eritis odio omnibus propter nomen
meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14 Cum autem videritis abominationem
desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc,
qui in Iudæa sunt, fugiant in montes;

15 qui autem super tectum, ne descendat
nec introeat, ut tollat quid de domo sua;

16 et, qui in agro erit, non revertatur
retro tollere vestimentum suum.

17 Væ autem prægnantibus et
nutrientibus in illis diebus!

18 Orate vero, ut hieme non fiat:

19 erunt enim dies illi tribulatio
talis, qualis non fuit ab initio creaturæ, quam condidit Deus,
usque nunc, neque fiet.

20 Et nisi breviasset Dominus dies, non
fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit,
breviavit dies.

21 Et tunc, si quis vobis dixerit:
«Ecce hic est Christus, ecce illic», ne
credideritis.

22 Exsurgent enim pseudochristi et
pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos, si
potest fieri, electos.

23 Vos autem videte; prædixi vobis
omnia.

24 Sed in illis diebus post
tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit
splendorem suum,

25 et erunt stellæ de cælo
decidentes, et virtutes, quæ sunt in cælis, movebuntur.

26 Et tunc videbunt Filium hominis
venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27 Et tunc mittet angelos et
congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad
summum cæli.

28 A ficu autem discite parabolam: cum
iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia
in proximo sit æstas.

29 Sic et vos, cum videritis hæc
fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.

30 Amen dico vobis: Non transiet
generatio hæc, donec omnia ista fiant.

31 Cælum et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt.

32 De die autem illo vel hora nemo
scit, neque angeli in cælo neque Filius, nisi Pater.

33 Videte, vigilate; nescitis enim,
quando tempus sit.

34 Sicut homo, qui peregre profectus
reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus
suum, ianitori quoque præcepit, ut vigilaret.

35 Vigilate ergo; nescitis enim quando
dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an
mane;

36 ne, cum venerit repente, inveniat
vos dormientes.

37 Quod autem vobis dico, omnibus dico:
Vigilate! ».

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erat autem Pascha et Azyma post
biduum. Et quærebant summi sacerdotes et scribæ, quomodo eum dolo
tenerent et occiderent;

2 dicebant enim: « Non in
die festo, ne forte tumultus fieret populi ».

3 Et cum esset Bethaniæ in domo
Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum
unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput
eius.

4 Erant autem quidam indigne ferentes
intra semetipsos: « Ut quid perditio ista unguenti facta
est?

5 Poterat enim unguentum istud veniri
plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ». Et
fremebant in eam.

6 Iesus autem dixit:
« Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus
operata est in me.

7 Semper enim pauperes habetis vobiscum
et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper
habetis.

8 Quod habuit, operata est: prævenit
ungere corpus meum in sepulturam.

9 Amen autem dico vobis: Ubicumque
prædicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit
hæc, narrabitur in memoriam eius ».

10 Et Iudas Iscarioth, unus de
Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

11 Qui audientes gavisi sunt et
promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum
opportune traderet.

12 Et primo die Azymorum, quando Pascha
immolabant, dicunt ei discipuli eius: « Quo vis eamus et
paremus, ut manduces Pascha? ».

13 Et mittit duos ex discipulis suis et
dicit eis: « Ite in civitatem, et occurret vobis homo
lagœnam aquæ baiulans; sequimini eum

14 et, quocumque introierit, dicite
domino domus: «Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi
Pascha cum discipulis meis manducem?».

15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum
grande stratum paratum; et illic parate nobis ».

16 Et abierunt discipuli et venerunt in
civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt
Pascha.

17 Et vespere facto, venit cum
Duodecim.

18 Et discumbentibus eis et
manducantibus, ait Iesus: « Amen dico vobis: Unus ex
vobis me tradet, qui manducat mecum ».

19 Cœperunt contristari et dicere ei
singillatim: « Numquid ego? ».

20 Qui ait illis: « Unus ex
Duodecim, qui intingit mecum in catino.

21 Nam Filius quidem hominis vadit,
sicut scriptum est de eo. Væ autem homini illi, per quem Filius
hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo
ille ».

22 Et manducantibus illis, accepit
panem et benedicens fregit et dedit eis et ait:
« Sumite: hoc est corpus meum ».

23 Et accepto calice, gratias agens
dedit eis; et biberunt ex illo omnes.

24 Et ait illis: « Hic est
sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.

25 Amen dico vobis: Iam non bibam de
genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno
Dei ».

26 Et hymno dicto, exierunt in montem
Olivarum.

27 Et ait eis Iesus: « Omnes
scandalizabimini, quia scriptum est: «Percutiam pastorem, et
dispergentur oves».

28 Sed posteaquam resurrexero,
præcedam vos in Galilæam ».

29 Petrus autem ait ei: « Et
si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ».

30 Et ait illi Iesus: « Amen
dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem
dederit, ter me es negaturus ».

31 At ille amplius loquebatur:
« Et si oportuerit me commori tibi, non te
negabo ». Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen
Gethsemani; et ait discipulis suis: « Sedete hic, donec
orem ».

33 Et assumit Petrum et Iacobum et
Ioannem secum et cœpit pavere et tædere;

34 et ait illis: « Tristis
est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et
vigilate ».

35 Et cum processisset paululum,
procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret
ab eo hora;

36 et dicebat: « Abba,
Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed
non quod ego volo, sed quod tu ».

37 Et venit et invenit eos dormientes;
et ait Petro: « Simon, dormis? Non potuisti una hora
vigilare?

38 Vigilate et orate, ut non intretis
in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero
infirma ».

39 Et iterum abiens oravit, eundem
sermonem dicens.

40 Et veniens denuo invenit eos
dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid
responderent ei.

41 Et venit tertio et ait illis:
« Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce
traditur Filius hominis in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit,
prope est ».

43 Et confestim, adhuc eo loquente,
venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et
lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.

44 Dederat autem traditor eius signum
eis dicens: « Quemcumque osculatus fuero, ipse est;
tenete eum et ducite caute ».

45 Et cum venisset, statim accedens ad
eum ait: « Rabbi »; et osculatus est eum.

46 At illi manus iniecerunt in eum et
tenuerunt eum.

47 Unus autem quidam de circumstantibus
educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi
auriculam.

48 Et respondens Iesus ait illis:
« Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis
comprehendere me?

49 Cotidie eram apud vos in templo
docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur
Scripturæ ».

50 Et relinquentes eum omnes
fugerunt.

51 Et adulescens quidam sequebatur eum
amictus sindone super nudo, et tenent eum;

52 at ille, reiecta sindone, nudus
profugit.

53 Et adduxerunt Iesum ad summum
sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et
scribæ.

54 Et Petrus a longe secutus est eum
usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et
calefaciebat se ad ignem.

55 Summi vero sacerdotes et omne
concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte
afficerent, nec inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum
dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.

57 Et quidam surgentes falsum
testimonium ferebant adversus eum dicentes:

58 « Nos audivimus eum
dicentem: «Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra
triduum aliud non manu factum ædificabo» ».

59 Et ne ita quidem conveniens erat
testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in
medium interrogavit Iesum dicens: « Non respondes
quidquam ad ea, quæ isti testantur adversum te? ».

61 Ille autem tacebat et nihil
respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei:
« Tu es Christus filius Benedicti? ».

62 Iesus autem dixit: « Ego
sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et
venientem cum nubibus cæli ».

63 Summus autem sacerdos scindens
vestimenta sua ait: « Quid adhuc necessarii sunt nobis
testes?

64 Audistis blasphemiam. Quid vobis
videtur? ». Qui omnes condemnaverunt eum esse reum
mortis.

65 Et cœperunt quidam conspuere eum et
velare faciem eius et colaphis eum cædere et dicere ei:
« Prophetiza »; et ministri alapis eum
cædebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio
deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis

67 et, cum vidisset Petrum
calefacientem se, aspiciens illum ait: « Et tu cum hoc
Nazareno, Iesu, eras! ».

68 At ille negavit dicens:
« Neque scio neque novi quid tu dicas! ». Et
exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

69 Et ancilla, cum vidisset illum,
rursus cœpit dicere circumstantibus: « Hic ex illis
est! ».

70 At ille iterum negabat. Et post
pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: « Vere ex
illis es, nam et Galilæus es ».

71 Ille autem cœpit anathematizare et
iurare: « Nescio hominem istum, quem
dicitis! ».

72 Et statim iterum gallus cantavit; et
recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus:
« Priusquam gallus cantet bis, ter me
negabis ». Et cœpit flere.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 (28) 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et confestim mane consilium
facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est
universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt
Pilato.

2 Et interrogavit eum Pilatus:
« Tu es rex Iudæorum? ». At ille respondens
ait illi: « Tu dicis ».

3 Et accusabant eum summi sacerdotes in
multis.

4 Pilatus autem rursum interrogabat eum
dicens: « Non respondes quidquam? Vide in quantis te
accusant ».

5 Iesus autem amplius nihil respondit,
ita ut miraretur Pilatus.

6 Per diem autem festum dimittere
solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.

7 Erat autem qui dicebatur Barabbas,
vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.

8 Et cum ascendisset turba, cœpit
rogare, sicut faciebat illis.

9 Pilatus autem respondit eis et dixit:
« Vultis dimittam vobis regem
Iudæorum? ».

10 Sciebat enim quod per invidiam
tradidissent eum summi sacerdotes.

11 Pontifices autem concitaverunt
turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12 Pilatus autem iterum respondens
aiebat illis: « Quid ergo vultis faciam regi
Iudæorum? ».

13 At illi iterum clamaverunt:
« Crucifige eum! ».

14 Pilatus vero dicebat eis:
« Quid enim mali fecit? ». At illi magis
clamaverunt: « Crucifige eum! ».

15 Pilatus autem, volens populo
satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis
cæsum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum intro in
atrium, quod est prætorium, et convocant totam cohortem.

17 Et induunt eum purpuram et imponunt
ei plectentes spineam coronam;

18 et cœperunt salutare eum:
« Ave, rex Iudæorum! »,

19 et percutiebant caput eius arundine
et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.

20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt
illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum,
ut crucifigerent eum.

21 Et angariant prætereuntem quempiam
Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut
tolleret crucem eius.

22 Et perducunt illum in Golgotha
locum, quod est interpretatum Calvariæ locus.

23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille
autem non accepit.

24 Et crucifigunt eum et dividunt
vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid
tolleret.

25 Erat autem hora tertia, et
crucifixerunt eum.

26 Et erat titulus causæ eius
inscriptus: « Rex Iudæorum ».

27 Et cum eo crucifigunt duos latrones,
unum a dextris et alium a
sinistris eius.

(28) 29 Et prætereuntes blasphemabant
eum moventes capita sua et dicentes: « Vah, qui destruit
templum et in tribus diebus ædificat;

30 salvum fac temetipsum descendens de
cruce! ».

31 Similiter et summi sacerdotes
ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: « Alios
salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

32 Christus rex Israel descendat nunc
de cruce, ut videamus et credamus ». Etiam qui cum eo
crucifixi erant, conviciabantur ei.

33 Et, facta hora sexta, tenebræ
factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

34 Et hora nona exclamavit Iesus voce
magna: « Heloi, Heloi, lema sabacthani? »,
quod est interpretatum: « Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? ».

35 Et quidam de circumstantibus
audientes dicebant: « Ecce, Eliam
vocat ».

36 Currens autem unus et implens
spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens:
« Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum
eum ».

37 Iesus autem, emissa voce magna,
exspiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo a
sursum usque deorsum.

39 Videns autem centurio, qui ex
adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait:
« Vere homo hic Filius Dei erat ».

40 Erant autem et mulieres de longe
aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris
et Iosetis mater et Salome,

41 quæ, cum esset in Galilæa,
sequebantur eum et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum
eo ascenderant Hierosolymam.

42 Et cum iam sero esset factum, quia
erat Parasceve, quod est ante sabbatum,

43 venit Ioseph ab Arimathæa nobilis
decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter
introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.

44 Pilatus autem miratus est si iam
obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus
esset,

45 et, cum cognovisset a centurione,
donavit corpus Ioseph.

46 Is autem mercatus sindonem et
deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat
excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

47 Maria autem Magdalene et Maria
Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum transisset sabbatum, Maria
Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes
ungerent eum.

2 Et valde mane, prima sabbatorum,
veniunt ad monumentum, orto iam sole.

3 Et dicebant ad invicem:
« Quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti? ».

4 Et respicientes vident revolutum
lapidem; erat quippe magnus valde.

5 Et introeuntes in monumentum viderunt
iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et
obstupuerunt.

6 Qui dicit illis: « Nolite
expavescere! Iesum quæritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non
est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.

7 Sed ite, dicite discipulis eius et
Petro: «Præcedit vos in Galilæam. Ibi eum videbitis, sicut
dixit vobis» ».

8 Et exeuntes fugerunt de monumento;
invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt,
timebant enim.

9 Surgens autem mane, prima sabbati,
apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat septem
dæmonia.

10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum
eo fuerant, lugentibus et flentibus;

11 et illi audientes quia viveret et
visus esset ab ea, non crediderunt.

12 Post hæc autem duobus ex eis
ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;

13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris,
nec illis crediderunt.

14 Novissime recumbentibus illis
Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam
cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non
crediderant.

15 Et dixit eis: « Euntes in
mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ.

16 Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

17 Signa autem eos, qui crediderint,
hæc sequentur: in nomine meo dæmonia eicient, linguis loquentur
novis,

18 serpentes tollent, et, si mortiferum
quid biberint, non eos nocebit, super ægrotos manus imponent, et
bene habebunt ».

19 Et Dominus quidem Iesus, postquam
locutus est eis, assumptus est in cælum et sedit a dextris
Dei.

20 Illi autem profecti prædicaverunt
ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus
signis.