Epistula ad Hebræos

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Multifariam et multis modis olim
Deus locutus patribus in prophetis,

2 in novissimis his diebus locutus est
nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit
et sæcula;

3 qui, cum sit splendor gloriæ et
figura substantiæ eius et portet omnia verbo virtutis suæ,
purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in
excelsis,

4 tanto melior angelis effectus, quanto
differentius præ illis nomen hereditavit.

5 Cui enim dixit aliquando
angelorum:
« Filius meus es tu;
ego hodie genui te »
et rursum: « Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi
in filium »?

6 Cum autem iterum introducit
primogenitum in orbem terræ, dicit:
« Et adorent eum omnes angeli Dei ».

7 Et ad angelos quidem dicit:
« Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis »;

8 ad Filium autem:
« Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi,
et virga æquitatis virga regni tui.

9 Dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis præ participibus tuis »

10 et:
« Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem
permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,

12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient ».

13 Ad quem autem angelorum dixit
aliquando:
« Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »?

14 Nonne omnes sunt administratorii
spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem
capient salutis?

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Propterea abundantius oportet
observare nos ea, quæ audivimus, ne forte præterfluamus.

2 Si enim, qui per angelos dictus est,
sermo factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobœdientia
accepit iustam mercedis retributionem,

3 quomodo nos effugiemus, si tantam
neglexerimus salutem? Quæ, cum initium accepisset enarrari per
Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

4 contestante Deo signis et portentis
et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum
suam voluntatem.

5 Non enim angelis subiecit orbem
terræ futurum, de quo loquimur.

6 Testatus est autem in quodam loco
quis dicens:
« Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?

7 Minuisti eum paulo minus ab
angelis,
gloria et honore coronasti eum,

8 omnia subiecisti sub pedibus
eius ».
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile
ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

9 eum autem, qui paulo minus ab angelis
minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et
honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.

10 Decebat enim eum, propter quem omnia
et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem
salutis eorum per passiones consummare.

11 Qui enim sanctificat et qui
sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit
fratres eos vocare

12 dicens:
« Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiæ laudabo te»;

13 et iterum: « Ego ero
fidens in eum »;
et iterum: « Ecce ego et pueri, quos mihi dedit
Deus ».

14 Quia ergo pueri communicaverunt
sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per
mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est
Diabolum,

15 et liberaret eos, qui timore mortis
per totam vitam obnoxii erant servituti.

16 Nusquam enim angelos apprehendit,
sed semen Abrahæ apprehendit.

17 Unde debuit per omnia fratribus
similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis,
quæ sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;

18 in quo enim passus est ipse
tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Unde, fratres sancti, vocationis
cælestis participes, considerate apostolum et pontificem
confessionis nostræ Iesum,

2 qui fidelis est ei, qui fecit illum,
sicut et Moyses in tota domo illius.

3 Amplioris enim gloriæ iste præ
Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam
domus, qui fabricavit illam.

4 Omnis namque domus fabricatur ab
aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.

5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota
domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quæ dicenda
erant,

6 Christus vero tamquam Filius super
domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem
spei retineamus.

7 Quapropter, sicut dicit Spiritus
Sanctus:
« Hodie, si vocem eius audieritis,

8 nolite obdurare corda vestra sicut in
exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,

9 ubi tentaverunt me patres vestri in
probatione
et viderunt opera mea

10 quadraginta annos. Propter quod
infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;

11 sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ».

12 Videte, fratres, ne forte sit in
aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,

13 sed adhortamini vosmetipsos per
singulos dies, donec illud « hodie » vocatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;

14 participes enim Christi effecti
sumus, si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum
retineamus,

15 dum dicitur:
« Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa
exacerbatione ».

16 Qui sunt enim qui audientes
exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Ægypto per
Moysen?

17 Quibus autem infensus fuit
quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra
ceciderunt in deserto?

18 Quibus autem iuravit non introire in
requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?

19 Et videmus quia non potuerunt
introire propter incredulitatem.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Timeamus ergo, ne forte, relicta
pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex
vobis deesse;

2 etenim et nobis evangelizatum est
quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non
commixtis fide cum iis, qui audierant.

3 Ingredimur enim in requiem, qui
credidimus, quemadmodum dixit:
« Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam »,
et quidem operibus ab institutione mundi factis.

4 Dixit enim quodam loco de die septima
sic: «Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus
suis »;

5 et in isto rursum: « Non
introibunt in requiem meam ».

6 Quoniam ergo superest quosdam
introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non
introierunt propter inobœdientiam,

7 iterum terminat diem quendam,
«  Hodie », in David dicendo post tantum
temporis, sicut supra dictum est:
« Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra ».

8 Nam, si eis Iesus requiem
præstitisset, non de alio loqueretur posthac die.

9 Itaque relinquitur sabbatismus populo
Dei;

10 qui enim ingressus est in requiem
eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 Festinemus ergo ingredi in illam
requiem, ut ne in idipsum quis incidat inobœdientiæ exemplum.

12 Vivus est enim Dei sermo et efficax
et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad
divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et
discretor cogitationum et intentionum cordis;

13 et non est creatura invisibilis in
conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad
quem nobis sermo.

14 Habentes ergo pontificem magnum, qui
penetravit cælos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.

15 Non enim habemus pontificem, qui non
possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia
secundum similitudinem absque peccato;

16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum
gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in
auxilium opportunum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis namque pontifex ex hominibus
assumptus pro hominibus constituitur in his, quæ sunt ad Deum, ut
offerat dona et sacrificia pro peccatis;

2 qui æque condolere possit his, qui
ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate

3 et propter eam debet, quemadmodum et
pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

4 Nec quisquam sumit sibi illum
honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.

5 Sic et Christus non semetipsum
glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum:
« Filius meus es tu;
ego hodie genui te »;

6 quemadmodum et in alio dicit:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem
Melchisedech ».

7 Qui in diebus carnis suæ, preces
supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere,
cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua
reverentia,

8 et quidem cum esset Filius, didicit
ex his, quæ passus est, obœdientiam;

9 et, consummatus, factus est omnibus
obœdientibus sibi auctor salutis æternæ,

10 appellatus a Deo pontifex iuxta
ordinem Melchisedech.

11 De quo grandis nobis sermo et
ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad
audiendum.

12 Etenim cum deberetis magistri esse
propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa
exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non
solido cibo.

13 Omnis enim, qui lactis est
particeps, expers est sermonis iustitiæ, parvulus enim est;

14 perfectorum autem est solidus cibus,
eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad
discretionem boni ac mali.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quapropter prætermittentes
inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum
iacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad
Deum,

2 baptismatum doctrinæ, impositionis
quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii æterni.

3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit
Deus.

4 Impossibile est enim eos, qui semel
sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste et participes
sunt facti Spiritus Sancti

5 et bonum gustaverunt Dei verbum
virtutesque sæculi venturi

6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad
pænitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et
ostentui habentes.

7 Terra enim sæpe venientem super se
bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et
colitur, accipit benedictionem a Deo;

8 proferens autem spinas ac tribulos
reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.

9 Confidimus autem de vobis,
dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita
loquimur;

10 non enim iniustus Deus, ut
obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini
ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum
eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in
finem,

12 ut non segnes efficiamini, verum
imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant
promissiones.

13 Abrahæ namque promittens Deus,
quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per
semetipsum

14 dicens: « Utique
benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo
te »;

15 et sic longanimiter ferens adeptus
est repromissionem.

16 Homines enim per maiorem sui iurant,
et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est
iuramentum;

17 in quo abundantius volens Deus
ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se
interposuit iure iurando,

18 ut per duas res immobiles, in quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui
confugimus ad tenendam propositam spem;

19 quam sicut ancoram habemus animæ,
tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,

20 ubi præcursor pro nobis introivit
Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in
æternum.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hic enim Melchisedech, rex Salem,
sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et
benedixit ei,

2 cui et decimam omnium divisit
Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiæ, deinde
autem et rex Salem, quod est rex Pacis,

3 sine patre, sine matre, sine
genealogia, neque initium dierum neque finem vitæ habens,
assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4 Intuemini autem quantus sit hic, cui
et decimam dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

5 Et illi quidem, qui de filiis Levi
sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo
secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt
de lumbis Abrahæ;

6 hic autem, cuius generatio non
annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat
repromissiones, benedixit.

7 Sine ulla autem contradictione, quod
minus est, a meliore benedicitur.

8 Et hic quidem decimas morientes
homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.

9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et
Levi, qui decimas accipit, decimatus est;

10 adhuc enim in lumbis patris erat,
quando obviavit ei Melchisedech.

11 Si ergo consummatio per sacerdotium
leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc
necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem
et non secundum ordinem Aaron dici?

12 Translato enim sacerdotio, necesse
est, ut et legis translatio fiat.

13 De quo enim hæc dicuntur, ex alia
tribu est, ex qua nullus altari præsto fuit;

14 manifestum enim quod ex Iuda ortus
sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses
locutus est.

15 Et amplius adhuc manifestum est, si
secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,

16 qui non secundum legem mandati
carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis,

17 testimonium enim accipit:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem
Melchisedech ».

18 Reprobatio quidem fit præcedentis
mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,

19 nihil enim ad perfectum adduxit lex;
introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

20 Et quantum non est sine iure
iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,

21 hic autem cum iure iurando per eum,
qui dicit ad illum:
« Iuravit Dominus et non pænitebit eum: Tu es sacerdos
in æternum »,

22 in tantum et melioris testamenti
sponsor factus est Iesus.

23 Et illi quidem plures facti sunt
sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;

24 hic autem eo quod manet in æternum,
intransgressibile habet sacerdotium;

25 unde et salvare in perpetuum potest
accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum
pro eis.

26 Talis enim et decebat ut nobis esset
pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus
et excelsior cælis factus;

27 qui non habet necessitatem cotidie,
quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre,
deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.

28 Lex enim homines constituit
pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod
post legem est, Filium in æternum consummatum.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Caput autem super ea, quæ
dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni
Maiestatis in cælis,

2 sanctorum minister et tabernaculi
veri, quod fixit Dominus, non homo.

3 Omnis enim pontifex ad offerenda
munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere
aliquid, quod offerret.

4 Si ergo esset super terram, nec esset
sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;

5 qui figuræ et umbræ deserviunt
cælestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset
tabernaculum: « Vide enim, inquit, omnia facies secundum
exemplar, quod tibi ostensum est in monte ».

6 Nunc autem differentius sortitus est
ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in
melioribus repromissionibus sancitum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset,
non secundi locus inquireretur;

8 vituperans enim eos dicit:
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super
domum Israel et super domum Iudæ testamentum novum;

9 non secundum testamentum, quod feci
patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem
illos de terra Ægypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento
meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum, quod
testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges
meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero
eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

11 Et non docebit unusquisque civem
suum, et unusquisque fratrem suum dicens: «Cognosce
Dominum»; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem
eorum,

12 quia propitius ero iniquitatibus
eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ».

13 Dicendo
« novum » veteravit prius; quod autem
antiquatur et senescit, prope interitum est.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Habuit ergo et prius præcepta
cultus et Sanctum huius sæculi.

2 Tabernaculum enim præparatum est
primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum,
quod dicitur Sancta;

3 post secundum autem velamentum,
tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,

4 aureum habens turibulum et arcam
testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea
habens manna et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ
testamenti,

5 superque eam cherubim gloriæ
obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per
singula.

6 His vero ita præparatis, in prius
quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia
consummantes;

7 in secundum autem semel in anno solus
pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi
ignorantiis;

8 hoc significante Spiritu Sancto,
nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo
habente statum;

9 quæ parabola est temporis instantis,
iuxta quam munera et hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta
conscientiam perfectum facere servientem,

10 solummodo in cibis et in potibus et
variis baptismis, quæ sunt præcepta carnis usque ad tempus
correctionis imposita.

11 Christus autem cum advenit pontifex
futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non
manufactum, id est non huius creationis,

12 neque per sanguinem hircorum et
vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta,
æterna redemptione inventa.

13 Si enim sanguis hircorum et taurorum
et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem
carnis,

14 quanto magis sanguis Christi, qui
per Spiritum æternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit
conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo
viventi.

15 Et ideo novi testamenti mediator
est, ut, morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum,
quæ erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui
vocati sunt æternæ hereditatis.

16 Ubi enim testamentum, mors necesse
est afferatur testatoris;

17 testamentum autem in mortuis est
confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.

18 Unde ne prius quidem sine sanguine
dedicatum est;

19 enuntiato enim omni mandato secundum
legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et
hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et
omnem populum aspersit

20 dicens: « Hic sanguis
testamenti, quod mandavit ad vos Deus »;

21 etiam tabernaculum et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.

22 Et omnia pæne in sanguine mundantur
secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23 Necesse erat ergo figuras quidem
cælestium his mundari, ipsa autem cælestia melioribus hostiis
quam istis.

24 Non enim in manufacta Sancta
Christus introivit, quæ sunt similitudo verorum, sed in ipsum
cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;

25 neque ut sæpe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in
sanguine alieno.

26 Alioquin oportebat eum frequenter
pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum
ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.

27 Et quemadmodum statutum est
hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,

28 sic et Christus, semel oblatus ad
multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit
exspectantibus se in salutem.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Umbram enim habens lex bonorum
futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem
ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest
accedentes perfectos facere.

2 Alioquin nonne cessassent offerri,
ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores
semel mundati?

3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum
per singulos annos fit.

4 Impossibile enim est sanguinem
taurorum et hircorum auferre peccata.

5 Ideo ingrediens mundum dicit:
« Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;

6 holocautomata et sacrificia pro
peccato
non tibi placuerunt.

7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam ».

8 Superius dicens: « Hostias
et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti,
nec placuerunt tibi », quæ secundum legem
offeruntur,

9 tunc dixit: « Ecce venio,
ut faciam voluntatem tuam ». Aufert primum, ut secundum
statuat;

10 in qua voluntate sanctificati sumus
per oblationem corporis Christi Iesu in semel.

11 Et omnis quidem sacerdos stat
cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam
possunt auferre peccata.

12 Hic autem, una pro peccatis oblata
hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

13 de cetero exspectans, donec ponantur
inimici eius scabellum pedum eius;

14 una enim oblatione consummavit in
sempiternum eos, qui sanctificantur.

15 Testificatur autem nobis et Spiritus
Sanctus; postquam enim dixit:

16 « Hoc est testamentum,
quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges
meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;

17 et peccatorum eorum et iniquitatum
eorum iam non recordabor amplius ».

18 Ubi autem horum remissio, iam non
oblatio pro peccato.

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam
in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

20 quam initiavit nobis viam novam et
viventem per velamen, id est carnem suam,

21 et sacerdotem magnum super domum
Dei,

22 accedamus cum vero corde in
plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti
corpus aqua munda;

23 teneamus spei confessionem
indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;

24 et consideremus invicem in
provocationem caritatis et bonorum operum,

25 non deserentes congregationem
nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et
tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

26 Voluntarie enim peccantibus nobis,
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis
hostia,

27 terribilis autem quædam exspectatio
iudicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

28 Irritam quis faciens legem Moysis,
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

29 quanto deteriora putatis merebitur
supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti
communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiæ
contumeliam fecerit?

30 Scimus enim eum, qui dixit:
« Mihi vindicta, ego retribuam »; et iterum:
« Iudicabit Dominus populum suum ».

31 Horrendum est incidere in manus Dei
viventis.

32 Rememoramini autem pristinos dies,
in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,

33 in altero quidem opprobriis et
tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter
conversantium effecti;

34 nam et vinctis compassi estis et
rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos
habere meliorem substantiam et manentem.

35 Nolite itaque abicere confidentiam
vestram, quæ magnam habet remunerationem;

36 patientia enim vobis necessaria est,
ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.

37 Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.

38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.

39 Nos autem non sumus subtractionis in
perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Est autem fides sperandorum
substantia, rerum argumentum non apparentium.

2 In hac enim testimonium consecuti
sunt seniores.

3 Fide intellegimus aptata esse sæcula
verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain
obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus
adhuc loquitur.

5 Fide Henoch translatus est, ne
videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus;
ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

6 Sine fide autem impossibile placere;
credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus
se remunerator fit.

7 Fide Noe, responso accepto de his,
quæ adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus
suæ; per quam damnavit mundum, et iustitiæ, quæ secundum fidem
est, heres est institutus.

8 Fide vocatus Abraham obœdivit in
locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit
nesciens quo iret.

9 Fide peregrinatus est in terra
promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et
Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;

10 exspectabat enim fundamenta habentem
civitatem, cuius artifex et conditor Deus.

11 Fide — et ipsa Sara sterilis
— virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter
tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

12 propter quod et ab uno orti sunt, et
hoc emortuo, tamquam sidera cæli in multitudine, et sicut arena,
quæ est ad oram maris, innumerabilis.

13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes
isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et
salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra
terram;

14 qui enim hæc dicunt, significant se
patriam inquirere.

15 Et si quidem illius meminissent, de
qua exierant, habebant utique tempus revertendi;

16 nunc autem meliorem appetunt, id est
cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit
enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum
tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat
promissiones,

18 ad quem dictum erat: « In
Isaac vocabitur tibi semen »,

19 arbitratus quia et a mortuis
suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.

20 Fide et de futuris benedixit Isaac
Iacob et Esau.

21 Fide Iacob moriens singulis filiorum
Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgæ suæ.

22 Fide Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.

23 Fide Moyses natus occultatus est
mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum
infantem et non timuerunt regis edictum.

24 Fide Moyses grandis factus negavit
se dici filium filiæ pharaonis,

25 magis eligens affligi cum populo Dei
quam temporalem peccati habere iucunditatem,

26 maiores divitias æstimans thesauris
Ægypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.

27 Fide reliquit Ægyptum non veritus
animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28 Fide celebravit Pascha et sanguinis
effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam
per aridam terram, quod experti Ægyptii devorati sunt.

30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti
diebus septem.

31 Fide Rahab meretrix non periit cum
incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.

32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim
me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et
Samuel atque prophetis,

33 qui per fidem devicerunt regna,
operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt
ora leonum,

34 exstinxerunt impetum ignis,
effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti
sunt in bello, castra verterunt exterorum;

35 acceperunt mulieres de resurrectione
mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes
redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;

36 alii vero ludibria et verbera
experti sunt, insuper et vincula et carcerem;

37 lapidati sunt, secti sunt, in
occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus
caprinis, egentes, angustiati, afflicti,

38 quibus dignus non erat mundus, in
solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis
terræ.

39 Et hi omnes testimonium per fidem
consecuti non reportaverunt promissionem,

40 Deo pro nobis melius aliquid
providente, ut ne sine nobis consummarentur.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ideoque et nos tantam habentes
circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et
circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis
certamen,

2 aspicientes in ducem fidei et
consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit
crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei
sedet.

3 Recogitate enim eum, qui talem
sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne
fatigemini animis vestris deficientes.

4 Nondum usque ad sanguinem restitistis
adversus peccatum repugnantes;

5 et obliti estis exhortationis, quæ
vobis tamquam filiis loquitur:
« Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:

6 quem enim diligit, Dominus
castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit ».

7 Ad disciplinam suffertis; tamquam
filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit
pater?

8 Quod si extra disciplinam estis,
cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii
estis!

9 Deinde patres quidem carnis nostræ
habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus
Patri spirituum et vivemus?

10 Et illi quidem ad tempus paucorum
dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad
id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.

11 Omnis autem disciplina in præsenti
quidem videtur non esse gaudii sed mæroris; postea autem fructum
pacificum exercitatis per eam reddit iustitiæ.

12 Propter quod remissas manus et
soluta genua erigite

13 et gressus rectos facite pedibus
vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem
sanetur.

14 Pacem sectamini cum omnibus et
sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,

15 providentes, ne quis desit gratiæ
Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per
illam inquinentur multi;

16 ne quis fornicator aut profanus ut
Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.

17 Scitis enim quoniam et postea
cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit
pænitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18 Non enim accessistis ad tractabilem
et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam

19 et tubæ sonum et vocem verborum,
quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;

20 non enim portabant mandatum:
« Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur»;

21 et ita terribile erat, quod
videbatur, Moyses dixit: « Exterritus sum et
tremebundus ».

22 Sed accessistis ad Sion montem et
civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multa milia
angelorum, frequentiam

23 et ecclesiam primogenitorum, qui
conscripti sunt in cælis, et iudicem Deum omnium et spiritus
iustorum, qui consummati sunt,

24 et testamenti novi mediatorem Iesum
et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.

25 Videte, ne recusetis loquentem; si
enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram
loquebatur, multo magis nos, qui de cælis loquentem avertimus;

26 cuius vox movit terram tunc, modo
autem pronuntiavit dicens: « Adhuc semel ego movebo non
solum terram sed et cælum ».

27 Hoc autem « adhuc
semel » declarat mobilium translationem tamquam
factorum, ut maneant ea, quæ sunt immobilia.

28 Itaque, regnum immobile
suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo
cum reverentia et metu;

29 etenim Deus noster ignis consumens
est.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Caritas fraternitatis maneat.

2 Hospitalitatem nolite oblivisci; per
hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

3 Mementote vinctorum tamquam simul
vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.

4 Honorabile conubium in omnibus, et
torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit
Deus.

5 Sint mores sine avaritia; contenti
præsentibus. Ipse enim dixit: « Non te deseram neque
derelinquam »,

6 ita ut confidenter dicamus:
« Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet
mihi homo? ».

7 Mementote præpositorum vestrorum,
qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum
conversationis, imitamini fidem.

8 Iesus Christus heri et hodie idem, et
in sæcula!

9 Doctrinis variis et peregrinis nolite
abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quæ non
profuerunt ambulantibus in eis.

10 Habemus altare, de quo edere non
habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11 Quorum enim animalium infertur
sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora
cremantur extra castra.

12 Propter quod et Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus
est.

13 Exeamus igitur ad eum extra castra,
improperium eius portantes;

14 non enim habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus.

15 Per ipsum ergo offeramus hostiam
laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini
eius.

16 Beneficientiæ autem et communionis
nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.

17 Obœdite præpositis vestris et
subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi
rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc
enim non expedit vobis.

18 Orate pro nobis; confidimus enim
quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes
conversari.

19 Amplius autem deprecor vos hoc
facere, ut quo celerius restituar vobis.

20 Deus autem pacis, qui eduxit de
mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni,
Dominum nostrum Iesum,

21 aptet vos in omni bono, ut faciatis
voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum
Christum, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

22 Rogo autem vos, fratres, sufferte
sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.

23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.

24 Salutate omnes præpositos vestros
et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.

25 Gratia cum omnibus vobis.