Epistula Iacobi

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

1 Iacobus, Dei et Domini Iesu
Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione,
salutem.

2 Omne gaudium existimate, fratres mei,
cum in tentationibus variis incideritis,

3 scientes quod probatio fidei vestræ
patientiam operatur;

4 patientia autem opus perfectum
habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5 Si quis autem vestrum indiget
sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non
improperat, et dabitur ei.

6 Postulet autem in fide nihil
hæsitans; qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a
vento movetur et circumfertur.

7 Non ergo æstimet homo ille quod
accipiat aliquid a Domino,

8 vir duplex animo, inconstans in
omnibus viis suis.

9 Glorietur autem frater humilis in
exaltatione sua,

10 dives autem in humilitate sua,
quoniam sicut flos feni transibit.

11 Exortus est enim sol cum ardore et
arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius
deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12 Beatus vir, qui suffert tentationem,
quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit
Deus diligentibus se.

13 Nemo, cum tentatur, dicat:
« A Deo tentor »; Deus enim non tentatur
malis, ipse autem neminem tentat.

14 Unusquisque vero tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus;

15 dein concupiscentia, cum conceperit,
parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat
mortem.

16 Nolite errare, fratres mei
dilectissimi.

17 Omne datum optimum et omne donum
perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non
est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

18 Voluntarie genuit nos verbo
veritatis, ut simus primitiæ quædam creaturæ eius.

19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit
autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et
tardus ad iram;

20 ira enim viri iustitiam Dei non
operatur.

21 Propter quod abicientes omnem
immunditiam et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite
insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22 Estote autem factores verbi et non
auditores tantum fallentes vosmetipsos.

23 Quia si quis auditor est verbi et
non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis
suæ in speculo;

24 consideravit enim se et abiit, et
statim oblitus est qualis fuerit.

25 Qui autem perspexerit in lege
perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus
sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

26 Si quis putat se religiosum esse,
non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius
vana est religio.

27 Religio munda et immaculata apud
Deum et Patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in
tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres mei, nolite in personarum
acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ.

2 Etenim, si introierit in synagogam
vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem
et pauper in sordido habitu,

3 et intendatis in eum, qui indutus est
veste præclara, et dixeritis: « Tu sede hic
bene », pauperi autem dicatis: « Tu sta illic
aut sede sub scabello meo »;

4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et
facti estis iudices cogitationum iniquarum?

5 Audite, fratres mei dilectissimi.
Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et
heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

6 Vos autem exhonorastis pauperem.
Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?

7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen,
quod invocatum est super vos?

8 Si tamen legem perficitis regalem
secundum Scripturam: « Diliges proximum tuum sicut
teipsum », bene facitis;

9 si autem personas accipitis, peccatum
operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem
servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: « Non
mœchaberis », dixit et: « Non
occides »; quod si non mœcharis, occidis autem, factus
es transgressor legis.

12 Sic loquimini et sic facite sicut
per legem libertatis iudicandi.

13 Iudicium enim sine misericordia
illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia
iudicio.

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem
quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides
salvare eum?

15 Si frater aut soror nudi sunt et
indigent victu cotidiano,

16 dicat autem aliquis de vobis illis:
« Ite in pace, calefacimini et saturamini »,
non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corporis, quid
proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera,
mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: « Tu
fidem habes, et ego opera habeo ». Ostende mihi fidem
tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis
fidem.

19 Tu credis quoniam unus est Deus?
Bene facis; et dæmones credunt et contremiscunt!

20 Vis autem scire, o homo inanis,
quoniam fides sine operibus otiosa est?

21 Abraham, pater noster, nonne ex
operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super
altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur
operibus illius, et ex operibus fides consummata est;

23 et suppleta est Scriptura dicens:
« Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam », et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus
iustificatur homo et non ex fide tantum.

25 Similiter autem et Rahab, meretrix
nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via
eiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu
emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nolite plures magistri fieri,
fratres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.

2 In multis enim offendimus omnes. Si
quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam
freno circumducere totum corpus.

3 Si autem equorum frenos in ora
mittimus ad obœdiendum nobis, et omne corpus illorum
circumferimus.

4 Ecce et naves, cum tam magnæ sint et
a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi
impetus dirigentis voluerit;

5 ita et lingua modicum quidem membrum
est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam
incendit!

6 Et lingua ignis est, universitas
iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat
totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a
gehenna.

7 Omnis enim natura et bestiarum et
volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a
natura humana;

8 linguam autem nullus hominum domare
potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.

9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem
et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti
sunt;

10 ex ipso ore procedit benedictio et
maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

11 Numquid fons de eodem foramine
emanat dulcem et amaram aquam?

12 Numquid potest, fratres mei, ficus
olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere
aquam.

13 Quis sapiens et disciplinatus inter
vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in
mansuetudine sapientiæ.

14 Quod si zelum amarum habetis et
contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse
adversus veritatem.

15 Non est ista sapientia desursum
descendens, sed terrena, animalis, diabolica;

16 ubi enim zelus et contentio, ibi
inconstantia et omne opus pravum.

17 Quæ autem desursum est sapientia
primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis,
plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine
simulatione;

18 fructus autem iustitiæ in pace
seminatur facientibus pacem.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Unde bella et unde lites in vobis?
Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris
vestris?

2 Concupiscitis et non habetis;
occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et
belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

3 petitis et non accipitis, eo quod
male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4 Adulteri, nescitis quia amicitia
huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei
constituitur.

5 Aut putatis quia inaniter Scriptura
dicat: « Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat
in nobis? ».

6 Maiorem autem dat gratiam; propter
quod dicit:
« Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ».

7 Subicimini igitur Deo; resistite
autem Diabolo, et fugiet a vobis.

8 Appropiate Deo, et appropinquabit
vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices
animo.

9 Miseri estote et lugete et plorate;
risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et
exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum,
fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum,
detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es
factor legis sed iudex.

12 Unus est legislator et iudex, qui
potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas
proximum?

13 Age nunc, qui dicitis:
« Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et
faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum
faciemus »;

14 qui ignoratis, quæ erit in
crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps
exterminatur;

15 pro eo ut dicatis: « Si
Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut
illud ».

16 Nunc autem gloriamini in superbiis
vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere et non
facienti, peccatum est illi!

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Age nunc, divites, plorate
ululantes in miseriis, quæ advenient vobis.

2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et
vestimenta vestra a tineis comesta sunt,

3 aurum et argentum vestrum
æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit et
manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis
diebus.

4 Ecce merces operariorum, qui
messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et
clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth
introierunt.

5 Epulati estis super terram et in
luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

6 Addixistis, occidistis iustum. Non
resistit vobis.

7 Patientes igitur estote, fratres,
usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum
terræ, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et
serotinum.

8 Patientes estote, et vos, confirmate
corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.

9 Nolite ingemiscere, fratres, in
alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.

10 Exemplum accipite, fratres, laboris
et patientiæ prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.

11 Ecce beatificamus eos, qui
sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis,
quoniam misericors est Dominus et miserator.

12 Ante omnia autem, fratres mei,
nolite iurare neque per cælum neque per terram, neque aliud
quodcumque iuramentum; sit autem vestrum
« Est » est, et « Non »
non, uti non sub iudicio decidatis.

13 Tristatur aliquis vestrum? Oret.
Æquo animo est? Psallat.

14 Infirmatur quis in vobis? Advocet
presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, unguentes eum oleo in
nomine Domini.

15 Et oratio fidei salvabit infirmum,
et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit,
dimittentur ei.

16 Confitemini ergo alterutrum peccata
et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio
iusti operans.

17 Elias homo erat similis nobis
passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super
terram annos tres et menses sex;

18 et rursum oravit, et cælum dedit
pluviam, et terra germinavit fructum suum.

19 Fratres mei, si quis ex vobis
erraverit a veritate, et converterit quis eum,

20 scire debet quoniam, qui converti
fecerit peccatorem ab errore viæ eius, salvabit animam suam a
morte et operiet multitudinem peccatorum.