Apocalypsis Ioannis

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

1 Apocalypsis Iesu Christi, quam
dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito,
et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,

2 qui testificatus est verbum Dei et
testimonium Iesu Christi, quæcumque vidit.

3 Beatus, qui legit et qui audiunt
verba prophetiæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus
enim prope est.

4 Ioannes septem ecclesiis, quæ sunt
in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui
venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius
sunt,

5 et ab Iesu Christo, qui est testis
fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terræ.
Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine
suo

6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo
et Patri suo, ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum.
Amen.

7 Ecce venit cum nubibus, et videbit
eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum
omnes tribus terræ. Etiam, amen.

8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus
Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.

9 Ego Ioannes, frater vester et
particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in
insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium
Iesu.

10 Fui in spiritu in dominica die et
audivi post me vocem magnam tamquam tubæ

11 dicentis: « Quod vides,
scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et
Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et
Laodiciam ».

12 Et conversus sum, ut viderem vocem,
quæ loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra
aurea

13 et in medio candelabrorum quasi
Filium hominis, vestitum podere et præcinctum ad mamillas zonam
auream;

14 caput autem eius et capilli erant
candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma
ignis,

15 et pedes eius similes orichalco
sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum
multarum,

16 et habebat in dextera manu sua
stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et
facies eius sicut sol lucet in virtute sua.

17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes
eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens:
« Noli timere! Ego sum primus et novissimus,

18 et vivens et fui mortuus et ecce sum
vivens in sæcula sæculorum et habeo claves mortis et inferni.

19 Scribe ergo, quæ vidisti et quæ
sunt et quæ oportet fieri post hæc.

20 Mysterium septem stellarum, quas
vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem
stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem,
septem ecclesiæ sunt.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Angelo ecclesiæ, quæ est Ephesi,
scribe:
Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in
medio septem candelabrorum aureorum:

2 Scio opera tua et laborem et
patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos,
qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;

3 et patientiam habes et sustinuisti
propter nomen meum et non defecisti.

4 Sed habeo adversus te quod caritatem
tuam primam reliquisti.

5 Memor esto itaque unde excideris, et
age pænitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et
movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pænitentiam egeris.

6 Sed hoc habes, quia odisti facta
Nicolaitarum, quæ et ego odi.

7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitæ, quod est in
paradiso Dei.

8 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Smyrnæ, scribe:
Hæc dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:

9 Scio tribulationem tuam et
paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab
his, qui se dicunt Iudæos esse et non sunt, sed sunt synagoga
Satanæ.

10 Nihil horum timeas, quæ passurus
es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini,
et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad
mortem, et dabo tibi coronam vitæ.

11 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non lædetur a morte
secunda.

12 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Pergami, scribe:
Hæc dicit, qui habet romphæam ancipitem acutam:

13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est
Satanæ, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus
Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas
habitat.

14 Sed habeo adversus te pauca, quia
habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere
scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;

15 ita habes et tu tenentes doctrinam
Nicolaitarum similiter.

16 Ergo pænitentiam age; si quo minus,
venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.

17 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et
dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum,
quod nemo scit, nisi qui accipit.

18 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Thyatiræ, scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos ut
flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:

19 Novi opera tua et caritatem et fidem
et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura
prioribus.

20 Sed habeo adversus te, quia
permittis mulierem Iezabel, quæ se dicit prophetissam, et docet et
seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.

21 Et dedi illi tempus, ut pænitentiam
ageret, et non vult pæniteri a fornicatione sua.

22 Ecce mitto eam in lectum et, qui
mœchantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi pænitentiam
egerint ab operibus eius.

23 Et filios eius interficiam in morte,
et scient omnes ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda, et
dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

24 Vobis autem dico ceteris, qui
Thyatiræ estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non
cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam
super vos aliud pondus;

25 tamen id quod habetis, tenete, donec
veniam.

26 Et, qui vicerit et qui custodierit
usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,

27 et reget illas in virga ferrea,
tamquam vasa fictilia confringentur,

28 sicut et ego accepi a Patre meo, et
dabo illi stellam matutinam.

29 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Sardis, scribe:
Hæc dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio
opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.

2 Esto vigilans et confirma cetera,
quæ moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo
meo;

3 in mente ergo habe qualiter acceperis
et audieris, et serva et pænitentiam age. Si ergo non vigilaveris,
veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.

4 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui
non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia
digni sunt.

5 Qui vicerit, sic vestietur
vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitæ et
confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.

6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis.

7 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Philadelphiæ, scribe:
Hæc dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et
nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:

8 Scio opera tua — ecce dedi
coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia
modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti
nomen meum.

9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui
dicunt se Iudæos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam
illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego
dilexi te.

10 Quoniam servasti verbum patientiæ
meæ, et ego te servabo ab hora tentationis, quæ ventura est super
orbem universum tentare habitantes in terra.

11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo
accipiat coronam tuam.

12 Qui vicerit, faciam illum columnam
in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam
super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novæ
Ierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum
novum.

13 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis.

14 Et angelo ecclesiæ, quæ est
Laodiciæ, scribe:
Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturæ
Dei:

15 Scio opera tua, quia neque frigidus
es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!

16 Sic quia tepidus es et nec calidus
nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.

17 Quia dicis: «Dives sum et
locupletatus et nullius egeo», et nescis quia tu es miser et
miserabilis et pauper et cæcus et nudus,

18 suadeo tibi emere a me aurum igne
probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non
appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrium ad inunguendum
oculos tuos, ut videas.

19 Ego, quos amo, arguo et castigo.
Æmulare ergo et pænitentiam age.

20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis
audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et
cenabo cum illo, et ipse mecum.

21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in
throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno
eius.

22 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi: et ecce ostium
apertum in cælo, et vox prima, quam audivi, tamquam tubæ
loquentis mecum dicens: « Ascende huc, et ostendam tibi,
quæ oportet fieri post hæc ».

2 Statim fui in spiritu: et ecce
thronus positus erat in cælo; et supra thronum sedens;

3 et, qui sedebat, similis erat aspectu
lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu
similis smaragdo.

4 Et in circuitu throni, viginti
quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores
sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum
coronas aureas.

5 Et de throno procedunt fulgura et
voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum,
quæ sunt septem spiritus Dei;

6 et in conspectu throni tamquam mare
vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni
quattuor animalia, plena oculis ante et retro:

7 et animal primum simile leoni, et
secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem
quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti.

8 Et quattuor animalia singula eorum
habebant alas senas, in circuitu et intus plenæ sunt oculis; et
requiem non habent die et nocte dicentia: « Sanctus,
sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et
qui venturus est! ».

9 Et cum darent illa animalia gloriam
et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in
sæcula sæculorum,

10 procidebant viginti quattuor
seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in sæcula
sæculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes:

11 « Dignus es, Domine et
Deus noster,
accipere gloriam et honorem et virtutem,
quia tu creasti omnia,
et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ».

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi in dextera sedentis super
thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis
septem.

2 Et vidi angelum fortem prædicantem
voce magna: « Quis est dignus aperire librum et solvere
signacula eius? ».

3 Et nemo poterat in cælo neque in
terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.

4 Et ego flebam multum, quoniam nemo
dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.

5 Et unus de senioribus dicit mihi:
« Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudæ, radix
David, aperire librum et septem signacula eius ».

6 Et vidi in medio throni et quattuor
animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum,
habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus
Dei missi in omnem terram.

7 Et venit et accepit de dextera
sedentis in throno.

8 Et cum accepisset librum, quattuor
animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno,
habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quæ
sunt orationes sanctorum.

9 Et cantant novum canticum
dicentes:
« Dignus es accipere librum
et aperire signacula eius,
quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo
ex omni tribu et lingua et populo et natione;

10 et fecisti eos Deo nostro regnum et
sacerdotes,
et regnabunt super terram ».

11 Et vidi et audivi vocem angelorum
multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat
numerus eorum myriades myriadum et milia milium,

12 dicentium voce magna:
« Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem
et divitias et sapientiam
et fortitudinem et honorem et gloriam et
benedictionem ».

13 Et omnem creaturam, quæ in cælo
est et super terram et sub terra et super mare et quæ in eis
omnia, audivi dicentes: «Sedenti super thronum et Agno
benedictio et honor et gloria et potestas in sæcula
sæculorum ».

14 Et quattuor animalia dicebant:
« Amen »; et seniores ceciderunt et
adoraverunt.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi, cum aperuisset Agnus unum
de septem sigillis, et audivi unum de quattuor animalibus dicens
tamquam voce tonitrui: « Veni ».

2 Et vidi: et ecce equus albus; et, qui
sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et
exivit vincens et ut vinceret.

3 Et cum aperuisset sigillum secundum,
audivi secundum animal dicens: « Veni ».

4 Et exivit alius equus rufus; et, qui
sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut
invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.

5 Et cum aperuisset sigillum tertium,
audivi tertium animal dicens: « Veni ». Et
vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat
stateram in manu sua.

6 Et audivi tamquam vocem in medio
quattuor animalium dicentem: « Bilibris tritici denario,
et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne
læseris ».

7 Et cum aperuisset sigillum quartum,
audivi vocem quarti animalis dicentis:
« Veni ».

8 Et vidi: et ecce equus pallidus; et,
qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum;
et data est illis potestas super quartam partem terræ interficere
gladio et fame et morte et a bestiis terræ.

9 Et cum aperuisset quintum sigillum,
vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et
propter testimonium, quod habebant.

10 Et clamaverunt voce magna dicentes:
« Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et
vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in
terra? ».

11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ
albæ; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum,
donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui
interficiendi sunt sicut et illi.

12 Et vidi, cum aperuisset sigillum
sextum, et terræmotus factus est magnus, et sol factus est niger
tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,

13 et stellæ cæli ceciderunt in
terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno
movetur,

14 et cælum recessit sicut liber
involutus, et omnis mons et insula de locis suis motæ sunt.

15 Et reges terræ et magnates et
tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt
se in speluncis et in petris montium;

16 et dicunt montibus et petris:
« Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis
super thronum et ab ira Agni,

17 quoniam venit dies magnus iræ
ipsorum, et quis poterit stare? ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi quattuor angelos
stantes super quattuor angulos terræ tenentes quattuor ventos
terræ, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in
ullam arborem.

2 Et vidi alterum angelum ascendentem
ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna
quattuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari,

3 dicens: « Nolite nocere
terræ neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum ».

4 Et audivi numerum signatorum, centum
quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum
Israel:

5 ex tribu Iudæ duodecim milia
signati, ex tribu Ruben duodecim milia, ex tribu Gad duodecim
milia,

6 ex tribu Aser duodecim milia, ex
tribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim
milia,

7 ex tribu Simeon duodecim milia, ex
tribu Levi duodecim milia, ex tribu Issachar duodecim milia,

8 ex tribu Zabulon duodecim milia, ex
tribu Ioseph duodecim milia, ex tribu Beniamin duodecim milia
signati.

9 Post hæc vidi: et ecce turba magna,
quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et
populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni,
amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum;

10 et clamant voce magna dicentes:
« Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et
Agno ».

11 Et omnes angeli stabant in circuitu
throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in
conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum

12 dicentes:
« Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum
actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula
sæculorum. Amen ».

13 Et respondit unus de senioribus
dicens mihi: « Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui
sunt et unde venerunt? ».

14 Et dixi illi: « Domine
mi, tu scis ». Et dixit mihi: « Hi sunt qui
veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et
dealbaverunt eas in sanguine Agni.

15 Ideo sunt ante thronum Dei et
serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno,
habitabit super illos.

16 Non esurient amplius neque sitient
amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus,

17 quoniam Agnus, qui in medio throni
est, pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et
absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ».

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum aperuisset sigillum
septimum, factum est silentium in cælo quasi media hora.

2 Et vidi septem angelos, qui stant in
conspectu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ.

3 Et alius angelus venit et stetit ante
altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut
daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est
ante thronum.

4 Et ascendit fumus incensorum de
orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.

5 Et accepit angelus turibulum et
implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt
tonitrua et voces et fulgura et terræmotus.

6 Et septem angeli, qui habebant septem
tubas, paraverunt se, ut tuba canerent.

7 Et primus tuba cecinit. Et facta est
grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et
tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum combusta
est, et omne fenum viride combustum est.

8 Et secundus angelus tuba cecinit. Et
tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est
tertia pars maris sanguis,

9 et mortua est tertia pars
creaturarum, quæ in mari sunt, quæ habent animas, et tertia pars
navium interiit.

10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et
cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit
super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum.

11 Et nomen stellæ dicitur Absinthius.
Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum
mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.

12 Et quartus angelus tuba cecinit. Et
percussa est tertia pars solis et tertia pars lunæ et tertia pars
stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret
pars tertia, et nox similiter.

13 Et vidi et audivi unam aquilam
volantem per medium cælum dicentem voce magna: « Væ,
væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium
angelorum, qui tuba canituri sunt!».

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et quintus angelus tuba cecinit.
Et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est illi
clavis putei abyssi.

2 Et aperuit puteum abyssi, et ascendit
fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnæ; et obscuratus est sol
etaer de fumo putei.

3 Et de fumo exierunt locustæ in
terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem
scorpiones terræ.

4 Et dictum est illis, ne læderent
fenum terræ neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum
homines, qui non habent signum Dei in frontibus.

5 Et datum est illis, ne occiderent
eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; et cruciatus eorum ut
cruciatus scorpii, cum percutit hominem.

6 Et in diebus illis quærent homines
mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab
ipsis.

7 Et similitudines locustarum similes
equis paratis in prœlium, et super capita earum tamquam coronæ
similes auro, et facies earum sicut facies hominum;

8 et habebant capillos sicut capillos
mulierum, et dentes earum sicut leonum erant,

9 et habebant loricas sicut loricas
ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum
currentium in bellum.

10 Et habent caudas similes
scorpionibus et aculeos, et in caudis earum potestas earum nocere
hominibus mensibus quinque.

11 Habent super se regem angelum
abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon et Græce nomen habet
Apollyon.

12 Væ unum abiit. Ecce veniunt adhuc
duo væ post hæc.

13 Et sextus angelus tuba cecinit. Et
audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante
Deum,

14 dicentem sexto angelo, qui habebat
tubam: « Solve quattuor angelos, qui alligati sunt super
flumen magnum Euphraten ».

15 Et soluti sunt quattuor angeli, qui
parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent
tertiam partem hominum.

16 Et numerus equestris exercitus
vicies milies dena milia; audivi numerum eorum.

17 Et ita vidi equos in visione et, qui
sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et
sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de
ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur.

18 Ab his tribus plagis occisa est
tertia pars hominum, de igne et fumo et sulphure, quod procedebat
ex ore ipsorum.

19 Potestas enim equorum in ore eorum
est et in caudis eorum; nam caudæ illorum similes serpentibus
habentes capita, et in his nocent.

20 Et ceteri homines, qui non sunt
occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum
suarum, ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et
ærea et lapidea et lignea, quæ neque videre possunt neque audire
neque ambulare,

21 et non egerunt pænitentiam ab
homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua
neque a furtis suis.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi alium angelum fortem
descendentem de cælo amictum nube, et iris super caput, et facies
eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnæ ignis;

2 et habebat in manu sua libellum
apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem
super terram,

3 et clamavit voce magna, quemadmodum
cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces
suas.

4 Et cum locuta fuissent septem
tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de cælo dicentem:
« Signa, quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea
scribere ».

5 Et angelus, quem vidi stantem supra
mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad cælum

6 et iuravit per Viventem in sæcula
sæculorum, qui creavit cælum et ea, quæ in illo sunt, et terram
et ea, quæ in ea sunt, et mare et ea, quæ in eo sunt:
« Tempus amplius non erit,

7 sed in diebus vocis septimi angeli,
cum cœperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut
evangelizavit servis suis prophetis ».

8 Et vox, quam audivi de cælo, iterum
loquentem mecum et dicentem: « Vade, accipe librum
apertum de manu angeli stantis supra mare et supra
terram ».

9 Et abii ad angelum dicens ei, ut
daret mihi libellum. Et dicit mihi: « Accipe et devora
illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis
tamquam mel ».

10 Et accepi libellum de manu angeli et
devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum
devorassem eum, amaricatus est venter meus.

11 Et dicunt mihi: « Oportet
te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et
regibus multis ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et datus est mihi calamus similis
virgæ dicens: « Surge et metire templum Dei et altare
et adorantes in eo.

2 Atrium autem, quod est foris templum,
eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et
civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.

3 Et dabo duobus testibus meis, et
prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti
saccis ».

4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra
in conspectu Domini terræ stantes.

5 Et si quis eis vult nocere, ignis
exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit
eos lædere, sic oportet eum occidi.

6 Hi habent potestatem claudendi
cælum, ne pluat pluvia diebus prophetiæ ipsorum; et potestatem
habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram
omni plaga, quotienscumque voluerint.

7 Et cum finierint testimonium suum,
bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et
vincet eos et occidet illos.

8 Et corpus eorum in platea civitatis
magnæ, quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus, ubi et
Dominus eorum crucifixus est;

9 et vident de populis et tribubus et
linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et
corpora eorum non sinunt poni in monumento.

10 Et inhabitantes terram gaudent super
illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo
prophetæ cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.

11 Et post dies tres et dimidium
spiritus vitæ a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes
suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.

12 Et audierunt vocem magnam de cælo
dicentem illis: « Ascendite huc »; et
ascenderunt in cælum in nube, et viderunt illos inimici eorum.

13 Et in illa hora factus est
terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi
sunt in terræmotu nomina hominum septem milia, et reliqui in
timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli.

14 Væ secundum abiit; ecce væ tertium
venit cito.

15 Et septimus angelus tuba cecinit, et
factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: « Factum est
regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in
sæcula sæculorum ».

16 Et viginti quattuor seniores, qui in
conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas
et adoraverunt Deum

17 dicentes:
« Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.

18 Et iratæ sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ».

19 Et apertum est templum Dei in cælo,
et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt
fulgura et voces et terræmotus et grando magna.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et signum magnum apparuit in
cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput
eius corona stellarum duodecim;

2 et in utero habens, et clamat
parturiens et cruciatur, ut pariat.

3 Et visum est aliud signum in cælo:
et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem,
et super capita sua septem diademata;

4 et cauda eius trahit tertiam partem
stellarum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante
mulierem, quæ erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius
devoraret.

5 Et peperit filium, masculum, qui
recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius
eius ad Deum et ad thronum eius.

6 Et mulier fugit in desertum, ubi
habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille
ducentis sexaginta.

7 Et factum est prœlium in cælo,
Michael et angeli eius, ut prœliarentur cum dracone. Et draco
pugnavit et angeli eius,

8 et non valuit, neque locus inventus
est eorum amplius in cælo.

9 Et proiectus est draco ille magnus,
serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit
universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo
proiecti sunt.

10 Et audivi vocem magnam in cælo
dicentem:
« Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei
nostri
et potestas Christi eius,
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

11 Et ipsi vicerunt illum propter
sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui;
et non dilexerunt animam suam
usque ad mortem.

12 Propterea lætamini, cæli
et qui habitatis in eis.
Væ terræ et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram
magnam, sciens quod modicum tempus habet! ».

13 Et postquam vidit draco quod
proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit
masculum.

14 Et datæ sunt mulieri duæ alæ
aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur
per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis.

15 Et misit serpens ex ore suo post
mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

16 Et adiuvit terra mulierem, et
aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore
suo.

17 Et iratus est draco in mulierem et
abiit facere prœlium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt
mandata Dei et habent testimonium Iesu.

18 Et stetit super arenam maris.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi de mari bestiam
ascendentem, habentem cornua decem et capita septem, et super
cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina
blasphemiæ.

2 Et bestia, quam vidi, similis erat
pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et
dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem
magnam.

3 Et unum de capitibus suis quasi
occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam,

4 et adoraverunt draconem, quia dedit
potestatem bestiæ, et adoraverunt bestiam dicentes:
« Quis similis bestiæ, et quis potest pugnare cum
ea? ».

5 Et datum est ei os loquens magna et
blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta
duos.

6 Et aperuit os suum in blasphemias ad
Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in
cælo habitant.

7 Et datum est illi bellum facere cum
sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem
tribum et populum et linguam et gentem.

8 Et adorabunt eum omnes, qui
inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro
vitæ Agni, qui occisus est, ab origine mundi.

9 Si quis habet aurem, audiat:

10 Si quis in captivitatem,
in captivitatem vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
Hic est patientia et fides sanctorum.

11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de
terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut
draco.

12 Et potestatem prioris bestiæ omnem
facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea
adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.

13 Et facit signa magna, ut etiam ignem
faciat de cælo descendere in terram in conspectu hominum.

14 Et seducit habitantes terram propter
signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens
habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet
plagam gladii et vixit.

15 Et datum est illi, ut daret spiritum
imagini bestiæ, ut et loquatur imago bestiæ; et faciat, ut
quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.

16 Et facit omnes pusillos et magnos et
divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in
dextera manu sua aut in frontibus suis,

17 et ne quis possit emere aut vendere,
nisi qui habet characterem, nomen bestiæ aut numerum nominis
eius.

18 Hic sapientia est: qui habet
intellectum, computet numerum bestiæ; numerus enim hominis est: et
numerus eius est sescenti sexaginta sex.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra
montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia,
habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus
suis.

2 Et audivi vocem de cælo tamquam
vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox,
quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis
suis.

3 Et cantant quasi canticum novum ante
thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat
discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui
empti sunt de terra.

4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt
coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque
abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et Agno;

5 et in ore ipsorum non est inventum
mendacium: sine macula sunt.

6 Et vidi alterum angelum volantem per
medium cælum, habentem evangelium æternum, ut evangelizaret super
sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et
populum;

7 dicens magna voce:
« Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora
iudicii eius; et adorate eum, qui fecit cælum et terram et mare et
fontes aquarum ».

8 Et alius angelus secutus est dicens:
« Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quæ a vino iræ
fornicationis suæ potionavit omnes gentes! ».

9 Et alius angelus tertius secutus est
illos dicens voce magna: « Si quis adoraverit bestiam et
imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu
sua,

10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod
mixtum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne et
sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum
Agni.

11 Et fumus tormentorum eorum in
sæcula sæculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui
adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit
characterem nominis eius ».

12 Hic patientia sanctorum est, qui
custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.

13 Et audivi vocem de cælo dicentem:
« Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo.
Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim
illorum sequuntur illos ».

14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et
supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput
suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.

15 Et alter angelus exivit de templo
clamans voce magna ad sedentem super nubem: « Mitte
falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit
messis terræ ».

16 Et misit, qui sedebat supra nubem,
falcem suam in terram, et messa est terra.

17 Et alius angelus exivit de templo,
quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.

18 Et alius angelus de altari, habens
potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat
falcem acutam, dicens: « Mitte falcem tuam acutam et
vindemia botros vineæ terræ, quoniam maturæ sunt uvæ
eius ».

19 Et misit angelus falcem suam in
terram et vindemiavit vineam terræ et misit in lacum iræ Dei
magnum.

20 Et calcatus est lacus extra
civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per
stadia mille sescenta.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi aliud signum in cælo
magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem
novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.

2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum
igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum
nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas
Dei.

3 Et cantant canticum Moysis servi Dei
et canticum Agni dicentes:
« Magna et mirabilia opera tua,
Domine, Deus omnipotens;
iustæ et veræ viæ tuæ,
Rex gentium!

4 Quis non timebit, Domine,
et glorificabit nomen tuum?
Quia solus Sanctus,
quoniam omnes gentes venient
et adorabunt in conspectu tuo,
quoniam iudicia tua manifestata sunt ».

5 Et post hæc vidi: et apertum est
templum tabernaculi testimonii in cælo,

6 et exierunt septem angeli habentes
septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et præcincti
circa pectora zonis aureis.

7 Et unum ex quattuor animalibus dedit
septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiæ Dei viventis
in sæcula sæculorum.

8 Et impletum est templum fumo de
gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum,
donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et audivi vocem magnam de templo
dicentem septem angelis: « Ite et effundite septem
phialas iræ Dei in terram ».

2 Et abiit primus et effudit phialam
suam in terram; et factum est vulnus sævum ac pessimum in homines,
qui habebant characterem bestiæ, et eos, qui adorabant imaginem
eius.

3 Et secundus effudit phialam suam in
mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens
mortua est, quæ est in mari.

4 Et tertius effudit phialam suam in
flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.

5 Et audivi angelum aquarum dicentem:
« Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia hæc
iudicasti;

6 quia sanguinem sanctorum et
prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedistibibere: digni
sunt! ».

7 Et audivi altare dicens:
« Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia
tua! ».

8 Et quartus effudit phialam suam in
solem; et datum est illi æstu afficere homines in igne.

9 Et æstuaverunt homines æstu magno;
et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas
et non egerunt pænitentiam, ut darent illi gloriam.

10 Et quintus effudit phialam suam
super thronum bestiæ; et factum est regnum eius tenebrosum, et
commanducaverunt linguas suas præ dolore

11 et blasphemaverunt Deum cæli præ
doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt pænitentiam ex
operibus suis.

12 Et sextus effudit phialam suam super
flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut
præpararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.

13 Et vidi de ore draconis et de ore
bestiæ et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos velut
ranas;

14 sunt enim spiritus dæmoniorum
facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare
illos in prœlium diei magni Dei omnipotentis.

15 Ecce venio sicut fur. Beatus, qui
vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant
turpitudinem eius.

16 Et congregavit illos in locum, qui
vocatur Hebraice Harmagedon.

17 Et septimus effudit phialam suam in
aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens:
« Factum est! ».

18 Et facta sunt fulgura et voces et
tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex
quo homo fuit super terram, talis terræmotus sic magnus.

19 Et facta est civitas magna in tres
partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in
memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ
eius.

20 Et omnis insula fugit, et montes non
sunt inventi.

21 Et grando magna sicut talentum
descendit de cælo in homines; et blasphemaverunt homines Deum
propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et venit unus de septem angelis,
qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens:
« Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ,
quæ sedet super aquas multas,

2 cum qua fornicati sunt reges terræ,
et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis
eius ».

3 Et abstulit me in desertum in
spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam
nominibus blasphemiæ, habentem capita septem et cornua decem.

4 Et mulier erat circumdata purpura et
coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens
poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis
fornicationis eius;

5 et in fronte eius nomen scriptum,
mysterium: « Babylon magna, mater fornicationum et
abominationum terræ ».

6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine
sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum
vidissem illam, admiratione magna.

7 Et dixit mihi angelus.
« Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et
bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem et decem
cornua:

8 bestia, quam vidisti, fuit et non
est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur
inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ
a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et
aderit.

9 Hic est sensus, qui habet sapientiam.
Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et
reges septem sunt:

10 quinque ceciderunt, unus est, alius
nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus
manere.

11 Et bestia, quæ erat et non est, et
is octavus est et de septem est et in interitum vadit.

12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem
reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam
reges una hora accipiunt cum bestia.

13 Hi unum consilium habent et virtutem
et potestatem suam bestiæ tradunt.

14 Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus
vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui
cum illo sunt vocati et electi et fideles ».

15 Et dicit mihi: « Aquæ,
quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbæ sunt et gentes
et linguæ.

16 Et decem cornua, quæ vidisti, et
bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam,
et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt;

17 Deus enim dedit in corda eorum, ut
faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent
regnum suum bestiæ, donec consummentur verba Dei.

18 Et mulier, quam vidisti, est civitas
magna, quæ habet regnum super reges terræ ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi alium angelum
descendentem de cælo, habentem potestatem magnam; et terra
illuminata est a claritate eius.

2 Et clamavit in forti voce dicens:
« Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio
dæmoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis
bestiæ immundæ et odibilis;

3 quia de vino iræ fornicationis eius
biberunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicati sunt, et
mercatores terræ de virtute deliciarum eius divites facti
sunt! ».

4 Et audivi aliam vocem de cælo
dicentem: « Exite de illa, populus meus, ut ne
comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non
accipiatis,

5 quoniam pervenerunt peccata eius
usque ad cælum, et recordatus est Deus iniquitatum eius.

6 Reddite illi, sicut et ipsa reddidit,
et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit,
miscete illi duplum.

7 Quantum glorificavit se et in
deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde
suo dicit: «Sedeo regina et vidua non sum et luctum non
videbo»,

8 ideo in una die venient plagæ eius,
mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est
Dominus Deus, qui iudicavit illam ».

9 Et flebunt et plangent se super illam
reges terræ, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt,
cum viderint fumum incendii eius,

10 longe stantes propter timorem
tormentorum eius, dicentes: « Væ, væ, civitas illa
magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit
iudicium tuum! ».

11 Et negotiatores terræ flent et
lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius:

12 mercem auri et argenti et lapidis
pretiosi et margaritarum, et byssi et purpuræ et serici et cocci,
et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno
pretiosissimo et æramento et ferro et marmore,

13 et cinnamomum et amomum et
odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et
triticum, et iumenta et oves et equorum et rædarum, et mancipiorum
et animas hominum.

14 Et fructus tui, desiderium animæ,
discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et
amplius illa iam non invenient.

15 Mercatores horum, qui divites facti
sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes
ac lugentes,

16 dicentes: « Væ, væ,
civitas illa magna, quæ amicta erat byssino et purpura et cocco,
et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,

17 quoniam una hora desolatæ sunt
tantæ divitiæ! ».
Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautæ et,
quotquot maria operantur, longe steterunt

18 et clamabant, videntes fumum
incendii eius, dicentes: « Quæ similis civitati huic
magnæ? ».

19 Et miserunt pulverem super capita
sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: « Væ,
væ, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui
habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata
est!

20 Exsulta super eam, cælum, et sancti
et apostoli et prophetæ, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum
de illa! ».

21 Et sustulit unus angelus fortis
lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: «Impetu
sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non
invenietur.

22 Et vox citharœdorum et musicorum et
tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis
artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molæ non
audietur in te amplius,

23 et lux lucernæ non lucebit tibi
amplius, et vox sponsi et sponsæ non audietur in te amplius; quia
mercatores tui erant magnates terræ, quia in veneficiis tuis
erraverunt omnes gentes,

24 et in ea sanguis prophetarum et
sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in
terra! ».

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc audivi quasi vocem
magnam turbæ multæ in cælo dicentium:
« Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,

2 quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in
prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de
manibus eius! ».

3 Et iterum dixerunt:
« Alleluia! Et fumus eius ascendit in sæcula
sæculorum! ».

4 Et ceciderunt seniores viginti
quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super
thronum dicentes: « Amen. Alleluia ».

5 Et vox de throno exivit dicens:
« Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ».

6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ
et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum
dicentium:
« Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.

7 Gaudeamus et exsultemus et demus
gloriam ei,
quia venerunt nuptiæ Agni,
et uxor eius præparavit se.

8 Et datum est illi, ut cooperiat se
byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt
sanctorum ».

9 Et dicit mihi: « Scribe:
Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ». Et
dicit mihi: « Hæc verba Dei vera sunt ».

10 Et cecidi ante pedes eius, ut
adorarem eum. Et dicit mihi: « Vide, ne feceris!
Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu.
Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus
prophetiæ ».

11 Et vidi cælum apertum: et ecce
equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax,
et in iustitia iudicat et pugnat.

12 Oculi autem eius sicut flamma ignis,
et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo
novit nisi ipse;

13 et vestitus veste aspersa sanguine,
et vocatur nomen eius Verbum Dei.

14 Et exercitus, qui sunt in cælo,
sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.

15 Et de ore ipsius procedit gladius
acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga
ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei
omnipotentis.

16 Et habet super vestimentum et super
femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.

17 Et vidi unum angelum stantem in
sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quæ volabant
per medium cæli: «Venite, congregamini ad cenam magnam
Dei,

18 ut manducetis carnes regum et carnes
tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in
ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac
magnorum ».

19 Et vidi bestiam et reges terræ et
exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo, qui
sedebat super equum, et cum exercitu eius.

20 Et apprehensa est bestia et cum illa
pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui
acceperunt characterem bestiæ et qui adorant imaginem eius; vivi
missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

21 Et ceteri occisi sunt in gladio
sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves
saturatæ sunt carnibus eorum.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi angelum descendentem de
cælo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.

2 Et apprehendit draconem, serpentem
antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos
mille;

3 et misit eum in abyssum et clausit et
signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec
consummentur mille anni; post hæc oportet illum solvi modico
tempore.

4 Et vidi thronos, et sederunt super
eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter
testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt
bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus
et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille
annis.

5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec
consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.

6 Beatus et sanctus, qui habet partem
in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem,
sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille
annis.

7 Et cum consummati fuerint mille anni,
solvetur Satanas de carcere suo

8 et exibit seducere gentes, quæ sunt
in quattuor angulis terræ, Gog et Magog; congregare eos in
prœlium, quorum numerus est sicut arena maris.

9 Et ascenderunt super latitudinem
terræ et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et
descendit ignis de cælo et devoravit eos;

10 et Diabolus, qui seducebat eos,
missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et
pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in sæcula
sæculorum.

11 Et vidi thronum magnum candidum et
sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et cælum, et locus
non est inventus eis.

12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos,
stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber
apertus est, qui est vitæ; et iudicati sunt mortui ex his, quæ
scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

13 Et dedit mare mortuos, qui in eo
erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et
iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum.

14 Et mors et infernus missi sunt in
stagnum ignis. Hæc mors secunda est, stagnum ignis.

15 Et si quis non est inventus in libro
vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi cælum novum et terram
novam; primum enim cælum et prima terra abierunt, et mare iam non
est.

2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam
vidi descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam
viro suo.

3 Et audivi vocem magnam de throno
dicentem: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit
cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum
Deus;

4 et absterget omnem lacrimam ab oculis
eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque
dolor erit ultra, quia prima abierunt ».

5 Et dixit, qui sedebat super throno:
« Ecce nova facio omnia ». Et dicit:
« Scribe: Hæc verba fidelia sunt et
vera ».

6 Et dixit mihi: « Facta
sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti
dabo de fonte aquæ vivæ gratis.

7 Qui vicerit, hereditabit hæc, et ero
illi Deus, et ille erit mihi filius.

8 Timidis autem et incredulis et
exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et
idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno
ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ».

9 Et venit unus de septem angelis
habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et
locutus est mecum dicens: « Veni, ostendam tibi sponsam
uxorem Agni ».

10 Et sustulit me in spiritu super
montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem
descendentem de cælo a Deo,

11 habentem claritatem Dei; lumen eius
simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum
crystalli;

12 et habebat murum magnum et altum et
habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina
inscripta, quæ sunt duodecim tribuum filiorum Israel.

13 Ab oriente portæ tres, et ab
aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ
tres;

14 et murus civitatis habens fundamenta
duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum
Agni.

15 Et, qui loquebatur mecum, habebat
mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et
murum eius.

16 Et civitas in quadro posita est, et
longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est
civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo
et altitudo eius æquales sunt.

17 Et mensus est murum eius centum
quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quæ est
angeli.

18 Et erat structura muri eius ex
iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.

19 Fundamenta muri civitatis omni
lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus
sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,

20 quintus sardonyx, sextus sardinus,
septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus
chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.

21 Et duodecim portæ duodecim
margaritæ sunt, et singulæ portæ erant ex singulis margaritis.
Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.

22 Et templum non vidi in ea: Dominus
enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.

23 Et civitas non eget sole neque luna,
ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius
est Agnus.

24 Et ambulabunt gentes per lumen eius,
et reges terræ afferunt gloriam suam in illam;

25 et portæ eius non claudentur per
diem, nox enim non erit illic;

26 et afferent gloriam et divitias
gentium in illam.

27 Nec intrabit in ea aliquid
coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui
scripti sunt in libro vitæ Agni.

Capitulum 22

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ostendit mihi fluvium aquæ
vitæ splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et
Agni.

2 In medio plateæ eius et fluminis ex
utraque parte lignum vitæ afferens fructus duodecim, per menses
singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem
gentium.

3 Et omne maledictum non erit amplius.
Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient
illi

4 et videbunt faciem eius, et nomen
eius in frontibus eorum.

5 Et nox ultra non erit, et non egent
lumine lucernæ neque lumine solis, quoniam Dominus Deus
illuminabit super illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.

6 Et dixit mihi: « Hæc
verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum
prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quæ oportet
fieri cito.

7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui
servat verba prophetiæ libri huius ».

8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi
hæc. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante
pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat.

9 Et dicit mihi: « Vide, ne
feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum,
qui servant verba libri huius; Deum adora! ».

10 Et dicit mihi: « Ne
signaveris verba prophetiæ libri huius; tempus enim prope est!

11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui
sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et
sanctus sanctificetur adhuc.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum
est, reddere unicuique sicut opus eius est.

13 Ego Alpha et Omega, primus et
novissimus, principium et finis.

14 Beati, qui lavant stolas suas, ut
sit potestas eorum super lignum vitæ, et per portas intrent in
civitatem.

15 Foris canes et venefici et impudici
et homicidæ et idolis servientes et omnis, qui amat et facit
mendacium!

16 Ego Iesus misi angelum meum
testificari vobis hæc super ecclesiis. Ego sum radix et genus
David, stella splendida matutina ».

17 Et Spiritus et sponsa dicunt:
« Veni! ». Et, qui audit, dicat:
« Veni! ». Et, qui sitit, veniat; qui vult,
accipiat aquam vitæ gratis.

18 Contestor ego omni audienti verba
prophetiæ libri huius: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus
super illum plagas scriptas in libro isto;

19 et si quis abstulerit de verbis
libri prophetiæ huius, auferet Deus partem eius de ligno vitæ et
de civitate sancta, de his, quæ scripta sunt in libro isto.

20 Dicit, qui testimonium perhibet
istorum: « Etiam, venio cito ».
« Amen. Veni, Domine Iesu! ».

21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.