Epistula II ad Corinthios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, et Timotheus frater ecclesiæ Dei, quæ est
Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius
consolationis,

4 qui consolatur nos in omni
tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni
pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;

5 quoniam, sicut abundant passiones
Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio
nostra.

6 Sive autem tribulamur, pro vestra
exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione,
quæ operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos
patimur.

7 Et spes nostra firma pro vobis,
scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et
consolationis.

8 Non enim volumus ignorare vos,
fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam
supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam
vivere;

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum
mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui
suscitat mortuos:

10 qui de tanta morte eripuit nos et
eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet;

11 adiuvantibus et vobis in oratione
pro nobis, ut propter eam, quæ ex multis personis in nos est,
donationem, per multos gratiæ agantur pro nobis.

12 Nam gloria nostra hæc est,
testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate et
sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei
conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos.

13 Non enim alia scribimus vobis quam
quæ legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem
cognoscetis,

14 sicut et cognovistis nos ex parte,
quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri
Iesu.

15 Et hac confidentia volui prius
venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,

16 et per vos transire in Macedoniam et
iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudæam.

17 Cum hoc ergo voluissem, numquid
levitate usus sum? Aut, quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit
apud me « Est, est » et « Non,
non »?

18 Fidelis autem Deus, quia sermo
noster, qui fit apud vos, non est « Est » et
« Non »!

19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui
in vobis per nos prædicatus est, per me et Silvanum et Timotheum,
non fuit « Est » et
« Non », sed « Est » in
illo fuit.

20 Quotquot enim promissiones Dei sunt,
in illo « Est »; ideo et per ipsum
« Amen » Deo ad gloriam per nos.

21 Qui autem confirmat nos vobiscum in
Christum et qui unxit nos, Deus,

22 et qui signavit nos et dedit
arrabonem Spiritus in cordibus nostris.

23 Ego autem testem Deum invoco in
animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.

24 Non quia dominamur fidei vestræ,
sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Statui autem hoc ipse apud me, ne
iterum in tristitia venirem ad vos;

2 si enim ego contristo vos, et quis
est qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?

3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum
venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens
in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.

4 Nam ex multa tribulatione et angustia
cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed
ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vos.

5 Si quis autem contristavit, non me
contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.

6 Sufficit illi, qui eiusmodi est,
obiurgatio hæc, quæ fit a pluribus,

7 ita ut e contra magis donetis et
consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui
eiusmodi est.

8 Propter quod obsecro vos, ut
confirmetis in illum caritatem;

9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam
probationem vestram, an in omnibus obœdientes sitis.

10 Cui autem aliquid donatis, et ego;
nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona
Christi,

11 ut non circumveniamur a Satana; non
enim ignoramus cogitationes eius.

12 Cum venissem autem Troadem ob
evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

13 non habui requiem spiritui meo, eo
quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.

14 Deo autem gratias, qui semper
triumphat nos in Christo et odorem notitiæ suæ manifestat per nos
in omni loco.

15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in
his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:

16 aliis quidem odor ex morte in
mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad hæc quis
idoneus?

17 Non enim sumus sicut plurimi
adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo
coram Deo in Christo loquimur.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Incipimus iterum nosmetipsos
commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis
epistulis ad vos aut ex vobis?

2 Epistula nostra vos estis, scripta in
cordibus nostris, quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus;

3 manifestati quoniam epistula estis
Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei
vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.

4 Fiduciam autem talem habemus per
Christum ad Deum.

5 Non quod sufficientes simus cogitare
aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo
est,

6 qui et idoneos nos fecit ministros
Novi Testamenti, non litteræ sed Spiritus: littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.

7 Quod si ministratio mortis, litteris
deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent
intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus
eius, quæ evacuatur,

8 quomodo non magis ministratio
Spiritus erit in gloria?

9 Nam si ministerium damnationis gloria
est, multo magis abundat ministerium iustitiæ in gloria.

10 Nam nec glorificatum est, quod
claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;

11 si enim, quod evacuatur, per gloriam
est, multo magis, quod manet, in gloria est.

12 Habentes igitur talem spem multa
fiducia utimur,

13 et non sicut Moyses: ponebat velamen
super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius
quod evacuatur.

14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque
in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris
Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;

15 sed usque in hodiernum diem, cum
legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.

16 Quando autem conversus fuerit ad
Dominum, aufertur velamen.

17 Dominus autem Spiritus est; ubi
autem Spiritus Domini, ibi libertas.

18 Nos vero omnes revelata facie
gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a
claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ideo habentes hanc ministrationem,
iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

2 sed abdicavimus occulta dedecoris non
ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in
manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem
conscientiam hominum coram Deo.

3 Quod si etiam velatum est evangelium
nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;

4 in quibus deus huius sæculi
excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii
gloriæ Christi, qui est imago Dei.

5 Non enim nosmetipsos prædicamus sed
Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.

6 Quoniam Deus, qui dixit:
« De tenebris lux splendescat », ipse illuxit
in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in
facie Iesu Christi.

7 Habemus autem thesaurum istum in
vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex
nobis.

8 In omnibus tribulationem patimur, sed
non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;

9 persecutionem patimur, sed non
derelinquimur; deicimur, sed non perimus;

10 semper mortificationem Iesu in
corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro
manifestetur.

11 Semper enim nos, qui vivimus, in
mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in
carne nostra mortali.

12 Ergo mors in nobis operatur, vita
autem in vobis.

13 Habentes autem eundem spiritum
fidei, sicut scriptum est: « Credidi, propter quod
locutus sum », et nos credimus, propter quod et
loquimur,

14 scientes quoniam, qui suscitavit
Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet
vobiscum.

15 Omnia enim propter vos, ut gratia
abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam
Dei.

16 Propter quod non deficimus, sed
licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui
intus est, noster renovatur de die in diem.

17 Id enim, quod in præsenti est, leve
tribulationis nostræ supra modum in sublimitatem æternum gloriæ
pondus operatur nobis,

18 non contemplantibus nobis, quæ
videntur, sed quæ non videntur; quæ enim videntur, temporalia
sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Scimus enim quoniam, si terrestris
domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, ædificationem ex Deo
habemus domum non manufactam, æternam in cælis.

2 Nam et in hoc ingemiscimus,
habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes,

3 si tamen et exspoliati, non nudi
inveniamur.

4 Nam et, qui sumus in tabernaculo,
ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri,
ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum,
Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.

6 Audentes igitur semper et scientes
quoniam, dum præsentes sumus in corpore, peregrinamur a
Domino;

7 per fidem enim ambulamus et non per
speciem.

8 Audemus autem et bonam voluntatem
habemus magis peregrinari a corpore et præsentes esse ad
Dominum.

9 Et ideo contendimus sive præsentes
sive absentes placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet
ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quæ per
corpus gessit, sive bonum sive malum.

11 Scientes ergo timorem Domini
hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in
conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum nos commendamus vobis,
sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos,
qui in facie gloriantur et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive
sobrii sumus, vobis.

14 Caritas enim Christi urget nos,
æstimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo
omnes mortui sunt;

15 et pro omnibus mortuus est, ut et,
qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est
et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus
secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed
nunc iam non novimus.

17 Si quis ergo in Christo, nova
creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

18 Omnia autem ex Deo, qui
reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium
reconciliationis,

19 quoniam quidem Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et
posuit in nobis verbum reconciliationis.

20 Pro Christo ergo legatione fungimur,
tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo,
reconciliamini Deo.

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro
nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Adiuvantes autem et exhortamur, ne
in vacuum gratiam Dei recipiatis

2 — ait enim:
« Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te »;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —

3 nemini dantes ullam offensionem, ut
non vituperetur ministerium,

4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos
sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in
necessitatibus, in angustiis,

5 in plagis, in carceribus, in
seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,

6 in castitate, in scientia, in
longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non
ficta,

7 in verbo veritatis, in virtute Dei;
per arma iustitiæ a dextris et sinistris,

8 per gloriam et ignobilitatem, per
infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;

9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi
morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;

10 quasi tristes, semper autem
gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil
habentes, et omnia possidentes.

11 Os nostrum patet ad vos, o
Corinthii, cor nostrum dilatatum est.

12 Non angustiamini in nobis, sed
angustiamini in visceribus vestris;

13 eandem autem habentes
remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14 Nolite iugum ducere cum infidelibus!
Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas
luci ad tenebras?

15 Quæ autem conventio Christi cum
Beliar, aut quæ pars fideli cum infideli?

16 Qui autem consensus templo Dei cum
idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
« Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Propter quod exite de medio
eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos

18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Has igitur habentes promissiones,
carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus,
perficientes sanctificationem in timore Dei.

2 Capite nos! Neminem læsimus, neminem
corrupimus, neminem circumvenimus.

3 Non ad condemnationem dico; prædixi
enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad
convivendum.

4 Multa mihi fiducia est apud vos,
multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione,
superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

5 Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi:
foris pugnæ, intus timores.

6 Sed qui consolatur humiles,
consolatus est nos Deus in adventu Titi;

7 non solum autem in adventu eius sed
etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis
vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me,
ita ut magis gauderem.

8 Quoniam etsi contristavi vos in
epistula, non me pænitet; etsi pæniteret — video quod
epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —

9 nunc gaudeo, non quia contristati
estis, sed quia contristati estis ad pænitentiam; contristati enim
estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex
nobis.

10 Quæ enim secundum Deum tristitia,
pænitentiam in salutem stabilem operatur; sæculi autem tristitia
mortem operatur.

11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum
contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed
defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed
æmulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos
incontaminatos esse negotio.

12 Igitur etsi scripsi vobis, non
propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis
habetis, ad vos coram Deo.

13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super
gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;

14 et si quid apud illum de vobis
gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate
locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas
facta est.

15 Et viscera eius abundantius in vos
sunt, reminiscentis omnium vestrum obœdientiam, quomodo cum timore
et tremore excepistis eum.

16 Gaudeo quod in omnibus confido in
vobis.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Notam autem facimus vobis,
fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ,

2 quod in multo experimento
tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas
eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;

3 quia secundum virtutem, testimonium
reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt

4 cum multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

5 Et non sicut speravimus, sed
semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem
Dei,

6 ita ut rogaremus Titum, ut,
quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vos etiam gratiam
istam.

7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide
et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis
in vobis, ut et in hac gratia abundetis.

8 Non quasi imperans dico, sed per
aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum
comprobans;

9 scitis enim gratiam Domini nostri
Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset
dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10 Et consilium in hoc do. Hoc enim
vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab
anno priore;

11 nunc vero et facto perficite, ut,
quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo,
quod habetis.

12 Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non
habet.

13 Non enim, ut aliis sit remissio,
vobis autem tribulatio; sed ex æqualitate

14 in præsenti tempore vestra
abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia
vestram inopiam suppleat, ut fiat æqualitas, sicut scriptum
est:

15 « Qui multum, non
abundavit; et, qui modicum, non minoravit ».

16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem
sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

17 quoniam exhortationem quidem
suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est
ad vos.

18 Misimus etiam cum illo fratrem,
cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

19 — non solum autem, sed et
ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quæ
ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem
nostram —

20 devitantes hoc, ne quis nos
vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis;

21 providemus enim bona non solum coram
Domino sed etiam coram hominibus.

22 Misimus autem cum illis et fratrem
nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse, nunc
autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

23 Sive pro Tito, est socius meus et in
vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria
Christi.

24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis
vestræ et nostræ gloriationis pro vobis, in illos ostendite in
faciem ecclesiarum.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nam de ministerio, quod fit in
sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;

2 scio enim promptum animum vestrum,
pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est
ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

3 Misi autem fratres, ut ne, quod
gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi,
parati sitis,

4 ne, cum venerint mecum Macedones et
invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac
substantia.

5 Necessarium ergo existimavi rogare
fratres, ut præveniant ad vos et præparent repromissam
benedictionem vestram, ut hæc sit parata sic quasi benedictio, non
quasi avaritia.

6 Hoc autem: qui parce seminat, parce
et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et
metet.

7 Unusquisque prout destinavit corde
suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem
diligit Deus.

8 Potens est autem Deus omnem gratiam
abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam
habentes, abundetis in omne opus bonum,

9 sicut scriptum est:
« Dispersit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in æternum ».

10 Qui autem administrat semen
seminanti, et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit
semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiæ vestræ.

11 In omnibus locupletati in omnem
simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo

12 — quoniam ministerium huius
officii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones Deo —

13 per probationem ministerii huius
glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in
evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in
omnes,

14 et ipsorum obsecratione pro vobis,
desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.

15 Gratias Deo super inenarrabili dono
eius.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis
inter vos, absens autem confido in vobis;

2 rogo autem, ne præsens audeam per
eam confidentiam, quæ existimo audere in quosdam, qui arbitrantur
nos tamquam secundum carnem ambulemus.

3 In carne enim ambulantes, non
secundum carnem militamus

4 — nam arma militiæ nostræ non
carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum —
consilia destruentes

5 et omnem altitudinem extollentem se
adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem
intellectum in obsequium Christi,

6 et in promptu habentes ulcisci omnem
inobœdientiam, cum impleta fuerit vestra obœdientia.

7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si
quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

8 Nam et si amplius aliquid gloriatus
fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in ædificationem et
non in destructionem vestram, non erubescam,

9 ut non existimer tamquam terrere vos
per epistulas;

10 quoniam quidem
« Epistulæ — inquiunt — graves sunt et
fortes, præsentia autem corporis infirma, et sermo
contemptibilis ».

11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia
quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et præsentes in
facto.

12 Non enim audemus inserere aut
comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in
semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non
intellegunt.

13 Nos autem non ultra mensuram
gloriabimur sed secundum mensuram regulæ, quam impertitus est
nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

14 Non enim quasi non pertingentes ad
vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in
evangelio Christi;

15 non ultra mensuram gloriantes in
alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in
vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

16 ad evangelizandum in iis, quæ ultra
vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quæ præparata
sunt.

17 Qui autem gloriatur, in Domino
glorietur;

18 non enim qui seipsum commendat, ille
probatus est, sed quem Dominus commendat.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Utinam sustineretis modicum quid
insipientiæ meæ; sed et supportate me!

2 Æmulor enim vos Dei æmulatione;
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam
seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate
et castitate, quæ est in Christum.

4 Nam si is qui venit, alium Christum
prædicat, quem non prædicavimus, aut alium Spiritum accipitis,
quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis,
recte pateremini.

5 Existimo enim nihil me minus fecisse
magnis apostolis;

6 nam etsi imperitus sermone, sed non
scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.

7 Aut numquid peccatum feci meipsum
humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei
evangelizavi vobis?

8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens
stipendium ad ministerium vestrum

9 et, cum essem apud vos et egerem,
nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres,
qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi
et servabo.

10 Est veritas Christi in me, quoniam
hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achaiæ.

11 Quare? Quia non diligo vos? Deus
scit!

12 Quod autem facio et faciam, ut
amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo
gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13 Nam eiusmodi pseudoapostoli,
operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

14 Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis;

15 non est ergo magnum, si et ministri
eius transfigurentur velut ministri iustitiæ, quorum finis erit
secundum opera ipsorum.

16 Iterum dico, ne quis me putet
insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego
modicum quid glorier.

17 Quod loquor, non loquor secundum
Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia
gloriationis.

18 Quoniam multi gloriantur secundum
carnem, et ego gloriabor.

19 Libenter enim suffertis insipientes,
cum sitis ipsi sapientes;

20 sustinetis enim, si quis vos in
servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis
extollitur, si quis in faciem vos cædit.

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi
nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo
et ego.

22 Hebræi sunt? Et ego. Israelitæ
sunt? Et ego. Semen Abrahæ sunt? Et ego.

23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens
dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius,
in plagis supra modum, in mortibus frequenter;

24 a Iudæis quinquies quadragenas una
minus accepi,

25 ter virgis cæsus sum, semel
lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris
fui;

26 in itineribus sæpe, periculis
fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex
gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis
in mari, periculis in falsis fratribus;

27 in labore et ærumna, in vigiliis
sæpe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et
nuditate;

28 præter illa, quæ extrinsecus sunt,
instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29 Quis infirmatur, et non infirmor?
Quis scandalizatur, et ego non uror?

30 Si gloriari oportet, quæ
infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui
est benedictus in sæcula, quod non mentior.

32 Damasci præpositus gentis Aretæ
regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;

33 et per fenestram in sporta dimissus
sum per murum et effugi manus eius.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Gloriari oportet; non expedit
quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

2 Scio hominem in Christo ante annos
quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus
nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium
cælum.

3 Et scio huiusmodi hominem —
sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit —

4 quoniam raptus est in paradisum et
audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem
nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

6 Nam, et si voluero gloriari, non ero
insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me
existimet supra id, quod videt me aut audit ex me,

7 et ex magnitudine revelationum.
Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus
Satanæ, ut me colaphizet, ne extollar.

8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut
discederet a me;

9 et dixit mihi: « Sufficit
tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ».
Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut
inhabitet in me virtus Christi.

10 Propter quod placeo mihi in
infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in
persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor,
tunc potens sum.

11 Factus sum insipiens. Vos me
coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui
ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;

12 signa tamen apostoli facta sunt
super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et
virtutibus.

13 Quid est enim quod minus habuistis
præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate
mihi hanc iniuriam.

14 Ecce tertio hoc paratus sum venire
ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt,
sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed
parentes filiis.

15 Ego autem libentissime impendam et
superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus
diligar?

16 Esto quidem, ego vos non gravavi;
sed cum essem astutus, dolo vos cepi.

17 Numquid per aliquem eorum, quos misi
ad vos, circumveni vos?

18 Rogavi Titum et misi cum illo
fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu
ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?

19 Olim putatis quod excusemus nos apud
vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter
vestram ædificationem.

20 Timeo enim, ne forte, cum venero,
non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non
vultis; ne forte contentiones, æmulationes, animositates,
dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones
sint;

21 ne iterum, cum venero, humiliet me
Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt
et non egerunt pænitentiam super immunditia et fornicatione et
impudicitia, quam gesserunt.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ecce tertio hoc venio ad vos; in
ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

2 Prædixi et prædico, ut præsens bis
et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus,
quoniam, si venero iterum, non parcam,

3 quoniam experimentum quæritis eius,
qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens
est in vobis.

4 Nam etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in
illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.

5 Vosmetipsos tentate, si estis in
fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus
Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.

6 Spero autem quod cognoscetis quia nos
non sumus reprobi.

7 Oramus autem Deum, ut nihil mali
faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est,
faciatis, nos autem ut reprobi simus.

8 Non enim possumus aliquid adversus
veritatem, sed pro veritate.

9 Gaudemus enim, quando nos infirmi
sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram
consummationem.

10 Ideo hæc absens scribo, ut non
præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi
in ædificationem et non in destructionem.

11 De cetero, fratres, gaudete,
perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et
Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.

12 Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos sancti omnes.

13 Gratia Domini Iesu Christi et
caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.