Epistula II Petri

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

1 Simon Petrus servus et apostolus
Iesu Christi his, qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in
iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:

2 gratia vobis et pax multiplicetur in
cognitione Dei et Iesu Domini nostri.

3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis
suæ ad vitam et pietatem donatæ per cognitionem eius, qui vocavit
nos propria gloria et virtute,

4 per quæ pretiosa et maxima nobis
promissa donata sunt, ut per hæc efficiamini divinæ consortes
naturæ, fugientes eam, quæ in mundo est in concupiscentia,
corruptionem;

5 et propter hoc ipsum curam omnem
subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem
scientiam,

6 in scientia autem continentiam, in
continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,

7 in pietate autem amorem
fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

8 Hæc enim vobis, cum adsint et
abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini
nostri Iesu Christi cognitionem;

9 cui enim non præsto sunt hæc,
cæcus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens
purgationis veterum suorum delictorum.

10 Quapropter, fratres, magis satagite,
ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Hæc enim
facientes non offendetis aliquando;

11 sic enim abundanter ministrabitur
vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu
Christi.

12 Propter quod incipiam vos semper
commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in præsenti
veritate.

13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum
in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,

14 certus quod velox est depositio
tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus
significavit mihi;

15 dabo autem operam et frequenter
habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

16 Non enim captiosas fabulas secuti
notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et
adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

17 Accipiens enim a Deo Patre honorem
et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria:
« Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi
complacui »;

18 et hanc vocem nos audivimus de cælo
prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19 Et habemus firmiorem propheticum
sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in
caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris,

20 hoc primum intellegentes quod omnis
prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit;

21 non enim voluntate humana prolata
est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a
Deo homines.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ
in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui
introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem
negantes superducent sibi celerem perditionem.

2 Et multi sequentur eorum luxurias,
propter quos via veritatis blasphemabitur;

3 et in avaritia fictis verbis de vobis
negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio
eorum non dormitat.

4 Si enim Deus angelis peccantibus non
pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in
iudicium reservatos:

5 et originali mundo non pepercit, sed
octavum Noe iustitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum
inducens;

6 et civitates Sodomæ et Gomorræ in
cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quæ
sunt impiis futura:

7 et iustum Lot oppressum a nefandorum
luxuria conversationis eruit:

8 aspectu enim et auditu iustus
habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus
cruciabat.

9 Novit Dominus pios de tentatione
eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,

10 maxime autem eos, qui post carnem in
concupiscentia immunditiæ ambulant dominationemque contemnunt.
Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes,

11 ubi angeli fortitudine et virtute
cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium
blasphemiæ.

12 Hi vero, velut irrationabilia
animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in
his, quæ ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et
corrumpentur

13 inviti percipientes mercedem
iniustitiæ; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes
et maculæ deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes
vobiscum,

14 oculos habentes plenos adulteræ et
incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor
exercitatum avaritiæ habentes, maledictionis filii;

15 derelinquentes rectam viam
erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis
amavit,

16 correptionem vero habuit suæ
prævaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit
prophetæ insipientiam.

17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ
turbine exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.

18 Superba enim vanitatis loquentes
pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum
effugiunt eos, qui in errore conversantur,

19 libertatem illis promittentes, cum
ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius
servus est.

20 Si enim refugientes coinquinationes
mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his
rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora
prioribus.

21 Melius enim erat illis non
cognoscere viam iustitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti
ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

22 Contigit enim eis illud veri
proverbii:
« Canis reversus ad suum vomitum »,
et « Sus lota in volutabro luti ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hanc vobis, carissimi, iam
secundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione
sinceram mentem,

2 ut memores sitis eorum, quæ
prædicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis
traditi vobis præcepti Domini et Salvatoris;

3 hoc primum scientes, quod venient in
novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias
concupiscentias suas ambulantes,

4 dicentes: « Ubi est
promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic
perseverant ab initio creaturæ ».

5 Latet enim eos hoc volentes, quod
cæli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei
verbo,

6 per quæ ille tunc mundus aqua
inundatus periit;

7 cæli autem, qui nunc sunt, et terra
eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et
perditionis impiorum hominum.

8 Unum vero hoc non lateat vos,
carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille
anni sicut dies unus.

9 Non tardat Dominus promissionem,
sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos
nolens aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur,
in qua cæli magno impetu transient, elementa vero calore
solventur, et terra et opera, quæ in ea invenientur.

11 Cum hæc omnia ita dissolvenda sint,
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et
pietatibus,

12 exspectantes et properantes adventum
diei Dei, propter quam cæli ardentes solventur, et elementa ignis
ardore tabescent!

13 Novos vero cælos et terram novam
secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia
habitat.

14 Propter quod, carissimi, hæc
exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in
pace;

15 et Domini nostri longanimitatem,
salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

16 sicut et in omnibus epistulis
loquens in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia
intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras
Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

17 Vos igitur, dilecti, præscientes
custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria
firmitate;

18 crescite vero in gratia et in
cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et
nunc et in diem æternitatis. Amen.