Epistula ad Romanos

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

1 Paulus servus Christi Iesu,
vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,

2 quod ante promiserat per prophetas
suos in Scripturis sanctis

3 de Filio suo, qui factus est ex
semine David secundum carnem,

4 qui constitutus est Filius Dei in
virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,

5 per quem accepimus gratiam et
apostolatum ad obœditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine
eius,

6 in quibus estis et vos vocati Iesu
Christi,

7 omnibus, qui sunt Romæ dilectis Dei,
vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo.

8 Primum quidem gratias ago Deo meo per
Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in
universo mundo;

9 testis enim mihi est Deus, cui servio
in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione
memoriam vestri faciam

10 semper in orationibus meis
obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in
voluntate Dei veniendi ad vos.

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid
impertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos,

12 id est una vobiscum consolari per
eam, quæ invicem est, fidem vestram atque meam.

13 Nolo autem vos ignorare, fratres,
quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut
aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris
gentibus.

14 Græcis ac barbaris, sapientibus et
insipientibus debitor sum.

15 Itaque, quod in me est, promptus sum
et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

16 Non enim erubesco evangelium: virtus
enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum et Græco.

17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex
fide in fidem, sicut scriptum est: « Iustus autem ex
fide vivet ».

18 Revelatur enim ira Dei de cælo
super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in
iniustitia detinent,

19 quia, quod noscibile est Dei,
manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.

20 Invisibilia enim ipsius a creatura
mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna
eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;

21 quia, cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.

22 Dicentes se esse sapientes, stulti
facti sunt,

23 et mutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis
et volucrum et quadrupedum et serpentium.

24 Propter quod tradidit illos Deus in
concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant
corpora sua in semetipsis,

25 qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori,
qui est benedictus in sæcula. Amen.

26 Propterea tradidit illos Deus in
passiones ignominiæ. Nam et feminæ eorum immutaverunt naturalem
usum in eum, qui est contra naturam;

27 similiter et masculi, relicto
naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem,
masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam
oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.

28 Et sicut non probaverunt Deum habere
in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quæ
non conveniunt,

29 repletos omni iniquitate, malitia,
avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo,
malignitate, susurrones,

30 detractores, Deo odibiles,
contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non
obœdientes,

31 insipientes, incompositos, sine
affectione, sine misericordia.

32 Qui cum iudicium Dei cognovissent,
quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt,
sed et consentiunt facientibus.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Propter quod inexcusabilis es, o
homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum
condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.

2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est
secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

3 Existimas autem hoc, o homo, qui
iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies
iudicium Dei?

4 An divitias benignitatis eius et
patientiæ et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas
Dei ad pænitentiam te adducit?

5 Secundum duritiam autem tuam et
impænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis
iusti iudicii Dei,

6 qui reddet unicuique secundum opera
eius:

7 his quidem, qui secundum patientiam
boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam
æternam;

8 his autem, qui ex contentione et non
obœdiunt veritati, obœdiunt autem iniquitati, ira et
indignatio.

9 Tribulatio et angustia in omnem
animam hominis operantis malum, Iudæi primum et Græci;

10 gloria autem et honor et pax omni
operanti bonum, Iudæo primum et Græco.

11 Non est enim personarum acceptio
apud Deum!

12 Quicumque enim sine lege
peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege
peccaverunt, per legem iudicabuntur.

13 Non enim auditores legis iusti sunt
apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

14 Cum enim gentes, quæ legem non
habent, naturaliter, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non
habentes ipsi sibi sunt lex;

15 qui ostendunt opus legis scriptum in
cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia
ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam
defendentibus,

16 in die, cum iudicabit Deus occulta
hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.

17 Si autem tu Iudæus cognominaris et
requiescis in lege et gloriaris in Deo,

18 et nosti Voluntatem et discernis
potiora instructus per legem,

19 et confidis teipsum ducem esse
cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

20 eruditorem insipientium, magistrum
infantium, habentem formam scientiæ et veritatis in lege.

21 Qui ergo alium doces, teipsum non
doces? Qui prædicas non furandum, furaris?

22 Qui dicis non mœchandum, mœcharis?
Qui abominaris idola, templa spolias?

23 Qui in lege gloriaris, per
prævaricationem legis Deum inhonoras?

24 « Nomen enim Dei propter
vos blasphematur inter gentes », sicut scriptum est.

25 Circumcisio quidem prodest, si legem
observes; si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua
præputium facta est.

26 Si igitur præputium iustitias legis
custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem
reputabitur?

27 Et iudicabit, quod ex natura est
præputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem
prævaricator legis es.

28 Non enim qui manifesto Iudæus est,
neque quæ manifesto in carne circumcisio,

29 sed qui in abscondito Iudæus est,
et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex
hominibus sed ex Deo est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo amplius est Iudæo, aut
quæ utilitas circumcisionis?

2 Multum per omnem modum. Primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.

3 Quid enim, si quidam non crediderunt?
Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?

4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis
autem homo mendax, sicut scriptum est: « Ut iustificeris
in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ».

5 Si autem iniustitia nostra iustitiam
Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert
iram? Secundum hominem dico.

6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit
Deus mundum?

7 Si enim veritas Dei in meo mendacio
abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator
iudicor?

8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut
aiunt quidam nos dicere: « Faciamus mala, ut veniant
bona »? Quorum damnatio iusta est.

9 Quid igitur? Præcellimus eos?
Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudæos et Græcos omnes sub
peccato esse,

10 sicut scriptum est:
« Non est iustus quisquam,

11 non est intellegens, non est
requirens Deum.

12 Omnes declinaverunt, simul inutiles
facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13 Sepulcrum patens est guttur
eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,

14 quorum os maledictione et
amaritudine plenum est;

15 veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem,

16 contritio et infelicitas in viis
eorum,

17 et viam pacis non cognoverunt.

18 Non est timor Dei ante oculos
eorum ».

19 Scimus autem quoniam, quæcumque lex
loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur,
et obnoxius fiat omnis mundus Deo;

20 quia ex operibus legis non
iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio
peccati.

21 Nunc autem sine lege iustitia Dei
manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,

22 iustitia autem Dei per fidem Iesu
Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:

23 omnes enim peccaverunt et egent
gloria Dei,

24 iustificati gratis per gratiam
ipsius per redemptionem, quæ est in Christo Iesu;

25 quem proposuit Deus propitiatorium
per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ, cum
prætermisisset præcedentia delicta

26 in sustentatione Dei, ad ostensionem
iustitiæ eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans
eum, qui ex fide est Iesu.

27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est.
Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.

28 Arbitramur enim iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.

29 An Iudæorum Deus tantum? Nonne et
gentium? Immo et gentium,

30 quoniam quidem unus Deus, qui
iustificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem.

31 Legem ergo destruimus per fidem?
Absit, sed legem statuimus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo dicemus invenisse
Abraham progenitorem nostrum secundum carnem?

2 Si enim Abraham ex operibus
iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.

3 Quid enim Scriptura dicit?
« Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam ».

4 Ei autem, qui operatur, merces non
reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;

5 ei vero, qui non operatur, sed credit
in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad
iustitiam,

6 sicut et David dicit beatitudinem
hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:

7 « Beati, quorum remissæ
sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.

8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus
peccatum ».

9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione
an etiam in præputio? Dicimus enim: « Reputata est
Abrahæ fides ad iustitiam ».

10 Quomodo ergo reputata est? In
circumcisione an in præputio? Non in circumcisione sed in
præputio:

11 et signum accepit circumcisionis,
signaculum iustitiæ fidei, quæ fuit in præputio, ut esset pater
omnium credentium per præputium, ut reputetur illis iustitia,

12 et pater circumcisionis his non
tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia
eius, quæ fuit in præputio, fidei patris nostri Abrahæ.

13 Non enim per legem promissio Abrahæ
aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;

14 si enim qui ex lege heredes sunt,
exinanita est fides, et abolita est promissio.

15 Lex enim iram operatur; ubi autem
non est lex, nec prævaricatio.

16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam,
ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum,
sed et ei, qui ex fide est Abrahæ — qui est pater omnium
nostrum,

17 sicut scriptum est:
« Patrem multarum gentium posui te » —,
ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quæ
non sunt, quasi sint;

18 qui contra spem in spe credidit, ut
fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est:
« Sic erit semen tuum ».

19 Et non infirmatus fide consideravit
corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et
emortuam vulvam Saræ;

20 in repromissione autem Dei non
hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam
Deo,

21 et plenissime sciens quia, quod
promisit, potens est et facere.

22 Ideo et reputatum est illi ad
iustitiam.

23 Non est autem scriptum tantum
propter ipsum: reputatum est illi,

24 sed et propter nos, quibus
reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum
nostrum a mortuis,

25 qui traditus est propter delicta
nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iustificati igitur ex fide, pacem
habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum,

2 per quem et accessum habemus fide in
gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ Dei.

3 Non solum autem, sed et gloriamur in
tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

4 patientia autem probationem, probatio
vero spem;

5 spes autem non confundit, quia
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,
qui datus est nobis.

6 Adhuc enim Christus, cum adhuc
infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.

7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam
pro bono forsitan quis et audeat mori.

8 Commendat autem suam caritatem Deus
in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis
mortuus est.

9 Multo igitur magis iustificati nunc
in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!

10 Si enim, cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis
reconciliati salvi erimus in vita ipsius;

11 non solum autem, sed et gloriamur in
Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc
reconciliationem accepimus.

12 Propterea, sicut per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in
omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.

13 Usque ad legem enim peccatum erat in
mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,

14 sed regnavit mors ab Adam usque ad
Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine
prævaricationis Adæ, qui est figura futuri.

15 Sed non sicut delictum, ita et
donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia
Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos
abundavit.

16 Et non sicut per unum, qui peccavit,
ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem
ex multis delictis in iustificationem.

17 Si enim unius delicto mors regnavit
per unum, multo magis, qui abundantiam gratiæ et donationis
iustitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.

18 Igitur sicut per unius delictum in
omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in
omnes homines in iustificationem vitæ;

19 sicut enim per inobœdientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius
obœditionem iusti constituentur multi.

20 Lex autem subintravit, ut abundaret
delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,

21 ut sicut regnavit peccatum in morte,
ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam per Iesum
Christum Dominum nostrum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo dicemus? Permanebimus in
peccato, ut gratia abundet?

2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato,
quomodo adhuc vivemus in illo?

3 An ignoratis quia, quicumque
baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati
sumus?

4 Consepulti ergo sumus cum illo per
baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a
mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ
ambulemus.

5 Si enim complantati facti sumus
similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;

6 hoc scientes quia vetus homo noster
simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non
serviamus peccato.

7 Qui enim mortuus est, iustificatus
est a peccato.

8 Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul etiam vivemus cum eo;

9 scientes quod Christus suscitatus ex
mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.

10 Quod enim mortuus est, peccato
mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.

11 Ita et vos existimate vos mortuos
quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

12 Non ergo regnet peccatum in vestro
mortali corpore, ut obœdiatis concupiscentiis eius,

13 neque exhibeatis membra vestra arma
iniustitiæ peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis
viventes et membra vestra arma iustitiæ Deo.

14 Peccatum enim vobis non dominabitur;
non enim sub lege estis sed sub gratia.

15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non
sumus sub lege sed sub gratia? Absit!

16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos
servos ad obœdientiam, servi estis eius, cui obœditis, sive
peccati ad mortem, sive obœditionis ad iustitiam?

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi
peccati, obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam
traditi estis,

18 liberati autem a peccato servi facti
estis iustitiæ.

19 Humanum dico propter infirmitatem
carnis vestræ. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia
immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra
vestra servientia iustitiæ ad sanctificationem.

20 Cum enim servi essetis peccati,
liberi eratis iustitiæ.

21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in
quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!

22 Nunc vero liberati a peccato, servi
autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem
vero vitam æternam!

23 Stipendia enim peccati mors, donum
autem Dei vita æterna in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 An ignoratis, fratres —
scientibus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur,
quanto tempore vivit?

2 Nam quæ sub viro est mulier, viventi
viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a
lege viri.

3 Igitur, vivente viro, vocabitur
adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir,
libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius
viri.

4 Itaque, fratres mei, et vos
mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius
qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.

5 Cum enim essemus in carne, passiones
peccatorum, quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut
fructificarent morti;

6 nunc autem soluti sumus a lege,
mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate
Spiritus et non in vetustate litteræ.

7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est?
Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam
concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: « Non
concupisces ».

8 Occasione autem accepta, peccatum per
mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim
peccatum mortuum erat.

9 Ego autem vivebam sine lege
aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,

10 ego autem mortuus sum; et inventum
est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;

11 nam peccatum, occasione accepta, per
mandatum seduxit me et per illud occidit.

12 Itaque lex quidem sancta, et
mandatum sanctum et iustum et bonum.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est
mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi
operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per
mandatum.

14 Scimus enim quod lex spiritalis est;
ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.

15 Quod enim operor, non intellego; non
enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.

16 Si autem, quod nolo, illud facio,
consentio legi quoniam bona.

17 Nunc autem iam non ego operor illud,
sed, quod habitat in me, peccatum.

18 Scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem
bonum, non!

19 Non enim, quod volo bonum, facio,
sed, quod nolo malum, hoc ago.

20 Si autem, quod nolo, illud facio,
iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

21 Invenio igitur hanc legem volenti
mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.

22 Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem;

23 video autem aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege
peccati, quæ est in membris meis.

24 Infelix ego homo! Quis me liberabit
de corpore mortis huius?

25 Gratias autem Deo per Iesum Christum
Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nihil ergo nunc damnationis est
his, qui sunt in Christo Iesu;

2 lex enim Spiritus vitæ in Christo
Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

3 Nam, quod impossibile erat legi, in
quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in
similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in
carne,

4 ut iustitia legis impleretur in
nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.

5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ
carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quæ sunt
Spiritus.

6 Nam sapientia carnis mors, sapientia
autem Spiritus vita et pax;

7 quoniam sapientia carnis inimicitia
est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.

8 Qui autem in carne sunt, Deo placere
non possunt.

9 Vos autem in carne non estis sed in
Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

10 Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita
propter iustitiam.

11 Quod si Spiritus eius, qui
suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit
Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per
inhabitantem Spiritum suum in vobis.

12 Ergo, fratres, debitores sumus non
carni, ut secundum carnem vivamus.

13 Si enim secundum carnem vixeritis,
moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis,
vivetis.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur,
hi filii Dei sunt.

15 Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus: « Abba,
Pater! ».

16 Ipse Spiritus testimonium reddit una
cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.

17 Si autem filii, et heredes: heredes
quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et
conglorificemur.

18 Existimo enim quod non sunt
condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ
revelanda est in nobis.

19 Nam exspectatio creaturæ
revelationem filiorum Dei exspectat;

20 vanitati enim creatura subiecta est,
non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,

21 quia et ipsa creatura liberabitur a
servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.

22 Scimus enim quod omnis creatura
congemiscit et comparturit usque adhuc;

23 non solum autem, sed et nos ipsi
primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem
filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

24 Spe enim salvi facti sumus; spes
autem, quæ videtur, non est spes; nam, quod videt, quis
sperat?

25 Si autem, quod non videmus,
speramus, per patientiam exspectamus.

26 Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed
ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

27 qui autem scrutatur corda, scit quid
desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum
vocati sunt.

29 Nam, quos præscivit, et
prædestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus;

30 quos autem prædestinavit, hos et
vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem
iustificavit, illos et glorificavit.

31 Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus
pro nobis, quis contra nos?

32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia
nobis donabit?

33 Quis accusabit adversus electos Dei?
Deus, qui iustificat?

34 Quis est qui condemnet? Christus
Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad
dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?

35 Quis nos separabit a caritate
Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas
an periculum an gladius?

36 Sicut scriptum est:
« Propter te mortificamur tota die,
æstimati sumus ut oves occisionis ».

37 Sed in his omnibus supervincimus per
eum, qui dilexit nos.

38 Certus sum enim quia neque mors
neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque
futura neque virtutes

39 neque altitudo neque profundum neque
alia quælibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quæ
est in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Veritatem dico in Christo, non
mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu
Sancto,

2 quoniam tristitia est mihi magna, et
continuus dolor cordi meo.

3 Optarem enim ipse ego anathema esse a
Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,

4 qui sunt Israelitæ, quorum adoptio
est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et
promissiones,

5 quorum sunt patres, et ex quibus
Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in
sæcula. Amen.

6 Non autem quod exciderit verbum Dei.
Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;

7 neque quia semen sunt Abrahæ, omnes
filii, sed: « In Isaac vocabitur tibi
semen ».

8 Id est, non qui filii carnis, hi
filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur semen;

9 promissionis enim verbum hoc est:
« Secundum hoc tempus veniam, et erit Saræ
filius ».

10 Non solum autem, sed et Rebecca ex
uno concubitum habens, Isaac patre nostro;

11 cum enim nondum nati fuissent aut
aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum
Dei maneret,

12 non ex operibus sed ex vocante
dictum est ei: « Maior serviet minori »;

13 sicut scriptum est:
« Iacob dilexi, Esau autem odio habui ».

14 Quid ergo dicemus? Numquid
iniustitia apud Deum? Absit!

15 Moysi enim dicit:
« Miserebor, cuius misereor, et misericordiam præstabo,
cui misericordiam præsto ».

16 Igitur non volentis neque currentis
sed miserentis Dei.

17 Dicit enim Scriptura pharaoni:
« In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem
meam, et ut annuntietur nomen meum in universa
terra ».

18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem
vult, indurat.

19 Dices itaque mihi: « Quid
ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis
restitit? ».

20 O homo, sed tu quis es, qui
respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit:
« Quid me fecisti sic? ».

21 An non habet potestatem figulus luti
ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in
ignominiam?

22 Quod si volens Deus ostendere iram
et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa
iræ aptata in interitum;

23 et ut ostenderet divitias gloriæ
suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam,

24 quos et vocavit nos non solum ex
Iudæis sed etiam ex gentibus?

25 Sicut et in Osee dicit:
« Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.

26 Et erit: in loco, ubi dictum est
eis:
«Non plebs mea vos»,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ».

27 Isaias autem clamat pro Israel:
« Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris,
reliquiæ salvæ fient.

28 Verbum enim consummans et brevians
faciet Dominus super terram ».

29 Et sicut prædixit Isaias:
« Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ».

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ
non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam
autem, quæ ex fide est;

31 Israel vero sectans legem iustitiæ
in legem non pervenit.

32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex
operibus; offenderunt in lapidem offensionis,

33 sicut scriptum est:
« Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram
scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres, voluntas quidem cordis
mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.

2 Testimonium enim perhibeo illis quod
æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam;

3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam
iustitiam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti;

4 finis enim legis Christus ad
iustitiam omni credenti.

5 Moyses enim scribit de iustitia, quæ
ex lege est: « Qui fecerit homo, vivet in
eis ».

6 Quæ autem ex fide est iustitia, sic
dicit: « Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in
cælum?», id est Christum deducere;

7 aut: « Quis descendet in
abyssum? », hoc est Christum ex mortuis revocare.

8 Sed quid dicit? « Prope te
est verbum, in ore tuo et in corde tuo »; hoc est verbum
fidei, quod prædicamus.

9 Quia si confitearis in ore tuo:
« Dominum Iesum! », et in corde tuo
credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.

10 Corde enim creditur ad iustitiam,
ore autem confessio fit in salutem.

11 Dicit enim Scriptura:
« Omnis, qui credit in illo, non
confundetur ».

12 Non enim est distinctio Iudæi et
Græci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant
illum:

13 Omnis enim, quicumque invocaverit
nomen Domini, salvus erit.

14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non
crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo
autem audient sine prædicante?

15 Quomodo vero prædicabunt nisi
mittantur? Sicut scriptum est:
« Quam speciosi pedes evangelizantium
bona ».

16 Sed non omnes obœdierunt evangelio;
Isaias enim dicit:
« Domine, quis credidit auditui
nostro? ».

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem
per verbum Christi.

18 Sed dico: Numquid non audierunt?
Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.

19 Sed dico: Numquid Israel non
cognovit? Primus Moyses dicit:
« Ego ad æmulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ».

20 Isaias autem audet et dicit:
« Inventus sum in non quærentibus me; palam apparui
his, qui me non interrogabant ».

21 Ad Israel autem dicit:
« Tota die expandi manus meas ad populum non credentem
et contradicentem ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dico ergo: Numquid repulit Deus
populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham,
tribu Beniamin.

2 Non reppulit Deus plebem suam, quam
præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum
interpellat Deum adversus Israel:

3 « Domine, prophetas tuos
occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et
quærunt animam meam ».

4 Sed quid dicit illi responsum
divinum?
« Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt
genu Baal ».

5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ
secundum electionem gratiæ factæ sunt. 6 Si autem gratia, iam non
ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.

7 Quid ergo? Quod quærit Israel, hoc
non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero
excæcati sunt,

8 sicut scriptum est:
« Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ».

9 Et David dicit:
« Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.

10 Obscurentur oculi eorum, ne
videant,
et dorsum illorum semper incurva! ».

11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt,
ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad
æmulationem adducantur.

12 Quod si casus illorum divitiæ sunt
mundi, et deminutio eorum divitiæ gentium, quanto magis plenitudo
eorum!

13 Vobis autem dico gentibus: Quantum
quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,

14 si quo modo ad æmulandum provocem
carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.

15 Si enim amissio eorum reconciliatio
est mundi, quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?

16 Quod si primitiæ sanctæ sunt, et
massa; et si radix sancta, et rami.

17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt,
tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius
radicis pinguedinis olivæ factus es,

18 noli gloriari adversus ramos; quod
si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.

19 Dices ergo: « Fracti sunt
rami, ut ego inserar ».

20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu
autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:

21 si enim Deus naturalibus ramis non
pepercit, ne forte nec tibi parcat.

22 Vide ergo bonitatem et severitatem
Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem
bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu
excideris.

23 Sed et illi, si non permanserint in
incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere
illos!

24 Nam si tu ex naturali excisus es
oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto
magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suæ olivæ.

25 Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cæcitas ex
parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israel salvus fiet,
sicut scriptum est:
« Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;

27 et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ».

28 Secundum evangelium quidem inimici
propter vos, secundum electionem autem carissimi propter
patres;

29 sine pænitentia enim sunt dona et
vocatio Dei!

30 Sicut enim aliquando vos non
credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter
illorum incredulitatem,

31 ita et isti nunc non crediderunt
propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam
consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnes in
incredulitatem, ut omnium misereatur!

33 O altitudo divitiarum et sapientiæ
et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et
investigabiles viæ eius!

34 Quis enim cognovit sensum
Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?

35 Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?

36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in
ipsum omnia. Ipsi gloria in sæcula. Amen.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro itaque vos, fratres, per
misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem,
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;

2 et nolite conformari huic sæculo,
sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit
voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

3 Dico enim per gratiam, quæ data est
mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet
sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit
mensuram fidei.

4 Sicut enim in uno corpore multa
membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,

5 ita multi unum corpus sumus in
Christo, singuli autem alter alterius membra.

6 Habentes autem donationes secundum
gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam,
secundum rationem fidei;

7 sive ministerium, in ministrando;
sive qui docet, in doctrina;

8 sive qui exhortatur, in exhortando;
qui tribuit, in simplicitate; qui præest, in sollicitudine; qui
miseretur, in hilaritate.

9 Dilectio sine simulatione. Odientes
malum, adhærentes bono;

10 caritate fraternitatis invicem
diligentes, honore invicem prævenientes,

11 sollicitudine non pigri, spiritu
ferventes, Domino servientes,

12 spe gaudentes, in tribulatione
patientes, orationi instantes,

13 necessitatibus sanctorum
communicantes, hospitalitatem sectantes.

14 Benedicite persequentibus;
benedicite et nolite maledicere!

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum
flentibus.

16 Idipsum invicem sentientes, non alta
sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud
vosmetipsos.

17 Nulli malum pro malo reddentes;
providentes bona coram omnibus hominibus;

18 si fieri potest, quod ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes;

19 non vosmetipsos vindicantes,
carissimi, sed date locum iræ, scriptum est enim:
« Mihi vindicta, ego retribuam », dicit
Dominus.

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba
illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis
congeres super caput eius.

21 Noli vinci a malo, sed vince in bono
malum.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quæ
autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

2 Itaque, qui resistit potestati, Dei
ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem
acquirent.

3 Nam principes non sunt timori bono
operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et
habebis laudem ex illa;

4 Dei enim ministra est tibi in bonum.
Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat;
Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.

5 Ideo necesse est subditos esse, non
solum propter iram sed et propter conscientiam.

6 Ideo enim et tributa præstatis;
ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.

7 Reddite omnibus debita: cui tributum
tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem
honorem.

8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut
invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.

9 Nam: Non adulterabis, Non occides,
Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in
hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

10 Dilectio proximo malum non operatur;
plenitudo ergo legis est dilectio.

11 Et hoc scientes tempus, quia hora
est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus
quam cum credidimus.

12 Nox processit, dies autem
appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma
lucis.

13 Sicut in die honeste ambulemus: non
in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et
impudicitiis, non in contentione et æmulatione;

14 sed induite Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Infirmum autem in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.

2 Alius enim credit manducare omnia;
qui autem infirmus est, holus manducat.

3 Is qui manducat, non manducantem non
spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim
illum assumpsit.

4 Tu quis es, qui iudices alienum
servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim
Dominus statuere illum.

5 Nam alius iudicat inter diem et diem,
alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.

6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui
manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non
manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.

7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo
sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur,
Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

9 In hoc enim Christus et mortuus est
et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.

10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum?
Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante
tribunal Dei;

11 scriptum est enim:
« Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ».

12 Itaque unusquisque nostrum pro se
rationem reddet Deo.

13 Non ergo amplius invicem iudicemus,
sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel
scandalum.

14 Scio et certus sum in Domino Iesu,
quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune
esse, illi commune est.

15 Si enim propter cibum frater tuus
contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo
illum perdere, pro quo Christus mortuus est!

16 Non ergo blasphemetur bonum
vestrum!

17 Non est enim regnum Dei esca et
potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;

18 qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo et probatus est hominibus.

19 Itaque, quæ pacis sunt, sectemur et
quæ ædificationis sunt in invicem.

20 Noli propter escam destruere opus
Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per
offendiculum manducat.

21 Bonum est non manducare carnem et
non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.

22 Tu, quam fidem habes, penes
temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo
quod probat.

23 Qui autem discernit si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide,
peccatum est.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Debemus autem nos firmiores
imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.

2 Unusquisque nostrum proximo placeat
in bonum ad ædificationem;

3 etenim Christus non sibi placuit, sed
sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi
ceciderunt super me ».

4 Quæcumque enim antea scripta sunt,
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et
consolationem Scripturarum spem habeamus.

5 Deus autem patientiæ et solacii det
vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,

6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum
et Patrem Domini nostri Iesu Christi.

7 Propter quod suscipite invicem, sicut
et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.

8 Dico enim Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones
patrum;

9 gentes autem propter misericordiam
glorificare Deum, sicut scriptum est:
« Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo
cantabo ».

10 Et iterum dicit:
« Lætamini, gentes, cum plebe eius ».

11 Et iterum:
« Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ».

12 Et rursus Isaias ait:
« Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ».

13 Deus autem spei repleat vos omni
gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus
Sancti.

14 Certus sum autem, fratres mei, et
ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti
omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.

15 Audacius autem scripsi vobis ex
parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quæ data
est mihi a Deo,

16 ut sim minister Christi Iesu ad
gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta,
sanctificata in Spiritu Sancto.

17 Habeo igitur gloriationem in Christo
Iesu ad Deum;

18 non enim audebo aliquid loqui eorum,
quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium, verbo et
factis,

19 in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in
Illyricum repleverim evangelium Christi,

20 sic autem contendens prædicare
evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum
fundamentum ædificarem,

21 sed sicut scriptum est:
« Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent ».

22 Propter quod et impediebar plurimum
venire ad vos;

23 nunc vero ulterius locum non habens
in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex
multis iam annis,

24 cum in Hispaniam proficisci cœpero,
spero enim quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si
vobis primum ex parte fruitus fuero.

25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem
ministrare sanctis;

26 probaverunt enim Macedonia et Achaia
communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in
Ierusalem.

27 Placuit enim eis, et debitores sunt
eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et
in carnalibus ministrare eis.

28 Hoc igitur cum consummavero et
assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;

29 scio autem quoniam veniens ad vos,
in abundantia benedictionis Christi veniam.

30 Obsecro autem vos, fratres, per
Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut
concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,

31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt
in Iudæa, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit
sanctis,

32 ut veniens ad vos in gaudio per
voluntatem Dei refrigerer vobiscum.

33 Deus autem pacis sit cum omnibus
vobis. Amen.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 (24) 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Commendo autem vobis Phœbem
sororem nostram, quæ est ministra ecclesiæ, quæ est
Cenchreis,

2 ut eam suscipiatis in Domino digne
sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit;
etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.

3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores
meos in Christo Iesu,

4 qui pro anima mea suas cervices
supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ
ecclesiæ gentium;

5 et domesticam eorum ecclesiam.
Salutate Epænetum dilectum mihi, primitias Asiæ in Christo.

6 Salutate Mariam, quæ multum
laboravit in vobis.

7 Salutate Andronicum et Iuniam
cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis,
qui et ante me fuerunt in Christo.

8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi
in Domino.

9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in
Christo et Stachyn dilectum meum.

10 Salutate Apellem probatum in
Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.

11 Salutate Herodionem cognatum meum.
Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.

12 Salutate Tryphænam et Tryphosam,
quæ laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quæ multum
laboravit in Domino.

13 Salutate Rufum electum in Domino et
matrem eius et meam.

14 Salutate Asyncritum, Phlegonta,
Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.

15 Salutate Philologum et Iuliam,
Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt,
sanctos.

16 Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.

17 Rogo autem vos, fratres, ut
observetis eos, qui dissensiones et offendicula præter doctrinam,
quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

18 huiusmodi enim Domino nostro Christo
non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium.

19 Vestra enim obœdientia ad omnes
pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in
bono et simplices in malo.

20 Deus autem pacis conteret Satanam
sub pedibus vestris velociter.
Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.

21 Salutat vos Timotheus adiutor meus
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.

22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi
epistulam in Domino.

23 Salutat vos Gaius hospes meus et
universæ ecclesiæ. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et
Quartus frater.

(24) 25 Ei autem, qui potens est vos
confirmare iuxta evangelium meum et prædicationem Iesu Christi
secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,

26 manifestati autem nunc, et per
scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad
obœditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,

27 soli sapienti Deo per Iesum
Christum, cui gloria in sæcula. Amen.