Epistula ad Ephesios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo
Iesu:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in
Christo,

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

5 qui prædestinavit nos in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suæ,

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ,
in qua gratificavit nos in Dilecto,

7 in quo habemus redemptionem per
sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiæ eius,

8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,

9 notum faciens nobis mysterium
voluntatis suæ,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

10 in dispensationem plenitudinis
temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quæ in cælis et quæ in terra, in ipso;

11 in quo etiam sorte vocati sumus,
prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum
consilium voluntatis suæ,

12 ut simus in laudem gloriæ eius, qui
ante speravimus in Christo;

13 in quo et vos cum audissetis verbum
veritatis, evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati
estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est arrabo hereditatis nostræ
in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem
vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes
sanctos,

16 non cesso gratias agens pro vobis
memoriam faciens in orationibus meis,

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi,
Pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis in
agnitione eius,

18 illuminatos oculos cordis vestri, ut
sciatis quæ sit spes vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ
hereditatis eius in sanctis,

19 et quæ sit supereminens magnitudo
virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiæ
virtutis eius,

20 quam operatus est in Christo,
suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in
cælestibus

21 supra omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod
nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro;

22 et omnia subiecit sub pedibus eius
et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ,

23 quæ est corpus ipsius, plenitudo
eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vos, cum essetis mortui
delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis
secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris,
spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ;

3 in quibus et nos omnes aliquando
conversati sumus in concupiscentiis carnis nostræ, facientes
voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ,
sicut et ceteri.

4 Deus autem, qui dives est in
misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —

6 et conresuscitavit et consedere fecit
in cælestibus in Christo Iesu,

7 ut ostenderet in sæculis
supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super
nos in Christo Iesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem;
et hoc non ex vobis, Dei donum est:

9 non ex operibus, ut ne quis
glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in
Christo Iesu in opera bona, quæ præparavit Deus, ut in illis
ambulemus.

11 Propter quod memores estote, quod
aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ
dicitur circumcisio in carne manufacta,

12 quia eratis illo in tempore sine
Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum
promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum et medium parietem maceriæ solvit, inimicitiam, in
carne sua,

15 legem mandatorum in decretis
evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem,
faciens pacem,

16 et reconciliet ambos in uno corpore
Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem
vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

18 quoniam per ipsum habemus accessum
ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo iam non estis extranei et
advenæ, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

20 superædificati super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo
Iesu,

21 in quo omnis ædificatio compacta
crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in
habitaculum Dei in Spiritu.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Huius rei gratia, ego Paulus,
vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —

2 si tamen audistis dispensationem
gratiæ Dei, quæ data est mihi pro vobis,

3 quoniam secundum revelationem notum
mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,

4 prout potestis legentes intellegere
prudentiam meam in mysterio Christi,

5 quod aliis generationibus non
innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis
apostolis eius et prophetis in Spiritu,

6 esse gentes coheredes et
concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per
evangelium,

7 cuius factus sum minister secundum
donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis
eius.

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est
gratia hæc: gentibus evangelizare investigabiles divitias
Christi

9 et illuminare omnes, quæ sit
dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, qui omnia
creavit,

10 ut innotescat nunc principatibus et
potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia
Dei,

11 secundum propositum sæculorum, quod
fecit in Christo Iesu Domino nostro,

12 in quo habemus fiduciam et accessum
in confidentia per fidem eius.

13 Propter quod peto, ne deficiatis in
tribulationibus meis pro vobis, quæ est gloria vestra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad
Patrem,

15 ex quo omnis paternitas in cælis et
in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias
gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem
hominem,

17 habitare Christum per fidem in
cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,

18 ut valeatis comprehendere cum
omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et
profundum,

19 scire etiam supereminentem scientiæ
caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est supra omnia
facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum
virtutem, quæ operatur in nobis,

21 ipsi gloria in ecclesia et in
Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in
Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

2 cum omni humilitate et mansuetudine,
cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

3 solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;

4 unum corpus et unus Spiritus, sicut
et vocati estis in una spe vocationis vestræ;

5 unus Dominus, una fides, unum
baptisma;

6 unus Deus et Pater omnium, qui super
omnes et per omnia et in omnibus.

7 Unicuique autem nostrum data est
gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod
dicit:
« Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ».

9 Illud autem
« ascendit » quid est, nisi quia et descendit
in inferiores partes terræ?

10 Qui descendit, ipse est et qui
ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

11 Et ipse dedit quosdam quidem
apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios
autem pastores et doctores

12 ad instructionem sanctorum in opus
ministerii, in ædificationem corporis Christi,

13 donec occurramus omnes in unitatem
fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram
ætatis plenitudinis Christi,

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes
et circumacti omni vento doctrinæ in fallacia hominum, in astutia
ad circumventionem erroris;

15 veritatem autem facientes in
caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

16 ex quo totum corpus compactum et
conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem
in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in
ædificationem sui in caritate.

17 Hoc igitur dico et testificor in
Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate
sensus sui

18 tenebris obscuratum habentes
intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quæ est in
illis propter cæcitatem cordis ipsorum;

19 qui indolentes semetipsos
tradiderunt impudicitiæ in operationem immunditiæ omnis in
avaritia.

20 Vos autem non ita didicistis
Christum,

21 si tamen illum audistis et in ipso
edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

22 deponere vos secundum pristinam
conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria
erroris,

23 renovari autem spiritu mentis
vestræ

24 et induere novum hominem, qui
secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

25 Propter quod deponentes mendacium
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus
invicem membra.

26 Irascimini et nolite peccare; sol
non occidat super iracundiam vestram,

27 et nolite locum dare Diabolo.

28 Qui furabatur, iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat
necessitatem patienti.

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non
procedat, sed si quis bonus ad ædificationem opportunitatis, ut
det gratiam audientibus.

30 Et nolite contristare Spiritum
Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

31 Omnis amaritudo et ira et indignatio
et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

32 Estote autem invicem benigni,
misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit
vobis.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut
filii carissimi,

2 et ambulate in dilectione, sicut et
Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et
hostiam Deo in odorem suavitatis.

3 Fornicatio autem et omnis immunditia
aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

4 et turpitudo et stultiloquium aut
scurrilitas, quæ non decent, sed magis gratiarum actio.

5 Hoc enim scitote intellegentes quod
omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor,
non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

6 Nemo vos decipiat inanibus verbis;
propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

7 Nolite ergo effici comparticipes
eorum;

8 eratis enim aliquando tenebræ, nunc
autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

9 — fructus enim lucis est in
omni bonitate et iustitia et veritate —

10 probantes quid sit beneplacitum
Domino;

11 et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

12 quæ enim in occulto fiunt ab ipsis,
turpe est et dicere;

13 omnia autem, quæ arguuntur, a
lumine manifestantur,

14 omne enim, quod manifestatur, lumen
est. Propter quod dicit: « Surge, qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit te Christus ».

15 Videte itaque caute quomodo
ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,

16 redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes,
sed intellegite, quæ sit voluntas Domini.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est
luxuria, sed implemini Spiritu

19 loquentes vobismetipsis in psalmis
et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in
cordibus vestris Domino.

20 Gratias agentes semper pro omnibus
in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

21 subiecti invicem in timore
Christi.

22 Mulieres viris suis sicut
Domino,

23 quoniam vir caput est mulieris,
sicut et Christus caput est ecclesiæ, ipse salvator corporis.

24 Sed ut ecclesia subiecta est
Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

25 Viri, diligite uxores, sicut et
Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans
lavacro aquæ in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam
ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed
ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores
suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio
habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

32 Mysterium hoc magnum est; ego autem
dico de Christo et ecclesia!

33 Verumtamen et vos singuli
unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat
virum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filii, obœdite parentibus vestris
in Domino; hoc enim est iustum.

2 Honora patrem tuum et matrem, quod
est mandatum primum cum promissione,

3 ut bene sit tibi, et sis longævus
super terram.

4 Et, patres, nolite ad iracundiam
provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et
correptione Domini.

5 Servi, obœdite dominis carnalibus
cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut
Christo;

6 non ad oculum servientes, quasi
hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei
ex animo;

7 cum bona voluntate servientes, sicut
Domino et non hominibus,

8 scientes quoniam unusquisque, si quid
fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.

9 Et, domini, eadem facite illis,
remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est
in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.

10 De cetero confortamini in Domino et
in potentia virtutis eius.

11 Induite armaturam Dei, ut possitis
stare adversus insidias Diaboli.

12 Quia non est nobis colluctatio
adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus
spiritalia nequitiæ in cælestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut
possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros
in veritate et induti loricam iustitiæ

15 et calceati pedes in præparatione
evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

17 et galeam salutis assumite et
gladium Spiritus, quod est verbum Dei;

18 per omnem orationem et obsecrationem
orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni
instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

19 et pro me, ut detur mihi sermo in
aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium
evangelii,

20 pro quo legatione fungor in catena,
ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

21 Ut autem et vos sciatis, quæ circa
me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus
frater et fidelis minister in Domino,

22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut
cognoscatis, quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23 Pax fratribus et caritas cum fide a
Deo Patre et Domino Iesu Christo.

24 Gratia cum omnibus, qui diligunt
Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.