Epistula II ad Timotheum

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo
Iesu,

2 Timotheo carissimo filio: gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 Gratias ago Deo, cui servio a
progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo
tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4 desiderans te videre, memor
lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5 recordationem accipiens eius fidei,
quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6 Propter quam causam admoneo te, ut
resuscites donationem Dei, quæ est in te per impositionem manuum
mearum;

7 non enim dedit nobis Deus Spiritum
timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8 Noli itaque erubescere testimonium
Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio
secundum virtutem Dei,

9 qui nos salvos fecit et vocavit
vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum
suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora
sæcularia;

10 manifestata autem nunc per
illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem
mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per
evangelium,

11 in quo positus sum ego prædicator
et apostolus et doctor.

12 Ob quam causam etiam hæc patior,
sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia
potens est depositum meum servare in illum diem.

13 Formam habe sanorum verborum, quæ a
me audisti, in fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu;

14 bonum depositum custodi per Spiritum
Sanctum, qui habitat in nobis.

15 Scis hoc, quod aversi sunt a me
omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16 Det misericordiam Dominus Onesiphori
domui, quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

17 sed cum Romam venisset, sollicite me
quæsivit et invenit

18 — det illi Dominus invenire
misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi
ministravit, melius tu nosti.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu ergo, fili mi, confortare in
gratia, quæ est in Christo Iesu;

2 et quæ audisti a me per multos
testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et
alios docere.

3 Collabora sicut bonus miles Christi
Iesu.

4 Nemo militans implicat se sæculi
negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

5 si autem certat quis agone, non
coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum
de fructibus accipere.

7 Intellege, quæ dico; dabit enim tibi
Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Iesum Christum
resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium
meum,

9 in quo laboro usque ad vincula quasi
male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

10 Ideo omnia sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum
gloria æterna.

11 Fidelis sermo: Nam, si commortui
sumus, et convivemus;

12 si sustinemus, et conregnabimus; si
negabimus, et ille negabit nos;

13 si non credimus, ille fidelis manet,
negare enim seipsum non potest.

14 Hæc commone testificans coram Deo
verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem
audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem
exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum
veritatis.

16 Profana autem inaniloquia devita,
magis enim proficient ad impietatem,

17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex
quibus est Hymenæus et Philetus,

18 qui circa veritatem aberraverunt
dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam
fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat
habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et:
Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt
vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quædam quidem
in honorem, quædam autem in ignominiam;

21 si quis ergo emundaverit se ab
istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne
opus bonum paratum.

22 Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui
invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina
quæstiones devita, sciens quia generant lites;

24 servum autem Domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum,
patientem,

25 cum mansuetudine corripientem eos,
qui resistunt, si quando det illis Deus pænitentiam ad
cognoscendam veritatem,

26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a
quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hoc autem scito, quod in
novissimis diebus instabunt tempora periculosa.

2 Erunt enim homines seipsos amantes,
cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobœdientes,
ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine fœdere,
criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi,
voluptatum amatores magis quam Dei,

5 habentes speciem quidem pietatis,
virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur
variis concupiscentiis,

7 semper discentes et numquam ad
scientiam veritatis pervenire valentes.

8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres
restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti
mente, reprobi circa fidem;

9 sed ultra non proficient, insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam
doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem,
dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones, qualia
mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris, quales persecutiones
sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Et omnes, qui volunt pie vivere in
Christo Iesu, persecutionem patientur;

13 mali autem homines et seductores
proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14 Tu vero permane in his, quæ
didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

15 et quia ab infantia Sacras Litteras
nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in
Christo Iesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata
est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad
erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne
opus bonum instructus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Testificor coram Deo et Christo
Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et
regnum eius:

2 prædica verbum, insta opportune,
importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et
doctrina.

3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam
non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus,

4 et a veritate quidem auditum
avertent, ad fabulas autem convertentur.

5 Tu vero vigila in omnibus, labora,
opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple.

6 Ego enim iam delibor, et tempus meæ
resolutionis instat.

7 Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi;

8 in reliquo reposita est mihi
iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus
iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum
eius.

9 Festina venire ad me cito.

10 Demas enim me dereliquit diligens
hoc sæculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in
Dalmatiam;

11 Lucas est mecum solus. Marcum
assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

12 Tychicum autem misi Ephesum.

13 Pænulam, quam reliqui Troade apud
Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

14 Alexander ærarius multa mala mihi
ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

15 quem et tu devita, valde enim
restitit verbis nostris.

16 In prima mea defensione nemo mihi
affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

17 Dominus autem mihi astitit et
confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes
gentes; et liberatus sum de ore leonis.

18 Liberabit me Dominus ab omni opere
malo et salvum faciet in regnum suum cæleste; cui gloria in
sæcula sæculorum. Amen.

19 Saluta Priscam et Aquilam et
Onesiphori domum.

20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum
autem reliqui infirmum Mileti.

21 Festina ante hiemem venire.
Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres
omnes.

22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia
vobiscum.