Epistula ad Titum

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1 Paulus servus Dei, apostolus autem
Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis,
quæ secundum pietatem est

2 in spem vitæ æternæ, quam
promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora sæcularia;

3 manifestavit autem temporibus suis
verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum
præceptum salvatoris nostri Dei,

4 Tito germano filio secundum communem
fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore
nostro.

5 Huius rei gratia reliqui te Cretæ,
ut ea, quæ desunt, corrigas et constituas per civitates
presbyteros, sicut ego tibi disposui,

6 si quis sine crimine est, unius
uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ aut
non subiectos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine
esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non
vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,

8 sed hospitalem, benignum, sobrium,
iustum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum
doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in
doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

10 Sunt enim multi et non subiecti,
vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,

11 quibus oportet silentium imponere,
quia universas domos subvertunt docentes, quæ non oportet, turpis
lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius
ipsorum propheta: « Cretenses semper mendaces, malæ
bestiæ, ventres pigri ».

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob
causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14 non intendentes Iudaicis fabulis et
mandatis hominum aversantium veritatem.

15 Omnia munda mundis; coinquinatis
autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatæ sunt eorum et
mens et conscientia.

16 Confitentur se nosse Deum, factis
autem negant, cum sunt abominati et inobœdientes et ad omne opus
bonum reprobi.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu autem loquere, quæ decent
sanam doctrinam.

2 Senes, ut sobrii sint, pudici,
prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

3 Anus similiter in habitu sanctæ, non
criminatrices, non vino multo deditæ, bene docentes,

4 ut prudentiam doceant adulescentulas,
ut viros suos ament, filios diligant,

5 prudentes sint, castæ, domus curam
habentes, benignæ, subditæ suis viris, ut non blasphemetur verbum
Dei.

6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii
sint.

7 In omnibus teipsum præbens exemplum
bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

8 in verbo sano irreprehensibilem, ut
is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de
nobis.

9 Servos dominis suis subditos esse in
omnibus, placentes esse, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed omnem fidem
bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in
omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei salutaris
omnibus hominibus

12 erudiens nos, ut abnegantes
impietatem et sæcularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus
in hoc sæculo,

13 exspectantes beatam spem et adventum
gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut
nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum
peculiarem, sectatorem bonorum operum.

15 Hæc loquere et exhortare et argue
cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Admone illos principibus, potestatibus subditos esse,
dicto obœdire, ad omne opus bonum paratos esse,

2 neminem blasphemare, non litigiosos
esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes
homines.

3 Eramus enim et nos aliquando
insipientes, inobœdientes, errantes, servientes concupiscentiis et
voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,
odientes invicem.

4 Cum autem benignitas et humanitas
apparuit salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus iustitiæ, quæ
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit super nos abunde per
Iesum Christum salvatorem nostrum,

7 ut iustificati gratia ipsius heredes
simus secundum spem vitæ æternæ.

8 Fidelis sermo, et volo te de his
confirmare, ut curent bonis operibus præesse, qui crediderunt Deo.
Hæc sunt bona et utilia hominibus;

9 stultas autem quæstiones et
genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim
inutiles et vanæ.

10 Hæreticum hominem post unam et
secundam correptionem devita,

11 sciens quia subversus est, qui
eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam aut
Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui
hiemare.

13 Zenam legis peritum et Apollo
sollicite instrue, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis
operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes.
Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.