Epistula Iudæ

Index capitulorum:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt
vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati:
2misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.
3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de
communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro
semel tradita sanctis fide.
4Subintroierunt enim quidam homines, qui olim præscripti sunt
in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et
solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
5Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus
semel populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt,
perdidit;
6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed
dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis æternis sub
caligine reservavit.
7Sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates, simili modo
exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis
æterni pœnam sustinentes.
8Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant,
dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.
9Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de
Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ, sed dixit:
« Increpet te Dominus! ».
10Hi autem, quæcumque quidem ignorant, blasphemant; quæcumque
autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
11Væ illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede
effusi sunt et contradictione Core perierunt!
12Hi sunt in agapis vestris maculæ, convivantes sine timore,
semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur; arbores
autumnales infructuosæ bis mortuæ, eradicatæ;
13fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera
errantia, quibus procella tenebrarum in æternum servata est.
14Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens:
« Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
15facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de
omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus
duris, quæ locuti sunt contra eum peccatores impii ».
16Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias
suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quæstus
causa.
17Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta
sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,
18quoniam dicebant vobis: « In novissimo tempore venient
illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum».
19Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non
habentes.
20Vos autem, carissimi, superædificantes vosmetipsos
sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,
21ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes
misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam æternam.
22Et his quidem miseremini disputantibus;
23illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini
in timore, odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.
24Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et
constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione,
25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum
gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in
omnia sæcula. Amen.