Epistula I Ioannis

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

1 Quod fuit ab initio, quod
audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus
nostræ contrectaverunt de verbo vitæ

2 — et vita apparuit, et vidimus
et testamur et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat coram
Patre et apparuit nobis —

3 quod vidimus et audivimus,
annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum.
Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu
Christo.

4 Et hæc scribimus nos, ut gaudium
nostrum sit plenum.

5 Et hæc est annuntiatio, quam
audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et
tenebræ in eo non sunt ullæ.

6 Si dixerimus quoniam communionem
habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus
veritatem;

7 si autem in luce ambulemus, sicut
ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu
Filii eius mundat nos ab omni peccato.

8 Si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

9 Si confiteamur peccata nostra,
fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab
omni iniustitia.

10 Si dixerimus quoniam non peccavimus,
mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut
non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem,
Iesum Christum iustum;

2 et ipse est propitiatio pro peccatis
nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius
mundi.

3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus
eum: si mandata eius servemus.

4 Qui dicit: « Novi
eum », et mandata eius non servat, mendax est, et in
isto veritas non est;

5 qui autem servat verbum eius, vere in
hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso
sumus.

6 Qui dicit se in ipso manere, debet,
sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

7 Carissimi, non mandatum novum scribo
vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus
est verbum, quod audistis.

8 Verumtamen mandatum novum scribo
vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebræ
transeunt, et lumen verum iam lucet.

9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem
suum odit, in tenebris est usque adhuc.

10 Qui diligit fratrem suum, in lumine
manet, et scandalum ei non est;

11 qui autem odit fratrem suum, in
tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam
tenebræ obcæcaverunt oculos eius.

12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt
vobis peccata propter nomen eius.

13 Scribo vobis, patres: Nostis eum,
qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis
Malignum.

14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis
Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est.
Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis
manet, et vicistis Malignum.

15 Nolite diligere mundum neque ea,
quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris
in eo;

16 quoniam omne, quod est in mundo,
concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia
divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

17 Et mundus transit, et concupiscentia
eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.

18 Filioli, novissima hora est; et
sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi
adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant
ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut
manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

20 Sed vos unctionem habetis a Sancto
et scitis omnes.

21 Non scripsi vobis quasi nescientibus
veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex
veritate non est.

22 Quis est mendax, nisi is qui negat
quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem
et Filium.

23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem
habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24 Vos, quod audistis ab initio, in
vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis,
et vos in Filio et in Patre manebitis.

25 Et hæc est repromissio, quam ipse
pollicitus est nobis: vitam æternam.

26 Hæc scripsi vobis de eis, qui
seducunt vos.

27 Et vos, unctionem, quam accepistis
ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat
vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et
non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut,
cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in
adventu eius.

29 Si scitis quoniam iustus est,
scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus
est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Videte qualem caritatem dedit
nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et sumus! Propter hoc mundus
non cognoscit nos, quia non cognovit eum.

2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti
est.

3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo,
purificat se, sicut ille purus est.

4 Omnis, qui facit peccatum, et
iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.

5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut
peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

6 Omnis, qui in eo manet, non peccat;
omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum.

7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit
iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;

8 qui facit peccatum, ex Diabolo est,
quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius
Dei, ut dissolvat opera Diaboli.

9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum
non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare,
quoniam ex Deo natus est.

10 In hoc manifesti sunt filii Dei et
filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et
qui non diligit fratrem suum.

11 Quoniam hæc est annuntiatio, quam
audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.

12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et
occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera
eius maligna erant, fratris autem eius iusta.

13 Nolite mirari, fratres, si odit vos
mundus.

14 Nos scimus quoniam transivimus de
morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet
in morte.

15 Omnis, qui odit fratrem suum,
homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam
æternam in semetipso manentem.

16 In hoc novimus caritatem, quoniam
ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus
animas ponere.

17 Qui habuerit substantiam mundi et
viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo caritas Dei manet in eo?

18 Filioli, non diligamus verbo nec
lingua sed in opere et veritate.

19 In hoc cognoscemus quoniam ex
veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra,

20 quoniam si reprehenderit nos cor,
maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia.

21 Carissimi, si cor nostrum non
reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum

22 et, quodcumque petierimus, accipimus
ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quæ sunt placita
coram eo, facimus.

23 Et hoc est mandatum eius, ut
credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum,
sicut dedit mandatum nobis.

24 Et, qui servat mandata eius, in ipso
manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis,
ex Spiritu, quem nobis dedit.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Carissimi, nolite omni spiritui
credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi
pseudoprophetæ prodierunt in mundum.

2 In hoc cognoscitis Spiritum Dei:
omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex
Deo est.

3 Et omnis spiritus, qui non confitetur
Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis
quoniam venit, et nunc iam in mundo est.

4 Vos ex Deo estis, filioli, et
vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in
mundo.

5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo
loquuntur, et mundus eos audit.

6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum,
audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus
Spiritum veritatis et spiritum erroris.

7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam
caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et
cognoscit Deum.

8 Qui non diligit, non cognovit Deum,
quoniam Deus caritas est.

9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis,
quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per
eum.

10 In hoc est caritas, non quasi nos
dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum
propitiationem pro peccatis nostris.

11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos,
et nos debemus alterutrum diligere.

12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus
invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata
est.

13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso
manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.

14 Et nos vidimus et testificamur
quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.

15 Quisque confessus fuerit:
« Iesus est Filius Dei », Deus in ipso manet,
et ipse in Deo.

16 Et nos, qui credidimus, novimus
caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui
manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.

17 In hoc consummata est caritas
nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est,
et nos sumus in hoc mundo.

18 Timor non est in caritate, sed
perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet;
qui autem timet, non est consummatus in caritate.

19 Nos diligimus, quoniam ipse prior
dilexit nos.

20 Si quis dixerit: « Diligo
Deum », et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non
diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest
diligere.

21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut,
qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis, qui credit quoniam Iesus
est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui
genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus
natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.

3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata
eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

4 quoniam omne, quod natum est ex Deo,
vincit mundum; et hæc est victoria, quæ vicit mundum: fides
nostra.

5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui
credit quoniam Iesus est Filius Dei?

6 Hic est, qui venit per aquam et
sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in
sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est
veritas.

7 Quia tres sunt, qui
testificantur:

8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi
tres in unum sunt.

9 Si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia
testificatus est de Filio suo.

10 Qui credit in Filium Dei, habet
testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam
non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio
suo.

11 Et hoc est testimonium, quoniam
vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio eius
est.

12 Qui habet Filium, habet vitam; qui
non habet Filium Dei, vitam non habet.

13 Hæc scripsi vobis, ut sciatis
quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomen Filii
Dei.

14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad
eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit
nos.

15 Et si scimus quoniam audit nos,
quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas
postulavimus ab eo.

16 Si quis videt fratrem suum peccare
peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus
non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut
roget.

17 Omnis iniustitia peccatum est, et
est peccatum non ad mortem.

18 Scimus quoniam omnis, qui natus est
ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat
eum, et Malignus non tangit eum.

19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et
mundus totus in Maligno positus est.

20 Et scimus quoniam Filius Dei venit
et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus
in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus
est, Deus et vita æterna.

21 Filioli, custodite vos a
simulacris!