Epistula II Ioannis

Index capitulorum:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

1Presbyter electæ dominæ et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2propter veritatem, quæ permanet in nobis et nobiscum erit in
sempiternum.
3Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu
Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens
tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc
mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et
antichristus.
8Videte vosmetipsos, ne perdatis, quæ operati estis, sed ut
mercedem plenam accipiatis.
9Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi,
Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium
habet.
10Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite
accipere eum in domum nec « Ave » ei dixeritis;
11qui enim dicit illi: « Ave », communicat operibus
illius malignis.
12Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et
atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium
nostrum plenum sit.
13Salutant te filii sororis tuæ electæ.