Epistula ad Philippenses

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

1 Paulus et Timotheus servi Christi
Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum
episcopis et diaconis:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Gratias ago Deo meo in omni memoria
vestri,

4 semper in omni oratione mea pro
omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

5 super communione vestra in evangelio
a prima die usque nunc;

6 confidens hoc ipsum, quia, qui cœpit
in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;

7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro
omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et
in defensione et confirmatione evangelii socios gratiæ meæ omnes
vos esse.

8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam
omnes vos in visceribus Christi Iesu.

9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis
ac magis abundet in scientia et omni sensu,

10 ut probetis potiora, ut sitis
sinceri et sine offensa in diem Christi,

11 repleti fructu iustitiæ, qui est
per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12 Scire autem vos volo, fratres, quia,
quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii,

13 ita ut vincula mea manifesta fierent
in Christo in omni prætorio et in ceteris omnibus;

14 et plures e fratribus in Domino
confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum
loqui.

15 Quidam quidem et propter invidiam et
contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum
prædicant;

16 hi quidem ex caritate scientes
quoniam in defensionem evangelii positus sum,

17 illi autem ex contentione Christum
annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.

18 Quid enim? Dum omni modo, sive sub
obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo;
sed et gaudebo,

19 scio enim quia hoc mihi proveniet in
salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu
Christi,

20 secundum exspectationem et spem meam
quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc,
magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per
mortem.

21 Mihi enim vivere Christus est et
mori lucrum.

22 Quod si vivere in carne, hic mihi
fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23 Coartor autem ex his duobus:
desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis
melius;

24 permanere autem in carne, magis
necessarium est propter vos.

25 Et hoc confidens, scio quia manebo
et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium
fidei,

26 ut gloriatio vestra abundet in
Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne evangelio Christi
conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam
de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide
evangelii;

28 et in nullo perterriti ab
adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem
salutis, et hoc a Deo;

29 quia vobis hoc donatum est pro
Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo
patiamini

30 idem certamen habentes, quale
vidistis in me et nunc auditis in me.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 Si qua ergo consolatio in Christo,
si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quæ
viscera et miserationes,

2 implete gaudium meum, ut idem
sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum
sapientes;

3 nihil per contentionem neque per
inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem
arbitrantes;

4 non, quæ sua sunt, singuli
considerantes, sed et ea, quæ aliorum.

5 Hoc sentite in vobis, quod et in
Christo Iesu:

6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo,

7 sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,

8 humiliavit semetipsum factus
obœdiens usque ad mortem,
mortem autem crucis.

9 Propter quod et Deus illum
exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,

10 ut in nomine Iesu omne genu
flectatur
cælestium et terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur
« Dominus Iesus Christus! »,
in gloriam Dei Patris.

12 Itaque, carissimi mei, sicut semper
obœdistis, non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in
absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

13 Deus est enim, qui operatur in vobis
et velle et perficere pro suo beneplacito.

14 Omnia facite sine murmurationibus et
hæsitationibus,

15 ut efficiamini sine querela et
simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis
pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in
mundo,

16 verbum vitæ firmiter tenentes ad
gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in
vacuum laboravi.

17 Sed et si delibor supra sacrificium
et obsequium fidei vestræ, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;

18 idipsum autem et vos gaudete et
congaudete mihi.

19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum
cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quæ
circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui
sincere pro vobis sollicitus sit;

21 omnes enim sua quærunt, non quæ
sunt Iesu Christi.

22 Probationem autem eius cognoscitis,
quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut
videro, quæ circa me sunt;

24 confido autem in Domino, quoniam et
ipse cito veniam.

25 Necessarium autem existimavi
Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum
autem apostolum et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos,

26 quoniam omnes vos desiderabat et
mæstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad
mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et
mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut,
viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum in Domino cum
omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,

30 quoniam propter opus Christi usque
ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret
id, quod vobis deerat ministerii erga me.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 De cetero, fratres mei, gaudete in
Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem
securum.

2 Videte canes, videte malos operarios,
videte concisionem!

3 Nos enim sumus circumcisio, qui
Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne
fiduciam habentes,

4 quamquam ego habeam confidentiam et
in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:

5 circumcisus octava die, ex genere
Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem
pharisæus,

6 secundum æmulationem persequens
ecclesiam, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine
querela.

7 Sed, quæ mihi erant lucra, hæc
arbitratus sum propter Christum detrimentum.

8 Verumtamen existimo omnia detrimentum
esse propter eminentiam scientiæ Christi Iesu Domini mei, propter
quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum
lucrifaciam

9 et inveniar in illo non habens meam
iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi,
quæ ex Deo est iustitia in fide;

10 ad cognoscendum illum et virtutem
resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me
morti eius,

11 si quo modo occurram ad
resurrectionem, quæ est ex mortuis.

12 Non quod iam acceperim aut iam
perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et
comprehensus sum a Christo Iesu.

13 Fratres, ego me non arbitror
comprehendisse; unum autem: quæ quidem retro sunt, obliviscens, ad
ea vero, quæ ante sunt, extendens me

14 ad destinatum persequor, ad bravium
supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.

15 Quicumque ergo perfecti, hoc
sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus
revelabit;

16 verumtamen, ad quod pervenimus, in
eodem ambulemus.

17 Coimitatores mei estote, fratres, et
observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.

18 Multi enim ambulant, quos sæpe
dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis
Christi,

19 quorum finis interitus, quorum deus
venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

20 Noster enim municipatus in cælis
est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,

21 qui transfigurabit corpus
humilitatis nostræ, ut illud conforme faciat corpori gloriæ suæ
secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Itaque, fratres mei carissimi et
desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino,
carissimi!

2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor
idipsum sapere in Domino.

3 Etiam rogo et te, germane compar,
adiuva illas, quæ mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente
et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

4 Gaudete in Domino semper. Iterum
dico: Gaudete!

5 Modestia vestra nota sit omnibus
hominibus. Dominus prope.

6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus
oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ
innotescant apud Deum.

7 Et pax Dei, quæ exsuperat omnem
sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo
Iesu.

8 De cetero, fratres, quæcumque sunt
vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque casta,
quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus et si
qua laus, hæc cogitate;

9 quæ et didicistis et accepistis et
audistis et vidistis in me, hæc agite; et Deus pacis erit
vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino
vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire,
sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.

11 Non quasi propter penuriam dico, ego
enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare;
ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et
abundare et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo, qui me
confortat.

14 Verumtamen bene fecistis
communicantes tribulationi meæ.

15 Scitis autem et vos, Philippenses,
quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia,
nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi
vos soli;

16 quia et Thessalonicam et semel et
bis in usum mihi misistis.

17 Non quia quæro datum, sed requiro
fructum, qui abundet in rationem vestram.

18 Accepi autem omnia et abundo;
repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quæ misistis odorem
suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

19 Deus autem meus implebit omne
desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo
Iesu.

20 Deo autem et Patri nostro gloria in
sæcula sæculorum. Amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo
Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.

22 Salutant vos omnes sancti, maxime
autem, qui de Cæsaris domo sunt.

23 Gratia Domini Iesu Christi cum
spiritu vestro. Amen.

Epistula ad Ephesios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo
Iesu:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in
Christo,

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

5 qui prædestinavit nos in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suæ,

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ,
in qua gratificavit nos in Dilecto,

7 in quo habemus redemptionem per
sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiæ eius,

8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,

9 notum faciens nobis mysterium
voluntatis suæ,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

10 in dispensationem plenitudinis
temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quæ in cælis et quæ in terra, in ipso;

11 in quo etiam sorte vocati sumus,
prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum
consilium voluntatis suæ,

12 ut simus in laudem gloriæ eius, qui
ante speravimus in Christo;

13 in quo et vos cum audissetis verbum
veritatis, evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati
estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est arrabo hereditatis nostræ
in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem
vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes
sanctos,

16 non cesso gratias agens pro vobis
memoriam faciens in orationibus meis,

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi,
Pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis in
agnitione eius,

18 illuminatos oculos cordis vestri, ut
sciatis quæ sit spes vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ
hereditatis eius in sanctis,

19 et quæ sit supereminens magnitudo
virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiæ
virtutis eius,

20 quam operatus est in Christo,
suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in
cælestibus

21 supra omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod
nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro;

22 et omnia subiecit sub pedibus eius
et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ,

23 quæ est corpus ipsius, plenitudo
eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vos, cum essetis mortui
delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis
secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris,
spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ;

3 in quibus et nos omnes aliquando
conversati sumus in concupiscentiis carnis nostræ, facientes
voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ,
sicut et ceteri.

4 Deus autem, qui dives est in
misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —

6 et conresuscitavit et consedere fecit
in cælestibus in Christo Iesu,

7 ut ostenderet in sæculis
supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super
nos in Christo Iesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem;
et hoc non ex vobis, Dei donum est:

9 non ex operibus, ut ne quis
glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in
Christo Iesu in opera bona, quæ præparavit Deus, ut in illis
ambulemus.

11 Propter quod memores estote, quod
aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ
dicitur circumcisio in carne manufacta,

12 quia eratis illo in tempore sine
Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum
promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum et medium parietem maceriæ solvit, inimicitiam, in
carne sua,

15 legem mandatorum in decretis
evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem,
faciens pacem,

16 et reconciliet ambos in uno corpore
Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem
vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

18 quoniam per ipsum habemus accessum
ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo iam non estis extranei et
advenæ, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

20 superædificati super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo
Iesu,

21 in quo omnis ædificatio compacta
crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in
habitaculum Dei in Spiritu.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Huius rei gratia, ego Paulus,
vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —

2 si tamen audistis dispensationem
gratiæ Dei, quæ data est mihi pro vobis,

3 quoniam secundum revelationem notum
mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,

4 prout potestis legentes intellegere
prudentiam meam in mysterio Christi,

5 quod aliis generationibus non
innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis
apostolis eius et prophetis in Spiritu,

6 esse gentes coheredes et
concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per
evangelium,

7 cuius factus sum minister secundum
donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis
eius.

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est
gratia hæc: gentibus evangelizare investigabiles divitias
Christi

9 et illuminare omnes, quæ sit
dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, qui omnia
creavit,

10 ut innotescat nunc principatibus et
potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia
Dei,

11 secundum propositum sæculorum, quod
fecit in Christo Iesu Domino nostro,

12 in quo habemus fiduciam et accessum
in confidentia per fidem eius.

13 Propter quod peto, ne deficiatis in
tribulationibus meis pro vobis, quæ est gloria vestra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad
Patrem,

15 ex quo omnis paternitas in cælis et
in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias
gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem
hominem,

17 habitare Christum per fidem in
cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,

18 ut valeatis comprehendere cum
omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et
profundum,

19 scire etiam supereminentem scientiæ
caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est supra omnia
facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum
virtutem, quæ operatur in nobis,

21 ipsi gloria in ecclesia et in
Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in
Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

2 cum omni humilitate et mansuetudine,
cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

3 solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;

4 unum corpus et unus Spiritus, sicut
et vocati estis in una spe vocationis vestræ;

5 unus Dominus, una fides, unum
baptisma;

6 unus Deus et Pater omnium, qui super
omnes et per omnia et in omnibus.

7 Unicuique autem nostrum data est
gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod
dicit:
« Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ».

9 Illud autem
« ascendit » quid est, nisi quia et descendit
in inferiores partes terræ?

10 Qui descendit, ipse est et qui
ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

11 Et ipse dedit quosdam quidem
apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios
autem pastores et doctores

12 ad instructionem sanctorum in opus
ministerii, in ædificationem corporis Christi,

13 donec occurramus omnes in unitatem
fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram
ætatis plenitudinis Christi,

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes
et circumacti omni vento doctrinæ in fallacia hominum, in astutia
ad circumventionem erroris;

15 veritatem autem facientes in
caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

16 ex quo totum corpus compactum et
conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem
in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in
ædificationem sui in caritate.

17 Hoc igitur dico et testificor in
Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate
sensus sui

18 tenebris obscuratum habentes
intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quæ est in
illis propter cæcitatem cordis ipsorum;

19 qui indolentes semetipsos
tradiderunt impudicitiæ in operationem immunditiæ omnis in
avaritia.

20 Vos autem non ita didicistis
Christum,

21 si tamen illum audistis et in ipso
edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

22 deponere vos secundum pristinam
conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria
erroris,

23 renovari autem spiritu mentis
vestræ

24 et induere novum hominem, qui
secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

25 Propter quod deponentes mendacium
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus
invicem membra.

26 Irascimini et nolite peccare; sol
non occidat super iracundiam vestram,

27 et nolite locum dare Diabolo.

28 Qui furabatur, iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat
necessitatem patienti.

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non
procedat, sed si quis bonus ad ædificationem opportunitatis, ut
det gratiam audientibus.

30 Et nolite contristare Spiritum
Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

31 Omnis amaritudo et ira et indignatio
et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

32 Estote autem invicem benigni,
misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit
vobis.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut
filii carissimi,

2 et ambulate in dilectione, sicut et
Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et
hostiam Deo in odorem suavitatis.

3 Fornicatio autem et omnis immunditia
aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

4 et turpitudo et stultiloquium aut
scurrilitas, quæ non decent, sed magis gratiarum actio.

5 Hoc enim scitote intellegentes quod
omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor,
non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

6 Nemo vos decipiat inanibus verbis;
propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

7 Nolite ergo effici comparticipes
eorum;

8 eratis enim aliquando tenebræ, nunc
autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

9 — fructus enim lucis est in
omni bonitate et iustitia et veritate —

10 probantes quid sit beneplacitum
Domino;

11 et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

12 quæ enim in occulto fiunt ab ipsis,
turpe est et dicere;

13 omnia autem, quæ arguuntur, a
lumine manifestantur,

14 omne enim, quod manifestatur, lumen
est. Propter quod dicit: « Surge, qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit te Christus ».

15 Videte itaque caute quomodo
ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,

16 redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes,
sed intellegite, quæ sit voluntas Domini.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est
luxuria, sed implemini Spiritu

19 loquentes vobismetipsis in psalmis
et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in
cordibus vestris Domino.

20 Gratias agentes semper pro omnibus
in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

21 subiecti invicem in timore
Christi.

22 Mulieres viris suis sicut
Domino,

23 quoniam vir caput est mulieris,
sicut et Christus caput est ecclesiæ, ipse salvator corporis.

24 Sed ut ecclesia subiecta est
Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

25 Viri, diligite uxores, sicut et
Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans
lavacro aquæ in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam
ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed
ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores
suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio
habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

32 Mysterium hoc magnum est; ego autem
dico de Christo et ecclesia!

33 Verumtamen et vos singuli
unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat
virum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filii, obœdite parentibus vestris
in Domino; hoc enim est iustum.

2 Honora patrem tuum et matrem, quod
est mandatum primum cum promissione,

3 ut bene sit tibi, et sis longævus
super terram.

4 Et, patres, nolite ad iracundiam
provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et
correptione Domini.

5 Servi, obœdite dominis carnalibus
cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut
Christo;

6 non ad oculum servientes, quasi
hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei
ex animo;

7 cum bona voluntate servientes, sicut
Domino et non hominibus,

8 scientes quoniam unusquisque, si quid
fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.

9 Et, domini, eadem facite illis,
remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est
in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.

10 De cetero confortamini in Domino et
in potentia virtutis eius.

11 Induite armaturam Dei, ut possitis
stare adversus insidias Diaboli.

12 Quia non est nobis colluctatio
adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus
spiritalia nequitiæ in cælestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut
possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros
in veritate et induti loricam iustitiæ

15 et calceati pedes in præparatione
evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

17 et galeam salutis assumite et
gladium Spiritus, quod est verbum Dei;

18 per omnem orationem et obsecrationem
orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni
instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

19 et pro me, ut detur mihi sermo in
aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium
evangelii,

20 pro quo legatione fungor in catena,
ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

21 Ut autem et vos sciatis, quæ circa
me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus
frater et fidelis minister in Domino,

22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut
cognoscatis, quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23 Pax fratribus et caritas cum fide a
Deo Patre et Domino Iesu Christo.

24 Gratia cum omnibus, qui diligunt
Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
 

Epistula ad Galatas

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

1 Paulus apostolus, non ab
hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem,
qui suscitavit eum a mortuis,

2 et, qui mecum sunt, omnes fratres
ecclesiis Galatiæ:

3 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo,

4 qui dedit semetipsum pro peccatis
nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam secundum
voluntatem Dei et Patris nostri,

5 cui gloria in sæcula sæculorum.
Amen.

6 Miror quod tam cito transferimini ab
eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium;

7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui,
qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.

8 Sed licet nos aut angelus de cælo
evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema
sit!

9 Sicut prædiximus, et nunc iterum
dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis,
anathema sit!

10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo?
Aut quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem!

11 Notum enim vobis facio, fratres,
evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum
hominem;

12 neque enim ego ab homine accepi
illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.

13 Audistis enim conversationem meam
aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam
Dei et expugnabam illam;

14 et proficiebam in Iudaismo supra
multos coætaneos in genere meo, abundantius æmulator exsistens
paternarum mearum traditionum.

15 Cum autem placuit Deo, qui me
segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam,

16 ut revelaret Filium suum in me, ut
evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et
sanguine

17 neque ascendi Hierosolymam ad
antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus
sum Damascum.

18 Deinde post annos tres, ascendi
Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim;

19 alium autem apostolorum non vidi,
nisi Iacobum fratrem Domini.

20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram
Deo quia non mentior.

21 Deinde veni in partes Syriæ et
Ciliciæ.

22 Eram autem ignotus facie ecclesiis
Iudææ, quæ sunt in Christo;

23 tantum autem auditum habebant:
« Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat
fidem, quam aliquando expugnabat »,

24 et in me glorificabant Deum.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Deinde post annos quattuordecim,
iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito;

2 ascendi autem secundum revelationem;
et contuli cum illis evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum
autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut
cucurrissem.

3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum
esset Græcus, compulsus est circumcidi.

4 Sed propter subintroductos falsos
fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam
habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;

5 quibus neque ad horam cessimus
subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.

6 Ab his autem, qui videbantur esse
aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus
personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur,
nihil contulerunt,

7 sed e contra, cum vidissent quod
creditum est mihi evangelium præputii, sicut Petro
circumcisionis

8 — qui enim operatus est Petro
in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes

9 et cum cognovissent gratiam, quæ
data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur
columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ communionis, ut
nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;

10 tantum ut pauperum memores essemus,
quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11 Cum autem venisset Cephas
Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12 Prius enim quam venirent quidam ab
Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et
segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.

13 Et simulationi eius consenserunt
ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum
simulatione.

14 Sed cum vidissem quod non recte
ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephæ coram omnibus:
« Si tu, cum Iudæus sis, gentiliter et non Iudaice
vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ».

15 Nos natura Iudæi et non ex gentibus
peccatores,

16 scientes autem quod non iustificatur
homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in
Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non
ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur
omnis caro.

17 Quodsi quærentes iustificari in
Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati
minister est? Absit!

18 Si enim, quæ destruxi, hæc iterum
ædifico, prævaricatorem me constituo.

19 Ego enim per legem legi mortuus sum,
ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;

20 vivo autem iam non ego, vivit vero
in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii
Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.

21 Non irritam facio gratiam Dei; si
enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 O insensati Galatæ, quis vos
fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est
crucifixus?

2 Hoc solum volo a vobis discere: Ex
operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?

3 Sic stulti estis? Cum Spiritu
cœperitis, nunc carne consummamini?

4 Tanta passi estis sine causa? Si
tamen et sine causa!

5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum et
operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu
fidei?

6 Sicut Abraham credidit Deo, et
reputatum est ei ad iustitiam.

7 Cognoscitis ergo quia qui ex fide
sunt, hi sunt filii Abrahæ.

8 Providens autem Scriptura, quia ex
fide iustificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ:
«Benedicentur in te omnes gentes».

9 Igitur, qui ex fide sunt,
benedicuntur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis
sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim:
« Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quæ
scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ».

11 Quoniam autem in lege nemo
iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide
vivet;

12 lex autem non est ex fide; sed, qui
fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto
legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est:
« Maledictus omnis, qui pendet in
ligno »,

14 ut in gentes benedictio Abrahæ
fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per
fidem.

15 Fratres, secundum hominem dico,
tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut
superordinat.

16 Abrahæ autem dictæ sunt
promissiones et semini eius. Non dicit: « Et
seminibus », quasi in multis, sed quasi in uno:
«Et semini tuo», qui est Christus.

17 Hoc autem dico: Testamentum
confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta
est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex
promissione; Abrahæ autem per promissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex? Propter
transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum
est, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est, Deus
autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei?
Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege
esset iustitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub
peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub
lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat.

24 Itaque lex pædagogus noster fuit in
Christum, ut ex fide iustificemur;

25 at ubi venit fides, iam non sumus
sub pædagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem
in Christo Iesu.

27 Quicumque enim in Christum baptizati
estis, Christum induistis:

28 non est Iudæus neque Græcus, non
est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos
unus estis in Christo Iesu.

29 Si autem vos Christi, ergo Abrahæ
semen estis, secundum promissionem heredes.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dico autem: Quanto tempore heres
parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,

2 sed sub tutoribus est et actoribus
usque ad præfinitum tempus a patre.

3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub
elementis mundi eramus servientes;

4 at ubi venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

5 ut eos, qui sub lege erant,
redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6 Quoniam autem estis filii, misit Deus
Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: « Abba,
Pater! ».

7 Itaque iam non es servus sed filius;
quod si filius, et heres per Deum.

8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his,
qui natura non sunt dii, servistis;

9 nunc autem, cum cognoveritis Deum,
immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et
egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

10 Dies observatis et menses et tempora
et annos!

11 Timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis.

12 Estote sicut ego, quia et ego sicut
vos; fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis;

13 scitis autem quia per infirmitatem
carnis pridem vobis evangelizavi,

14 et tentationem vestram in carne mea
non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis
me, sicut Christum Iesum.

15 Ubi est ergo beatitudo vestra?
Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos
vestros eruissetis et dedissetis mihi.

16 Ergo inimicus vobis factus sum,
verum dicens vobis?

17 Æmulantur vos non bene, sed
excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18 Bonum est autem æmulari in bono
semper, et non tantum cum præsens sum apud vos,

19 filioli mei, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis!

20 Vellem autem esse apud vos modo et
mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.

21 Dicite mihi, qui sub lege vultis
esse: Legem non auditis?

22 Scriptum est enim quoniam Abraham
duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.

23 Sed qui de ancilla, secundum carnem
natus est; qui autem de libera, per promissionem.

24 Quæ sunt per allegoriam dicta;
ipsæ enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in
servitutem generans, quod est Agar.

25 Illud vero Agar mons est Sinai in
Arabia, respondet autem Ierusalem, quæ nunc est; servit enim cum
filiis suis.

26 Illa autem, quæ sursum est
Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra;

27 scriptum est enim:
« Lætare, sterilis, quæ non paris,
erumpe et exclama, quæ non parturis,
quia multi filii desertæ
magis quam eius, quæ habet virum ».

28 Vos autem, fratres, secundum Isaac
promissionis filii estis.

29 Sed quomodo tunc, qui secundum
carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita
et nunc.

30 Sed quid dicit Scriptura?
« Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit
filius ancillæ cum filio liberæ ».

31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ
filii sed liberæ.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hac libertate nos Christus
liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis
detineri.

2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam,
si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3 Testificor autem rursum omni homini
circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4 Evacuati estis a Christo, qui in lege
iustificamini, a gratia excidistis.

5 Nos enim Spiritu ex fide spem
iustitiæ exspectamus.

6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio
aliquid valet neque præputium, sed fides, quæ per caritatem
operatur.

7 Currebatis bene; quis vos impedivit
veritati non obœdire?

8 Hæc persuasio non est ex eo, qui
vocat vos.

9 Modicum fermentum totam massam
corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod
nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium,
quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si
circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior?
Ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscidantur, qui vos
conturbant!

13 Vos enim in libertatem vocati estis,
fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per
caritatem servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone
impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis et
devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!

16 Dico autem: Spiritu ambulate et
concupiscentiam carnis ne perfeceritis.

17 Caro enim concupiscit adversus
Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; hæc enim invicem
adversantur, ut non, quæcumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis
sub lege.

19 Manifesta autem sunt opera carnis,
quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia,
inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones,
sectæ,

21 invidiæ, ebrietates, comissationes
et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam, qui
talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas,
gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,

23 mansuetudo, continentia; adversus
huiusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et
ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriæ
cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres, et si præoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu
tenteris.

2 Alter alterius onera portate et sic
adimplebitis legem Christi.

3 Nam si quis existimat se aliquid
esse, cum sit nihil, ipse se seducit;

4 opus autem suum probet unusquisque et
sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.

5 Unusquisque enim onus suum
portabit.

6 Communicet autem is, qui catechizatur
verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

7 Nolite errare: Deus non irridetur.
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet;

8 quoniam, qui seminat in carne sua, de
carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu
metet vitam æternam.

9 Bonum autem facientes infatigabiles,
tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur
bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi
vobis mea manu.

12 Quicumque volunt placere in carne,
hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem
non patiantur;

13 neque enim, qui circumciduntur,
legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra
glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo.

15 Neque enim circumcisio aliquid est
neque præputium sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti
fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.

17 De cetero nemo mihi molestus sit;
ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum spiritu vestro, fratres. Amen.

Epistula II ad Corinthios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei, et Timotheus frater ecclesiæ Dei, quæ est
Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia:

2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius
consolationis,

4 qui consolatur nos in omni
tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni
pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;

5 quoniam, sicut abundant passiones
Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio
nostra.

6 Sive autem tribulamur, pro vestra
exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione,
quæ operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos
patimur.

7 Et spes nostra firma pro vobis,
scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et
consolationis.

8 Non enim volumus ignorare vos,
fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam
supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam
vivere;

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum
mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui
suscitat mortuos:

10 qui de tanta morte eripuit nos et
eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet;

11 adiuvantibus et vobis in oratione
pro nobis, ut propter eam, quæ ex multis personis in nos est,
donationem, per multos gratiæ agantur pro nobis.

12 Nam gloria nostra hæc est,
testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate et
sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei
conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos.

13 Non enim alia scribimus vobis quam
quæ legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem
cognoscetis,

14 sicut et cognovistis nos ex parte,
quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri
Iesu.

15 Et hac confidentia volui prius
venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,

16 et per vos transire in Macedoniam et
iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudæam.

17 Cum hoc ergo voluissem, numquid
levitate usus sum? Aut, quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit
apud me « Est, est » et « Non,
non »?

18 Fidelis autem Deus, quia sermo
noster, qui fit apud vos, non est « Est » et
« Non »!

19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui
in vobis per nos prædicatus est, per me et Silvanum et Timotheum,
non fuit « Est » et
« Non », sed « Est » in
illo fuit.

20 Quotquot enim promissiones Dei sunt,
in illo « Est »; ideo et per ipsum
« Amen » Deo ad gloriam per nos.

21 Qui autem confirmat nos vobiscum in
Christum et qui unxit nos, Deus,

22 et qui signavit nos et dedit
arrabonem Spiritus in cordibus nostris.

23 Ego autem testem Deum invoco in
animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.

24 Non quia dominamur fidei vestræ,
sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Statui autem hoc ipse apud me, ne
iterum in tristitia venirem ad vos;

2 si enim ego contristo vos, et quis
est qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?

3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum
venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens
in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.

4 Nam ex multa tribulatione et angustia
cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed
ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vos.

5 Si quis autem contristavit, non me
contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.

6 Sufficit illi, qui eiusmodi est,
obiurgatio hæc, quæ fit a pluribus,

7 ita ut e contra magis donetis et
consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui
eiusmodi est.

8 Propter quod obsecro vos, ut
confirmetis in illum caritatem;

9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam
probationem vestram, an in omnibus obœdientes sitis.

10 Cui autem aliquid donatis, et ego;
nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona
Christi,

11 ut non circumveniamur a Satana; non
enim ignoramus cogitationes eius.

12 Cum venissem autem Troadem ob
evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

13 non habui requiem spiritui meo, eo
quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.

14 Deo autem gratias, qui semper
triumphat nos in Christo et odorem notitiæ suæ manifestat per nos
in omni loco.

15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in
his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:

16 aliis quidem odor ex morte in
mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad hæc quis
idoneus?

17 Non enim sumus sicut plurimi
adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo
coram Deo in Christo loquimur.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Incipimus iterum nosmetipsos
commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis
epistulis ad vos aut ex vobis?

2 Epistula nostra vos estis, scripta in
cordibus nostris, quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus;

3 manifestati quoniam epistula estis
Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei
vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.

4 Fiduciam autem talem habemus per
Christum ad Deum.

5 Non quod sufficientes simus cogitare
aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo
est,

6 qui et idoneos nos fecit ministros
Novi Testamenti, non litteræ sed Spiritus: littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.

7 Quod si ministratio mortis, litteris
deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent
intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus
eius, quæ evacuatur,

8 quomodo non magis ministratio
Spiritus erit in gloria?

9 Nam si ministerium damnationis gloria
est, multo magis abundat ministerium iustitiæ in gloria.

10 Nam nec glorificatum est, quod
claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;

11 si enim, quod evacuatur, per gloriam
est, multo magis, quod manet, in gloria est.

12 Habentes igitur talem spem multa
fiducia utimur,

13 et non sicut Moyses: ponebat velamen
super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius
quod evacuatur.

14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque
in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris
Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;

15 sed usque in hodiernum diem, cum
legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.

16 Quando autem conversus fuerit ad
Dominum, aufertur velamen.

17 Dominus autem Spiritus est; ubi
autem Spiritus Domini, ibi libertas.

18 Nos vero omnes revelata facie
gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a
claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ideo habentes hanc ministrationem,
iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

2 sed abdicavimus occulta dedecoris non
ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in
manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem
conscientiam hominum coram Deo.

3 Quod si etiam velatum est evangelium
nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;

4 in quibus deus huius sæculi
excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii
gloriæ Christi, qui est imago Dei.

5 Non enim nosmetipsos prædicamus sed
Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.

6 Quoniam Deus, qui dixit:
« De tenebris lux splendescat », ipse illuxit
in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in
facie Iesu Christi.

7 Habemus autem thesaurum istum in
vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex
nobis.

8 In omnibus tribulationem patimur, sed
non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;

9 persecutionem patimur, sed non
derelinquimur; deicimur, sed non perimus;

10 semper mortificationem Iesu in
corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro
manifestetur.

11 Semper enim nos, qui vivimus, in
mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in
carne nostra mortali.

12 Ergo mors in nobis operatur, vita
autem in vobis.

13 Habentes autem eundem spiritum
fidei, sicut scriptum est: « Credidi, propter quod
locutus sum », et nos credimus, propter quod et
loquimur,

14 scientes quoniam, qui suscitavit
Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet
vobiscum.

15 Omnia enim propter vos, ut gratia
abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam
Dei.

16 Propter quod non deficimus, sed
licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui
intus est, noster renovatur de die in diem.

17 Id enim, quod in præsenti est, leve
tribulationis nostræ supra modum in sublimitatem æternum gloriæ
pondus operatur nobis,

18 non contemplantibus nobis, quæ
videntur, sed quæ non videntur; quæ enim videntur, temporalia
sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Scimus enim quoniam, si terrestris
domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, ædificationem ex Deo
habemus domum non manufactam, æternam in cælis.

2 Nam et in hoc ingemiscimus,
habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes,

3 si tamen et exspoliati, non nudi
inveniamur.

4 Nam et, qui sumus in tabernaculo,
ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri,
ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum,
Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.

6 Audentes igitur semper et scientes
quoniam, dum præsentes sumus in corpore, peregrinamur a
Domino;

7 per fidem enim ambulamus et non per
speciem.

8 Audemus autem et bonam voluntatem
habemus magis peregrinari a corpore et præsentes esse ad
Dominum.

9 Et ideo contendimus sive præsentes
sive absentes placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet
ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quæ per
corpus gessit, sive bonum sive malum.

11 Scientes ergo timorem Domini
hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in
conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum nos commendamus vobis,
sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos,
qui in facie gloriantur et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive
sobrii sumus, vobis.

14 Caritas enim Christi urget nos,
æstimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo
omnes mortui sunt;

15 et pro omnibus mortuus est, ut et,
qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est
et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus
secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed
nunc iam non novimus.

17 Si quis ergo in Christo, nova
creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

18 Omnia autem ex Deo, qui
reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium
reconciliationis,

19 quoniam quidem Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et
posuit in nobis verbum reconciliationis.

20 Pro Christo ergo legatione fungimur,
tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo,
reconciliamini Deo.

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro
nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Adiuvantes autem et exhortamur, ne
in vacuum gratiam Dei recipiatis

2 — ait enim:
« Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te »;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —

3 nemini dantes ullam offensionem, ut
non vituperetur ministerium,

4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos
sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in
necessitatibus, in angustiis,

5 in plagis, in carceribus, in
seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,

6 in castitate, in scientia, in
longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non
ficta,

7 in verbo veritatis, in virtute Dei;
per arma iustitiæ a dextris et sinistris,

8 per gloriam et ignobilitatem, per
infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;

9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi
morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;

10 quasi tristes, semper autem
gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil
habentes, et omnia possidentes.

11 Os nostrum patet ad vos, o
Corinthii, cor nostrum dilatatum est.

12 Non angustiamini in nobis, sed
angustiamini in visceribus vestris;

13 eandem autem habentes
remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14 Nolite iugum ducere cum infidelibus!
Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas
luci ad tenebras?

15 Quæ autem conventio Christi cum
Beliar, aut quæ pars fideli cum infideli?

16 Qui autem consensus templo Dei cum
idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
« Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Propter quod exite de medio
eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos

18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Has igitur habentes promissiones,
carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus,
perficientes sanctificationem in timore Dei.

2 Capite nos! Neminem læsimus, neminem
corrupimus, neminem circumvenimus.

3 Non ad condemnationem dico; prædixi
enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad
convivendum.

4 Multa mihi fiducia est apud vos,
multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione,
superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

5 Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi:
foris pugnæ, intus timores.

6 Sed qui consolatur humiles,
consolatus est nos Deus in adventu Titi;

7 non solum autem in adventu eius sed
etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis
vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me,
ita ut magis gauderem.

8 Quoniam etsi contristavi vos in
epistula, non me pænitet; etsi pæniteret — video quod
epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —

9 nunc gaudeo, non quia contristati
estis, sed quia contristati estis ad pænitentiam; contristati enim
estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex
nobis.

10 Quæ enim secundum Deum tristitia,
pænitentiam in salutem stabilem operatur; sæculi autem tristitia
mortem operatur.

11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum
contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed
defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed
æmulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos
incontaminatos esse negotio.

12 Igitur etsi scripsi vobis, non
propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis
habetis, ad vos coram Deo.

13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super
gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;

14 et si quid apud illum de vobis
gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate
locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas
facta est.

15 Et viscera eius abundantius in vos
sunt, reminiscentis omnium vestrum obœdientiam, quomodo cum timore
et tremore excepistis eum.

16 Gaudeo quod in omnibus confido in
vobis.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Notam autem facimus vobis,
fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ,

2 quod in multo experimento
tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas
eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;

3 quia secundum virtutem, testimonium
reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt

4 cum multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

5 Et non sicut speravimus, sed
semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem
Dei,

6 ita ut rogaremus Titum, ut,
quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vos etiam gratiam
istam.

7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide
et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis
in vobis, ut et in hac gratia abundetis.

8 Non quasi imperans dico, sed per
aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum
comprobans;

9 scitis enim gratiam Domini nostri
Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset
dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10 Et consilium in hoc do. Hoc enim
vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab
anno priore;

11 nunc vero et facto perficite, ut,
quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo,
quod habetis.

12 Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non
habet.

13 Non enim, ut aliis sit remissio,
vobis autem tribulatio; sed ex æqualitate

14 in præsenti tempore vestra
abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia
vestram inopiam suppleat, ut fiat æqualitas, sicut scriptum
est:

15 « Qui multum, non
abundavit; et, qui modicum, non minoravit ».

16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem
sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

17 quoniam exhortationem quidem
suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est
ad vos.

18 Misimus etiam cum illo fratrem,
cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

19 — non solum autem, sed et
ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quæ
ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem
nostram —

20 devitantes hoc, ne quis nos
vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis;

21 providemus enim bona non solum coram
Domino sed etiam coram hominibus.

22 Misimus autem cum illis et fratrem
nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse, nunc
autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

23 Sive pro Tito, est socius meus et in
vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria
Christi.

24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis
vestræ et nostræ gloriationis pro vobis, in illos ostendite in
faciem ecclesiarum.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nam de ministerio, quod fit in
sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;

2 scio enim promptum animum vestrum,
pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est
ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

3 Misi autem fratres, ut ne, quod
gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi,
parati sitis,

4 ne, cum venerint mecum Macedones et
invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac
substantia.

5 Necessarium ergo existimavi rogare
fratres, ut præveniant ad vos et præparent repromissam
benedictionem vestram, ut hæc sit parata sic quasi benedictio, non
quasi avaritia.

6 Hoc autem: qui parce seminat, parce
et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et
metet.

7 Unusquisque prout destinavit corde
suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem
diligit Deus.

8 Potens est autem Deus omnem gratiam
abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam
habentes, abundetis in omne opus bonum,

9 sicut scriptum est:
« Dispersit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in æternum ».

10 Qui autem administrat semen
seminanti, et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit
semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiæ vestræ.

11 In omnibus locupletati in omnem
simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo

12 — quoniam ministerium huius
officii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones Deo —

13 per probationem ministerii huius
glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in
evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in
omnes,

14 et ipsorum obsecratione pro vobis,
desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.

15 Gratias Deo super inenarrabili dono
eius.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis
inter vos, absens autem confido in vobis;

2 rogo autem, ne præsens audeam per
eam confidentiam, quæ existimo audere in quosdam, qui arbitrantur
nos tamquam secundum carnem ambulemus.

3 In carne enim ambulantes, non
secundum carnem militamus

4 — nam arma militiæ nostræ non
carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum —
consilia destruentes

5 et omnem altitudinem extollentem se
adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem
intellectum in obsequium Christi,

6 et in promptu habentes ulcisci omnem
inobœdientiam, cum impleta fuerit vestra obœdientia.

7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si
quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

8 Nam et si amplius aliquid gloriatus
fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in ædificationem et
non in destructionem vestram, non erubescam,

9 ut non existimer tamquam terrere vos
per epistulas;

10 quoniam quidem
« Epistulæ — inquiunt — graves sunt et
fortes, præsentia autem corporis infirma, et sermo
contemptibilis ».

11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia
quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et præsentes in
facto.

12 Non enim audemus inserere aut
comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in
semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non
intellegunt.

13 Nos autem non ultra mensuram
gloriabimur sed secundum mensuram regulæ, quam impertitus est
nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

14 Non enim quasi non pertingentes ad
vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in
evangelio Christi;

15 non ultra mensuram gloriantes in
alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in
vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

16 ad evangelizandum in iis, quæ ultra
vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quæ præparata
sunt.

17 Qui autem gloriatur, in Domino
glorietur;

18 non enim qui seipsum commendat, ille
probatus est, sed quem Dominus commendat.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Utinam sustineretis modicum quid
insipientiæ meæ; sed et supportate me!

2 Æmulor enim vos Dei æmulatione;
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam
seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate
et castitate, quæ est in Christum.

4 Nam si is qui venit, alium Christum
prædicat, quem non prædicavimus, aut alium Spiritum accipitis,
quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis,
recte pateremini.

5 Existimo enim nihil me minus fecisse
magnis apostolis;

6 nam etsi imperitus sermone, sed non
scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.

7 Aut numquid peccatum feci meipsum
humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei
evangelizavi vobis?

8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens
stipendium ad ministerium vestrum

9 et, cum essem apud vos et egerem,
nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres,
qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi
et servabo.

10 Est veritas Christi in me, quoniam
hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achaiæ.

11 Quare? Quia non diligo vos? Deus
scit!

12 Quod autem facio et faciam, ut
amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo
gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13 Nam eiusmodi pseudoapostoli,
operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

14 Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis;

15 non est ergo magnum, si et ministri
eius transfigurentur velut ministri iustitiæ, quorum finis erit
secundum opera ipsorum.

16 Iterum dico, ne quis me putet
insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego
modicum quid glorier.

17 Quod loquor, non loquor secundum
Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia
gloriationis.

18 Quoniam multi gloriantur secundum
carnem, et ego gloriabor.

19 Libenter enim suffertis insipientes,
cum sitis ipsi sapientes;

20 sustinetis enim, si quis vos in
servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis
extollitur, si quis in faciem vos cædit.

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi
nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo
et ego.

22 Hebræi sunt? Et ego. Israelitæ
sunt? Et ego. Semen Abrahæ sunt? Et ego.

23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens
dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius,
in plagis supra modum, in mortibus frequenter;

24 a Iudæis quinquies quadragenas una
minus accepi,

25 ter virgis cæsus sum, semel
lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris
fui;

26 in itineribus sæpe, periculis
fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex
gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis
in mari, periculis in falsis fratribus;

27 in labore et ærumna, in vigiliis
sæpe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et
nuditate;

28 præter illa, quæ extrinsecus sunt,
instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29 Quis infirmatur, et non infirmor?
Quis scandalizatur, et ego non uror?

30 Si gloriari oportet, quæ
infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui
est benedictus in sæcula, quod non mentior.

32 Damasci præpositus gentis Aretæ
regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;

33 et per fenestram in sporta dimissus
sum per murum et effugi manus eius.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Gloriari oportet; non expedit
quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

2 Scio hominem in Christo ante annos
quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus
nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium
cælum.

3 Et scio huiusmodi hominem —
sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit —

4 quoniam raptus est in paradisum et
audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem
nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

6 Nam, et si voluero gloriari, non ero
insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me
existimet supra id, quod videt me aut audit ex me,

7 et ex magnitudine revelationum.
Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus
Satanæ, ut me colaphizet, ne extollar.

8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut
discederet a me;

9 et dixit mihi: « Sufficit
tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ».
Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut
inhabitet in me virtus Christi.

10 Propter quod placeo mihi in
infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in
persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor,
tunc potens sum.

11 Factus sum insipiens. Vos me
coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui
ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;

12 signa tamen apostoli facta sunt
super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et
virtutibus.

13 Quid est enim quod minus habuistis
præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate
mihi hanc iniuriam.

14 Ecce tertio hoc paratus sum venire
ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt,
sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed
parentes filiis.

15 Ego autem libentissime impendam et
superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus
diligar?

16 Esto quidem, ego vos non gravavi;
sed cum essem astutus, dolo vos cepi.

17 Numquid per aliquem eorum, quos misi
ad vos, circumveni vos?

18 Rogavi Titum et misi cum illo
fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu
ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?

19 Olim putatis quod excusemus nos apud
vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter
vestram ædificationem.

20 Timeo enim, ne forte, cum venero,
non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non
vultis; ne forte contentiones, æmulationes, animositates,
dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones
sint;

21 ne iterum, cum venero, humiliet me
Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt
et non egerunt pænitentiam super immunditia et fornicatione et
impudicitia, quam gesserunt.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ecce tertio hoc venio ad vos; in
ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

2 Prædixi et prædico, ut præsens bis
et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus,
quoniam, si venero iterum, non parcam,

3 quoniam experimentum quæritis eius,
qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens
est in vobis.

4 Nam etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in
illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.

5 Vosmetipsos tentate, si estis in
fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus
Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.

6 Spero autem quod cognoscetis quia nos
non sumus reprobi.

7 Oramus autem Deum, ut nihil mali
faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est,
faciatis, nos autem ut reprobi simus.

8 Non enim possumus aliquid adversus
veritatem, sed pro veritate.

9 Gaudemus enim, quando nos infirmi
sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram
consummationem.

10 Ideo hæc absens scribo, ut non
præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi
in ædificationem et non in destructionem.

11 De cetero, fratres, gaudete,
perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et
Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.

12 Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos sancti omnes.

13 Gratia Domini Iesu Christi et
caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.

Epistula I ad Corinthios

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Paulus, vocatus apostolus Christi
Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater

2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui
invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et
nostro:

3 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo.

4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis
in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu,

5 quia in omnibus divites facti estis
in illo, in omni verbo et in omni scientia,

6 sicut testimonium Christi confirmatum
est in vobis,

7 ita ut nihil vobis desit in ulla
donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu
Christi;

8 qui et confirmabit vos usque ad finem
sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.

9 Fidelis Deus, per quem vocati estis
in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.

10 Obsecro autem vos, fratres, per
nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non
sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in
eadem sententia.

11 Significatum est enim mihi de vobis,
fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos
sunt.

12 Hoc autem dico, quod unusquisque
vestrum dicit: « Ego quidem sum Pauli »,
« Ego autem Apollo », « Ego vero
Cephæ », « Ego autem
Christi ».

13 Divisus est Christus? Numquid Paulus
crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?

14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum
baptizavi, nisi Crispum et Gaium,

15 ne quis dicat quod in nomine meo
baptizati sitis.

16 Baptizavi autem et Stephanæ domum;
ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17 Non enim misit me Christus
baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non
evacuetur crux Christi.

18 Verbum enim crucis pereuntibus
quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis,
virtus Dei est.

19 Scriptum est enim:
« Perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo ».

20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi
conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam
huius mundi?

21 Nam quia in Dei sapientia non
cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam
prædicationis salvos facere credentes.

22 Quoniam et Iudæi signa petunt, et
Græci sapientiam quærunt,

23 nos autem prædicamus Christum
crucifixum, Iudæis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam;

24 ipsis autem vocatis, Iudæis atque
Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;

25 quia quod stultum est Dei,
sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est
hominibus.

26 Videte enim vocationem vestram,
fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles;

27 sed, quæ stulta sunt mundi, elegit
Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut
confundat fortia,

28 et ignobilia mundi et contemptibilia
elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret,

29 ut non glorietur omnis caro in
conspectu Dei.

30 Ex ipso autem vos estis in Christo
Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et
sanctificatio et redemptio,

31 ut quemadmodum scriptum est:
« Qui gloriatur, in Domino glorietur ».

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ego, cum venissem ad vos,
fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ
annuntians vobis mysterium Dei.

2 Non enim iudicavi scire me aliquid
inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.

3 Et ego in infirmitate et timore et
tremore multo fui apud vos,

4 et sermo meus et prædicatio mea non
in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et
virtutis,

5 ut fides vestra non sit in sapientia
hominum sed in virtute Dei.

6 Sapientiam autem loquimur inter
perfectos, sapientiam vero non huius sæculi neque principum huius
sæculi, qui destruuntur,

7 sed loquimur Dei sapientiam in
mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante
sæcula in gloriam nostram,

8 quam nemo principum huius sæculi
cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ
crucifixissent.

9 Sed sicut scriptum est:
« Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quæ præparavit Deus his, qui diligunt
illum ».

10 Nobis autem revelavit Deus per
Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim scit hominum, quæ sint
hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei
sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum mundi
accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quæ a Deo
donata sunt nobis;

13 quæ et loquimur non in doctis
humanæ sapientiæ sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus
spiritalia comparantes.

14 Animalis autem homo non percipit,
quæ sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest
intellegere, quia spiritaliter examinantur;

15 spiritalis autem iudicat omnia, et
ipse a nemine iudicatur.

16 Quis enim cognovit sensum
Domini,
qui instruat eum?
Nos autem sensum Christi habemus.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ego, fratres, non potui vobis
loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in
Christo.

2 Lac vobis potum dedi, non escam,
nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,

3 adhuc enim estis carnales. Cum enim
sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum
hominem ambulatis?

4 Cum enim quis dicit: « Ego
quidem sum Pauli », alius autem: « Ego
Apollo », nonne homines estis?

5 Quid igitur est Apollo? Quid vero
Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus
dedit.

6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed
Deus incrementum dedit;

7 itaque neque qui plantat, est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.

8 Qui plantat autem et qui rigat unum
sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum
laborem.

9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri
cultura estis, Dei ædificatio estis.

10 Secundum gratiam Dei, quæ data est
mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem
superædificat. Unusquisque autem videat quomodo
superædificet;

11 fundamentum enim aliud nemo potest
ponere præter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.

12 Si quis autem superædificat supra
fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum,
stipulam,

13 uniuscuiusque opus manifestum erit;
dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus
quale sit ignis probabit.

14 Si cuius opus manserit, quod
superædificavit, mercedem accipiet;

15 si cuius opus arserit, detrimentum
patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

16 Nescitis quia templum Dei estis, et
Spiritus Dei habitat in vobis?

17 Si quis autem templum Dei everterit,
evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis
vos.

18 Nemo se seducat; si quis videtur
sapiens esse inter vos in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit
sapiens.

19 Sapientia enim huius mundi stultitia
est apud Deum. Scriptum est enim:
« Qui apprehendit sapientes in astutia
eorum »;

20 et iterum:
« Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanæ sunt ».

21 Itaque nemo glorietur in hominibus.
Omnia enim vestra sunt,

22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas
sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura, omnia
enim vestra sunt,

23 vos autem Christi, Christus autem
Dei.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sic nos existimet homo ut
ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.

2 Hic iam quæritur inter
dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.

3 Mihi autem pro minimo est, ut a vobis
iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;

4 nihil enim mihi conscius sum, sed non
in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!

5 Itaque nolite ante tempus quidquam
iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita
tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit
unicuique a Deo.

6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in
me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud:
« Ne supra quæ scripta sunt », ne unus pro
alio inflemini adversus alterum.

7 Quis enim te discernit? Quid autem
habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris,
quasi non acceperis?

8 Iam saturati estis, iam divites facti
estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos
vobiscum regnaremus.

9 Puto enim, Deus nos apostolos
novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum
facti sumus mundo et angelis et hominibus.

10 Nos stulti propter Christum, vos
autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos
gloriosi, nos autem ignobiles.

11 Usque in hanc horam et esurimus et
sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus

12 et laboramus operantes manibus
nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,

13 blasphemati obsecramus; tamquam
purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.

14 Non ut confundam vos, hæc scribo,
sed ut quasi filios meos carissimos moneam;

15 nam si decem milia pædagogorum
habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per
evangelium ego vos genui.

16 Rogo ergo vos: imitatores mei
estote!

17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est
filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat
vias meas, quæ sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia
doceo.

18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic
inflati sunt quidam;

19 veniam autem cito ad vos, si Dominus
voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed
virtutem;

20 non enim in sermone est regnum Dei
sed in virtute.

21 Quid vultis? In virga veniam ad vos
an in caritate et spiritu mansuetudinis?

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnino auditur inter vos fornicatio,
et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem
patris aliquis habeat.

2 Et vos inflati estis et non magis
luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus
fecit?

3 Ego quidem absens corpore, præsens
autem spiritu, iam iudicavi ut præsens eum, qui sic operatus
est,

4 in nomine Domini nostri Iesu,
congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri
Iesu,

5 tradere huiusmodi Satanæ in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.

6 Non bona gloriatio vestra. Nescitis
quia modicum fermentum totam massam corrumpit?

7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis
nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus
est Christus!

8 Itaque festa celebremus, non in
fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in
azymis sinceritatis et veritatis.

9 Scripsi vobis in epistula: Ne
commisceamini fornicariis.

10 Non utique fornicariis huius mundi
aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin
debueratis de hoc mundo exisse!

11 Nunc autem scripsi vobis non
commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus
aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum
eiusmodi nec cibum sumere.

12 Quid enim mihi de his, qui foris
sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis?

13 Nam eos, qui foris sunt, Deus
iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Audet aliquis vestrum habens
negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud
sanctos?

2 An nescitis quoniam sancti de mundo
iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis
minimis iudiciis?

3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus,
quanto magis sæcularia?

4 Sæcularia igitur iudicia si
habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite
ad iudicandum?

5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non
est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem
suum?

6 Sed frater cum fratre iudicio
contendit, et hoc apud infideles?

7 Iam quidem omnino defectio est vobis,
quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam
accipitis, quare non magis fraudem patimini?

8 Sed vos iniuriam facitis et
fraudatis, et hoc fratribus!

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei
non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis
servientes neque adulteri neque molles neque masculorum
concubitores

10 neque fures neque avari, non
ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.

11 Et hæc quidam fuistis. Sed abluti
estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine
Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!

12 « Omnia mihi
licent! ». Sed non omnia expediunt. « Omnia
mihi licent! ». Sed ego sub nullius redigar
potestate.

13 « Esca ventri, et venter
escis! ». Deus autem et hunc et has destruet. Corpus
autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;

14 Deus vero et Dominum suscitavit et
nos suscitabit per virtutem suam.

15 Nescitis quoniam corpora vestra
membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra
meretricis? Absit!

16 An nescitis quoniam, qui adhæret
meretrici, unum corpus est? « Erunt enim, inquit, duo in
carne una ».

17 Qui autem adhæret Domino, unus
Spiritus est.

18 Fugite fornicationem! Omne peccatum,
quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in
corpus suum peccat.

19 An nescitis quoniam corpus vestrum
templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo,
et non estis vestri?

20 Empti enim estis pretio! Glorificate
ergo Deum in corpore vestro.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 De quibus autem scripsistis, bonum
est homini mulierem non tangere;

2 propter fornicationes autem
unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum
habeat.

3 Uxori vir debitum reddat; similiter
autem et uxor viro.

4 Mulier sui corporis potestatem non
habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non
habet sed mulier.

5 Nolite fraudare invicem, nisi forte
ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in
idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

6 Hoc autem dico secundum indulgentiam,
non secundum imperium.

7 Volo autem omnes homines esse sicut
meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem
sic, alius vero sic.

8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum
est illis si sic maneant, sicut et ego;

9 quod si non se continent, nubant.
Melius est enim nubere quam uri.

10 His autem, qui matrimonio iuncti
sunt, præcipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non
discedere

11 — quod si discesserit, maneat
innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non
dimittere.

12 Ceteris autem ego dico, non Dominus:
Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare
cum illo, non dimittat illam;

13 et si qua mulier habet virum
infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat
virum.

14 Sanctificatus est enim vir infidelis
in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre.
Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.

15 Quod si infidelis discedit,
discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in
eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.

16 Quid enim scis, mulier, si virum
salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?

17 Nisi unicuique, sicut divisit
Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in
omnibus ecclesiis doceo.

18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non
adducat præputium! In præputio aliquis vocatus est? Non
circumcidatur!

19 Circumcisio nihil est, et præputium
nihil est, sed observatio mandatorum Dei.

20 Unusquisque, in qua vocatione
vocatus est, in ea permaneat.

21 Servus vocatus es? Non sit tibi
curæ; sed et si potes liber fieri, magis utere!

22 Qui enim in Domino vocatus est
servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est,
servus est Christi!

23 Pretio empti estis! Nolite fieri
servi hominum.

24 Unusquisque, in quo vocatus est,
fratres, in hoc maneat apud Deum.

25 De virginibus autem præceptum
Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam
consecutus a Domino, ut sim fidelis.

26 Existimo ergo hoc bonum esse propter
instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

27 Alligatus es uxori? Noli quærere
solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quærere uxorem.

28 Si autem acceperis uxorem, non
peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen
carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.

29 Hoc itaque dico, fratres, tempus
breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non
habentes sint,

30 et qui flent, tamquam non flentes,
et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non
possidentes,

31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam
non abutentes; præterit enim figura huius mundi.

32 Volo autem vos sine sollicitudine
esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quæ Domini sunt, quomodo
placeat Domino;

33 qui autem cum uxore est, sollicitus
est, quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori,

34 et divisus est. Et mulier innupta et
virgo cogitat, quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et
spiritu; quæ autem nupta est, cogitat, quæ sunt mundi, quomodo
placeat viro.

35 Porro hoc ad utilitatem vestram
dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et
ut assidue cum Domino sitis sine distractione.

36 Si quis autem turpem se videri
existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet
fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.

37 Qui autem statuit in corde suo
firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suæ
voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam,
bene faciet;

38 igitur et, qui matrimonio iungit
virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.

39 Mulier alligata est, quanto tempore
vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult
nubere, tantum in Domino.

40 Beatior autem erit, si sic
permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego
Spiritum Dei habeo.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 De idolothytis autem, scimus quia
omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero
ædificat.

2 Si quis se existimat scire aliquid,
nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;

3 si quis autem diligit Deum, hic
cognitus est ab eo.

4 De esu igitur idolothytorum, scimus
quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.

5 Nam et si sunt, qui dicantur dii sive
in cælo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini
multi,

6 nobis tamen unus Deus Pater, ex quo
omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem
omnia et nos per ipsum.

7 Sed non in omnibus est scientia;
quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum
manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.

8 Esca autem nos non commendat Deo;
neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus,
abundabimus.

9 Videte autem, ne forte hæc licentia
vestra offendiculum fiat infirmis.

10 Si enim quis viderit eum, qui habet
scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit
infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?

11 Peribit enim infirmus in tua
scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!

12 Sic autem peccantes in fratres et
percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

13 Quapropter si esca scandalizat
fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum
scandalizem.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Non sum liber? Non sum apostolus?
Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in
Domino?

2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen
vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

3 Mea defensio apud eos, qui me
interrogant, hæc est.

4 Numquid non habemus potestatem
manducandi et bibendi?

5 Numquid non habemus potestatem
sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres
Domini et Cephas?

6 Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem non operandi?

7 Quis militat suis stipendiis umquam?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit
gregem et de lacte gregis non manducat?

8 Numquid secundum hominem hæc dico?
An et lex hæc non dicit?

9 Scriptum est enim in Lege Moysis:
« Non alligabis os bovi trituranti ». Numquid
de bobus cura est Deo?

10 An propter nos utique dicit? Nam
propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare;
et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11 Si nos vobis spiritalia seminavimus,
magnum est, si nos carnalia vestra metamus?

12 Si alii potestatis vestræ
participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio
Christi.

13 Nescitis quoniam, qui sacra
operantur, quæ de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum
altari participantur?

14 Ita et Dominus ordinavit his, qui
evangelium annuntiant, de evangelio vivere.

15 Ego autem nullo horum usus sum. Non
scripsi autem hæc, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis
mori quam ut gloriam meam quis evacuet.

16 Nam si evangelizavero, non est mihi
gloria; necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est, si non
evangelizavero!

17 Si enim volens hoc ago, mercedem
habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18 Quæ est ergo merces mea? Ut
evangelium prædicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci, ut plures lucri facerem.

20 Et factus sum Iudæis tamquam
Iudæus, ut Iudæos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub
lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege
erant, lucri facerem;

21 his, qui sine lege erant, tamquam
sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem
Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;

22 factus sum infirmis infirmus, ut
infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique
facerem salvos.

23 Omnia autem facio propter
evangelium, ut comparticeps eius efficiar.

24 Nescitis quod hi, qui in stadio
currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic
currite, ut comprehendatis.

25 Omnis autem, qui in agone contendit,
ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam
accipiant, nos autem incorruptam.

26 Ego igitur sic curro non quasi in
incertum, sic pugno non quasiaerem verberans;

27 sed castigo corpus meum et in
servitutem redigo, ne forte, cum aliis prædicaverim, ipse reprobus
efficiar.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nolo enim vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare
transierunt

2 et omnes in Moyse baptizati sunt in
nube et in mari

3 et omnes eandem escam spiritalem
manducaverunt

4 et omnes eundem potum spiritalem
biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra;
petra autem erat Christus.

5 Sed non in pluribus eorum complacuit
sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.

6 Hæc autem figuræ fuerunt nostræ,
ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi
concupierunt.

7 Neque idolorum cultores efficiamini,
sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: « Sedit
populus manducare et bibere, et surrexerunt
ludere ».

8 Neque fornicemur, sicut quidam ex
ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.

9 Neque tentemus Christum, sicut quidam
eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam
eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.

11 Hæc autem in figura contingebant
illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines
sæculorum devenerunt.

12 Itaque, qui se existimat stare,
videat, ne cadat.

13 Tentatio vos non apprehendit nisi
humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id
quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut
possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite
ab idolorum cultura.

15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate,
quod dico:

16 Calix benedictionis, cui
benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis,
quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?

17 Quoniam unus panis, unum corpus
multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.

18 Videte Israel secundum carnem:
nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?

19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit
aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?

20 Sed, quæ immolant, dæmoniis
immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri
dæmoniis.

21 Non potestis calicem Domini bibere
et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse
et mensæ dæmoniorum.

22 An æmulamur Dominum? Numquid
fortiores illo sumus?

23 « Omnia
licent! ». Sed non omnia expediunt. « Omnia
licent! ». Sed non omnia ædificant.

24 Nemo, quod suum est, quærat, sed
quod alterius.

25 Omne, quod in macello venit,
manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;

26 Domini enim est terra, et plenitudo
eius.

27 Si quis vocat vos infidelium, et
vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil
interrogantes propter conscientiam.

28 Si quis autem vobis dixerit:
« Hoc immolaticium est idolis », nolite
manducare, propter illum, qui indicavit, et propter
conscientiam;

29 conscientiam autem dico non tuam
ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia
conscientia?

30 Si ego cum gratia participo, quid
blasphemor pro eo, quod gratias ago?

31 Sive ergo manducatis sive bibitis
sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.

32 Sine offensione estote Iudæis et
Græcis et ecclesiæ Dei,

33 sicut et ego per omnia omnibus
placeo, non quærens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut
salvi fiant.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
vel ad indicem capitulorum supra

1 Imitatores mei estote, sicut et
ego Christi.

2 Laudo autem vos quod omnia mei
memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas
tenetis.

3 Volo autem vos scire quod omnis viri
caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi
Deus.

4 Omnis vir orans aut prophetans velato
capite deturpat caput suum;

5 omnis autem mulier orans aut
prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim
atque si decalvetur.

6 Nam si non velatur mulier, et
tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari,
veletur.

7 Vir quidem non debet velare caput,
quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.

8 Non enim vir ex muliere est, sed
mulier ex viro;

9 etenim non est creatus vir propter
mulierem, sed mulier propter virum.

10 Ideo debet mulier potestatem habere
supra caput propter angelos.

11 Verumtamen neque mulier sine viro,
neque vir sine muliere in Domino;

12 nam sicut mulier de viro, ita et vir
per mulierem, omnia autem ex Deo.

13 In vobis ipsi iudicate: Decet
mulierem non velatam orare Deum?

14 Nec ipsa natura docet vos quod vir
quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;

15 mulier vero, si comam nutriat,
gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.

16 Si quis autem videtur contentiosus
esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiæ Dei.

17 Hoc autem præcipio, non laudans
quod non in melius sed in deterius convenitis.

18 Primum quidem convenientibus vobis
in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.

19 Nam oportet et hæreses inter vos
esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.

20 Convenientibus ergo vobis in unum,
non est dominicam cenam manducare;

21 unusquisque enim suam cenam
præsumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius
est.

22 Numquid domos non habetis ad
manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et
confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In
hoc non laudo!

23 Ego enim accepi a Domino, quod et
tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur,
accepit panem

24 et gratias agens fregit et dixit:
« Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in
meam commemorationem »;

25 similiter et calicem, postquam
cenatum est, dicens: « Hic calix novum testamentum est
in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam
commemorationem ».

26 Quotiescumque enim manducabitis
panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec
veniat.

27 Itaque, quicumque manducaverit panem
vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis
Domini.

28 Probet autem seipsum homo, et sic de
pane illo edat et de calice bibat;

29 qui enim manducat et bibit, iudicium
sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.

30 Ideo inter vos multi infirmi et
imbecilles et dormiunt multi.

31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus,
non utique iudicaremur;

32 dum iudicamur autem, a Domino
corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur

33 Itaque, fratres mei, cum convenitis
ad manducandum, invicem exspectate.

34 Si quis esurit, domi manducet, ut
non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero,
disponam.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 De spiritalibus autem, fratres,
nolo vos ignorare.

2 Scitis quoniam, cum gentes essetis,
ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.

3 Ideo notum vobis facio quod nemo in
Spiritu Dei loquens dicit: « Anathema
Iesus! »; et nemo potest dicere: « Dominus
Iesus », nisi in Spiritu Sancto.

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem
autem Spiritus;

5 et divisiones ministrationum sunt,
idem autem Dominus;

6 et divisiones operationum sunt, idem
vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.

7 Unicuique autem datur manifestatio
Spiritus ad utilitatem.

8 Alii quidem per Spiritum datur sermo
sapientiæ, alii autem sermo scientiæ secundum eundem
Spiritum,

9 alteri fides in eodem Spiritu, alii
donationes sanitatum in uno Spiritu,

10 alii operationes virtutum, alii
prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii
interpretatio linguarum;

11 hæc autem omnia operatur unus et
idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12 Sicut enim corpus unum est et membra
habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum
corpus sunt, ita et Christus;

13 etenim in uno Spiritu omnes nos in
unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi
sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.

14 Nam et corpus non est unum membrum
sed multa.

15 Si dixerit pes: «Non sum
manus, non sum de corpore », non ideo non est de
corpore;

16 et si dixerit auris:
« Non sum oculus, non sum de corpore », non
ideo non est de corpore.

17 Si totum corpus oculus est, ubi
auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?

18 Nunc autem posuit Deus membra,
unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum,
ubi corpus?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum
autem corpus.

21 Non potest dicere oculus manui:
« Non es mihi necessaria! »; aut iterum caput
pedibus: « Non estis mihi necessarii! ».

22 Sed multo magis, quæ videntur
membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;

23 et, quæ putamus ignobiliora membra
esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quæ
inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,

24 honesta autem nostra nullius egent.
Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo
honorem,

25 ut non sit schisma in corpore, sed
idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26 Et sive patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum,
congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi et
membra ex parte.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in
ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores,
deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes,
gubernationes, genera linguarum.

29 Numquid omnes apostoli? Numquid
omnes prophetæ? Numquid omnes doctores? Numquid omnes
virtutes?

30 Numquid omnes donationes habent
curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes
interpretantur?

31 Æmulamini autem charismata maiora.
Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Si linguis hominum loquar et
angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans
aut cymbalum tinniens.

2 Et si habuero prophetiam et noverim
mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita
ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

3 Et si distribuero in cibos omnes
facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem
autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est
caritas, non æmulatur, non agit superbe, non inflatur,

5 non est ambitiosa, non quærit, quæ
sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

6 non gaudet super iniquitatem,
congaudet autem veritati;

7 omnia suffert, omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet.

8 Caritas numquam excidit. Sive
prophetiæ, evacuabuntur; sive linguæ, cessabunt; sive scientia,
destruetur.

9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte
prophetamus;

10 cum autem venerit, quod perfectum
est, evacuabitur, quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut
parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando
factus sum vir, evacuavi, quæ erant parvuli.

12 Videmus enim nunc per speculum in
ænigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc
autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manet fides, spes,
caritas, tria hæc; maior autem ex his est caritas.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Sectamini caritatem, æmulamini
spiritalia, magis autem, ut prophetetis.

2 Qui enim loquitur lingua, non
hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur
mysteria.

3 Qui autem prophetat, hominibus
loquitur ædificationem et exhortationem et consolationes.

4 Qui loquitur lingua, semetipsum
ædificat; qui autem prophetat, ecclesiam ædificat.

5 Volo autem omnes vos loqui linguis,
magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui
loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia
ædificationem accipiat.

6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos
linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in
revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?

7 Tamen, quæ sine anima sunt vocem
dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum
dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod
citharizatur?

8 Etenim si incertam vocem det tuba,
quis parabit se ad bellum?

9 Ita et vos per linguam nisi
manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur?
Eritis enim in aera loquentes.

10 Tam multa, ut puta, genera linguarum
sunt in mundo, et nihil sine voce est.

11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero
ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.

12 Sic et vos, quoniam æmulatores
estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite, ut
abundetis.

13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret,
ut interpretetur.

14 Nam si orem lingua, spiritus meus
orat, mens autem mea sine fructu est.

15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo
et mente; psallam spiritu, psallam et mente.

16 Ceterum si benedixeris in spiritu,
qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet
« Amen! » super tuam benedictionem, quoniam
quid dicas nescit?

17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed
alter non ædificatur.

18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum
magis linguis loquor;

19 sed in ecclesia volo quinque verba
sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in
lingua.

20 Fratres, nolite pueri effici
sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti
estote.

21 In lege scriptum est:
« In aliis linguis et in labiis aliorum
loquar populo huic,
et nec sic exaudient me »,
dicit Dominus.

22 Itaque linguæ in signum sunt non
fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed
fidelibus.

23 Si ergo conveniat universa ecclesia
in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ aut
infideles, nonne dicent quod insanitis?

24 Si autem omnes prophetent, intret
autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus,

25 occulta cordis eius manifesta fiunt;
et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians:
« Vere Deus in vobis est! ».

26 Quid ergo est, fratres? Cum
convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim
habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad
ædificationem fiant.

27 Sive lingua quis loquitur, secundum
duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;

28 si autem non fuerit interpres,
taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.

29 Prophetæ duo aut tres dicant, et
ceteri diiudicent;

30 quod si alii revelatum fuerit
sedenti, prior taceat.

31 Potestis enim omnes per singulos
prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur;

32 et spiritus prophetarum prophetis
subiecti sunt;

33 non enim est dissensionis Deus sed
pacis.
Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,

34 mulieres in ecclesiis taceant, non
enim permittitur eis loqui; sed subditæ sint, sicut et Lex
dicit.

35 Si quid autem volunt discere, domi
viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in
ecclesia.

36 An a vobis verbum Dei processit aut
in vos solos pervenit?

37 Si quis videtur propheta esse aut
spiritalis, cognoscat, quæ scribo vobis, quia Domini est mandatum.
38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.

39 Itaque, fratres mei, æmulamini
prophetare et loqui linguis nolite prohibere;

40 omnia autem honeste et secundum
ordinem fiant.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58
vel ad indicem capitulorum supra

1 Notum autem vobis facio, fratres,
evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et
statis,

2 per quod et salvamini, qua ratione
evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!

3 Tradidi enim vobis in primis, quod et
accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum
Scripturas

4 et quia sepultus est et quia
suscitatus est tertia die secundum Scripturas

5 et quia visus est Cephæ et post hæc
Duodecim;

6 deinde visus est plus quam quingentis
fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem
dormierunt;

7 deinde visus est Iacobo, deinde
apostolis omnibus;

8 novissime autem omnium, tamquam
abortivo, visus est et mihi.

9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui
non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam
Dei;

10 gratia autem Dei sum id, quod sum,
et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus
laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.

11 Igitur sive ego sive illi, sic
prædicamus, et sic credidistis.

12 Si autem Christus prædicatur quod
suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam
resurrectio mortuorum non est?

13 Si autem resurrectio mortuorum non
est, neque Christus suscitatus est!

14 Si autem Christus non suscitatus
est, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides
vestra;

15 invenimur autem et falsi testes Dei,
quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit
Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.

16 Nam si mortui non resurgunt, neque
Christus resurrexit;

17 quod si Christus non resurrexit,
stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris.

18 Ergo et, qui dormierunt in Christo,
perierunt.

19 Si in hac vita tantum in Christo
sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20 Nunc autem Christus resurrexit a
mortuis, primitiæ dormientium.

21 Quoniam enim per hominem mors, et
per hominem resurrectio mortuorum:

22 sicut enim in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23 Unusquisque autem in suo ordine:
primitiæ Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu
eius;

24 deinde finis, cum tradiderit regnum
Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem
et virtutem.

25 Oportet autem illum regnare, donec
ponat omnes inimicos sub pedibus eius.

26 Novissima autem inimica destruetur
mors;

27 omnia enim subiecit sub pedibus
eius. Cum autem dicat: «Omnia subiecta sunt», sine
dubio præter eum, qui subiecit ei omnia.

28 Cum autem subiecta fuerint illi
omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit
omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29 Alioquin quid facient, qui
baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et
baptizantur pro illis?

30 Ut quid et nos periclitamur omni
hora?

31 Cotidie morior, utique per vestram
gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino
nostro!

32 Si secundum hominem ad bestias
pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt,
manducemus et bibamus, cras enim moriemur.

33 Noli te seduci:
« Corrumpunt mores bonos colloquia
mala ».

34 Evigilate iuste et nolite peccare!
Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis
loquor.

35 Sed dicet aliquis:
« Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore
veniunt? ».

36 Insipiens! Tu, quod seminas, non
vivificatur, nisi prius moriatur;

37 et, quod seminas, non corpus, quod
futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius
ceterorum.

38 Deus autem dat illi corpus sicut
voluit, et unicuique seminum proprium corpus.

39 Non omnis caro eadem caro, sed alia
hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem
piscium.

40 Et corpora cælestia et corpora
terrestria, sed alia quidem cælestium gloria, alia autem
terrestrium.

41 Alia claritas solis, alia claritas
lunæ et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in
claritate.

42 Sic et resurrectio mortuorum:
seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;

43 seminatur in ignobilitate, resurgit
in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;

44 seminatur corpus animale, resurgit
corpus spiritale.
Si est corpus animale, est et spiritale.

45 Sic et scriptum est:
« Factus est primus homo Adam in animam
viventem »; novissimus Adam in Spiritum
vivificantem.

46 Sed non prius, quod spiritale est,
sed quod animale est; deinde quod spiritale.

47 Primus homo de terra terrenus,
secundus homo de cælo.

48 Qualis terrenus, tales et terreni,
et qualis cælestis, tales et cælestes;

49 et sicut portavimus imaginem
terreni, portabimus et imaginem cælestis.

50 Hoc autem dico, fratres, quoniam
caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio
incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes
quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,

52 in momento, in ictu oculi, in
novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et
nos immutabimur.

53 Oportet enim corruptibile hoc
induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.

54 Cum autem corruptibile hoc induerit
incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet
sermo, qui scriptus est: « Absorpta est mors in
victoria.

55 Ubi est, mors, victoria tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? ».

56 Stimulus autem mortis peccatum est,
virtus vero peccati lex.

57 Deo autem gratias, qui dedit nobis
victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.

58 Itaque, fratres mei dilecti,
stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper,
scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 De collectis autem, quæ fiunt in
sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2 Per primam sabbati unusquisque
vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum
venero, tunc collectæ fiant.

3 Cum autem præsens fuero, quos
probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in
Ierusalem;

4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam,
mecum ibunt.

5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam
pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;

6 apud vos autem forsitan manebo vel
etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.

7 Nolo enim vos modo in transitu
videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si
Dominus permiserit.

8 Permanebo autem Ephesi usque ad
Pentecosten;

9 ostium enim mihi apertum est magnum
et efficax, et adversarii multi.

10 Si autem venerit Timotheus, videte,
ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et
ego;

11 ne quis ergo illum spernat. Deducite
autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum
fratribus.

12 De Apollo autem fratre, multum
rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit
voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum
fuerit.

13 Vigilate, state in fide, viriliter
agite, confortamini;

14 omnia vestra in caritate fiant.

15 Obsecro autem vos, fratres: nostis
domum Stephanæ, quoniam sunt primitiæ Achaiæ et in ministerium
sanctorum ordinaverunt seipsos;

16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et
omni cooperanti et laboranti.

17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ
et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi
suppleverunt;

18 refecerunt enim et meum spiritum et
vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.

19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ.
Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua
ecclesia.

20 Salutant vos fratres omnes. Salutate
invicem in osculo sancto.

21 Salutatio mea manu Pauli.

22 Si quis non amat Dominum, sit
anathema. Marana tha!

23 Gratia Domini Iesu vobiscum.

24 Caritas mea cum omnibus vobis in
Christo Iesu.

Epistula ad Romanos

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

1 Paulus servus Christi Iesu,
vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,

2 quod ante promiserat per prophetas
suos in Scripturis sanctis

3 de Filio suo, qui factus est ex
semine David secundum carnem,

4 qui constitutus est Filius Dei in
virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,

5 per quem accepimus gratiam et
apostolatum ad obœditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine
eius,

6 in quibus estis et vos vocati Iesu
Christi,

7 omnibus, qui sunt Romæ dilectis Dei,
vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo.

8 Primum quidem gratias ago Deo meo per
Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in
universo mundo;

9 testis enim mihi est Deus, cui servio
in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione
memoriam vestri faciam

10 semper in orationibus meis
obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in
voluntate Dei veniendi ad vos.

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid
impertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos,

12 id est una vobiscum consolari per
eam, quæ invicem est, fidem vestram atque meam.

13 Nolo autem vos ignorare, fratres,
quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut
aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris
gentibus.

14 Græcis ac barbaris, sapientibus et
insipientibus debitor sum.

15 Itaque, quod in me est, promptus sum
et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

16 Non enim erubesco evangelium: virtus
enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum et Græco.

17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex
fide in fidem, sicut scriptum est: « Iustus autem ex
fide vivet ».

18 Revelatur enim ira Dei de cælo
super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in
iniustitia detinent,

19 quia, quod noscibile est Dei,
manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.

20 Invisibilia enim ipsius a creatura
mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna
eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;

21 quia, cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.

22 Dicentes se esse sapientes, stulti
facti sunt,

23 et mutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis
et volucrum et quadrupedum et serpentium.

24 Propter quod tradidit illos Deus in
concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant
corpora sua in semetipsis,

25 qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori,
qui est benedictus in sæcula. Amen.

26 Propterea tradidit illos Deus in
passiones ignominiæ. Nam et feminæ eorum immutaverunt naturalem
usum in eum, qui est contra naturam;

27 similiter et masculi, relicto
naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem,
masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam
oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.

28 Et sicut non probaverunt Deum habere
in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quæ
non conveniunt,

29 repletos omni iniquitate, malitia,
avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo,
malignitate, susurrones,

30 detractores, Deo odibiles,
contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non
obœdientes,

31 insipientes, incompositos, sine
affectione, sine misericordia.

32 Qui cum iudicium Dei cognovissent,
quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt,
sed et consentiunt facientibus.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Propter quod inexcusabilis es, o
homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum
condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.

2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est
secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

3 Existimas autem hoc, o homo, qui
iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies
iudicium Dei?

4 An divitias benignitatis eius et
patientiæ et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas
Dei ad pænitentiam te adducit?

5 Secundum duritiam autem tuam et
impænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis
iusti iudicii Dei,

6 qui reddet unicuique secundum opera
eius:

7 his quidem, qui secundum patientiam
boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam
æternam;

8 his autem, qui ex contentione et non
obœdiunt veritati, obœdiunt autem iniquitati, ira et
indignatio.

9 Tribulatio et angustia in omnem
animam hominis operantis malum, Iudæi primum et Græci;

10 gloria autem et honor et pax omni
operanti bonum, Iudæo primum et Græco.

11 Non est enim personarum acceptio
apud Deum!

12 Quicumque enim sine lege
peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege
peccaverunt, per legem iudicabuntur.

13 Non enim auditores legis iusti sunt
apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

14 Cum enim gentes, quæ legem non
habent, naturaliter, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non
habentes ipsi sibi sunt lex;

15 qui ostendunt opus legis scriptum in
cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia
ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam
defendentibus,

16 in die, cum iudicabit Deus occulta
hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.

17 Si autem tu Iudæus cognominaris et
requiescis in lege et gloriaris in Deo,

18 et nosti Voluntatem et discernis
potiora instructus per legem,

19 et confidis teipsum ducem esse
cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

20 eruditorem insipientium, magistrum
infantium, habentem formam scientiæ et veritatis in lege.

21 Qui ergo alium doces, teipsum non
doces? Qui prædicas non furandum, furaris?

22 Qui dicis non mœchandum, mœcharis?
Qui abominaris idola, templa spolias?

23 Qui in lege gloriaris, per
prævaricationem legis Deum inhonoras?

24 « Nomen enim Dei propter
vos blasphematur inter gentes », sicut scriptum est.

25 Circumcisio quidem prodest, si legem
observes; si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua
præputium facta est.

26 Si igitur præputium iustitias legis
custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem
reputabitur?

27 Et iudicabit, quod ex natura est
præputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem
prævaricator legis es.

28 Non enim qui manifesto Iudæus est,
neque quæ manifesto in carne circumcisio,

29 sed qui in abscondito Iudæus est,
et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex
hominibus sed ex Deo est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo amplius est Iudæo, aut
quæ utilitas circumcisionis?

2 Multum per omnem modum. Primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.

3 Quid enim, si quidam non crediderunt?
Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?

4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis
autem homo mendax, sicut scriptum est: « Ut iustificeris
in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ».

5 Si autem iniustitia nostra iustitiam
Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert
iram? Secundum hominem dico.

6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit
Deus mundum?

7 Si enim veritas Dei in meo mendacio
abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator
iudicor?

8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut
aiunt quidam nos dicere: « Faciamus mala, ut veniant
bona »? Quorum damnatio iusta est.

9 Quid igitur? Præcellimus eos?
Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudæos et Græcos omnes sub
peccato esse,

10 sicut scriptum est:
« Non est iustus quisquam,

11 non est intellegens, non est
requirens Deum.

12 Omnes declinaverunt, simul inutiles
facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13 Sepulcrum patens est guttur
eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,

14 quorum os maledictione et
amaritudine plenum est;

15 veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem,

16 contritio et infelicitas in viis
eorum,

17 et viam pacis non cognoverunt.

18 Non est timor Dei ante oculos
eorum ».

19 Scimus autem quoniam, quæcumque lex
loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur,
et obnoxius fiat omnis mundus Deo;

20 quia ex operibus legis non
iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio
peccati.

21 Nunc autem sine lege iustitia Dei
manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,

22 iustitia autem Dei per fidem Iesu
Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:

23 omnes enim peccaverunt et egent
gloria Dei,

24 iustificati gratis per gratiam
ipsius per redemptionem, quæ est in Christo Iesu;

25 quem proposuit Deus propitiatorium
per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ, cum
prætermisisset præcedentia delicta

26 in sustentatione Dei, ad ostensionem
iustitiæ eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans
eum, qui ex fide est Iesu.

27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est.
Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.

28 Arbitramur enim iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.

29 An Iudæorum Deus tantum? Nonne et
gentium? Immo et gentium,

30 quoniam quidem unus Deus, qui
iustificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem.

31 Legem ergo destruimus per fidem?
Absit, sed legem statuimus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo dicemus invenisse
Abraham progenitorem nostrum secundum carnem?

2 Si enim Abraham ex operibus
iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.

3 Quid enim Scriptura dicit?
« Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam ».

4 Ei autem, qui operatur, merces non
reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;

5 ei vero, qui non operatur, sed credit
in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad
iustitiam,

6 sicut et David dicit beatitudinem
hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:

7 « Beati, quorum remissæ
sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.

8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus
peccatum ».

9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione
an etiam in præputio? Dicimus enim: « Reputata est
Abrahæ fides ad iustitiam ».

10 Quomodo ergo reputata est? In
circumcisione an in præputio? Non in circumcisione sed in
præputio:

11 et signum accepit circumcisionis,
signaculum iustitiæ fidei, quæ fuit in præputio, ut esset pater
omnium credentium per præputium, ut reputetur illis iustitia,

12 et pater circumcisionis his non
tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia
eius, quæ fuit in præputio, fidei patris nostri Abrahæ.

13 Non enim per legem promissio Abrahæ
aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;

14 si enim qui ex lege heredes sunt,
exinanita est fides, et abolita est promissio.

15 Lex enim iram operatur; ubi autem
non est lex, nec prævaricatio.

16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam,
ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum,
sed et ei, qui ex fide est Abrahæ — qui est pater omnium
nostrum,

17 sicut scriptum est:
« Patrem multarum gentium posui te » —,
ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quæ
non sunt, quasi sint;

18 qui contra spem in spe credidit, ut
fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est:
« Sic erit semen tuum ».

19 Et non infirmatus fide consideravit
corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et
emortuam vulvam Saræ;

20 in repromissione autem Dei non
hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam
Deo,

21 et plenissime sciens quia, quod
promisit, potens est et facere.

22 Ideo et reputatum est illi ad
iustitiam.

23 Non est autem scriptum tantum
propter ipsum: reputatum est illi,

24 sed et propter nos, quibus
reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum
nostrum a mortuis,

25 qui traditus est propter delicta
nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iustificati igitur ex fide, pacem
habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum,

2 per quem et accessum habemus fide in
gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ Dei.

3 Non solum autem, sed et gloriamur in
tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

4 patientia autem probationem, probatio
vero spem;

5 spes autem non confundit, quia
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,
qui datus est nobis.

6 Adhuc enim Christus, cum adhuc
infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.

7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam
pro bono forsitan quis et audeat mori.

8 Commendat autem suam caritatem Deus
in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis
mortuus est.

9 Multo igitur magis iustificati nunc
in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!

10 Si enim, cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis
reconciliati salvi erimus in vita ipsius;

11 non solum autem, sed et gloriamur in
Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc
reconciliationem accepimus.

12 Propterea, sicut per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in
omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.

13 Usque ad legem enim peccatum erat in
mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,

14 sed regnavit mors ab Adam usque ad
Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine
prævaricationis Adæ, qui est figura futuri.

15 Sed non sicut delictum, ita et
donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia
Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos
abundavit.

16 Et non sicut per unum, qui peccavit,
ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem
ex multis delictis in iustificationem.

17 Si enim unius delicto mors regnavit
per unum, multo magis, qui abundantiam gratiæ et donationis
iustitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.

18 Igitur sicut per unius delictum in
omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in
omnes homines in iustificationem vitæ;

19 sicut enim per inobœdientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius
obœditionem iusti constituentur multi.

20 Lex autem subintravit, ut abundaret
delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,

21 ut sicut regnavit peccatum in morte,
ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam per Iesum
Christum Dominum nostrum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quid ergo dicemus? Permanebimus in
peccato, ut gratia abundet?

2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato,
quomodo adhuc vivemus in illo?

3 An ignoratis quia, quicumque
baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati
sumus?

4 Consepulti ergo sumus cum illo per
baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a
mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ
ambulemus.

5 Si enim complantati facti sumus
similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;

6 hoc scientes quia vetus homo noster
simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non
serviamus peccato.

7 Qui enim mortuus est, iustificatus
est a peccato.

8 Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul etiam vivemus cum eo;

9 scientes quod Christus suscitatus ex
mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.

10 Quod enim mortuus est, peccato
mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.

11 Ita et vos existimate vos mortuos
quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

12 Non ergo regnet peccatum in vestro
mortali corpore, ut obœdiatis concupiscentiis eius,

13 neque exhibeatis membra vestra arma
iniustitiæ peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis
viventes et membra vestra arma iustitiæ Deo.

14 Peccatum enim vobis non dominabitur;
non enim sub lege estis sed sub gratia.

15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non
sumus sub lege sed sub gratia? Absit!

16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos
servos ad obœdientiam, servi estis eius, cui obœditis, sive
peccati ad mortem, sive obœditionis ad iustitiam?

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi
peccati, obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam
traditi estis,

18 liberati autem a peccato servi facti
estis iustitiæ.

19 Humanum dico propter infirmitatem
carnis vestræ. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia
immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra
vestra servientia iustitiæ ad sanctificationem.

20 Cum enim servi essetis peccati,
liberi eratis iustitiæ.

21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in
quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!

22 Nunc vero liberati a peccato, servi
autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem
vero vitam æternam!

23 Stipendia enim peccati mors, donum
autem Dei vita æterna in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 An ignoratis, fratres —
scientibus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur,
quanto tempore vivit?

2 Nam quæ sub viro est mulier, viventi
viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a
lege viri.

3 Igitur, vivente viro, vocabitur
adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir,
libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius
viri.

4 Itaque, fratres mei, et vos
mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius
qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.

5 Cum enim essemus in carne, passiones
peccatorum, quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut
fructificarent morti;

6 nunc autem soluti sumus a lege,
mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate
Spiritus et non in vetustate litteræ.

7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est?
Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam
concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: « Non
concupisces ».

8 Occasione autem accepta, peccatum per
mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim
peccatum mortuum erat.

9 Ego autem vivebam sine lege
aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,

10 ego autem mortuus sum; et inventum
est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;

11 nam peccatum, occasione accepta, per
mandatum seduxit me et per illud occidit.

12 Itaque lex quidem sancta, et
mandatum sanctum et iustum et bonum.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est
mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi
operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per
mandatum.

14 Scimus enim quod lex spiritalis est;
ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.

15 Quod enim operor, non intellego; non
enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.

16 Si autem, quod nolo, illud facio,
consentio legi quoniam bona.

17 Nunc autem iam non ego operor illud,
sed, quod habitat in me, peccatum.

18 Scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem
bonum, non!

19 Non enim, quod volo bonum, facio,
sed, quod nolo malum, hoc ago.

20 Si autem, quod nolo, illud facio,
iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

21 Invenio igitur hanc legem volenti
mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.

22 Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem;

23 video autem aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege
peccati, quæ est in membris meis.

24 Infelix ego homo! Quis me liberabit
de corpore mortis huius?

25 Gratias autem Deo per Iesum Christum
Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nihil ergo nunc damnationis est
his, qui sunt in Christo Iesu;

2 lex enim Spiritus vitæ in Christo
Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

3 Nam, quod impossibile erat legi, in
quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in
similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in
carne,

4 ut iustitia legis impleretur in
nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.

5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ
carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quæ sunt
Spiritus.

6 Nam sapientia carnis mors, sapientia
autem Spiritus vita et pax;

7 quoniam sapientia carnis inimicitia
est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.

8 Qui autem in carne sunt, Deo placere
non possunt.

9 Vos autem in carne non estis sed in
Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

10 Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita
propter iustitiam.

11 Quod si Spiritus eius, qui
suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit
Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per
inhabitantem Spiritum suum in vobis.

12 Ergo, fratres, debitores sumus non
carni, ut secundum carnem vivamus.

13 Si enim secundum carnem vixeritis,
moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis,
vivetis.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur,
hi filii Dei sunt.

15 Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus: « Abba,
Pater! ».

16 Ipse Spiritus testimonium reddit una
cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.

17 Si autem filii, et heredes: heredes
quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et
conglorificemur.

18 Existimo enim quod non sunt
condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ
revelanda est in nobis.

19 Nam exspectatio creaturæ
revelationem filiorum Dei exspectat;

20 vanitati enim creatura subiecta est,
non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,

21 quia et ipsa creatura liberabitur a
servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.

22 Scimus enim quod omnis creatura
congemiscit et comparturit usque adhuc;

23 non solum autem, sed et nos ipsi
primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem
filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

24 Spe enim salvi facti sumus; spes
autem, quæ videtur, non est spes; nam, quod videt, quis
sperat?

25 Si autem, quod non videmus,
speramus, per patientiam exspectamus.

26 Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed
ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

27 qui autem scrutatur corda, scit quid
desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum
vocati sunt.

29 Nam, quos præscivit, et
prædestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus;

30 quos autem prædestinavit, hos et
vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem
iustificavit, illos et glorificavit.

31 Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus
pro nobis, quis contra nos?

32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia
nobis donabit?

33 Quis accusabit adversus electos Dei?
Deus, qui iustificat?

34 Quis est qui condemnet? Christus
Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad
dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?

35 Quis nos separabit a caritate
Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas
an periculum an gladius?

36 Sicut scriptum est:
« Propter te mortificamur tota die,
æstimati sumus ut oves occisionis ».

37 Sed in his omnibus supervincimus per
eum, qui dilexit nos.

38 Certus sum enim quia neque mors
neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque
futura neque virtutes

39 neque altitudo neque profundum neque
alia quælibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quæ
est in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Veritatem dico in Christo, non
mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu
Sancto,

2 quoniam tristitia est mihi magna, et
continuus dolor cordi meo.

3 Optarem enim ipse ego anathema esse a
Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,

4 qui sunt Israelitæ, quorum adoptio
est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et
promissiones,

5 quorum sunt patres, et ex quibus
Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in
sæcula. Amen.

6 Non autem quod exciderit verbum Dei.
Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;

7 neque quia semen sunt Abrahæ, omnes
filii, sed: « In Isaac vocabitur tibi
semen ».

8 Id est, non qui filii carnis, hi
filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur semen;

9 promissionis enim verbum hoc est:
« Secundum hoc tempus veniam, et erit Saræ
filius ».

10 Non solum autem, sed et Rebecca ex
uno concubitum habens, Isaac patre nostro;

11 cum enim nondum nati fuissent aut
aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum
Dei maneret,

12 non ex operibus sed ex vocante
dictum est ei: « Maior serviet minori »;

13 sicut scriptum est:
« Iacob dilexi, Esau autem odio habui ».

14 Quid ergo dicemus? Numquid
iniustitia apud Deum? Absit!

15 Moysi enim dicit:
« Miserebor, cuius misereor, et misericordiam præstabo,
cui misericordiam præsto ».

16 Igitur non volentis neque currentis
sed miserentis Dei.

17 Dicit enim Scriptura pharaoni:
« In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem
meam, et ut annuntietur nomen meum in universa
terra ».

18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem
vult, indurat.

19 Dices itaque mihi: « Quid
ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis
restitit? ».

20 O homo, sed tu quis es, qui
respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit:
« Quid me fecisti sic? ».

21 An non habet potestatem figulus luti
ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in
ignominiam?

22 Quod si volens Deus ostendere iram
et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa
iræ aptata in interitum;

23 et ut ostenderet divitias gloriæ
suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam,

24 quos et vocavit nos non solum ex
Iudæis sed etiam ex gentibus?

25 Sicut et in Osee dicit:
« Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.

26 Et erit: in loco, ubi dictum est
eis:
«Non plebs mea vos»,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ».

27 Isaias autem clamat pro Israel:
« Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris,
reliquiæ salvæ fient.

28 Verbum enim consummans et brevians
faciet Dominus super terram ».

29 Et sicut prædixit Isaias:
« Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ».

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ
non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam
autem, quæ ex fide est;

31 Israel vero sectans legem iustitiæ
in legem non pervenit.

32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex
operibus; offenderunt in lapidem offensionis,

33 sicut scriptum est:
« Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram
scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres, voluntas quidem cordis
mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.

2 Testimonium enim perhibeo illis quod
æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam;

3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam
iustitiam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti;

4 finis enim legis Christus ad
iustitiam omni credenti.

5 Moyses enim scribit de iustitia, quæ
ex lege est: « Qui fecerit homo, vivet in
eis ».

6 Quæ autem ex fide est iustitia, sic
dicit: « Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in
cælum?», id est Christum deducere;

7 aut: « Quis descendet in
abyssum? », hoc est Christum ex mortuis revocare.

8 Sed quid dicit? « Prope te
est verbum, in ore tuo et in corde tuo »; hoc est verbum
fidei, quod prædicamus.

9 Quia si confitearis in ore tuo:
« Dominum Iesum! », et in corde tuo
credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.

10 Corde enim creditur ad iustitiam,
ore autem confessio fit in salutem.

11 Dicit enim Scriptura:
« Omnis, qui credit in illo, non
confundetur ».

12 Non enim est distinctio Iudæi et
Græci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant
illum:

13 Omnis enim, quicumque invocaverit
nomen Domini, salvus erit.

14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non
crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo
autem audient sine prædicante?

15 Quomodo vero prædicabunt nisi
mittantur? Sicut scriptum est:
« Quam speciosi pedes evangelizantium
bona ».

16 Sed non omnes obœdierunt evangelio;
Isaias enim dicit:
« Domine, quis credidit auditui
nostro? ».

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem
per verbum Christi.

18 Sed dico: Numquid non audierunt?
Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.

19 Sed dico: Numquid Israel non
cognovit? Primus Moyses dicit:
« Ego ad æmulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ».

20 Isaias autem audet et dicit:
« Inventus sum in non quærentibus me; palam apparui
his, qui me non interrogabant ».

21 Ad Israel autem dicit:
« Tota die expandi manus meas ad populum non credentem
et contradicentem ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dico ergo: Numquid repulit Deus
populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham,
tribu Beniamin.

2 Non reppulit Deus plebem suam, quam
præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum
interpellat Deum adversus Israel:

3 « Domine, prophetas tuos
occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et
quærunt animam meam ».

4 Sed quid dicit illi responsum
divinum?
« Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt
genu Baal ».

5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ
secundum electionem gratiæ factæ sunt. 6 Si autem gratia, iam non
ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.

7 Quid ergo? Quod quærit Israel, hoc
non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero
excæcati sunt,

8 sicut scriptum est:
« Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ».

9 Et David dicit:
« Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.

10 Obscurentur oculi eorum, ne
videant,
et dorsum illorum semper incurva! ».

11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt,
ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad
æmulationem adducantur.

12 Quod si casus illorum divitiæ sunt
mundi, et deminutio eorum divitiæ gentium, quanto magis plenitudo
eorum!

13 Vobis autem dico gentibus: Quantum
quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,

14 si quo modo ad æmulandum provocem
carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.

15 Si enim amissio eorum reconciliatio
est mundi, quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?

16 Quod si primitiæ sanctæ sunt, et
massa; et si radix sancta, et rami.

17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt,
tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius
radicis pinguedinis olivæ factus es,

18 noli gloriari adversus ramos; quod
si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.

19 Dices ergo: « Fracti sunt
rami, ut ego inserar ».

20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu
autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:

21 si enim Deus naturalibus ramis non
pepercit, ne forte nec tibi parcat.

22 Vide ergo bonitatem et severitatem
Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem
bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu
excideris.

23 Sed et illi, si non permanserint in
incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere
illos!

24 Nam si tu ex naturali excisus es
oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto
magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suæ olivæ.

25 Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cæcitas ex
parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israel salvus fiet,
sicut scriptum est:
« Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;

27 et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ».

28 Secundum evangelium quidem inimici
propter vos, secundum electionem autem carissimi propter
patres;

29 sine pænitentia enim sunt dona et
vocatio Dei!

30 Sicut enim aliquando vos non
credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter
illorum incredulitatem,

31 ita et isti nunc non crediderunt
propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam
consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnes in
incredulitatem, ut omnium misereatur!

33 O altitudo divitiarum et sapientiæ
et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et
investigabiles viæ eius!

34 Quis enim cognovit sensum
Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?

35 Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?

36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in
ipsum omnia. Ipsi gloria in sæcula. Amen.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Obsecro itaque vos, fratres, per
misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem,
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;

2 et nolite conformari huic sæculo,
sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit
voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

3 Dico enim per gratiam, quæ data est
mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet
sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit
mensuram fidei.

4 Sicut enim in uno corpore multa
membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,

5 ita multi unum corpus sumus in
Christo, singuli autem alter alterius membra.

6 Habentes autem donationes secundum
gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam,
secundum rationem fidei;

7 sive ministerium, in ministrando;
sive qui docet, in doctrina;

8 sive qui exhortatur, in exhortando;
qui tribuit, in simplicitate; qui præest, in sollicitudine; qui
miseretur, in hilaritate.

9 Dilectio sine simulatione. Odientes
malum, adhærentes bono;

10 caritate fraternitatis invicem
diligentes, honore invicem prævenientes,

11 sollicitudine non pigri, spiritu
ferventes, Domino servientes,

12 spe gaudentes, in tribulatione
patientes, orationi instantes,

13 necessitatibus sanctorum
communicantes, hospitalitatem sectantes.

14 Benedicite persequentibus;
benedicite et nolite maledicere!

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum
flentibus.

16 Idipsum invicem sentientes, non alta
sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud
vosmetipsos.

17 Nulli malum pro malo reddentes;
providentes bona coram omnibus hominibus;

18 si fieri potest, quod ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes;

19 non vosmetipsos vindicantes,
carissimi, sed date locum iræ, scriptum est enim:
« Mihi vindicta, ego retribuam », dicit
Dominus.

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba
illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis
congeres super caput eius.

21 Noli vinci a malo, sed vince in bono
malum.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quæ
autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

2 Itaque, qui resistit potestati, Dei
ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem
acquirent.

3 Nam principes non sunt timori bono
operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et
habebis laudem ex illa;

4 Dei enim ministra est tibi in bonum.
Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat;
Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.

5 Ideo necesse est subditos esse, non
solum propter iram sed et propter conscientiam.

6 Ideo enim et tributa præstatis;
ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.

7 Reddite omnibus debita: cui tributum
tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem
honorem.

8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut
invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.

9 Nam: Non adulterabis, Non occides,
Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in
hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

10 Dilectio proximo malum non operatur;
plenitudo ergo legis est dilectio.

11 Et hoc scientes tempus, quia hora
est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus
quam cum credidimus.

12 Nox processit, dies autem
appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma
lucis.

13 Sicut in die honeste ambulemus: non
in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et
impudicitiis, non in contentione et æmulatione;

14 sed induite Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
vel ad indicem capitulorum supra

1 Infirmum autem in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.

2 Alius enim credit manducare omnia;
qui autem infirmus est, holus manducat.

3 Is qui manducat, non manducantem non
spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim
illum assumpsit.

4 Tu quis es, qui iudices alienum
servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim
Dominus statuere illum.

5 Nam alius iudicat inter diem et diem,
alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.

6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui
manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non
manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.

7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo
sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur,
Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

9 In hoc enim Christus et mortuus est
et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.

10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum?
Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante
tribunal Dei;

11 scriptum est enim:
« Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ».

12 Itaque unusquisque nostrum pro se
rationem reddet Deo.

13 Non ergo amplius invicem iudicemus,
sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel
scandalum.

14 Scio et certus sum in Domino Iesu,
quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune
esse, illi commune est.

15 Si enim propter cibum frater tuus
contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo
illum perdere, pro quo Christus mortuus est!

16 Non ergo blasphemetur bonum
vestrum!

17 Non est enim regnum Dei esca et
potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;

18 qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo et probatus est hominibus.

19 Itaque, quæ pacis sunt, sectemur et
quæ ædificationis sunt in invicem.

20 Noli propter escam destruere opus
Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per
offendiculum manducat.

21 Bonum est non manducare carnem et
non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.

22 Tu, quam fidem habes, penes
temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo
quod probat.

23 Qui autem discernit si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide,
peccatum est.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Debemus autem nos firmiores
imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.

2 Unusquisque nostrum proximo placeat
in bonum ad ædificationem;

3 etenim Christus non sibi placuit, sed
sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi
ceciderunt super me ».

4 Quæcumque enim antea scripta sunt,
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et
consolationem Scripturarum spem habeamus.

5 Deus autem patientiæ et solacii det
vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,

6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum
et Patrem Domini nostri Iesu Christi.

7 Propter quod suscipite invicem, sicut
et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.

8 Dico enim Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones
patrum;

9 gentes autem propter misericordiam
glorificare Deum, sicut scriptum est:
« Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo
cantabo ».

10 Et iterum dicit:
« Lætamini, gentes, cum plebe eius ».

11 Et iterum:
« Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ».

12 Et rursus Isaias ait:
« Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ».

13 Deus autem spei repleat vos omni
gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus
Sancti.

14 Certus sum autem, fratres mei, et
ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti
omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.

15 Audacius autem scripsi vobis ex
parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quæ data
est mihi a Deo,

16 ut sim minister Christi Iesu ad
gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta,
sanctificata in Spiritu Sancto.

17 Habeo igitur gloriationem in Christo
Iesu ad Deum;

18 non enim audebo aliquid loqui eorum,
quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium, verbo et
factis,

19 in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in
Illyricum repleverim evangelium Christi,

20 sic autem contendens prædicare
evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum
fundamentum ædificarem,

21 sed sicut scriptum est:
« Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent ».

22 Propter quod et impediebar plurimum
venire ad vos;

23 nunc vero ulterius locum non habens
in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex
multis iam annis,

24 cum in Hispaniam proficisci cœpero,
spero enim quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si
vobis primum ex parte fruitus fuero.

25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem
ministrare sanctis;

26 probaverunt enim Macedonia et Achaia
communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in
Ierusalem.

27 Placuit enim eis, et debitores sunt
eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et
in carnalibus ministrare eis.

28 Hoc igitur cum consummavero et
assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;

29 scio autem quoniam veniens ad vos,
in abundantia benedictionis Christi veniam.

30 Obsecro autem vos, fratres, per
Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut
concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,

31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt
in Iudæa, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit
sanctis,

32 ut veniens ad vos in gaudio per
voluntatem Dei refrigerer vobiscum.

33 Deus autem pacis sit cum omnibus
vobis. Amen.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 (24) 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Commendo autem vobis Phœbem
sororem nostram, quæ est ministra ecclesiæ, quæ est
Cenchreis,

2 ut eam suscipiatis in Domino digne
sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit;
etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.

3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores
meos in Christo Iesu,

4 qui pro anima mea suas cervices
supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ
ecclesiæ gentium;

5 et domesticam eorum ecclesiam.
Salutate Epænetum dilectum mihi, primitias Asiæ in Christo.

6 Salutate Mariam, quæ multum
laboravit in vobis.

7 Salutate Andronicum et Iuniam
cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis,
qui et ante me fuerunt in Christo.

8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi
in Domino.

9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in
Christo et Stachyn dilectum meum.

10 Salutate Apellem probatum in
Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.

11 Salutate Herodionem cognatum meum.
Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.

12 Salutate Tryphænam et Tryphosam,
quæ laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quæ multum
laboravit in Domino.

13 Salutate Rufum electum in Domino et
matrem eius et meam.

14 Salutate Asyncritum, Phlegonta,
Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.

15 Salutate Philologum et Iuliam,
Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt,
sanctos.

16 Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.

17 Rogo autem vos, fratres, ut
observetis eos, qui dissensiones et offendicula præter doctrinam,
quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

18 huiusmodi enim Domino nostro Christo
non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium.

19 Vestra enim obœdientia ad omnes
pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in
bono et simplices in malo.

20 Deus autem pacis conteret Satanam
sub pedibus vestris velociter.
Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.

21 Salutat vos Timotheus adiutor meus
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.

22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi
epistulam in Domino.

23 Salutat vos Gaius hospes meus et
universæ ecclesiæ. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et
Quartus frater.

(24) 25 Ei autem, qui potens est vos
confirmare iuxta evangelium meum et prædicationem Iesu Christi
secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,

26 manifestati autem nunc, et per
scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad
obœditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,

27 soli sapienti Deo per Iesum
Christum, cui gloria in sæcula. Amen.

Actus Apostolorum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

1 Primum quidem sermonem feci de
omnibus, o Theophile, quæ cœpit Iesus facere et docere,

2 usque in diem, qua, cum præcepisset
apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;

3 quibus et præbuit seipsum vivum post
passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens
eis et loquens ea, quæ sunt de regno Dei.

4 Et convescens præcepit eis ab
Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris:
« Quam audistis a me,

5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua,
vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos
dies ».

6 Igitur qui convenerant, interrogabant
eum dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues
regnum Israeli? ».

7 Dixit autem eis: « Non est
vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua
potestate,

8 sed accipietis virtutem,
superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in
Ierusalem et in omni Iudæa et Samaria et usque ad ultimum
terræ ».

9 Et cum hæc dixisset, videntibus
illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

10 Cumque intuerentur in cælum, eunte
illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,

11 qui et dixerunt: « Viri
Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui
assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis
eum euntem in cælum ».

12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a
monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens
iter.

13 Et cum introissent, in cenaculum
ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et
Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Iacobus
Alphæi et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.

14 Hi omnes erant perseverantes
unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et
fratribus eius.

15 Et in diebus illis exsurgens Petrus
in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere
centum viginti —:

16 « Viri fratres, oportebat
impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de
Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,

17 quia connumeratus erat in nobis et
sortitus est sortem ministerii huius.

18 Hic quidem possedit agrum de mercede
iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia
viscera eius.

19 Et notum factum est omnibus
habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum
Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.

20 Scriptum est enim in libro
Psalmorum:
«Fiat commoratio eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea»
et: «Episcopatum eius accipiat alius».

21 Oportet ergo ex his viris, qui
nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit
inter nos Dominus Iesus,

22 incipiens a baptismate Ioannis usque
in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius
nobiscum fieri unum ex istis ».

23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui
vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.

24 Et orantes dixerunt:
« Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem
elegeris ex his duobus unum

25 accipere locum ministerii huius et
apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas, ut abiret in locum
suum ».

26 Et dederunt sortes eis, et cecidit
sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum compleretur dies
Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.

2 Et factus est repente de cælo sonus
tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum,
ubi erant sedentes.

3 Et apparuerunt illis dispertitæ
linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;

4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
et cœperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui
illis.

5 Erant autem in Ierusalem habitantes
Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est;

6 facta autem hac voce, convenit
multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua
illos loquentes.

7 Stupebant autem et mirabantur
dicentes: « Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur,
Galilæi sunt?

8 Et quomodo nos audimus unusquisque
propria lingua nostra, in qua nati sumus?

9 Parthi et Medi et Elamitæ et qui
habitant Mesopotamiam, Iudæam quoque et Cappadociam, Pontum et
Asiam,

10 Phrygiam quoque et Pamphyliam,
Ægyptum et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenem, et advenæ
Romani,

11 Iudæi quoque et proselyti, Cretes
et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia
Dei ».

12 Stupebant autem omnes et hæsitabant
ad invicem dicentes: « Quidnam hoc vult
esse? »;

13 alii autem irridentes dicebant:
« Musto pleni sunt isti ».

14 Stans autem Petrus cum Undecim
levavit vocem suam et locutus est eis: « Viri Iudæi et
qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus
percipite verba mea.

15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi
ebrii sunt, est enim hora diei tertia;

16 sed hoc est, quod dictum est per
prophetam Ioel:

17 «Et erit: in novissimis
diebus, dicit Deus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,
et iuvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt;

18 et quidem super servos meos et super
ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo,
et prophetabunt.

19 Et dabo prodigia in cælo sursum et
signa in terra deorsum,
sanguinem et ignem et vaporem fumi;

20 sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et manifestus.

21 Et erit:
«omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit».

22 Viri Israelitæ, audite verba hæc:
Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et
prodigiis et signis, quæ fecit per illum Deus in medio vestri,
sicut ipsi scitis,

23 hunc definito consilio et
præscientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes
interemistis,

24 quem Deus suscitavit, solutis
doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab
ea.

25 David enim dicit circa eum:
«Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis
est, ne commovear.

26 Propter hoc lætatum est cor
meum,
et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.

27 Quoniam non derelinques animam meam
in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

28 Notas fecisti mihi vias vitæ,
replebis me iucunditate cum facie tua».

29 Viri fratres, liceat audenter dicere
ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus
est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;

30 propheta igitur cum esset et sciret
quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere
super sedem eius,

31 providens locutus est de
resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque
caro eius vidit corruptionem.

32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius
omnes nos testes sumus.

33 Dextera igitur Dei exaltatus, et
promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos
videtis et auditis.

34 Non enim David ascendit in cælos;
dicit autem ipse:
«Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

35 donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum».

36 Certissime ergo sciat omnis domus
Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem
vos crucifixistis ».

37 His auditis, compuncti sunt corde et
dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: « Quid
faciemus, viri fratres? ».

38 Petrus vero ad illos:
« Pænitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum,
et accipietis donum Sancti Spiritus;

39 vobis enim est repromissio et filiis
vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus
Deus noster ».

40 Aliis etiam verbis pluribus
testificatus est et exhortabatur eos dicens: « Salvamini
a generatione ista prava ».

41 Qui ergo, recepto sermone eius,
baptizati sunt; et appositæ sunt in illa die animæ circiter tria
milia.

42 Erant autem perseverantes in
doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et
orationibus.

43 Fiebat autem omni animæ timor;
multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.

44 Omnes autem, qui crediderant, erant
pariter et habebant omnia communia;

45 et possessiones et substantias
vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;

46 cotidie quoque perdurantes
unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant
cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47 collaudantes Deum et habentes
gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent
cotidie in idipsum.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Petrus autem et Ioannes
ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

2 Et quidam vir, qui erat claudus ex
utero matris suæ, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam
templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab
introeuntibus in templum;

3 is cum vidisset Petrum et Ioannem
incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam
acciperet.

4 Intuens autem in eum Petrus cum
Ioanne dixit: « Respice in nos ».

5 At ille intendebat in eos, sperans se
aliquid accepturum ab eis.

6 Petrus autem dixit:
« Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc
tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et
ambula! ».

7 Et apprehensa ei manu dextera,
allevavit eum; et protinus consolidatæ sunt bases eius et
tali,

8 et exsiliens stetit et ambulabat; et
intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans
Deum.

9 Et vidit omnis populus eum ambulantem
et laudantem Deum;

10 cognoscebant autem illum quoniam
ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi,
et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.

11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem,
concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur
Salomonis, stupentes.

12 Videns autem Petrus respondit ad
populum: « Viri Israelitæ, quid miramini in hoc aut nos
quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc
ambulare?

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem
vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante
illo dimitti;

14 vos autem Sanctum et Iustum negastis
et petistis virum homicidam donari vobis,

15 ducem vero vitæ interfecistis, quem
Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.

16 Et in fide nominis eius hunc, quem
videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quæ per eum
est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.

17 Et nunc, fratres, scio quia per
ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;

18 Deus autem,
quæ prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum,
implevit sic.

19 Pænitemini igitur et convertimini,
ut deleantur vestra peccata,

20 ut veniant tempora refrigerii a
conspectu Domini, et mittat eum, qui prædestinatus est vobis
Christus, Iesum,

21 quem oportet cælum quidem suscipere
usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os
sanctorum a sæculo suorum prophetarum.

22 Moyses quidem dixit:
«Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus
vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quæcumque locutus
fuerit vobis.

23 Erit autem: omnis anima, quæ non
audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe».

24 Et omnes prophetæ a Samuel et
deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.

25 Vos estis filii prophetarum et
testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad
Abraham: «Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ
terræ».

26 Vobis primum Deus suscitans Puerum
suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a
nequitiis vestris ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Loquentibus autem illis ad
populum, supervenerunt eis sacerdotes et magistratus templi et
sadducæi,

2 dolentes quod docerent populum et
annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;

3 et iniecerunt in eos manus et
posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.

4 Multi autem eorum, qui audierant
verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque
milia.

5 Factum est autem in crastinum, ut
congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in
Ierusalem,

6 et Annas princeps sacerdotum et
Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere
sacerdotali,

7 et statuentes eos in medio
interrogabant: « In qua virtute aut in quo nomine
fecistis hoc vos? ».

8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto
dixit ad eos: « Principes populi et seniores,

9 si nos hodie diiudicamur in benefacto
hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

10 notum sit omnibus vobis et omni
plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos
crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat
coram vobis sanus.

11 Hic est
lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus,
qui factus est in caput anguli.

12 Et non est in alio aliquo salus, nec
enim nomen aliud est sub cælo datum in hominibus, in quo oportet
nos salvos fieri ».

13 Videntes autem Petri fiduciam et
Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotæ,
admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;

14 hominem quoque videntes stantem cum
eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15 Iubentes autem eos foras extra
concilium secedere, conferebant ad invicem

16 dicentes: « Quid faciemus
hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos
omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus
negare;

17 sed ne amplius divulgetur in
populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli
hominum ».

18 Et vocantes eos denuntiaverunt, ne
omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.

19 Petrus vero et Ioannes respondentes
dixerunt ad eos: « Si iustum est in conspectu Dei vos
potius audire quam Deum, iudicate;

20 non enim possumus nos, quæ vidimus
et audivimus, non loqui ».

21 At illi ultra comminantes dimiserunt
eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum,
quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;

22 annorum enim erat amplius
quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.

23 Dimissi autem venerunt ad suos et
annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores
dixissent.

24 Qui cum audissent, unanimiter
levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: « Domine, tu, qui
fecisti cælum et terram et mare et omnia, quæ in eis sunt,

25 qui Spiritu Sancto per os patris
nostri David pueri tui dixisti:
«Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?

26 Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius».

27 Convenerunt enim vere in civitate
ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et
Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel

28 facere, quæcumque manus tua et
consilium prædestinavit fieri.

29 Et nunc, Domine, respice in minas
eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in
eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia
facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ».

31 Et cum orassent, motus est locus, in
quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et
loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32 Multitudinis autem credentium erat
cor et anima una, nec quisquam eorum, quæ possidebant, aliquid
suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

33 Et virtute magna reddebant apostoli
testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super
omnibus illis.

34 Neque enim quisquam egens erat inter
illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant,
vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant,

35 et ponebant ante pedes apostolorum;
dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

36 Ioseph autem, qui cognominatus est
Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius
Consolationis — Levites, Cyprius genere,

37 cum haberet agrum, vendidit et
attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Vir autem quidam nomine Ananias
cum Sapphira uxore sua vendidit agrum

2 et subtraxit de pretio, conscia
quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum
posuit.

3 Dixit autem Petrus:
« Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te
Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?

4 Nonne manens tibi manebat et
venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc
rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! ».

5 Audiens autem Ananias hæc verba
cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes
audientes.

6 Surgentes autem iuvenes involverunt
eum et efferentes sepelierunt.

7 Factum est autem quasi horarum trium
spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat,
introivit.

8 Respondit autem ei Petrus:
« Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? ». At
illa dixit: « Etiam, tanti ».

9 Petrus autem ad eam:
« Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini?
Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et
efferent te ».

10 Confestim cecidit ante pedes eius et
exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et
efferentes sepelierunt ad virum suum.

11 Et factus est timor magnus super
universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt hæc.

12 Per manus autem apostolorum fiebant
signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in
porticu Salomonis.

13 Ceterorum autem nemo audebat
coniungere se illis, sed magnificabat eos populus;

14 magis autem addebantur credentes
Domino multitudines virorum ac mulierum,

15 ita ut et in plateas efferrent
infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro,
saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum.

16 Concurrebat autem et multitudo
vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes ægros et vexatos ab
spiritibus immundis, qui curabantur omnes.

17 Exsurgens autem princeps sacerdotum
et omnes, qui cum illo erant, quæ est hæresis sadducæorum,
repleti sunt zelo

18 et iniecerunt manus in apostolos et
posuerunt illos in custodia publica.

19 Angelus autem Domini per noctem
aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:

20 « Ite et stantes
loquimini in templo plebi omnia verba vitæ huius ».

21 Qui cum audissent, intraverunt
diluculo in templum et docebant.
Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant,
convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et
miserunt in carcerem, ut adducerentur illi.

22 Cum venissent autem ministri, non
invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt

23 dicentes: « Carcerem
invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad
ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus! ».

24 Ut audierunt autem hos sermones,
magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis
quidnam fieret illud.

25 Adveniens autem quidam nuntiavit
eis: « Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in
templo stantes et docentes populum ».

26 Tunc abiens magistratus cum
ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne
lapidarentur.

27 Et cum adduxissent illos, statuerunt
in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum

28 dicens: « Nonne
præcipiendo præcepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et
ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super
nos sanguinem hominis istius ».

29 Respondens autem Petrus et apostoli
dixerunt: « Obœdire oportet Deo magis quam
hominibus.

30 Deus patrum nostrorum suscitavit
Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;

31 hunc Deus Ducem et Salvatorem
exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israel et remissionem
peccatorum.

32 Et nos sumus testes horum verborum,
et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus obœdientibus
sibi ».

33 Hæc cum audissent, dissecabantur et
volebant interficere illos.

34 Surgens autem quidam in concilio
pharisæus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universæ
plebi, iussit foras ad breve homines fieri

35 dixitque ad illos: « Viri
Israelitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi
sitis.

36 Ante hos enim dies exstitit Theudas
dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter
quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei,
dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.

37 Post hunc exstitit Iudas Galilæus
in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et
omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.

38 Et nunc dico vobis: Discedite ab
hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus
consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;

39 si vero ex Deo est, non poteritis
dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes
inveniamini! ».
Consenserunt autem illi

40 et convocantes apostolos, cæsis
denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt
eos.

41 Et illi quidem ibant gaudentes a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine
contumeliam pati;

42 et omni die in templo et circa domos
non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 In diebus autem illis, crescente
numero discipulorum, factus est murmur Græcorum adversus Hebræos,
eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum.

2 Convocantes autem Duodecim
multitudinem discipulorum, dixerunt: « Non est æquum
nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;

3 considerate vero, fratres, viros ex
vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos
constituemus super hoc opus;

4 nos vero orationi et ministerio verbi
instantes erimus ».

5 Et placuit sermo coram omni
multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu
Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et
Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,

6 quos statuerunt ante conspectum
apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.

7 Et verbum Dei crescebat, et
multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa
etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei.

8 Stephanus autem plenus gratia et
virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.

9 Surrexerunt autem quidam de synagoga,
quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et
eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano;

10 et non poterant resistere sapientiæ
et Spiritui, quo loquebatur.

11 Tunc submiserunt viros, qui
dicerent: « Audivimus eum dicentem verba blasphema in
Moysen et Deum »;

12 et commoverunt plebem et seniores et
scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in
concilium

13 et statuerunt testes falsos
dicentes: « Homo iste non cessat loqui verba adversus
locum sanctum et Legem;

14 audivimus enim eum dicentem quoniam
Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines,
quas tradidit nobis Moyses ».

15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant
in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dixit autem princeps sacerdotum:
« Si hæc ita se habent? ».

2 Qui ait: « Viri fratres et
patres, audite. Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham, cum
esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran,

3 et dixit ad illum: «Exi de
terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi
monstravero».

4 Tunc egressus de terra Chaldæorum
habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius,
transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis;

5 et non dedit illi hereditatem in ea
nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et
semini eius post ipsum, cum non haberet filium.

6 Locutus est autem sic Deus:
«Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos
subicient et male tractabunt annis quadringentis;

7 et gentem, cui servierint, iudicabo
ego, dixit Deus; et post hæc exibunt et deservient mihi in loco
isto».

8 Et dedit illi testamentum
circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava,
et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.

9 Et patriarchæ æmulantes Ioseph
vendiderunt in Ægyptum; et erat Deus cum eo

10 et eripuit eum ex omnibus
tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu
pharaonis regis Ægypti; et constituit eum præpositum super
Ægyptum et super omnem domum suam.

11 Venit autem fames in universam
Ægyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos
patres nostri.

12 Cum audisset autem Iacob esse
frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum;

13 et in secundo cognitus est Ioseph a
fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.

14 Mittens autem Ioseph accersivit
Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta
quinque;

15 et descendit Iacob in Ægyptum. Et
defunctus est ipse et patres nostri;

16 et translati sunt in Sichem et
positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis
Hemmor in Sichem.

17 Cum appropinquaret autem tempus
repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus et
multiplicatus est in Ægypto,

18 quoadusque surrexit rex alius super
Ægypto, qui non sciebat Ioseph.

19 Hic circumveniens genus nostrum,
afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi
servarentur.

20 Eodem tempore natus est Moyses et
erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo
patris.

21 Exposito autem illo, sustulit eum
filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;

22 et eruditus est Moyses in omni
sapientia Ægyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus
suis.

23 Cum autem impleretur ei quadraginta
annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos
filios Israel.

24 Et cum vidisset quendam iniuriam
patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur,
percusso Ægyptio.

25 Existimabat autem intellegere
fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi
non intellexerunt.

26 Atque sequenti die apparuit illis
litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: «Viri,
fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?».

27 Qui autem iniuriam faciebat proximo,
reppulit eum dicens: «Quis te constituit principem et iudicem
super nos?

28 Numquid interficere me tu vis,
quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?».

29 Fugit autem Moyses propter verbum
istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios
duos.

30 Et expletis annis quadraginta,
apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma
rubi.

31 Moyses autem videns admirabatur
visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox
Domini:

32 «Ego Deus patrum tuorum, Deus
Abraham et Isaac et Iacob». Tremefactus autem Moyses non
audebat considerare.

33 Dixit autem illi Dominus:
«Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas,
terra sancta est.

34 Videns vidi afflictionem populi mei,
qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare
eos; et nunc veni, mittam te in Ægyptum».

35 Hunc Moysen, quem negaverunt
dicentes: «Quis te constituit principem et iudicem?»,
hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui
apparuit illi in rubo.

36 Hic eduxit illos faciens prodigia et
signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis
quadraginta.

37 Hic est Moyses, qui dixit filiis
Israel: «Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris
tamquam me».

38 Hic est qui fuit in ecclesia in
solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum
patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;

39 cui noluerunt obœdire patres
nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in
Ægyptum

40 dicentes ad Aaron: «Fac nobis
deos, qui præcedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra
Ægypti, nescimus quid factum sit ei».

41 Et vitulum fecerunt in illis diebus
et obtulerunt hostiam simulacro et lætabantur in operibus manuum
suarum.

42 Convertit autem Deus et tradidit eos
servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro
Prophetarum:
«Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Israel?

43 Et suscepistis tabernaculum
Moloch
et sidus dei vestri Rhæphan,
figuras, quas fecistis ad adorandum eas.
Et transferam vos trans Babylonem».

44 Tabernaculum testimonii erat
patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad
Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;

45 quod et induxerunt suscipientes
patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a
facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46 qui invenit gratiam ante Deum et
petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.

47 Salomon autem ædificavit illi
domum.

48 Sed non Altissimus in manufactis
habitat, sicut propheta dicit:

49 «Cælum mihi thronus est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus,
aut quis locus requietionis meæ?

50 Nonne manus mea fecit hæc
omnia?».

51 Duri cervice et incircumcisi
cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut
patres vestri, et vos.

52 Quem prophetarum non sunt persecuti
patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænuntiabant de adventu
Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidæ fuistis,

53 qui accepistis legem in
dispositionibus angelorum et non custodistis ».

54 Audientes autem hæc, dissecabantur
cordibus suis et stridebant dentibus in eum.

55 Cum autem esset plenus Spiritu
Sancto, intendens in cælum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a
dextris Dei

56 et ait: « Ecce video
cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem
Dei ».

57 Exclamantes autem voce magna
continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum

58 et eicientes extra civitatem
lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes
adulescentis, qui vocabatur Saulus.

59 Et lapidabant Stephanum invocantem
et dicentem: « Domine Iesu, suscipe spiritum
meum ».

60 Positis autem genibus clamavit voce
magna: « Domine, ne statuas illis hoc
peccatum »; et cum hoc dixisset, obdormivit.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 (37) 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Saulus autem erat consentiens neci
eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam,
quæ erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ
et Samariæ præter apostolos.

2 Sepelierunt autem Stephanum viri
timorati et fecerunt planctum magnum super illum.

3 Saulus vero devastabat ecclesiam, per
domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in
custodiam.

4 Igitur qui dispersi erant,
pertransierunt evangelizantes verbum.

5 Philippus autem descendens in
civitatem Samariæ prædicabat illis Christum.

6 Intendebant autem turbæ his, quæ a
Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quæ
faciebat:

7 ex multis enim eorum, qui habebant
spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem
paralytici et claudi curati sunt.

8 Factum est autem magnum gaudium in
illa civitate.

9 Vir autem quidam nomine Simon
iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem
Samariæ, dicens esse se aliquem magnum;

10 cui attendebant omnes a minimo usque
ad maximum dicentes: « Hic est virtus Dei, quæ vocatur
Magna ».

11 Attendebant autem eum, propter quod
multo tempore magiis dementasset eos.

12 Cum vero credidissent Philippo
evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur
viri ac mulieres.

13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum
baptizatus esset, adhærebat Philippo; videns etiam signa et
virtutes magnas fieri stupens admirabatur.

14 Cum autem audissent apostoli, qui
erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad
illos Petrum et Ioannem;

15 qui cum descendissent, oraverunt pro
ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:

16 nondum enim super quemquam illorum
venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.

17 Tunc imposuerunt manus super illos,
et accipiebant Spiritum Sanctum.

18 Cum vidisset autem Simon quia per
impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis
pecuniam

19 dicens: « Date et mihi
hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum
Sanctum ».

20 Petrus autem dixit ad eum:
« Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum
Dei existimasti pecunia possideri!

21 Non est tibi pars neque sors in
verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22 Pænitentiam itaque age ab hac
nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi hæc
cogitatio cordis tui;

23 in felle enim amaritudinis et
obligatione iniquitatis video te esse ».

24 Respondens autem Simon dixit:
« Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super
me horum, quæ dixistis ».

25 Et illi quidem testificati et locuti
verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum
evangelizabant.

26 Angelus autem Domini locutus est ad
Philippum dicens: « Surge et vade contra meridianum ad
viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam; hæc est
deserta ».

27 Et surgens abiit; et ecce vir
Æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super
omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem

28 et revertebatur sedens super currum
suum et legebat prophetam Isaiam.

29 Dixit autem Spiritus Philippo:
« Accede et adiunge te ad currum istum ».

30 Accurrens autem Philippus audivit
illum legentem Isaiam prophetam et dixit: « Putasne
intellegis, quæ legis? ».

31 Qui ait: « Et quomodo
possum, si non aliquis ostenderit mihi? ». Rogavitque
Philippum, ut ascenderet et sederet secum.

32 Locus autem Scripturæ, quem
legebat, erat hic:
« Tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce,
sic non aperit os suum.

33 In humilitate eius iudicium eius
sublatum est.
Generationem illius quis enarrabit?
Quoniam tollitur de terra vita eius ».

34 Respondens autem eunuchus Philippo
dixit: « Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an
de alio aliquo? ».

35 Aperiens autem Philippus os suum et
incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.

36 Et dum irent per viam, venerunt ad
quandam aquam; et ait eunuchus: « Ecce aqua; quid
prohibet me baptizari? ».

(37) 38Et iussit stare currum; et
descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit
eum.

39 Cum autem ascendissent de aqua,
Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum
eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.

40 Philippus autem inventus est in
Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec
veniret Cæsaream.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
vel ad indicem capitulorum supra

1 Saulus autem, adhuc spirans
minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem
sacerdotum

2 et petiit ab eo epistulas in Damascum
ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viæ viros ac mulieres,
vinctos perduceret in Ierusalem.

3 Et cum iter faceret, contigit ut
appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de
cælo,

4 et cadens in terram audivit vocem
dicentem sibi: « Saul, Saul, quid me
persequeris? ».

5 Qui dixit: « Quis es,
Domine? ». Et ille: « Ego sum Iesus, quem tu
persequeris!

6 Sed surge et ingredere civitatem, et
dicetur tibi quid te oporteat facere ».

7 Viri autem illi, qui comitabantur cum
eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem
videntes.

8 Surrexit autem Saulus de terra;
apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes
introduxerunt Damascum.

9 Et erat tribus diebus non videns et
non manducavit neque bibit.

10 Erat autem quidam discipulus Damasci
nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus:
« Anania ». At ille ait: « Ecce
ego, Domine ».

11 Et Dominus ad illum:
« Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quære
in domo Iudæ Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat

12 et vidit virum Ananiam nomine
introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum
recipiat ».

13 Respondit autem Ananias:
« Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala
sanctis tuis fecerit in Ierusalem;

14 et hic habet potestatem a
principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen
tuum ».

15 Dixit autem ad eum Dominus:
« Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet
nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;

16 ego enim ostendam illi quanta
oporteat eum pro nomine meo pati ».

17 Et abiit Ananias; et introivit in
domum et imponens ei manus dixit: « Saul frater, Dominus
misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas
et implearis Spiritu Sancto ».

18 Et confestim ceciderunt ab oculis
eius tamquam squamæ, et visum recepit. Et surgens baptizatus
est

19 et, cum accepisset cibum,
confortatus est.
Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;

20 et continuo in synagogis prædicabat
Iesum, quoniam hic est Filius Dei.

21 Stupebant autem omnes, qui
audiebant, et dicebant: « Nonne hic est, qui expugnabat
in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc
venerat, ut vinctos illos duceret ad principes
sacerdotum? ».

22 Saulus autem magis convalescebat et
confundebat Iudæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic
est Christus.

23 Cum implerentur autem dies multi,
consilium fecerunt Iudæi, ut eum interficerent;

24 notæ autem factæ sunt Saulo
insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum
interficerent;

25 accipientes autem discipuli eius
nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.

26 Cum autem venisset in Ierusalem,
tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non
credentes quia esset discipulus.

27 Barnabas autem apprehensum illum
duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset
Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter
egerit in nomine Iesu.

28 Et erat cum illis intrans et exiens
in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini.

29 Loquebatur quoque et disputabat cum
Græcis; illi autem quærebant occidere eum.

30 Quod cum cognovissent, fratres
deduxerunt eum Cæsaream et dimiserunt Tarsum.

31 Ecclesia quidem per totam Iudæam et
Galilæam et Samariam habebat pacem; ædificabatur et ambulabat in
timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.

32 Factum est autem Petrum, dum
pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant
Lyddæ.

33 Invenit autem ibi hominem quendam
nomine Æneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat
paralyticus.

34 Et ait illi Petrus:
« Ænea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne
tibi ». Et continuo surrexit.

35 Et viderunt illum omnes, qui
inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.

36 In Ioppe autem erat quædam
discipula nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas; hæc
erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat.

37 Factum est autem in diebus illis ut
infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.

38 Cum autem prope esset Lydda ab
Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos
viros ad eum rogantes: « Ne pigriteris venire usque ad
nos! ».

39 Exsurgens autem Petrus venit cum
illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et
circumsteterunt illum omnes viduæ flentes et ostendentes tunicas
et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.

40 Eiectis autem omnibus foras Petrus,
et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit:
« Tabitha, surge! ». At illa aperuit oculos
suos et, viso Petro, resedit.

41 Dans autem illi manum erexit eam et,
cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.

42 Notum autem factum est per universam
Ioppen, et crediderunt multi in Domino.

43 Factum est autem, ut dies multos
moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
vel ad indicem capitulorum supra

1 Vir autem quidam in Cæsarea
nomine Cornelius, centurio cohortis, quæ dicitur Italica,

2 religiosus et timens Deum cum omni
domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum
semper,

3 vidit in visu manifeste quasi hora
nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi:
« Corneli ».

4 At ille intuens eum et timore
correptus dixit: « Quid est, domine? ». Dixit
autem illi: « Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ
ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

5 Et nunc mitte viros in Ioppen et
accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;

6 hic hospitatur apud Simonem quendam
coriarium, cui est domus iuxta mare ».

7 Ut autem discessit angelus, qui
loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem
religiosum ex his, qui illi parebant,

8 et narrasset illis omnia, misit illos
in Ioppen.

9 Postera autem die, iter illis
facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super
tectum, ut oraret circa horam sextam.

10 Et cum esuriret, voluit gustare;
parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,

11 et videt cælum apertum et
descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis
submitti in terram,

12 in quo erant omnia quadrupedia et
serpentia terræ et volatilia cæli.

13 Et facta est vox ad eum:
« Surge, Petre, occide et manduca! ».

14 Ait autem Petrus:
« Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune
et immundum ».

15 Et vox iterum secundo ad eum:
« Quæ Deus purificavit, ne tu commune
dixeris ».

16 Hoc autem factum est per ter, et
statim receptum est vas in cælum.

17 Et dum intra se hæsitaret Petrus
quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a
Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam

18 et, cum vocassent, interrogabant si
Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.

19 Petro autem cogitante de visione,
dixit Spiritus ei: « Ecce viri tres quærunt te;

20 surge itaque et descende et vade cum
eis nihil dubitans, quia ego misi illos ».

21 Descendens autem Petrus ad viros
dixit: « Ecce ego sum, quem quæritis; quæ causa est,
propter quam venistis? ».

22 Qui dixerunt: « Cornelius
centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab
universa gente Iudæorum, responsum accepit ab angelo sancto
accersire te in domum suam et audire verba abs te ».

23 Invitans igitur eos recepit
hospitio.
Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex
fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.

24 Altera autem die introivit
Cæsaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis
suis et necessariis amicis.

25 Et factum est, cum introisset
Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.

26 Petrus vero levavit eum dicens:
« Surge, et ego ipse homo sum ».

27 Et loquens cum illo intravit et
invenit multos, qui convenerant;

28 dixitque ad illos: « Vos
scitis quomodo illicitum sit viro Iudæo coniungi aut accedere ad
alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum
dicere hominem;

29 propter quod sine dubitatione veni
accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis
me ».

30 Et Cornelius ait: « A
nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo
mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida

31 et ait: «Corneli, exaudita est
oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu
Dei.

32 Mitte ergo in Ioppen et accersi
Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis
coriarii iuxta mare».

33 Confestim igitur misi ad te, et tu
bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus
audire omnia, quæcumque tibi præcepta sunt a
Domino ».

34 Aperiens autem Petrus os dixit:
« In veritate comperio quoniam non est personarum
acceptor Deus,

35 sed in omni gente, qui timet eum et
operatur iustitiam, acceptus est illi.

36 Verbum misit filiis Israel
evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.

37 Vos scitis quod factum est verbum
per universam Iudæam incipiens a Galilæa post baptismum, quod
prædicavit Ioannes:

38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum
Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et
sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39 Et nos testes sumus omnium, quæ
fecit in regione Iudæorum et Ierusalem; quem et occiderunt
suspendentes in ligno.

40 Hunc Deus suscitavit tertia die et
dedit eum manifestum fieri

41 non omni populo, sed testibus
præordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo
postquam resurrexit a mortuis;

42 et præcepit nobis prædicare populo
et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex
vivorum et mortuorum.

43 Huic omnes Prophetæ testimonium
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui
credunt in eum ».

44 Adhuc loquente Petro verba hæc,
cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.

45 Et obstupuerunt, qui ex
circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes
gratia Spiritus Sancti effusa est;

46 audiebant enim illos loquentes
linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:

47 « Numquid aquam quis
prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum
acceperunt sicut et nos? ».

48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi
baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 Audierunt autem apostoli et
fratres, qui erant in Iudæa, quoniam et gentes receperunt verbum
Dei.

2 Cum ascendisset autem Petrus in
Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex
circumcisione,

3 dicentes: « Introisti ad
viros præputium habentes et manducasti cum
illis! ».

4 Incipiens autem Petrus exponebat
illis ex ordine dicens:

5 « Ego eram in civitate
Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas
quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et
venit usque ad me;

6 in quod intuens considerabam et vidi
quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli.

7 Audivi autem et vocem dicentem mihi:
«Surgens, Petre, occide et manduca!».

8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia
commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9 Respondit autem vox secundo de cælo:
«Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris».

10 Hoc autem factum est per ter, et
retracta sunt rursum omnia in cælum.

11 Et ecce confestim tres viri
astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Cæsarea ad me.

12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem
cum illis nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres
isti, et ingressi sumus in domum viri.

13 Narravit autem nobis quomodo
vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: «Mitte in
Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,

14 qui loquetur tibi verba, in quibus
salvus eris tu et universa domus tua».

15 Cum autem cœpissem loqui, decidit
Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.

16 Recordatus sum autem verbi Domini,
sicut dicebat: «Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem
baptizabimini in Spiritu Sancto».

17 Si ergo æquale donum dedit illis
Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego
quis eram qui possem prohibere Deum? ».

18 His autem auditis, acquieverunt et
glorificaverunt Deum dicentes: « Ergo et gentibus Deus
pænitentiam ad vitam dedit ».

19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant
a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt
usque Phœnicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum;
nisi solis Iudæis.

20 Erant autem quidam ex eis viri
Cyprii et Cyrenæi, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et
ad Græcos evangelizantes Dominum Iesum.

21 Et erat manus Domini cum eis;
multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

22 Auditus est autem sermo in auribus
ecclesiæ, quæ erat in Ierusalem, super istis, et miserunt
Barnabam usque Antiochiam;

23 qui cum pervenisset et vidisset
gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis
permanere in Domino,

24 quia erat vir bonus et plenus
Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.

25 Profectus est autem Tarsum, ut
quæreret Saulum;

26 quem cum invenisset, perduxit
Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in
ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum
Antiochiæ discipuli Christiani.

27 In his autem diebus supervenerunt ab
Hierosolymis prophetæ Antiochiam;

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus
significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe
terrarum; quæ facta est sub Claudio.

29 Discipuli autem, prout quis habebat,
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in
Iudæa fratribus;

30 quod et fecerunt, mittentes ad
presbyteros per manum Barnabæ et Sauli.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Illo autem tempore, misit Herodes
rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.

2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis
gladio.

3 Videns autem quia placeret Iudæis,
apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum

4 quem cum apprehendisset, misit in
carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum,
volens post Pascha producere eum populo.

5 Et Petrus quidem servabatur in
carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum
pro eo.

6 Cum autem producturus eum esset
Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites
vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant
carcerem.

7 Et ecce angelus Domini astitit, et
lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri,
suscitavit eum dicens: « Surge velociter! ».
Et ceciderunt catenæ de manibus eius.

8 Dixit autem angelus ad eum:
« Præcingere et calcea te sandalia tua! ».
Et fecit sic. Et dicit illi: « Circumda tibi vestimentum
tuum et sequere me! ».

9 Et exiens sequebatur et nesciebat
quia verum est, quod fiebat per angelum; æstimabat autem se visum
videre.

10 Transeuntes autem primam custodiam
et secundam venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem,
quæ ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et
continuo discessit angelus ab eo.

11 Et Petrus ad se reversus dixit:
« Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et
eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis
Iudæorum ».

12 Consideransque venit ad domum Mariæ
matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati
et orantes.

13 Pulsante autem eo ostium ianuæ,
processit puella ad audiendum, nomine Rhode;

14 et ut cognovit vocem Petri, præ
gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum
ante ianuam.

15 At illi dixerunt ad eam:
« Insanis! ». Illa autem affirmabat sic se
habere. Illi autem dicebant: « Angelus eius
est ».

16 Petrus autem perseverabat pulsans;
cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.

17 Annuens autem eis manu, ut tacerent,
enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque:
« Nuntiate Iacobo et fratribus hæc ». Et
egressus abiit in alium locum.

18 Facta autem die, erat non parva
turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.

19 Herodes autem, cum requisisset eum
et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci;
descendensque a Iudæa in Cæsaream ibi commorabatur.

20 Erat autem iratus Tyriis et
Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui
erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur
regio eorum ab annona regis.

21 Statuto autem die, Herodes, vestitus
veste regia, sedens pro tribunali contionabatur ad eos;

22 populus autem acclamabat:
« Dei vox et non hominis! ».

23 Confestim autem percussit eum
angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a
vermibus exspiravit.

24 Verbum autem Dei crescebat et
multiplicabatur.

25 Barnabas autem et Saulus reversi
sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui
cognominatus est Marcus.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erant autem in ecclesia, quæ erat
Antiochiæ, prophetæ et doctores: Barnabas et Simeon, qui
vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis
tetrarchæ collactaneus, et Saulus.

2 Ministrantibus autem illis Domino et
ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: « Separate mihi
Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ».

3 Tunc ieiunantes et orantes
imponentesque eis manus dimiserunt illos.

4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu
Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

5 et, cum venissent Salamina,
prædicabant verbum Dei in synagogis Iudæorum; habebant autem et
Ioannem ministrum.

6 Et cum perambulassent universam
insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum
pseudoprophetam Iudæum, cui nomen Bariesu,

7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo,
viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, quæsivit audire
verbum Dei;

8 resistebat autem illis Elymas, magus,
sic enim interpretatur nomen eius, quærens avertere proconsulem a
fide.

9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus
Spiritu Sancto, intuens in eum

10 dixit: « O plene omni
dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiæ, non
desines subvertere vias Domini rectas?

11 Et nunc, ecce manus Domini super te;
et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus ». Et
confestim cecidit in eum caligo et tenebræ, et circumiens
quærebat, qui eum manum darent.

12 Tunc proconsul, cum vidisset factum,
credidit admirans super doctrinam Domini.

13 Et cum a Papho navigassent, qui
erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliæ; Ioannes autem
discedens ab eis reversus est Hierosolymam.

14 Illi vero pertranseuntes, a Perge
venerunt Antiochiam Pisidiæ, et ingressi synagogam die sabbatorum
sederunt.

15 Post lectionem autem Legis et
Prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos dicentes:
« Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis
ad plebem, dicite! ».

16 Surgens autem Paulus et manu
silentium indicens ait: « Viri Israelitæ et qui timetis
Deum, audite.

17 Deus plebis huius Israel elegit
patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolæ in terra
Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;

18 et per quadraginta fere annorum
tempus mores eorum sustinuit in deserto;

19 et destruens gentes septem in terra
Chanaan sorte distribuit terram eorum,

20 quasi quadringentos et quinquaginta
annos. Et post hæc dedit iudices usque ad Samuel prophetam.

21 Et exinde postulaverunt regem, et
dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis
quadraginta.

22 Et amoto illo, suscitavit illis
David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: «Inveni
David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes
voluntates meas».

23 Huius Deus ex semine secundum
promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,

24 prædicante Ioanne ante adventum
eius baptismum pænitentiæ omni populo Israel.

25 Cum impleret autem Ioannes cursum
suum, dicebat: «Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed
ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum
solvere».

26 Viri fratres, filii generis Abraham
et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum
est.

27 Qui enim habitabant Ierusalem et
principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quæ per
omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;

28 et nullam causam mortis invenientes
petierunt a Pilato, ut interficeretur;

29 cumque consummassent omnia, quæ de
eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in
monumento.

30 Deus vero suscitavit eum a
mortuis;

31 qui visus est per dies multos his,
qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Ierusalem, qui nunc
sunt testes eius ad plebem.

32 Et nos vobis evangelizamus eam, quæ
ad patres promissio facta est,

33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis
eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum
est:
«Filius meus es tu; ego hodie genui te».

34 Quod autem suscitaverit eum a
mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit:
«Dabo vobis sancta David fidelia».

35 Ideoque et in alio dicit:
«Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem».

36 David enim sua generatione cum
administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres
suos et vidit corruptionem;

37 quem vero Deus suscitavit, non vidit
corruptionem.

38 Notum igitur sit vobis, viri
fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab
omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,

39 in hoc omnis, qui credit,
iustificatur.

40 Videte ergo, ne superveniat, quod
dictum est in Prophetis:

41 «Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit
vobis!» ».

42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut
sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.

43 Cumque dimissa esset synagoga,
secuti sunt multi Iudæorum et colentium proselytorum Paulum et
Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia
Dei.

44 Sequenti vero sabbato pæne universa
civitas convenit audire verbum Domini.

45 Videntes autem turbas Iudæi,
repleti sunt zelo; et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur,
blasphemantes.

46 Tunc audenter Paulus et Barnabas
dixerunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed
quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis æternæ vitæ,
ecce convertimur ad gentes.

47 Sic enim præcepit nobis
Dominus:
«Posui te in lumen gentium,
ut sis in salutem usque ad extremum terræ» ».

48 Audientes autem gentes gaudebant et
glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant
præordinati ad vitam æternam;

49 ferebatur autem verbum Domini per
universam regionem.

50 Iudæi autem concitaverunt honestas
inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt
persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus
suis.

51 At illi, excusso pulvere pedum in
eos, venerunt Iconium;

52 discipuli quoque replebantur gaudio
et Spiritu Sancto.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem Iconii, ut eodem
modo introirent synagogam Iudæorum et ita loquerentur, ut crederet
Iudæorum et Græcorum copiosa multitudo.

2 Qui vero increduli fuerunt Iudæi,
suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus
fratres.

3 Multo igitur tempore demorati sunt,
fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo
gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

4 Divisa est autem multitudo civitatis:
et quidam quidem erant cum Iudæis, quidam vero cum apostolis.

5 Cum autem factus esset impetus
gentilium et Iudæorum cum principibus suis, ut contumeliis
afficerent et lapidarent eos,

6 intellegentes confugerunt ad
civitates Lycaoniæ, Lystram et Derben et ad regionem in
circuitu

7 et ibi evangelizantes erant.

8 Et quidam vir in Lystris infirmus
pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam
ambulaverat.

9 Hic audivit Paulum loquentem; qui
intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret,

10 dixit magna voce: « Surge
super pedes tuos rectus! ». Et exsilivit et
ambulabat.

11 Turbæ autem cum vidissent, quod
fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes:
« Dii similes facti hominibus descenderunt ad
nos! »;

12 et vocabant Barnabam Iovem, Paulum
vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.

13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod
erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum
populis, volebat sacrificare.

14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas
et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam
clamantes

15 et dicentes: « Viri, quid
hæc facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines,
evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit
cælum et terram et mare et omnia, quæ in eis sunt.

16 Qui in præteritis generationibus
permisit omnes gentes ambulare in viis suis;

17 et quidem non sine testimonio
semetipsum reliquit benefaciens, de cælo dans vobis pluvias et
tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda
vestra ».

18 Et hæc dicentes vix sedaverunt
turbas, ne sibi immolarent.

19 Supervenerunt autem ab Antiochia et
Iconio Iudæi et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant
extra civitatem æstimantes eum mortuum esse.

20 Circumdantibus autem eum discipulis,
surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum
Barnaba in Derben.

21 Cumque evangelizassent civitati illi
et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et
Antiochiam

22 confirmantes animas discipulorum,
exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

23 Et cum ordinassent illis per
singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus,
commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.

24 Transeuntesque Pisidiam venerunt
Pamphyliam;

25 et loquentes in Perge verbum
descenderunt in Attaliam.

26 Et inde navigaverunt Antiochiam,
unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.

27 Cum autem venissent et congregassent
ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia
aperuisset gentibus ostium fidei.

28 Morati sunt autem tempus non modicum
cum discipulis.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 (34) 35 36 37 38 39 40 41
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et quidam descendentes de Iudæa
docebant fratres: « Nisi circumcidamini secundum morem
Moysis, non potestis salvi fieri ».

2 Facta autem seditione et
conquisitione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos,
statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex
illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac
quæstione.

3 Illi igitur deducti ab ecclesia
pertransiebant Phœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium
et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

4 Cum autem venissent Hierosolymam,
suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et
annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.

5 Surrexerunt autem quidam de hæresi
pharisæorum, qui crediderant, dicentes: « Oportet
circumcidere eos, præcipere quoque servare legem
Moysis! ».

6 Conveneruntque apostoli et presbyteri
videre de verbo hoc.

7 Cum autem magna conquisitio fieret,
surgens Petrus dixit ad eos: « Viri fratres, vos scitis
quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire
gentes verbum evangelii et credere;

8 et qui novit corda, Deus, testimonium
perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;

9 et nihil discrevit inter nos et illos
fide purificans corda eorum.

10 Nunc ergo quid tentatis Deum
imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres
nostri neque nos portare potuimus?

11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus
salvari quemadmodum et illi ».

12 Tacuit autem omnis multitudo, et
audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa
et prodigia in gentibus per eos.

13 Et postquam tacuerunt, respondit
Iacobus dicens: « Viri fratres, audite me.

14 Simeon narravit quemadmodum primum
Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo;

15 et huic concordant verba
Prophetarum, sicut scriptum est:

16 «Post hæc revertar
et reædificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reædificabo et erigam illud.

17 ut requirant reliqui hominum
Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens hæc 18 nota a sæculo».

19 Propter quod ego iudico non
inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20 sed scribere ad eos, ut abstineant
se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et
sanguine.

21 Moyses enim a generationibus
antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum prædicent in
synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ».

22 Tunc placuit apostolis et
presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere
Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas,
et Silam, viros primos in fratribus,

23 scribentes per manum eorum:
« Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt
Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ, fratribus ex gentibus,
salutem!

24 Quoniam audivimus quia quidam ex
nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis
evertentes animas vestras,

25 placuit nobis collectis in unum
eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et
Paulo,

26 hominibus, qui tradiderunt animas
suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.

27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et
ipsi verbis referent eadem.

28 Visum est enim Spiritui Sancto et
nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessario:

29 abstinere ab idolothytis et sanguine
et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene
agetis. Valete ».

30 Illi igitur dimissi descenderunt
Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;

31 quam cum legissent, gavisi sunt
super consolatione.

32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi
essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres et
confirmaverunt.

33 Facto autem tempore, dimissi sunt
cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.

(34) 35Paulus autem et Barnabas
demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis
pluribus verbum Domini.

36 Post aliquot autem dies dixit ad
Barnabam Paulus: « Revertentes visitemus fratres per
universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo
se habeant ».

37 Barnabas autem volebat secum
assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;

38 Paulus autem iudicabat eum, qui
discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non
debere recipi eum.

39 Facta est autem exacerbatio, ita ut
discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret
Cyprum.

40 Paulus vero, electo Sila, profectus
est, traditus gratiæ Domini a fratribus;

41 perambulabat autem Syriam et
Ciliciam confirmans ecclesias.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Pervenit autem in Derben et
Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
filius mulieris Iudææ fidelis, patre autem Græco;

2 huic testimonium reddebant, qui in
Lystris erant et Iconii fratres.

3 Hunc voluit Paulus secum proficisci
et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis
locis; sciebant enim omnes quod pater eius Græcus esset.

4 Cum autem pertransirent civitates,
tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab apostolis et
presbyteris, qui essent Hierosolymis.

5 Ecclesiæ quidem confirmabantur fide
et abundabant numero cotidie.

6 Transierunt autem Phrygiam et
Galatiæ regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in
Asia;

7 cum venissent autem circa Mysiam,
tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;

8 cum autem præterissent Mysiam,
descenderunt Troadem.

9 Et visio per noctem Paulo ostensa
est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens:
« Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ».

10 Ut autem visum vidit, statim
quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos
Deus evangelizare eis.

11 Navigantes autem a Troade recto
cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

12 et inde Philippos, quæ est prima
partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus
aliquot commorantes.

13 Die autem sabbatorum egressi sumus
foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et
sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.

14 Et quædam mulier nomine Lydia,
purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius
Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo.

15 Cum autem baptizata esset et domus
eius, deprecata est dicens: « Si iudicastis me fidelem
Domino esse, introite in domum meam et manete »; et
coegit nos.

16 Factum est autem, euntibus nobis ad
orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare
nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.

17 Hæc subsecuta Paulum et nos
clamabat dicens: « Isti homines servi Dei Altissimi
sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ».

18 Hoc autem faciebat multis diebus.
Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit:
« Præcipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab
ea »; et exiit eadem hora.

19 Videntes autem domini eius quia
exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam
traxerunt in forum ad principes;

20 et producentes eos magistratibus
dixerunt: « Hi homines conturbant civitatem nostram, cum
sint Iudæi,

21 et annuntiant mores, quos non licet
nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ».

22 Et concurrit plebs adversus eos; et
magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis cædi

23 et, cum multas plagas eis
imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi, ut
caute custodiret eos;

24 qui cum tale præceptum accepisset,
misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in
ligno.

25 Media autem nocte, Paulus et Silas
orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia
erant;

26 subito vero terræmotus factus est
magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt
statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.

27 Expergefactus autem custos carceris
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se
interficere, æstimans fugisse vinctos.

28 Clamavit autem Paulus magna voce
dicens: « Nihil feceris tibi mali; universi enim hic
sumus ».

29 Petitoque lumine, intro cucurrit et
tremefactus procidit Paulo et Silæ;

30 et producens eos foras ait:
« Domini, quid me oportet facere, ut salvus
fiam? ».

31 At illi dixerunt: « Crede
in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ».

32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum
omnibus, qui erant in domo eius.

33 Et tollens eos in illa hora noctis
lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius
continuo;

34 cumque perduxisset eos in domum,
apposuit mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.

35 Et cum dies factus esset, miserunt
magistratus lictores dicentes: « Dimitte homines
illos! ».

36 Nuntiavit autem custos carceris
verba hæc Paulo: « Miserunt magistratus, ut
dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ».

37 Paulus autem dixit eis:
« Cæsos nos publice, indemnatos, cum homines Romani
essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non
ita, sed veniant et ipsi nos educant ».

38 Nuntiaverunt autem magistratibus
lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent;

39 et venientes deprecati sunt eos et
educentes rogabant, ut egrederentur urbem.

40 Exeuntes autem de carcere
introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et
profecti sunt.

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem perambulassent
Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga
Iudæorum.

2 Secundum consuetudinem autem suam
Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de
Scripturis

3 adaperiens et comprobans quia
Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et:
« Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio
vobis ».

4 Et quidam ex eis crediderunt et
adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus Græcis multitudo
magna et mulieres nobiles non paucæ.

5 Zelantes autem Iudæi assumentesque
de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem;
et assistentes domui Iasonis quærebant eos producere in
populum.

6 Et cum non invenissent eos, trahebant
Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes:
« Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,

7 quos suscepit Iason; et hi omnes
contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse,
Iesum ».

8 Concitaverunt autem plebem et
politarchas audientes hæc;

9 et accepto satis ab Iasone et a
ceteris, dimiserunt eos.

10 Fratres vero confestim per noctem
dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in
synagogam Iudæorum introierunt.

11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui
sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate,
cotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.

12 Et multi quidem crediderunt ex eis
et Græcarum mulierum honestarum et virorum non pauci.

13 Cum autem cognovissent in
Thessalonica Iudæi quia et Beroeæ annuntiatum est a Paulo verbum
Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.

14 Statimque tunc Paulum dimiserunt
fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus
remanserunt ibi.

15 Qui autem deducebant Paulum,
perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et
Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.

16 Paulus autem cum Athenis eos
exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriæ
deditam civitatem.

17 Disputabat igitur in synagoga cum
Iudæis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui
aderant.

18 Quidam autem ex Epicureis et Stoicis
philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant:
« Quid vult seminiverbius hic dicere? »; alii
vero: « Novorum dæmoniorum videtur annuntiator
esse », quia Iesum et resurrectionem evangelizabat.

19 Et apprehensum eum ad Areopagum
duxerunt dicentes: « Possumus scire quæ est hæc nova,
quæ a te dicitur, doctrina?

20 Mira enim quædam infers auribus
nostris; volumus ergo scire quidnam velint hæc
esse ».

21 Athenienses autem omnes et advenæ
hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid
novi.

22 Stans autem Paulus in medio Areopagi
ait: « Viri Athenienses, per omnia quasi
superstitiosiores vos video;

23 præteriens enim et videns simulacra
vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: «Ignoto
deo». Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio
vobis.

24 Deus, qui fecit mundum et omnia,
quæ in eo sunt, hic, cæli et terræ cum sit Dominus, non in
manufactis templis inhabitat

25 nec manibus humanis colitur indigens
aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia;

26 fecitque ex uno omne genus hominum
inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora
et terminos habitationis eorum,

27 quærere Deum, si forte attrectent
eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.

28 In ipso enim vivimus et movemur et
sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:
«Ipsius enim et genus sumus».

29 Genus ergo cum simus Dei, non
debemus æstimare auro aut argento aut lapidi, sculpturæ artis et
cogitationis hominis, divinum esse simile.

30 Et tempora quidem ignorantiæ
despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique
pænitentiam agant,

31 eo quod statuit diem, in qua
iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem
præbens omnibus suscitans eum a mortuis ».

32 Cum audissent autem resurrectionem
mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt:
« Audiemus te de hoc iterum ».

33 Sic Paulus exivit de medio
eorum.

34 Quidam vero viri adhærentes ei
crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine
Damaris et alii cum eis.

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc discedens ab Athenis
venit Corinthum.

2 Et inveniens quendam Iudæum nomine
Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et
Priscillam uxorem eius, eo quod præcepisset Claudius discedere
omnes Iudæos a Roma, accessit ad eos

3 et, quia eiusdem erat artis, manebat
apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriæ artis.

4 Disputabat autem in synagoga per omne
sabbatum suadebatque Iudæis et Græcis.

5 Cum venissent autem de Macedonia
Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudæis esse
Christum Iesum.

6 Contradicentibus autem eis et
blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos:
« Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc
nunc ad gentes vadam ».

7 Et migrans inde intravit in domum
cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat
coniuncta synagogæ.

8 Crispus autem archisynagogus credidit
Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant
et baptizabantur.

9 Dixit autem Dominus nocte per
visionem Paulo: « Noli timere, sed loquere et ne
taceas,

10 quia ego sum tecum, et nemo
apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in
hac civitate ».

11 Sedit autem annum et sex menses
docens apud eos verbum Dei.

12 Gallione autem proconsule Achaiæ,
insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum et adduxerunt eum ad
tribunal

13 dicentes: « Contra legem
hic persuadet hominibus colere Deum ».

14 Incipiente autem Paulo aperire os,
dixit Gallio ad Iudæos: « Si quidem esset iniquum
aliquid aut facinus pessimum, o Iudæi, merito vos sustinerem;

15 si vero quæstiones sunt de verbo et
nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo
esse ».

16 Et minavit eos a tribunali.

17 Apprehendentes autem omnes
Sosthenen, principem synagogæ, percutiebant ante tribunal; et
nihil horum Gallioni curæ erat.

18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset
dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo
Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput;
habebat enim votum.

19 Deveneruntque Ephesum, et illos ibi
reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudæis.

20 Rogantibus autem eis, ut ampliore
tempore maneret, non consensit,

21 sed valefaciens et dicens:
« Iterum revertar ad vos Deo volente »,
navigavit ab Epheso;

22 et descendens Cæsaream ascendit et
salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.

23 Et facto ibi aliquanto tempore,
profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam,
confirmans omnes discipulos.

24 Iudæus autem quidam Apollo nomine,
Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in
Scripturis.

25 Hic erat catechizatus viam Domini;
et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quæ sunt
de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.

26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere
in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt
eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.

27 Cum autem vellet transire in
Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent
eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per
gratiam;

28 vehementer enim Iudæos revincebat
publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem, cum Apollo esset
Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret
Ephesum et inveniret quosdam discipulos;

2 dixitque ad eos: « Si
Spiritum Sanctum accepistis credentes? ». At illi ad
eum: « Sed neque, si Spiritus Sanctus est,
audivimus ».

3 Ille vero ait: « In quo
ergo baptizati estis? ». Qui dixerunt: « In
Ioannis baptismate ».

4 Dixit autem Paulus:
« Ioannes baptizavit baptisma pænitentiæ, populo
dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est
in Iesum ».

5 His auditis, baptizati sunt in nomine
Domini Iesu;

6 et cum imposuisset illis manus
Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et
prophetabant.

7 Erant autem omnes viri fere
duodecim.

8 Introgressus autem synagogam cum
fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno
Dei.

9 Cum autem quidam indurarentur et non
crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis
segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.

10 Hoc autem factum est per biennium,
ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini,
Iudæi atque Græci.

11 Virtutesque non quaslibet Deus
faciebat per manus Pauli,

12 ita ut etiam super languidos
deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent
ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.

13 Tentaverunt autem quidam et de
circumeuntibus Iudæis exorcistis invocare super eos, qui habebant
spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: « Adiuro vos
per Iesum, quem Paulus prædicat ».

14 Erant autem cuiusdam Scevæ Iudæi
principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.

15 Respondens autem spiritus nequam
dixit eis: « Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui
estis? ».

16 Et insiliens homo in eos, in quo
erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut
nudi et vulnerati effugerent de domo illa.

17 Hoc autem notum factum est omnibus
Iudæis atque Græcis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor
super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.

18 Multique credentium veniebant
confitentes et annuntiantes actus suos.

19 Multi autem ex his, qui fuerant
curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et
computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta
milia.

20 Ita fortiter verbum Domini crescebat
et convalescebat.

21 His autem expletis, proposuit Paulus
in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens:
« Postquam fuero ibi, oportet me et Romam
videre ».

22 Mittens autem in Macedoniam duos ex
ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus
in Asia.

23 Facta est autem in illo tempore
turbatio non minima de via.

24 Demetrius enim quidam nomine,
argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ præstabat artificibus
non modicum quæstum;

25 quos congregans et eos, qui eiusmodi
erant opifices, dixit: « Viri, scitis quia de hoc
artificio acquisitio est nobis;

26 et videtis et auditis quia non solum
Ephesi, sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam
turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.

27 Non solum autem hæc periclitatur
nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ deæ Dianæ
templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius,
quam tota Asia et orbis colit ».

28 His auditis, repleti sunt ira et
clamabant dicentes: « Magna Diana
Ephesiorum! »;

29 et impleta est civitas confusione,
et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho
Macedonibus, comitibus Pauli.

30 Paulo autem volente intrare in
populum, non permiserunt discipuli;

31 quidam autem de Asiarchis, qui erant
amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.

32 Alii autem aliud clamabant; erat
enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa
convenissent.

33 De turba autem instruxerunt
Alexandrum, propellentibus eum Iudæis; Alexander ergo, manu
silentio postulato, volebat rationem reddere populo.

34 Quem ut cognoverunt Iudæum esse,
vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium:
« Magna Diana Ephesiorum ».

35 Et cum sedasset scriba turbam,
dixit: « Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui
nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ et
simulacri a Iove delapsi?

36 Cum ergo his contradici non possit,
oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.

37 Adduxistis enim homines istos neque
sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.

38 Quod si Demetrius et, qui cum eo
sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses
aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.

39 Si quid autem ulterius quæritis, in
legitima ecclesia poterit absolvi.

40 Nam et periclitamur argui seditionis
hodiernæ, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere
rationem concursus istius ». Et cum hæc dixisset,
dimisit ecclesiam.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Postquam autem cessavit tumultus,
accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et
profectus est, ut iret in Macedoniam.

2 Cum autem perambulasset partes illas
et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam;

3 cumque fecisset menses tres, factæ
sunt illi insidiæ a Iudæis navigaturo in Syriam, habuitque
consilium, ut reverteretur per Macedoniam.

4 Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi
Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius
Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.

5 Hi cum præcessissent, sustinebant
nos Troade;

6 nos vero navigavimus post dies
Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque,
ubi demorati sumus diebus septem.

7 In una autem sabbatorum, cum
convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis,
profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam
noctem.

8 Erant autem lampades copiosæ in
cenaculo, ubi eramus congregati;

9 sedens autem quidam adulescens nomine
Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante
diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et
sublatus est mortuus.

10 Cum descendisset autem Paulus,
incubuit super eum et complexus dixit: « Nolite turbari,
anima enim ipsius in eo est! ».

11 Ascendens autem frangensque panem et
gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

12 Adduxerunt autem puerum viventem et
consolati sunt non minime.

13 Nos autem præcedentes navi
enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat
volens ipse per terram iter facere.

14 Cum autem convenisset nos in Asson,
assumpto eo, venimus Mitylenen

15 et inde navigantes sequenti die
pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti
venimus Miletum.

16 Proposuerat enim Paulus
transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat
enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret
Hierosolymis.

17 A Mileto autem mittens Ephesum
convocavit presbyteros ecclesiæ.

18 Qui cum venissent ad eum, dixit eis:
« Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam,
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

19 serviens Domino cum omni humilitate
et lacrimis et tentationibus, quæ mihi acciderunt in insidiis
Iudæorum;

20 quomodo nihil subtraxerim utilium,
quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,

21 testificans Iudæis atque Græcis in
Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.

22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu
vado in Ierusalem, quæ in ea eventura sint mihi ignorans,

23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes
civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes
me manent.

24 Sed nihili facio animam meam
pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod
accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiæ Dei.

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius
non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans
regnum;

26 quapropter contestor vos hodierna
die, quia mundus sum a sanguine omnium;

27 non enim subterfugi, quominus
annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28 Attendite vobis et universo gregi,
in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam
Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29 Ego scio quoniam intrabunt post
discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri
loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.

31 Propter quod vigilate, memoria
retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum
lacrimis monens unumquemque vestrum.

32 Et nunc commendo vos Deo et verbo
gratiæ ipsius, qui potens est ædificare et dare hereditatem in
sanctificatis omnibus.

33 Argentum aut aurum aut vestem
nullius concupivi;

34 ipsi scitis quoniam ad ea, quæ mihi
opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

35 Omnia ostendi vobis quoniam sic
laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini
Iesu, quoniam ipse dixit: «Beatius est magis dare quam
accipere!» ».

36 Et cum hæc dixisset, positis
genibus suis, cum omnibus illis oravit.

37 Magnus autem fletus factus est
omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

38 dolentes maxime in verbo, quod
dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et
deducebant eum ad navem.

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem factum esset, ut
navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti
die Rhodum et inde Patara;

2 et cum invenissemus navem
transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.

3 Cum paruissemus autem Cypro, et
relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus
Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus.

4 Inventis autem discipulis, mansimus
ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret
Hierosolymam.

5 Et explicitis diebus, profecti
ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras
civitatem; et positis genibus in litore orantes,

6 valefecimus invicem et ascendimus in
navem; illi autem redierunt in sua.

7 Nos vero, navigatione explicita, a
Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una
apud illos.

8 Alia autem die profecti venimus
Cæsaream et intrantes in domum Philippi evangelistæ, qui erat de
septem, mansimus apud eum.

9 Huic autem erant filiæ quattuor
virgines prophetantes.

10 Et cum moraremur plures dies,
supervenit quidam a Iudæa propheta nomine Agabus;

11 is cum venisset ad nos et tulisset
zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: « Hæc
dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligabunt
in Ierusalem Iudæi et tradent in manus gentium ».

12 Quod cum audissemus, rogabamus nos
et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.

13 Tunc respondit Paulus:
« Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim
non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter
nomen Domini Iesu ».

14 Et cum ei suadere non possemus,
quievimus dicentes: « Domini voluntas
fiat! ».

15 Post dies autem istos præparati
ascendebamus Hierosolymam;

16 venerunt autem et ex discipulis a
Cæsarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem
quendam Cyprium, antiquum discipulum.

17 Et cum venissemus Hierosolymam,
libenter exceperunt nos fratres.

18 Sequenti autem die introibat Paulus
nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri.

19 Quos cum salutasset, narrabat per
singula, quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius.

20 At illi cum audissent, glorificabant
Deum dixeruntque ei: « Vides, frater, quot milia sint in
Iudæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis;

21 audierunt autem de te quia
discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudæos,
dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum
consuetudines ambulare.

22 Quid ergo est? Utique audient te
supervenisse.

23 Hoc ergo fac, quod tibi dicimus.
Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;

24 his assumptis, sanctifica te cum
illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia,
quæ de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens
legem.

25 De his autem, qui crediderunt,
gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et
sanguine et suffocato et fornicatione ».

26 Tunc Paulus, assumptis viris,
postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians
expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque
eorum oblatio.

27 Dum autem septem dies
consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudæi cum vidissent eum in
templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus

28 clamantes: « Viri
Israelitæ, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem
et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Græcos induxit in
templum et polluit sanctum locum istum ».

29 Viderant enim Trophimum Ephesium in
civitate cum ipso, quem æstimabant quoniam in templum induxisset
Paulus.

30 Commotaque est civitas tota, et
facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum
extra templum, et statim clausæ sunt ianuæ.

31 Quærentibus autem eum occidere,
nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem,

32 qui statim, assumptis militibus et
centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et
milites, cessaverunt percutere Paulum.

33 Tunc accedens tribunus apprehendit
eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et
quid fecisset.

34 Alii autem aliud clamabant in turba;
et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, iussit duci eum
in castra.

35 Et cum venisset ad gradus, contigit
ut portaretur a militibus propter vim turbæ;

36 sequebatur enim multitudo populi
clamantes: « Tolle eum! ».

37 Et cum cœpisset induci in castra,
Paulus dicit tribuno: « Si licet mihi loqui aliquid ad
te? ». Qui dixit: « Græce nosti?

38 Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos
dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia
virorum sicariorum? ».

39 Et dixit Paulus: « Ego
homo sum quidem Iudæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis
municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad
populum ».

40 Et cum ille permisisset, Paulus
stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto,
allocutus est Hebræa lingua dicens:

Capitulum 22

1 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
vel ad indicem capitulorum supra

1 « Viri fratres et
patres, audite a me, quam ad vos nunc reddo,
rationem ». 2 Cum audissent autem quia Hebræa lingua
loquebatur ad illos, magis præstiterunt silentium. Et dixit:

3 « Ego sum vir Iudæus,
natus Tarso Ciliciæ, enutritus autem in ista civitate, secus pedes
Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternæ legis, æmulator Dei,
sicut et vos omnes estis hodie.

4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad
mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

5 sicut et princeps sacerdotum
testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas
accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui
ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.

6 Factum est autem, eunte me et
appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de cælo
circumfulsit me lux copiosa;

7 et decidi in terram et audivi vocem
dicentem mihi: «Saul, Saul, quid me persequeris?».

8 Ego autem respondi: «Quis es,
Domine?». Dixitque ad me: «Ego sum Iesus Nazarenus,
quem tu persequeris».

9 Et, qui mecum erant, lumen quidem
viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.

10 Et dixi: «Quid faciam,
Domine?». Dominus autem dixit ad me: «Surgens vade
Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quæ statutum est tibi,
ut faceres».

11 Et cum non viderem præ claritate
luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.

12 Ananias autem quidam vir religiosus
secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus
Iudæis,

13 veniens ad me et astans dixit mihi:
«Saul frater, respice!». Et ego eadem hora respexi in
eum.

14 At ille dixit: «Deus patrum
nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et
videres Iustum et audires vocem ex ore eius,

15 quia eris testis illi ad omnes
homines eorum, quæ vidisti et audisti.

16 Et nunc quid moraris? Exsurgens
baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius».

17 Factum est autem, revertenti mihi in
Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18 et videre illum dicentem mihi:
«Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient
testimonium tuum de me».

19 Et ego dixi: «Domine, ipsi
sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per
synagogas eos, qui credebant in te;

20 et cum funderetur sanguis Stephani
testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam
vestimenta interficientium illum».

21 Et dixit ad me: «Vade, quoniam
ego in nationes longe mittam te» ».

22 Audiebant autem eum usque ad hoc
verbum et levaverunt vocem suam dicentes: « Tolle de
terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ».

23 Vociferantibus autem eis et
proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus inaerem,

24 iussit tribunus induci eum in castra
dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic
acclamarent ei.

25 Et cum astrinxissent eum loris,
dixit astanti centurioni Paulus: « Si hominem Romanum et
indemnatum licet vobis flagellare? ».

26 Quo audito, centurio accedens ad
tribunum nuntiavit dicens: « Quid acturus es? Hic enim
homo Romanus est ».

27 Accedens autem tribunus dixit illi:
« Dic mihi, tu Romanus es? ». At ille dixit:
« Etiam ».

28 Et respondit tribunus:
« Ego multa summa civitatem hanc consecutus
sum ». Et Paulus ait: « Ego autem et natus
sum ».

29 Protinus ergo discesserunt ab illo,
qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam
rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.

30 Postera autem die, volens scire
diligenter qua ex causa accusaretur a Iudæis, solvit eum et iussit
principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens
Paulum statuit coram illis.

Capitulum 23

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Intendens autem concilium Paulus
ait: « Viri fratres, ego omni conscientia bona
conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ».

2 Princeps autem sacerdotum Ananias
præcepit astantibus sibi percutere os eius.

3 Tunc Paulus ad eum dixit:
« Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes
iudicans me secundum legem et contra legem iubes me
percuti? ».

4 Et, qui astabant, dixerunt:
« Summum sacerdotem Dei maledicis?».

5 Dixit autem Paulus:
« Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum;
scriptum est enim: «Principem populi tui non
maledices» ».

6 Sciens autem Paulus quia una pars
esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamabat in concilio:
« Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum;
de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ».

7 Et cum hæc diceret, facta est
dissensio inter pharisæos et sadducæos; et divisa est
multitudo.

8 Sadducæi enim dicunt non esse
resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisæi autem
utrumque confitentur.

9 Factus est autem clamor magnus; et
surgentes scribæ quidam partis pharisæorum pugnabant dicentes:
« Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus
locutus est ei aut angelus »;

10 et cum magna dissensio facta esset,
timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites
descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in
castra.

11 Sequenti autem nocte, assistens ei
Dominus ait: « Constans esto! Sicut enim testificatus
es, quæ sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romæ
testificari ».

12 Facta autem die, faciebant concursum
Iudæi et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque
bibituros, donec occiderent Paulum.

13 Erant autem plus quam quadraginta,
qui hanc coniurationem fecerant;

14 qui accedentes ad principes
sacerdotum et seniores dixerunt: « Devotione devovimus
nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.

15 Nunc ergo vos notum facite tribuno
cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius
cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus
interficere illum ».

16 Quod cum audisset filius sororis
Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.

17 Vocans autem Paulus ad se unum ex
centurionibus ait: « Adulescentem hunc perduc ad
tribunum, habet enim aliquid indicare illi ».

18 Et ille quidem assumens eum duxit ad
tribunum et ait: « Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc
adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui
tibi ».

19 Apprehendens autem tribunus manum
illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: « Quid
est, quod habes indicare mihi? ».

20 Ille autem dixit:
« Iudæi constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum
producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de
illo.

21 Tu ergo ne credideris illis;
insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se
devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et
nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ».

22 Tribunus igitur dimisit adulescentem
præcipiens, ne cui eloqueretur quoniam « hæc nota mihi
fecisti ».

23 Et vocatis duobus centurionibus,
dixit: « Parate milites ducentos, ut eant usque
Cæsaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia
hora noctis,

24 et iumenta præparate »,
ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem præsidem,

25 scribens epistulam habentem formam
hanc:

26 « Claudius Lysias optimo
præsidi Felici salutem.

27 Virum hunc comprehensum a Iudæis et
incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui,
cognito quia Romanus est.

28 Volensque scire causam, propter quam
accusabant illum, deduxi in concilium eorum;

29 quem inveni accusari de
quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis
habentem crimen.

30 Et cum mihi perlatum esset de
insidiis, quæ in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians
et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ».

31 Milites ergo, secundum præceptum
sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;

32 et postera die, dimissis equitibus,
ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.

33 Qui cum venissent Cæsaream et
tradidissent epistulam præsidi, statuerunt ante illum et
Paulum.

34 Cum legisset autem et interrogasset
de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:

35 « Audiam te, inquit, cum
et accusatores tui venerint »; iussitque in prætorio
Herodis custodiri eum.

Capitulum 24

1 2 3 4 5 6 (7) 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post quinque autem dies, descendit
princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo
quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.

2 Et citato eo, cœpit accusare
Tertullus dicens: « Cum in multa pace agamus per te, et
multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,

3 semper et ubique suscipimus, optime
Felix, cum omni gratiarum actione.

4 Ne diutius autem te protraham, oro,
breviter audias nos pro tua clementia.

5 Invenimus enim hunc hominem
pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudæis, qui sunt in
universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum,

6 qui etiam templum violare conatus
est, quem et apprehendimus,

(7) 8 a quo poteris ipse diiudicans de
omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus
eum ».

9 Adiecerunt autem et Iudæi dicentes
hæc ita se habere.

10 Respondit autem Paulus, annuente
sibi præside dicere: « Ex multis annis esse te iudicem
genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam,

11 cum possis cognoscere quia non plus
sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in
Ierusalem,

12 et neque in templo invenerunt me cum
aliquo disputantem aut concursum facientem turbæ neque in
synagogis neque in civitate,

13 neque probare possunt tibi, de
quibus nunc accusant me.

14 Confiteor autem hoc tibi, quod
secundum viam, quam dicunt hæresim, sic deservio patrio Deo
credens omnibus, quæ secundum Legem sunt et in Prophetis
scripta,

15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi
exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.

16 In hoc et ipse studeo sine
offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

17 Post annos autem plures, eleemosynas
facturus in gentem meam veni et oblationes;

18 in quibus invenerunt me purificatum
in templo, non cum turba neque cum tumultu;

19 quidam autem ex Asia Iudæi, quos
oportebat apud te præsto esse et accusare, si quid haberent
adversum me;

20 aut hi ipsi dicant quid invenerint
iniquitatis, cum starem in concilio,

21 nisi de una hac voce, qua clamavi
inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud
vos! ».

22 Distulit autem illos Felix
certissime sciens ea, quæ de hac via sunt, dicens:
« Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam
vestram »,

23 iubens centurioni custodiri eum et
habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare
ei.

24 Post aliquot autem dies, adveniens
Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum et
audivit ab eo de fide, quæ est in Christum Iesum.

25 Disputante autem illo de iustitia et
continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit:
« Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno
accersiam te »,

26 simul et sperans quia pecunia
daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum
loquebatur cum eo.

27 Biennio autem expleto, accepit
successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam præstare
Iudæis, Felix reliquit Paulum vinctum.

Capitulum 25

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Festus ergo cum venisset in
provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea;

2 adieruntque eum principes sacerdotum
et primi Iudæorum adversus Paulum, et rogabant eum

3 postulantes gratiam adversum eum, ut
iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum
interficerent in via.

4 Festus igitur respondit servari
Paulum in Cæsarea, se autem maturius profecturum:

5 « Qui ergo in vobis, ait,
potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen,
accusent eum ».

6 Demoratus autem inter eos dies non
amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream; et altera die
sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.

7 Qui cum perductus esset,
circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudæi,
multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,

8 Paulo rationem reddente:
« Neque in legem Iudæorum neque in templum neque in
Cæsarem quidquam peccavi ».

9 Festus autem volens Iudæis gratiam
præstare, respondens Paulo dixit: « Vis Hierosolymam
ascendere et ibi de his iudicari apud me? ».

10 Dixit autem Paulus: « Ad
tribunal Cæsaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudæis nihil
nocui, sicut et tu melius nosti.

11 Si ergo iniuste egi et dignum morte
aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quæ hi
accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem
appello! ».

12 Tunc Festus cum consilio locutus
respondit: « Cæsarem appellasti; ad Cæsarem
ibis ».

13 Et cum dies aliquot transacti
essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Cæsaream et
salutaverunt Festum.

14 Et cum dies plures ibi demorarentur,
Festus regi indicavit de Paulo dicens: « Vir quidam est
derelictus a Felice vinctus,

15 de quo, cum essem Hierosolymis,
adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudæorum postulantes
adversus illum damnationem;

16 ad quos respondi, quia non est
consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui
accusatur, præsentes habeat accusatores locumque defendendi se ab
accusatione accipiat.

17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla
dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;

18 de quo, cum stetissent accusatores,
nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis;

19 quæstiones vero quasdam de sua
superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto,
quem affirmabat Paulus vivere.

20 Hæsitans autem ego de huiusmodi
quæstione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de
istis.

21 Paulo autem appellante, ut
servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam
eum ad Cæsarem ».

22 Agrippa autem ad Festum:
« Volebam et ipse hominem audire! ».
« Cras, inquit, audies eum ».

23 Altera autem die, cum venisset
Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in
auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et
iubente Festo, adductus est Paulus.

24 Et dicit Festus:
« Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri,
videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudæorum interpellavit me
Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.

25 Ego vero comperi nihil dignum eum
morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi
mittere.

26 De quo quid certum scribam domino,
non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex
Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam;

27 sine ratione enim mihi videtur
mittere vinctum et causas eius non significare ».

Capitulum 26

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Agrippa vero ad Paulum ait:
« Permittitur tibi loqui pro temetipso ».
Tunc Paulus, extenta manu, cœpit rationem reddere:

2 « De omnibus, quibus
accusor a Iudæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim
defensurus me hodie,

3 maxime te sciente omnia, quæ apud
Iudæos sunt consuetudines et quæstiones; propter quod, obsecro,
patienter me audias.

4 Et quidem vitam meam a iuventute,
quæ ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes
Iudæi;

5 præscientes me ab initio, si velint
testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam
nostræ religionis vixi pharisæus.

6 Et nunc propter spem eius, quæ ad
patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
subiectus,

7 in quam duodecim tribus nostræ cum
perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua
spe accusor a Iudæis, rex!

8 Quid incredibile iudicatur apud vos,
si Deus mortuos suscitat?

9 Et ego quidem existimaveram me
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;

10 quod et feci Hierosolymis, et multos
sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum
potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;

11 et per omnes synagogas frequenter
puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in
eos persequebar usque in exteras civitates.

12 In quibus, dum irem Damascum cum
potestate et permissu principum sacerdotum,

13 die media in via vidi, rex, de cælo
supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum
simul ibant;

14 omnesque nos cum decidissemus in
terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: «Saul,
Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum
calcitrare».

15 Ego autem dixi: «Quis es,
Domine?». Dominus autem dixit: «Ego sum Iesus, quem tu
persequeris.

16 Sed exsurge et sta super pedes tuos;
ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem
eorum, quæ vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,

17 eripiens te de populo et de
gentibus, in quas ego mitto te

18 aperire oculos eorum, ut
convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum,
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos
per fidem, quæ est in me».

19 Unde, rex Agrippa, non fui
incredulus cælestis visionis,

20 sed his, qui sunt Damasci primum et
Hierosolymis, et in omnem regionem Iudææ et gentibus annuntiabam,
ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna
pænitentiæ opera facientes.

21 Hac ex causa me Iudæi, cum essem in
templo comprehensum, tentabant interficere.

22 Auxilium igitur assecutus a Deo
usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil
extra dicens quam ea, quæ Prophetæ sunt locuti futura esse et
Moyses:

23 si passibilis Christus, si primus ex
resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et
gentibus ».

24 Sic autem eo rationem reddente,
Festus magna voce dixit: « Insanis, Paule; multæ te
litteræ ad insaniam convertunt! ».

25 At Paulus: « Non insanio,
inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba
eloquor.

26 Scit enim de his rex, ad quem et
audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim
in angulo hoc gestum est.

27 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio
quia credis ».

28 Agrippa autem ad Paulum:
« In modico suades me Christianum
fieri! ».

29 Et Paulus: « Optarem apud
Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui
audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis
his! ».

30 Et exsurrexit rex et præses et
Berenice et qui assidebant eis;

31 et cum secessissent, loquebantur ad
invicem dicentes: « Nihil morte aut vinculis dignum quid
facit homo iste ».

32 Agrippa autem Festo dixit:
« Dimitti poterat homo hic, si non appellasset
Cæsarem ».

Capitulum 27

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ut autem iudicatum est navigare
nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos
centurioni nomine Iulio, cohortis Augustæ.

2 Ascendentes autem navem
Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiæ loca, sustulimus,
perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;

3 sequenti autem die, devenimus
Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et
curam sui agere.

4 Et inde cum sustulissemus,
subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;

5 et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ
navigantes venimus Myram, quæ est Lyciæ.

6 Et ibi inveniens centurio navem
Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.

7 Et cum multis diebus tarde
navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos
vento, subnavigavimus Cretæ secundum Salmonem;

8 et vix iuxta eam navigantes venimus
in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas
Lasæa.

9 Multo autem tempore peracto, et cum
iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam præterisset,
monebat Paulus

10 dicens eis: « Viri, video
quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed
etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ».

11 Centurio autem gubernatori et
nauclero magis credebat quam his, quæ a Paulo dicebantur.

12 Et cum aptus portus non esset ad
hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo
possent devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem
ad africum et ad caurum.

13 Aspirante autem austro, æstimantes
propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant
Cretam.

14 Non post multum autem misit se
contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;

15 cumque arrepta esset navis et non
posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.

16 Insulam autem quandam decurrentes,
quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,

17 qua sublata, adiutoriis utebantur
accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso
vase, sic ferebantur.

18 Valide autem nobis tempestate
iactatis, sequenti die iactum fecerunt

19 et tertia die suis manibus armamenta
navis proiecerunt.

20 Neque sole autem neque sideribus
apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente,
iam auferebatur spes omnis salutis nostræ.

21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc
stans Paulus in medio eorum dixit: « Oportebat quidem, o
viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc
et iacturam.

22 Et nunc suadeo vobis bono animo
esse, nulla enim amissio animæ erit ex vobis præterquam
navis;

23 astitit enim mihi hac nocte angelus
Dei, cuius sum ego, cui et deservio,

24 dicens: «Ne timeas, Paule;
Cæsari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui
navigant tecum».

25 Propter quod bono animo estote,
viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est
mihi.

26 In insulam autem quandam oportet nos
incidere ».

27 Sed posteaquam quarta decima nox
supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem
suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.

28 Qui submittentes bolidem invenerunt
passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes
invenerunt passus quindecim;

29 timentes autem, ne in aspera loca
incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem
fieri.

30 Nautis vero quærentibus fugere de
navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora
inciperent ancoras extendere,

31 dixit Paulus centurioni et
militibus: « Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri
non potestis ».

32 Tunc absciderunt milites funes
scaphæ et passi sunt eam excidere.

33 Donec autem lux inciperet fieri,
rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: « Quarta
decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil
accipientes;

34 propter quod rogo vos accipere
cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum
capillus de capite peribit ».

35 Et cum hæc dixisset et sumpsisset
panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset,
cœpit manducare.

36 Animæquiores autem facti omnes et
ipsi assumpserunt cibum.

37 Eramus vero universæ animæ in navi
ducentæ septuaginta sex.

38 Et satiati cibo alleviabant navem
iactantes triticum in mare.

39 Cum autem dies factus esset, terram
non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus,
in quem cogitabant, si possent, eicere navem.

40 Et cum ancoras abstulissent,
committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et,
levato artemone, secundum flatum auræ tendebant ad litus.

41 Et cum incidissent in locum
dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat
immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.

42 Militum autem consilium fuit, ut
custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;

43 centurio autem volens servare Paulum
prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere
se primos et ad terram exire

44 et ceteros, quosdam in tabulis,
quosdam vero super ea, quæ de navi essent; et sic factum est ut
omnes evaderent ad terram.

Capitulum 28

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 (29) 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum evasissemus, tunc
cognovimus quia Melita insula vocatur.

2 Barbari vero præstabant non modicam
humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes
propter imbrem, qui imminebat, et frigus.

3 Cum congregasset autem Paulus
sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem,
vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.

4 Ut vero viderunt barbari pendentem
bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: « Utique
homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit
vivere ».

5 Et ille quidem excutiens bestiam in
ignem, nihil mali passus est;

6 at illi exspectabant eum in tumorem
convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis
exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes
se dicebant eum esse deum.

7 In locis autem illis erant prædia
principis insulæ nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne
hospitio recepit.

8 Contigit autem patrem Publii febribus
et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum
orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.

9 Quo facto, et ceteri, qui in insula
habebant infirmitates, accedebant et curabantur;

10 qui etiam multis honoribus nos
honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quæ necessaria
erant.

11 Post menses autem tres, navigavimus
in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne
Castorum.

12 Et cum venissemus Syracusam,
mansimus ibi triduo;

13 inde solventes devenimus Rhegium. Et
post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus
Puteolos,

14 ubi, inventis fratribus, rogati
sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.

15 Et inde cum audissent de nobis
fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas;
quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.

16 Cum introissemus autem Romam,
permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.

17 Factum est autem, ut post tertium
diem convocaret primos Iudæorum; cumque convenissent dicebat eis:
« Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut
mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus
Romanorum,

18 qui cum interrogationem de me
habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in
me;

19 contradicentibus autem Iudæis,
coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens
aliquid accusare.

20 Propter hanc igitur causam rogavi
vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac
circumdatus sum ».

21 At illi dixerunt ad eum:
« Nos neque litteras accepimus de te a Iudæa, neque
adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te
malum.

22 Rogamus autem a te audire quæ
sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei
contradicitur ».

23 Cum constituissent autem illi diem,
venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans
regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a
mane usque ad vesperam.

24 Et quidam credebant his, quæ
dicebantur, quidam vero non credebant;

25 cumque invicem non essent
consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum:
« Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam
ad patres vestros

26 dicens:
«Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.

27 Incrassatum est enim cor populi
huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos».

28 Notum ergo sit vobis quoniam
gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et
audient! ».

(29) 30 Mansit autem biennio toto in
suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,

31 prædicans regnum Dei et docens quæ
sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.

Evangelium secundum Ioannem

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

2 Hoc erat in principio apud Deum.

3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil, quod factum est;

4 in ipso vita erat, et vita erat lux
hominum,

5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ
eam non comprehenderunt.

6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen
erat Ioannes;

7 hic venit in testimonium, ut
testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

8 Non erat ille lux, sed ut testimonium
perhiberet de lumine.

9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem
hominem, veniens in mundum.

10 In mundo erat, et mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognovit.

11 In propria venit, et sui eum non
receperunt.

12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit
eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine
eius,

13 qui non ex sanguinibus neque ex
voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14 Et Verbum caro factum est et
habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi
Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

15 Ioannes testimonium perhibet de ipso
et clamat dicens: « Hic erat, quem dixi: Qui post me
venturus est, ante me factus est, quia prior me
erat ».

16 Et de plenitudine eius nos omnes
accepimus, et gratiam pro gratia;

17 quia lex per Moysen data est, gratia
et veritas per Iesum Christum facta est.

18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus
Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.

19 Et hoc est testimonium Ioannis,
quando miserunt ad eum Iudæi ab Hierosolymis sacerdotes et
Levitas, ut interrogarent eum: « Tu quis
es? ».

20 Et confessus est et non negavit; et
confessus est: « Non sum ego Christus ».

21 Et interrogaverunt eum:
« Quid ergo? Elias es tu? ». Et dicit:
« Non sum ». « Propheta es
tu? ». Et respondit: « Non ».

22 Dixerunt ergo ei: « Quis
es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de
teipso? ».

23 Ait:
« Ego vox clamantis in deserto:
«Dirigite viam Domini»,
sicut dixit Isaias propheta ».

24 Et qui missi fuerant, erant ex
pharisæis;

25 et interrogaverunt eum et dixerunt
ei: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque
Elias neque propheta? ».

26 Respondit eis Ioannes dicens:
« Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non
scitis,

27 qui post me venturus est, cuius ego
non sum dignus, ut solvam eius corrigiam
calceamenti ».

28 Hæc in Bethania facta sunt trans
Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.

29 Altera die videt Iesum venientem ad
se et ait: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum
mundi.

30 Hic est, de quo dixi: «Post me venit
vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.»

31 Et ego nesciebam eum, sed ut
manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua
baptizans ».

32 Et testimonium perhibuit Ioannes
dicens: « Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de
cælo, et mansit super eum;

33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit
me baptizare in aqua, ille mihi dixit: «Super quem videris
Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat
in Spiritu Sancto».

34 Et ego vidi et testimonium perhibui
quia hic est Filius Dei ».

35 Altera die iterum stabat Ioannes et
ex discipulis eius duo,

36 et respiciens Iesum ambulantem
dicit: « Ecce agnus Dei ».

37 Et audierunt eum duo discipuli
loquentem et secuti sunt Iesum.

38 Conversus autem Iesus et videns eos
sequentes se dicit eis: « Quid quæritis? ».
Qui dixerunt ei: « Rabbi — quod dicitur
interpretatum Magister — ubi manes? ».

39 Dicit eis: « Venite et
videbitis ». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et
apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.

40 Erat Andreas, frater Simonis Petri,
unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum
Simonem et dicit ei: « Invenimus Messiam »
— quod est interpretatum Christus —;

42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum
Iesus dixit: « Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis
Cephas » — quod interpretatur Petrus —.

43 In crastinum voluit exire in
Galilæam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus:
« Sequere me ».

44 Erat autem Philippus a Bethsaida,
civitate Andreæ et Petri.

45 Invenit Philippus Nathanael et dicit
ei: « Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ
invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ».

46 Et dixit ei Nathanael:
« A Nazareth potest aliquid boni esse? ».
Dicit ei Philippus: « Veni et vide ».

47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad
se et dicit de eo: « Ecce vere Israelita, in quo dolus
non est ».

48 Dicit ei Nathanael:
« Unde me nosti? ». Respondit Iesus et dixit
ei: « Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub
ficu, vidi te ».

49 Respondit ei Nathanael:
« Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es
Israel! ».

50 Respondit Iesus et dixit ei:
« Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his
videbis ».

51 Et dicit ei: « Amen, amen
dico vobis: Videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et
descendentes supra Filium hominis ».

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et die tertio nuptiæ factæ sunt
in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi;

2 vocatus est autem et Iesus et
discipuli eius ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu
ad eum: « Vinum non habent ».

4 Et dicit ei Iesus: « Quid
mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ».

5 Dicit mater eius ministris:
« Quodcumque dixerit vobis, facite ».

6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex
positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ
metretas binas vel ternas.

7 Dicit eis Iesus: « Implete
hydrias aqua ». Et impleverunt eas usque ad summum.

8 Et dicit eis: « Haurite
nunc et ferte architriclino ». Illi autem tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem
sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus

10 et dicit ei: « Omnis homo
primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod
deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ».

11 Hoc fecit initium signorum Iesus in
Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum
discipuli eius.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse
et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt
non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Iudæorum, et
ascendit Hierosolymam Iesus.

14 Et invenit in templo vendentes boves
et oves et columbas, et nummularios sedentes;

15 et cum fecisset flagellum de
funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et
nummulariorum effudit æs et mensas subvertit;

16 et his, qui columbas vendebant,
dixit: « Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris
mei domum negotiationis ».

17 Recordati sunt discipuli eius quia
scriptum est: « Zelus domus tuæ comedit
me ».

18 Responderunt ergo Iudæi et dixerunt
ei: « Quod signum ostendis nobis, quia hæc
facis? ».

19 Respondit Iesus et dixit eis:
« Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
illud ».

20 Dixerunt ergo Iudæi:
« Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc,
et tu tribus diebus excitabis illud? ».

21 Ille autem dicebat de templo
corporis sui.

22 Cum ergo resurrexisset a mortuis,
recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt
Scripturæ et sermoni, quem dixit Iesus.

23 Cum autem esset Hierosolymis in
Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes
signa eius, quæ faciebat.

24 Ipse autem Iesus non credebat
semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25 et quia opus ei non erat, ut quis
testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in
homine.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erat autem homo ex pharisæis,
Nicodemus nomine, princeps Iudæorum;

2 hic venit ad eum nocte et dixit ei:
« Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim
potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum
eo ».

3 Respondit Iesus et dixit ei:
« Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper,
non potest videre regnum Dei ».

4 Dicit ad eum Nicodemus:
« Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid
potest in ventrem matris suæ iterato introire et
nasci? ».

5 Respondit Iesus: « Amen,
amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non
potest introire in regnum Dei.

6 Quod natum est ex carne, caro est;
et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet
vos nasci denuo.

8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem
eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis,
qui natus est ex Spiritu ».

9 Respondit Nicodemus et dixit ei:
« Quomodo possunt hæc fieri? ».

10 Respondit Iesus et dixit ei:
« Tu es magister Israel et hæc ignoras?

11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus,
loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non
accipitis.

12 Si terrena dixi vobis, et non
creditis, quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?

13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui
descendit de cælo, Filius hominis.

14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem
in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,

15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat
vitam æternam ».

16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut
Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non
pereat, sed habeat vitam æternam.

17 Non enim misit Deus Filium in
mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

18 Qui credit in eum, non iudicatur;
qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen
Unigeniti Filii Dei.

19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in
mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim
eorum mala opera.

20 Omnis enim, qui mala agit, odit
lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;

21 qui autem facit veritatem, venit ad
lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.

22 Post hæc venit Iesus et discipuli
eius in Iudæam terram, et illic demorabatur cum eis et
baptizabat.

23 Erat autem et Ioannes baptizans in
Enon iuxta Salim, quia aquæ multæ erant illic, et adveniebant et
baptizabantur;

24 nondum enim missus fuerat in
carcerem Ioannes.

25 Facta est ergo quæstio ex
discipulis Ioannis cum Iudæo de purificatione.

26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt
ei: « Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu
testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad
eum! ».

27 Respondit Ioannes et dixit:
« Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei
datum de cælo.

28 Ipsi vos mihi testimonium
perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum
ante illum.

29 Qui habet sponsam, sponsus est;
amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter
vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

30 Illum oportet crescere, me autem
minui ».

31 Qui de sursum venit, supra omnes
est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de
cælo venit, supra omnes est;

32 et quod vidit et audivit, hoc
testatur, et testimonium eius nemo accipit.

33 Qui accipit eius testimonium,
signavit quia Deus verax est.

34 Quem enim misit Deus, verba Dei
loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.

35 Pater diligit Filium et omnia dedit
in manu eius.

36 Qui credit in Filium, habet vitam
æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed
ira Dei manet super eum.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ut ergo cognovit Iesus quia
audierunt pharisæi quia Iesus plures discipulos facit et baptizat
quam Ioannes

2 — quamquam Iesus ipse non
baptizaret sed discipuli eius —

3 reliquit Iudæam et abiit iterum in
Galilæam.

4 Oportebat autem eum transire per
Samariam.

5 Venit ergo in civitatem Samariæ,
quæ dicitur Sichar, iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio
suo;

6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo
fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi
sexta.

7 Venit mulier de Samaria haurire
aquam. Dicit ei Iesus: « Da mihi
bibere »;

8 discipuli enim eius abierant in
civitatem, ut cibos emerent.

9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana:
« Quomodo tu, Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ
sum mulier Samaritana? ». Non enim coutuntur Iudæi
Samaritanis.

10 Respondit Iesus et dixit ei:
« Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi:
«Da mihi bibere», tu forsitan petisses ab eo, et
dedisset tibi aquam vivam ».

11 Dicit ei mulier:
« Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus
est; unde ergo habes aquam vivam?

12 Numquid tu maior es patre nostro
Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et
pecora eius? ».

13 Respondit Iesus et dixit ei:
« Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;

14 qui autem biberit ex aqua, quam ego
dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo
fons aquæ salientis in vitam æternam ».

15 Dicit ad eum mulier:
« Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam
huc haurire ».

16 Dicit ei: « Vade, voca
virum tuum et veni huc ».

17 Respondit mulier et dixit ei:
« Non habeo virum ». Dicit ei Iesus:
« Bene dixisti: «Non habeo virum»;

18 quinque enim viros habuisti, et
nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere
dixisti ».

19 Dicit ei mulier:
« Domine, video quia propheta es tu.

20 Patres nostri in monte hoc
adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi
adorare oportet ».

21 Dicit ei Iesus: « Crede
mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in
Hierosolymis adorabitis Patrem.

22 Vos adoratis, quod nescitis; nos
adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudæis est.

23 Sed venit hora, et nunc est, quando
veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et
Pater tales quærit, qui adorent eum.

24 Spiritus est Deus, et eos, qui
adorant eum, in Spiritu et veritate oportet
adorare ».

25 Dicit ei mulier: « Scio
quia Messias venit — qui dicitur Christus —; cum
venerit ille, nobis annuntiabit omnia ».

26 Dicit ei Iesus: « Ego
sum, qui loquor tecum ».

27 Et continuo venerunt discipuli eius
et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit:
« Quid quæris aut quid loqueris cum
ea? ».

28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et
abiit in civitatem et dicit illis hominibus:

29 « Venite, videte hominem,
qui dixit mihi omnia, quæcumque feci; numquid ipse est
Christus? ».

30 Exierunt de civitate et veniebant ad
eum.

31 Interea rogabant eum discipuli
dicentes: « Rabbi, manduca ».

32 Ille autem dixit eis:
« Ego cibum habeo manducare, quem vos
nescitis ».

33 Dicebant ergo discipuli ad invicem:
« Numquid aliquis attulit ei
manducare? ».

34 Dicit eis Iesus: « Meus
cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam
opus eius.

35 Nonne vos dicitis: «Adhuc
quattuor menses sunt, et messis venit»? Ecce dico vobis:
Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt ad
messem! Iam

36 qui metit, mercedem accipit et
congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat, simul
gaudeat et qui metit.

37 In hoc enim est verbum verum: Alius
est qui seminat, et alius est qui metit.

38 Ego misi vos metere, quod vos non
laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum
introistis ».

39 Ex civitate autem illa multi
crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris
testimonium perhibentis: « Dixit mihi omnia, quæcumque
feci! ».

40 Cum venissent ergo ad illum
Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi
duos dies.

41 Et multo plures crediderunt propter
sermonem eius;

42 et mulieri dicebant:
« Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim
audivimus et scimus quia hic est vere Salvator
mundi! ».

43 Post duos autem dies exiit inde in
Galilæam;

44 ipse enim Iesus testimonium
perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

45 Cum ergo venisset in Galilæam,
exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent, quæ fecerat
Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem
festum.

46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ,
ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius
infirmabatur Capharnaum;

47 hic, cum audisset quia Iesus
advenerit a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum et rogabat, ut
descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

48 Dixit ergo Iesus ad eum:
« Nisi signa et prodigia videritis, non
credetis ».

49 Dicit ad eum regius:
« Domine, descende priusquam moriatur puer
meus ».

50 Dicit ei Iesus: « Vade.
Filius tuus vivit ». Credidit homo sermoni, quem dixit
ei Iesus, et ibat.

51 Iam autem eo descendente, servi eius
occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.

52 Interrogabat ergo horam ab eis, in
qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: « Heri hora
septima reliquit eum febris ».

53 Cognovit ergo pater quia illa hora
erat, in qua dixit ei Iesus: « Filius tuus
vivit », et credidit ipse et domus eius tota.

54 Hoc iterum secundum signum fecit
Iesus, cum venisset a Iudæa in Galilæam.

Capitulum 5

1 2 3 (4) 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc erat dies festus
Iudæorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.

2 Est autem Hierosolymis, super
Probatica, piscina, quæ cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.

3 In his iacebat multitudo languentium,
cæcorum, claudorum, aridorum.

(4) 5 Erat autem quidam homo ibi
triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et
cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei:
« Vis sanus fieri? ».

7 Respondit ei languidus:
« Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit
aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me
descendit ».

8 Dicit ei Iesus: « Surge,
tolle grabatum tuum et ambula ».

9 Et statim sanus factus est homo et
sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.

10 Dicebant ergo Iudæi illi, qui
sanatus fuerat: « Sabbatum est, et non licet tibi
tollere grabatum tuum ».

11 Ille autem respondit eis:
« Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: «Tolle
grabatum tuum et ambula» ».

12 Interrogaverunt eum:
« Quis est ille homo, qui dixit tibi: «Tolle et
ambula»? ».

13 Is autem, qui sanus fuerat effectus,
nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in
loco.

14 Postea invenit eum Iesus in templo
et dixit illi: « Ecce sanus factus es; iam noli peccare,
ne deterius tibi aliquid contingat ».

15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudæis
quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.

16 Et propterea persequebantur Iudæi
Iesum, quia hæc faciebat in sabbato.

17 Iesus autem respondit eis:
« Pater meus usque modo operatur, et ego
operor ».

18 Propterea ergo magis quærebant eum
Iudæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem
suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.

19 Respondit itaque Iesus et dixit eis:
« Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quæcumque enim ille
faciat, hæc et Filius similiter facit.

20 Pater enim diligit Filium et omnia
demonstrat ei, quæ ipse facit, et maiora his demonstrabit ei
opera, ut vos miremini.

21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et
vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22 Neque enim Pater iudicat quemquam,
sed iudicium omne dedit Filio,

23 ut omnes honorificent Filium, sicut
honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem, qui misit illum.

24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum
meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam et in
iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25 Amen, amen dico vobis: Venit hora,
et nunc est, quandomortui audient vocem Filii Dei et, qui
audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in
semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;

27 et potestatem dedit ei iudicium
facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora,
in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;

29 et procedent, qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt, in resurrectionem
iudicii.

30 Non possum ego a meipso facere
quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia
non quæro voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de
meipso, testimonium meum non est verum;

32 alius est, qui testimonium perhibet
de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33 Vos misistis ad Ioannem, et
testimonium perhibuit veritati;

34 ego autem non ab homine testimonium
accipio, sed hæc dico, ut vos salvi sitis.

35 Ille erat lucerna ardens et lucens;
vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.

36 Ego autem habeo testimonium maius
Ioanne; opera enim, quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa
opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me
misit;

37 et, qui misit me, Pater, ipse
testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque
speciem eius vidistis;

38 et verbum eius non habetis in vobis
manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.

39 Scrutamini Scripturas, quia vos
putatis in ipsis vitam æternam habere; et illæ sunt, quæ
testimonium perhibent de me.

40 Et non vultis venire ad me, ut vitam
habeatis.

41 Gloriam ab hominibus non
accipio,

42 sed cognovi vos, quia dilectionem
Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et
non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum
accipietis.

44 Quomodo potestis vos credere, qui
gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quæ a solo est Deo, non
quæritis?

45 Nolite putare quia ego accusaturus
sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos
speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis
forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non
creditis, quomodo meis verbis credetis? ».

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc abiit Iesus trans mare
Galilææ, quod est Tiberiadis.

2 Et sequebatur eum multitudo magna,
quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui
infirmabantur.

3 Subiit autem in montem Iesus et ibi
sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha, dies
festus Iudæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et
vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum:
« Unde ememus panes, ut manducent hi? ».

6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse
enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus:
« Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut
unusquisque modicum quid accipiat! ».

8 Dicit ei unus ex discipulis eius,
Andreas frater Simonis Petri:

9 « Est puer hic, qui habet
quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed hæc quid sunt propter
tantos? ».

10 Dixit Iesus: « Facite
homines discumbere ». Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.

11 Accepit ergo panes Iesus et, cum
gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex
piscibus, quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dicit
discipulis suis: « Colligite, quæ superaverunt,
fragmenta, ne quid pereat ».

13 Collegerunt ergo et impleverunt
duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ
superfuerunt his, qui manducaverunt.

14 Illi ergo homines, cum vidissent
quod fecerat signum, dicebant: « Hic est vere propheta,
qui venit in mundum! ».

15 Iesus ergo, cum cognovisset quia
venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit
iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est,
descenderunt discipuli eius ad mare

17 et, cum ascendissent navem,
veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebræ iam factæ erant,
et nondum venerat ad eos Iesus.

18 Mare autem, vento magno flante,
exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia
viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et
proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis:
« Ego sum, nolite timere! ».

21 Volebant ergo accipere eum in navem,
et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.

22 Altera die turba, quæ stabat trans
mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non
introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli
eius abiissent;

23 aliæ supervenerunt naves a
Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente
Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus
non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et
venerunt Capharnaum quærentes Iesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare,
dixerunt ei: « Rabbi, quando huc
venisti? ».

26 Respondit eis Iesus et dixit:
« Amen, amen dico vobis: Quæritis me, non quia vidistis
signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed
cibum, qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis vobis
dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ».

28 Dixerunt ergo ad eum:
« Quid faciemus, ut operemur opera
Dei? ».

29 Respondit Iesus et dixit eis:
« Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit
ille ».

30 Dixerunt ergo ei: « Quod
ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid
operaris?

31 Patres nostri manna manducaverunt in
deserto, sicut scriptum est: «Panem de cælo dedit eis
manducare» ».

32 Dixit ergo eis Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de
cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum;

33 panis enim Dei est, qui descendit de
cælo et dat vitam mundo ».

34 Dixerunt ergo ad eum:
« Domine, semper da nobis panem hunc ».

35 Dixit eis Iesus: « Ego
sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in
me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me
et non creditis.

37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me
veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,

38 quia descendi de cælo, non ut
faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas eius, qui
misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed
resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est enim voluntas Patris mei,
ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam;
et resuscitabo ego eum in novissimo die ».

41 Murmurabant ergo Iudæi de illo,
quia dixisset: « Ego sum panis, qui de cælo
descendi »,

42 et dicebant: « Nonne hic
est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem?
Quomodo dicit nunc: «De cælo
descendi»? ».

43 Respondit Iesus et dixit eis:
« Nolite murmurare in invicem.

44 Nemo potest venire ad me, nisi
Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in
novissimo die.

45 Est scriptum in Prophetis: «Et
erunt omnes docibiles Dei «. Omnis, qui audivit a Patre et
didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi
is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, amen dico vobis: Qui credit,
habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt in
deserto manna et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens,
ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo
descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum;
panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi
vita ».

52 Litigabant ergo Iudæi ad invicem
dicentes: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad
manducandum? ».

53 Dixit ergo eis Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem
Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in
vobismetipsis.

54 Qui manducat meam carnem et bibit
meum sanguinem, habet vitam æternam; et ego resuscitabo eum in
novissimo die.

55 Caro enim mea verus est cibus, et
sanguis meus verus est potus.

56 Qui manducat meam carnem et bibit
meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

57 Sicut misit me vivens Pater, et ego
vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter
me.

58 Hic est panis, qui de cælo
descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui
manducat hunc panem, vivet in æternum ».

59 Hæc dixit in synagoga docens in
Capharnaum.

60 Multi ergo audientes ex discipulis
eius dixerunt: « Durus est hic sermo! Quis potest eum
audire? ».

61 Sciens autem Iesus apud semetipsum
quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: « Hoc
vos scandalizat?

62 Si ergo videritis Filium hominis
ascendentem, ubi erat prius?

63 Spiritus est, qui vivificat, caro
non prodest quidquam; verba, quæ ego locutus sum vobis, Spiritus
sunt et vita sunt.

64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non
credunt ». Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non
credentes, et quis traditurus esset eum.

65 Et dicebat: « Propterea
dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a
Patre ».

66 Ex hoc multi discipulorum eius
abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.

67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim:
« Numquid et vos vultis abire? ».

68 Respondit ei Simon Petrus:
« Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ
habes;

69 et nos credidimus et cognovimus quia
tu es Sanctus Dei ».

70 Respondit eis Iesus:
« Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus
Diabolus est ».

71 Dicebat autem Iudam Simonis
Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex
Duodecim.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et post hæc ambulabat Iesus in
Galilæam; non enim volebat in Iudæam ambulare, quia quærebant
eum Iudæi interficere.

2 Erat autem in proximo dies festus
Iudæorum, Scenopegia.

3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius:
« Transi hinc et vade in Iudæam, ut et discipuli tui
videant opera tua, quæ facis.

4 Nemo quippe in occulto quid facit et
quærit ipse in palam esse. Si hæc facis, manifesta teipsum
mundo ».

5 Neque enim fratres eius credebant in
eum.

6 Dicit ergo eis Iesus:
« Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semper
est paratum.

7 Non potest mundus odisse vos; me
autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius
mala sunt.

8 Vos ascendite ad diem festum; ego non
ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum
est ».

9 Hæc autem cum dixisset, ipse mansit
in Galilæa.

10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad
diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in
occulto.

11 Iudæi ergo quærebant eum in die
festo et dicebant: « Ubi est ille? ».

12 Et murmur multus de eo erat in
turba. Alii quidem dicebant: « Bonus est! »;
alii autem dicebant: « Non, sed seducit
turbam! ».

13 Nemo tamen palam loquebatur de illo
propter metum Iudæorum.

14 Iam autem die festo mediante,
ascendit Iesus in templum et docebat.

15 Mirabantur ergo Iudæi dicentes:
« Quomodo hic litteras scit, cum non
didicerit? ».

16 Respondit ergo eis Iesus et dixit:
« Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.

17 Si quis voluerit voluntatem eius
facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso
loquar.

18 Qui a semetipso loquitur, gloriam
propriam quærit; qui autem quærit gloriam eius, qui misit illum,
hic verax est, et iniustitia in illo non est.

19 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et
nemo ex vobis facit legem. Quid me quæritis
interficere? ».

20 Respondit turba:
« Dæmonium habes! Quis te quærit
interficere? ».

21 Respondit Iesus et dixit eis:
« Unum opus feci, et omnes miramini.

22 Propterea Moyses dedit vobis
circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus
— et in sabbato circumciditis hominem.

23 Si circumcisionem accipit homo in
sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum
hominem sanum feci in sabbato?

24 Nolite iudicare secundum faciem, sed
iustum iudicium iudicate ».

25 Dicebant ergo quidam ex
Hierosolymitis: « Nonne hic est, quem quærunt
interficere?

26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei
dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est
Christus?

27 Sed hunc scimus unde sit, Christus
autem cum venerit, nemo scit unde sit ».

28 Clamavit ergo docens in templo Iesus
et dicens: « Et me scitis et unde sim scitis. Et a
meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non
scitis.

29 Ego scio eum, quia ab ipso sum, et
ipse me misit ».

30 Quærebant ergo eum apprehendere, et
nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.

31 De turba autem multi crediderunt in
eum et dicebant: « Christus cum venerit, numquid plura
signa faciet quam quæ hic fecit? ».

32 Audierunt pharisæi turbam
murmurantem de illo hæc et miserunt pontifices et pharisæi
ministros, ut apprehenderent eum.

33 Dixit ergo Iesus: « Adhuc
modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.

34 Quæretis me et non invenietis; et
ubi sum ego, vos non potestis venire ».

35 Dixerunt ergo Iudæi ad seipsos:
« Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum?
Numquid in dispersionem Græcorum iturus est et docturus
Græcos?

36 Quis est hic sermo, quem dixit:
«Quæretis me et non invenietis» et: «Ubi sum
ego, vos non potestis venire»? ».

37 In novissimo autem die magno
festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: « Si quis
sitit, veniat ad me et bibat,

38 qui credit in me. Sicut dixit
Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ
vivæ ».

39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem
accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,
quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba, cum audissent
hos sermones, dicebant: « Hic est vere
propheta! »;

41 alii dicebant: « Hic est
Christus! »; quidam autem dicebant: « Numquid
a Galilæa Christus venit?

42 Nonne Scriptura dixit: «Ex
semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit
Christus»? ».

43 Dissensio itaque facta est in turba
propter eum.

44 Quidam autem ex ipsis volebant
apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.

45 Venerunt ergo ministri ad pontifices
et pharisæos; et dixerunt eis illi: « Quare non
adduxistis eum? ».

46 Responderunt ministri:
« Numquam sic locutus est homo ».

47 Responderunt ergo eis pharisæi:
« Numquid et vos seducti estis?

48 Numquid aliquis ex principibus
credidit in eum aut ex pharisæis?

49 Sed turba hæc, quæ non novit
legem, maledicti sunt! ».

50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui
venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:

51 « Numquid lex nostra
iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid
faciat? ».

52 Responderunt et dixerunt ei:
« Numquid et tu ex Galilæa es? Scrutare et vide quia
propheta a Galilæa non surgit! ».

53 Et reversi sunt unusquisque in domum
suam.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iesus autem perrexit in montem
Oliveti.

2 Diluculo autem iterum venit in
templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat
eos.

3 Adducunt autem scribæ et pharisæi
mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio

4 et dicunt ei: « Magister,
hæc mulier manifesto deprehensa est in adulterio.

5 In lege autem Moyses mandavit nobis
huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ».

6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut
possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito
scribebat in terra.

7 Cum autem perseverarent interrogantes
eum, erexit se et dixit eis: « Qui sine peccato est
vestrum, primus in illam lapidem mittat »;

8 et iterum se inclinans scribebat in
terra.

9 Audientes autem unus post unum
exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in
medio stans.

10 Erigens autem se Iesus dixit ei:
« Mulier, ubi sunt? Nemo te
condemnavit? ».

11 Quæ dixit: « Nemo,
Domine ». Dixit autem Iesus: « Nec ego te
condemno; vade et amplius iam noli peccare ».

12 Iterum ergo locutus est eis Iesus
dicens: « Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non
ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ ».

13 Dixerunt ergo ei pharisæi:
« Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum
non est verum ».

14 Respondit Iesus et dixit eis:
« Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est
testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem
nescitis unde venio aut quo vado.

15 Vos secundum carnem iudicatis, ego
non iudico quemquam.

16 Et si iudico ego, iudicium meum
verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater.

17 Sed et in lege vestra scriptum est,
quia duorum hominum testimonium verum est.

18 Ego sum, qui testimonium perhibeo de
meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me,
Pater ».

19 Dicebant ergo ei: « Ubi
est Pater tuus? ». Respondit Iesus: « Neque
me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem
meum sciretis ».

20 Hæc verba locutus est in
gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum
venerat hora eius.

21 Dixit ergo iterum eis:
« Ego vado, et quæretis me et in peccato vestro
moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ».

22 Dicebant ergo Iudæi:
« Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: «Quo
ego vado, vos non potestis venire»? ».

23 Et dicebat eis: « Vos de
deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non
sum de hoc mundo.

24 Dixi ergo vobis quia moriemini in
peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini
in peccatis vestris ».

25 Dicebant ergo ei: « Tu
quis es? ». Dixit eis Iesus: « In principio:
id quod et loquor vobis!

26 Multa habeo de vobis loqui et
iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quæ audivi ab eo,
hæc loquor ad mundum ».

27 Non cognoverunt quia Patrem eis
dicebat.

28 Dixit ergo eis Iesus:
« Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis
quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater,
hæc loquor.

29 Et qui me misit, mecum est; non
reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio
semper ».

30 Hæc illo loquente, multi
crediderunt in eum.

31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui
crediderunt ei, Iudæos: « Si vos manseritis in sermone
meo, vere discipuli mei estis

32 et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos ».

33 Responderunt ei: « Semen
Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis:
«Liberi fietis»? ».

34 Respondit eis Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum,
servus est peccati.

35 Servus autem non manet in domo in
æternum; filius manet in æternum.

36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere
liberi eritis.

37 Scio quia semen Abrahæ estis; sed
quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

38 Ego, quæ vidi apud Patrem, loquor;
et vos ergo, quæ audivistis a patre, facitis ».

39 Responderunt et dixerunt ei:
« Pater noster Abraham est ». Dicit eis
Iesus: « Si filii Abrahæ essetis, opera Abrahæ
faceretis.

40 Nunc autem quæritis me interficere,
hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc
Abraham non fecit.

41 Vos facitis opera patris
vestri ». Dixerunt itaque ei: « Nos ex
fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus
Deum! ».

42 Dixit eis Iesus: « Si
Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi
et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

43 Quare loquelam meam non cognoscitis?
Quia non potestis audire sermonem meum.

44 Vos ex patre Diabolo estis et
desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio
et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur
mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.

45 Ego autem quia veritatem dico, non
creditis mihi.

46 Quis ex vobis arguit me de peccato?
Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?

47 Qui est ex Deo, verba Dei audit;
propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ».

48 Responderunt Iudæi et dixerunt ei:
« Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et
dæmonium habes? ».

49 Respondit Iesus: « Ego
dæmonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis
me.

50 Ego autem non quæro gloriam meam;
est qui quærit et iudicat.

51 Amen, amen dico vobis: Si quis
sermonem meum servaverit, mortem non videbit in
æternum ».

52 Dixerunt ergo ei Iudæi:
« Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus
est et prophetæ, et tu dicis: «Si quis sermonem meum
servaverit, non gustabit mortem in æternum».

53 Numquid tu maior es patre nostro
Abraham, qui mortuus est? Et prophetæ mortui sunt! Quem teipsum
facis? ».

54 Respondit Iesus: « Si ego
glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui
glorificat me, quem vos dicitis: «Deus noster
est!»,

55 et non cognovistis eum. Ego autem
novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax;
sed scio eum et sermonem eius servo.

56 Abraham pater vester exsultavit, ut
videret diem meum; et vidit et gavisus est ».

57 Dixerunt ergo Iudæi ad eum:
« Quinquaginta annos nondum habes et Abraham
vidisti? ».

58 Dixit eis Iesus: « Amen,
amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ».

59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent
in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et præteriens vidit hominem
cæcum a nativitate.

2 Et interrogaverunt eum discipuli sui
dicentes: « Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius,
ut cæcus nasceretur? ».

3 Respondit Iesus: « Neque
hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in
illo.

4 Nos oportet operari opera eius, qui
misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest
operari.

5 Quamdiu in mundo sum, lux sum
mundi ».

6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram
et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius

7 et dixit ei: « Vade, lava
in natatoria Siloæ! » — quod interpretatur Missus
—. Abiit ergo et lavit et venit videns.

8 Itaque vicini et, qui videbant eum
prius quia mendicus erat, dicebant: « Nonne hic est, qui
sedebat et mendicabat? »;

9 alii dicebant: « Hic
est! »; alii dicebant: « Nequaquam, sed
similis est eius! ». Ille dicebat: « Ego
sum! ».

10 Dicebant ergo ei:
« Quomodo igitur aperti sunt oculi
tibi? ».

11 Respondit ille: « Homo,
qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi:
«Vade ad Siloam et lava! «. Abii ergo et lavi et
vidi ».

12 Et dixerunt ei: « Ubi est
ille? ». Ait: « Nescio ».

13 Adducunt eum ad pharisæos, qui
cæcus fuerat.

14 Erat autem sabbatum, in qua die
lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.

15 Iterum ergo interrogabant et eum
pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis:
« Lutum posuit super oculos meos, et lavi et
video ».

16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam:
« Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non
custodit! »; alii autem dicebant: « Quomodo
potest homo peccator hæc signa facere? ». Et schisma
erat in eis.

17 Dicunt ergo cæco iterum:
« Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos
tuos? ». Ille autem dixit: « Propheta
est! ».

18 Non crediderunt ergo Iudæi de illo
quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius,
qui viderat.

19 Et interrogaverunt eos dicentes:
« Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus
natus est? Quomodo ergo nunc videt? ».

20 Responderunt ergo parentes eius et
dixerunt: « Scimus quia hic est filius noster et quia
cæcus natus est.

21 Quomodo autem nunc videat nescimus,
aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate.
Ætatem habet; ipse de se loquetur! ».

22 Hæc dixerunt parentes eius, quia
timebant Iudæos; iam enim conspiraverant Iudæi, ut, si quis eum
confiteretur Christum, extra synagogam fieret.

23 Propterea parentes eius dixerunt:
« Ætatem habet; ipsum interrogate! ».

24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui
fuerat cæcus, et dixerunt ei: « Da gloriam Deo! Nos
scimus quia hic homo peccator est ».

25 Respondit ergo ille: « Si
peccator est nescio; unum scio quia, cæcus cum essem, modo
video ».

26 Dixerunt ergo illi:
« Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos
tuos? ».

27 Respondit eis: « Dixi
vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et
vos vultis discipuli eius fieri? ».

28 Et maledixerunt ei et dixerunt:
« Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli
sumus.

29 Nos scimus quia Moysi locutus est
Deus; hunc autem nescimus unde sit ».

30 Respondit homo et dixit eis:
« In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit,
et aperuit meos oculos!

31 Scimus quia peccatores Deus non
audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc
exaudit.

32 A sæculo non est auditum quia
aperuit quis oculos cæci nati;

33 nisi esset hic a Deo, non poterat
facere quidquam ».

34 Responderunt et dixerunt ei:
« In peccatis tu natus es totus et tu doces
nos? ». Et eiecerunt eum foras.

35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum
foras et, cum invenisset eum, dixit ei: « Tu credis in
Filium hominis? ».

36 Respondit ille et dixit:
« Et quis est, Domine, ut credam in
eum? ».

37 Dixit ei Iesus: « Et
vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ».

38 At ille ait: « Credo,
Domine! »; et adoravit eum.

39 Et dixit Iesus: « In
iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et,
qui vident, cæci fiant ».

40 Audierunt hæc ex pharisæis, qui
cum ipso erant, et dixerunt ei: « Numquid et nos cæci
sumus? ».

41 Dixit eis Iesus: « Si
cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis:
«Videmus!»; peccatum vestrum manet ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 « Amen, amen dico
vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit
aliunde, ille fur est et latro;

2 qui autem intrat per ostium, pastor
est ovium.

3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem
eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.

4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas
vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;

5 alienum autem non sequentur, sed
fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ».

6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi
autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.

7 Dixit ergo iterum Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.

8 Omnes, quotquot venerunt ante me,
fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.

9 Ego sum ostium; per me, si quis
introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua
inveniet.

10 Fur non venit, nisi ut furetur et
mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius
habeant.

11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor
animam suam ponit pro ovibus;

12 mercennarius et, qui non est pastor,
cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem et dimittit
oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —

13 quia mercennarius est et non
pertinet ad eum de ovibus.

14 Ego sum pastor bonus et cognosco
meas, et cognoscunt me meæ,

15 sicut cognoscit me Pater, et ego
cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.

16 Et alias oves habeo, quæ non sunt
ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient
et fient unus grex, unus pastor.

17 Propterea me Pater diligit, quia ego
pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono
eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo
iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre
meo ».

19 Dissensio iterum facta est inter
Iudæos propter sermones hos.

20 Dicebant autem multi ex ipsis:
« Dæmonium habet et insanit! Quid eum
auditis? ».

21 Alii dicebant: « Hæc
verba non sunt dæmonium habentis! Numquid dæmonium potest
cæcorum oculos aperire? ».

22 Facta sunt tunc Encænia in
Hierosolymis. Hiems erat;

23 et ambulabat Iesus in templo in
porticu Salomonis.

24 Circumdederunt ergo eum Iudæi et
dicebant ei: « Quousque animam nostram tollis? Si tu es
Christus, dic nobis palam! ».

25 Respondit eis Iesus:
« Dixi vobis, et non creditis; opera, quæ ego facio in
nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.

26 Sed vos non creditis, quia non estis
ex ovibus meis.

27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego
cognosco eas, et sequuntur me;

28 et ego vitam æternam do eis, et non
peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29 Pater meus quod dedit mihi, maius
omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.

30 Ego et Pater unum
sumus ».

31 Sustulerunt iterum lapides Iudæi,
ut lapidarent eum.

32 Respondit eis Iesus:
« Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod
eorum opus me lapidatis? ».

33 Responderunt ei Iudæi:
« De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et
quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ».

34 Respondit eis Iesus:
« Nonne scriptum est in lege vestra: «Ego dixi:
Dii estis?».

35 Si illos dixit deos, ad quos sermo
Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,

36 quem Pater sanctificavit et misit in
mundum, vos dicitis: «Blasphemas!», quia dixi: Filius
Dei sum?

37 Si non facio opera Patris mei,
nolite credere mihi;

38 si autem facio, et si mihi non
vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in
me est Pater, et ego in Patre ».

39 Quærebant ergo iterum eum
prehendere; et exivit de manibus eorum.

40 Et abiit iterum trans Iordanem in
eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.

41 Et multi venerunt ad eum et
dicebant: « Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia
autem, quæcumque dixit Ioannes de hoc, vera
erant ».

42 Et multi crediderunt in eum
illic.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erat autem quidam languens Lazarus
a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis eius.

2 Maria autem erat, quæ unxit Dominum
unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus
infirmabatur.

3 Miserunt ergo sorores ad eum
dicentes: « Domine, ecce, quem amas,
infirmatur ».

4 Audiens autem Iesus dixit:
« Infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei,
ut glorificetur Filius Dei per eam ».

5 Diligebat autem Iesus Martham et
sororem eius et Lazarum.

6 Ut ergo audivit quia infirmabatur,
tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;

7 deinde post hoc dicit discipulis:
« Eamus in Iudæam iterum ».

8 Dicunt ei discipuli:
« Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum
vadis illuc? ».

9 Respondit Iesus: « Nonne
duodecim horæ sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit,
quia lucem huius mundi videt;

10 si quis autem ambulaverit in nocte,
offendit, quia lux non est in eo ».

11 Hæc ait et post hoc dicit eis:
« Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno
exsuscitem eum ».

12 Dixerunt ergo ei discipuli:
« Domine, si dormit, salvus erit ».

13 Dixerat autem Iesus de morte eius,
illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste:
« Lazarus mortuus est,

15 et gaudeo propter vos, ut credatis,
quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ».

16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur
Didymus, ad condiscipulos: « Eamus et nos, ut moriamur
cum eo! ».

17 Venit itaque Iesus et invenit eum
quattuor dies iam in monumento habentem.

18 Erat autem Bethania iuxta
Hierosolymam quasi stadiis quindecim.

19 Multi autem ex Iudæis venerant ad
Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.

20 Martha ergo ut audivit quia Iesus
venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.

21 Dixit ergo Martha ad Iesum:
« Domine, si fuisses hic, frater meus non esset
mortuus!

22 Sed et nunc scio quia, quæcumque
poposceris a Deo, dabit tibi Deus ».

23 Dicit illi Iesus:
« Resurget frater tuus ».

24 Dicit ei Martha: « Scio
quia resurget in resurrectione in novissimo die ».

25 Dixit ei Iesus: « Ego sum
resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit,
vivet;

26 et omnis, qui vivit et credit in me,
non morietur in æternum. Credis hoc? ».

27 Ait illi: « Utique,
Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum
venisti ».

28 Et cum hæc dixisset, abiit et
vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: « Magister
adest et vocat te ».

29 Illa autem ut audivit, surrexit cito
et venit ad eum;

30 nondum enim venerat Iesus in
castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei
Martha.

31 Iudæi igitur, qui erant cum ea in
domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit
et exiit, secuti sunt eam putantes: « Vadit ad
monumentum, ut ploret ibi ».

32 Maria ergo, cum venisset ubi erat
Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei:
« Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater
meus! ».

33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem
et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et
turbavit seipsum

34 et dixit: « Ubi posuistis
eum? ». Dicunt ei: « Domine, veni et
vide ».

35 Lacrimatus est Iesus.

36 Dicebant ergo Iudæi:
« Ecce quomodo amabat eum! ».

37 Quidam autem dixerunt ex ipsis:
« Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci, facere, ut
et hic non moreretur? ».

38 Iesus ergo rursum fremens in
semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis
superpositus erat ei.

39 Ait Iesus: « Tollite
lapidem! ». Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus
fuerat: « Domine, iam fœtet; quatriduanus enim
est! ».

40 Dicit ei Iesus: « Nonne
dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam
Dei? ».

41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem,
elevatis sursum oculis, dixit: « Pater, gratias ago tibi
quoniam audisti me.

42 Ego autem sciebam quia semper me
audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia
tu me misisti ».

43 Et hæc cum dixisset, voce magna
clamavit: « Lazare, veni foras! ».

44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus
pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata.
Dicit Iesus eis: « Solvite eum et sinite eum
abire ».

45 Multi ergo ex Iudæis, qui venerant
ad Mariam et viderant, quæ fecit, crediderunt in eum;

46 quidam autem ex ipsis abierunt ad
pharisæos et dixerunt eis, quæ fecit Iesus.

47 Collegerunt ergo pontifices et
pharisæi concilium et dicebant: « Quid facimus, quia
hic homo multa signa facit?

48 Si dimittimus eum sic, omnes credent
in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et
gentem! ».

49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum
esset pontifex anni illius, dixit eis: « Vos nescitis
quidquam

50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut
unus moriatur homo pro populo, et non tota gens
pereat! ».

51 Hoc autem a semetipso non dixit;
sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus
moriturus erat pro gente

52 et non tantum pro gente, sed et ut
filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut
interficerent eum.

54 Iesus ergo iam non in palam
ambulabat apud Iudæos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum,
in civitatem, quæ dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum
discipulis.

55 Proximum autem erat Pascha
Iudæorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante
Pascha, ut sanctificarent seipsos.

56 Quærebant ergo Iesum et
colloquebantur ad invicem in templo stantes: « Quid
videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ».

57 Dederant autem pontifices et
pharisæi mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut
apprehendant eum.

Capitulum 12

1 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iesus ergo ante sex dies Paschæ
venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero
unus erat ex discumbentibus cum eo.

3 Maria ergo accepit libram unguenti
nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis
pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.

4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex
discipulis eius, qui erat eum traditurus:

5 « Quare hoc unguentum non
veniit trecentis denariis et datum est egenis? ».

6 Dixit autem hoc, non quia de egenis
pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quæ
mittebantur, portabat.

7 Dixit ergo Iesus: « Sine
illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

8 Pauperes enim semper habetis
vobiscum, me autem non semper habetis ».

9 Cognovit ergo turba multa ex Iudæis
quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et
Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10 Cogitaverunt autem principes
sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,

11 quia multi propter illum abibant ex
Iudæis et credebant in Iesum.

12 In crastinum turba multa, quæ
venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus
Hierosolymam,

13 acceperunt ramos palmarum et
processerunt obviam ei et clamabant:
« Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex
Israel! ».

14 Invenit autem Iesus asellum et sedit
super eum, sicut scriptum est:

15 « Noli timere, filia
Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinæ ».

16 Hæc non cognoverunt discipuli eius
primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia
hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

17 Testimonium ergo perhibebat turba,
quæ erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit
eum a mortuis.

18 Propterea et obviam venit ei turba,
quia audierunt eum fecisse hoc signum.

19 Pharisæi ergo dixerunt ad
semetipsos: « Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus
post eum abiit! ».

20 Erant autem Græci quidam ex his,
qui ascenderant, ut adorarent in die festo;

21 hi ergo accesserunt ad Philippum,
qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum dicentes:
« Domine, volumus Iesum videre ».

22 Venit Philippus et dicit Andreæ;
venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.

23 Iesus autem respondet eis dicens:
« Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.

24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum
frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si
autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

25 Qui amat animam suam, perdit eam;
et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodiet
eam.

26 Si quis mihi ministrat, me sequatur,
et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi
ministraverit, honorificabit eum Pater.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid
dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam
hanc.

28 Pater, glorifica tuum
nomen! ». Venit ergo vox de cælo: « Et
glorificavi et iterum glorificabo ».

29 Turba ergo, quæ stabat et audierat,
dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: « Angelus
ei locutus est ».

30 Respondit Iesus et dixit:
« Non propter me vox hæc facta est sed propter vos.

31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc
princeps huius mundi eicietur foras;

32 et ego, si exaltatus fuero a terra,
omnes traham ad meipsum ».

33 Hoc autem dicebat significans, qua
morte esset moriturus.

34 Respondit ergo ei turba:
« Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in
æternum; et quomodo tu dicis: «Oportet exaltari Filium
hominis»? Quis est iste Filius hominis? ».

35 Dixit ergo eis Iesus:
« Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum
lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant; et, qui ambulat
in tenebris, nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem,
ut filii lucis fiatis ». Hæc locutus est Iesus et abiit
et abscondit se ab eis.

37 Cum autem tanta signa fecisset coram
eis, non credebant in eum,

38 ut sermo Isaiæ prophetæ
impleretur, quem dixit:
« Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ».

39 Propterea non poterant credere, quia
iterum dixit Isaias:

40 « Excæcavit oculos
eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ».

41 Hæc dixit Isaias, quia vidit
gloriam eius et locutus est de eo.

42 Verumtamen et ex principibus multi
crediderunt in eum, sed propter pharisæos non confitebantur, ut de
synagoga non eicerentur;

43 dilexerunt enim gloriam hominum
magis quam gloriam Dei.

44 Iesus autem clamavit et dixit:
« Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui
misit me;

45 et, qui videt me, videt eum, qui
misit me.

46 Ego lux in mundum veni, ut omnis,
qui credit in me, in tenebris non maneat.

47 Et si quis audierit verba mea et non
custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum,
sed ut salvificem mundum.

48 Qui spernit me et non accipit verba
mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille
iudicabit eum in novissimo die,

49 quia ego ex meipso non sum locutus,
sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et
quid loquar.

50 Et scio quia mandatum eius vita
æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic
loquor ».

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ante diem autem festum Paschæ,
sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad
Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit
eos.

2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset
in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,

3 sciens quia omnia dedit ei Pater in
manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,

4 surgit a cena et ponit vestimenta sua
et, cum accepisset linteum, præcinxit se.

5 Deinde mittit aquam in pelvem et
cœpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat
præcinctus.

6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit
ei: « Domine, tu mihi lavas pedes? ».

7 Respondit Iesus et dixit ei:
« Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem
postea ».

8 Dicit ei Petrus: « Non
lavabis mihi pedes in æternum! ». Respondit Iesus ei:
« Si non lavero te, non habes partem
mecum ».

9 Dicit ei Simon Petrus:
« Domine, non tantum pedes meos sed et manus et
caput! ».

10 Dicit ei Iesus: « Qui
lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus;
et vos mundi estis sed non omnes ».

11 Sciebat enim quisnam esset, qui
traderet eum; propterea dixit: « Non estis mundi
omnes ».

12 Postquam ergo lavit pedes eorum et
accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis:
« Scitis quid fecerim vobis?

13 Vos vocatis me:
«Magister» et: «Domine», et bene dicitis;
sum etenim.

14 Si ergo ego lavi vestros pedes,
Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare
pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut,
quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis: Non est
servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit
illum.

17 Si hæc scitis, beati estis, si
facitis ea.

18 Non de omnibus vobis dico, ego scio,
quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: «Qui manducat meum
panem, levavit contra me calcaneum suum».

19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut
credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.

20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit,
si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui
me misit ».

21 Cum hæc dixisset Iesus, turbatus
est spiritu et protestatus est et dixit: « Amen, amen
dico vobis: Unus ex vobis tradet me ».

22 Aspiciebant ad invicem discipuli,
hæsitantes de quo diceret.

23 Erat recumbens unus ex discipulis
eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.

24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut
interrogaret: « Quis est, de quo
dicit? ».

25 Cum ergo recumberet ille ita supra
pectus Iesu, dicit ei: « Domine, quis
est? ».

26 Respondet Iesus: « Ille
est, cui ego intinctam buccellam porrexero ». Cum ergo
intinxisset buccellam, dat Iudæ Simonis Iscariotis.

27 Et post buccellam tunc introivit in
illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: « Quod facis, fac
citius ».

28 Hoc autem nemo scivit discumbentium
ad quid dixerit ei;

29 quidam enim putabant quia loculos
habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: « Eme ea, quæ opus
sunt nobis ad diem festum », aut egenis ut aliquid
daret.

30 Cum ergo accepisset ille buccellam,
exivit continuo; erat autem nox.

31 Cum ergo exisset, dicit Iesus:
« Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus
clarificatus est in eo;

32 si Deus clarificatus est in eo, et
Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit
eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum;
quæretis me, et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis
venire, et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis, ut
diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis
invicem.

35 In hoc cognoscent omnes quia mei
discipuli estis: si dilectionem habueritis ad
invicem ».

36 Dicit ei Simon Petrus:
« Domine, quo vadis? ». Respondit Iesus:
« Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem
postea ».

37 Dicit ei Petrus:
« Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam
pro te ponam ».

38 Respondet Iesus: « Animam
tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec
me ter neges.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis
in Deum et in me credite.

2 In domo Patris mei mansiones multæ
sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis
locum?

3 Et si abiero et præparavero vobis
locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et
vos sitis.

4 Et quo ego vado, scitis
viam ».

5 Dicit ei Thomas: « Domine,
nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ».

6 Dicit ei Iesus: « Ego sum
via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.

7 Si cognovistis me, et Patrem meum
utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis
eum ».

8 Dicit ei Philippus:
« Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit
nobis ».

9 Dicit ei Iesus: « Tanto
tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me,
vidit Patrem. Quomodo tu dicis: «Ostende nobis
Patrem»?

10 Non credis quia ego in Patre, et
Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor;
Pater autem in me manens facit opera sua.

11 Credite mihi quia ego in Patre, et
Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.

12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in
me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet,
quia ego ad Patrem vado.

13 Et quodcumque petieritis in nomine
meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;

14 si quid petieritis me in nomine meo,
ego faciam.

15 Si diligitis me, mandata mea
servabitis;

16 et ego rogabo Patrem, et alium
Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,

17 Spiritum veritatis, quem mundus non
potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis
eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.

18 Non relinquam vos orphanos; venio ad
vos.

19 Adhuc modicum, et mundus me iam non
videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.

20 In illo die vos cognoscetis quia ego
sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.

21 Qui habet mandata mea et servat ea,
ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre
meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ».

22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes:
« Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus
es teipsum et non mundo? ».

23 Respondit Iesus et dixit ei:
« Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater
meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum
faciemus;

24 qui non diligit me, sermones meos
non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui
misit me, Patris.

25 Hæc locutus sum vobis apud vos
manens.

26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus,
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret
vobis omnia, quæ dixi vobis.

27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do
vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor
vestrum neque formidet.

28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado
et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem,
quia Pater maior me est.

29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat,
ut, cum factum fuerit, credatis.

30 Iam non multa loquar vobiscum, venit
enim princeps mundi et in me non habet quidquam;

31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo
Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite,
eamus hinc.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus
agricola est.

2 Omnem palmitem in me non ferentem
fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut
fructum plus afferat.

3 Iam vos mundi estis propter sermonem,
quem locutus sum vobis.

4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut
palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite,
sic nec vos, nisi in me manseritis.

5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui
manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me
nihil potestis facere.

6 Si quis in me non manserit, missus
est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem
mittunt, et ardent.

7 Si manseritis in me, et verba mea in
vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.

8 In hoc clarificatus est Pater meus,
ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.

9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi
vos; manete in dilectione mea.

10 Si præcepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi
et maneo in eius dilectione.

11 Hæc locutus sum vobis, ut gaudium
meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12 Hoc est præceptum meum, ut
diligatis invicem, sicut dilexi vos;

13 maiorem hac dilectionem nemo habet,
ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

14 Vos amici mei estis, si feceritis,
quæ ego præcipio vobis.

15 Iam non dico vos servos, quia servus
nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia,
quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16 Non vos me elegistis, sed ego elegi
vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus
vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det
vobis.

17 Hæc mando vobis, ut diligatis
invicem.

18 Si mundus vos odit, scitote quia me
priorem vobis odio habuit.

19 Si de mundo essetis, mundus, quod
suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi
vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20 Mementote sermonis, quem ego dixi
vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et
vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum
servabunt.

21 Sed hæc omnia facient vobis propter
nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.

22 Si non venissem et locutus fuissem
eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de
peccato suo.

23 Qui me odit et Patrem meum odit.

24 Si opera non fecissem in eis, quæ
nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et
oderunt et me et Patrem meum.

25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege
eorum scriptus est: «Odio me habuerunt gratis».

26 Cum autem venerit Paraclitus, quem
ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me;

27 sed et vos testimonium perhibetis,
quia ab initio mecum estis.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hæc locutus sum vobis, ut non
scandalizemini.

2 Absque synagogis facient vos; sed
venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se
præstare Deo.

3 Et hæc facient, quia non noverunt
Patrem neque me.

4 Sed hæc locutus sum vobis, ut, cum
venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Hæc
autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.

5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et
nemo ex vobis interrogat me: «Quo vadis?».

6 Sed quia hæc locutus sum vobis,
tristitia implevit cor vestrum.

7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit
vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad
vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.

8 Et cum venerit ille, arguet mundum de
peccato et de iustitia et de iudicio:

9 de peccato quidem, quia non credunt
in me;

10 de iustitia vero, quia ad Patrem
vado, et iam non videtis me;

11 de iudicio autem, quia princeps
mundi huius iudicatus est.

12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed
non potestis portare modo.

13 Cum autem venerit ille, Spiritus
veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a
semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur et, quæ ventura sunt,
annuntiabit vobis.

14 Ille me clarificabit, quia de meo
accipiet et annuntiabit vobis.

15 Omnia, quæcumque habet Pater, mea
sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

16 Modicum, et iam non videtis me; et
iterum modicum, et videbitis me ».

17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad
invicem: « Quid est hoc, quod dicit nobis:
«Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis
me» et: «Vado ad Patrem»? ».

18 Dicebant ergo: « Quid est
hoc, quod dicit: «Modicum»? Nescimus quid
loquitur ».

19 Cognovit Iesus quia volebant eum
interrogare et dixit eis: « De hoc quæritis inter vos,
quia dixi: «Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et
videbitis me»?

20 Amen, amen dico vobis quia
plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos
contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

21 Mulier, cum parit, tristitiam habet,
quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit
pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam
habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et
gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

23 Et in illo die me non rogabitis
quidquam.
Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo,
dabit vobis.

24 Usque modo non petistis quidquam in
nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit
plenum.

25 Hæc in proverbiis locutus sum
vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed
palam de Patre annuntiabo vobis.

26 Illo die in nomine meo petetis, et
non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;

27 ipse enim Pater amat vos, quia vos
me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

28 Exivi a Patre et veni in mundum;
iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ».

29 Dicunt discipuli eius:
« Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum
dicis.

30 Nunc scimus quia scis omnia, et non
opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo
existi ».

31 Respondit eis Iesus:
« Modo creditis?

32 Ecce venit hora et iam venit, ut
dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non
sum solus, quia Pater mecum est.

33 Hæc locutus sum vobis, ut in me
pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici
mundum ».

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hæc locutus est Iesus; et,
sublevatis oculis suis in cælum, dixit: « Pater, venit
hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,

2 sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

3 Hæc est autem vita æterna, ut
cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum
Christum.

4 Ego te clarificavi super terram; opus
consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;

5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud
temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud
te.

6 Manifestavi nomen tuum hominibus,
quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et
sermonem tuum servaverunt.

7 Nunc cognoverunt quia omnia, quæ
dedisti mihi, abs te sunt,

8 quia verba, quæ dedisti mihi, dedi
eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et
crediderunt quia tu me misisti.

9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo,
sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;

10 et mea omnia tua sunt, et tua mea;
et clarificatus sum in eis.

11 Et iam non sum in mundo, et hi in
mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint
unum sicut nos.

12 Cum essem cum eis, ego servabam eos
in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his
periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13 Nunc autem ad te venio et hæc
loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in
semetipsis.

14 Ego dedi eis sermonem tuum, et
mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum
de mundo.

15 Non rogo, ut tollas eos de mundo,
sed ut serves eos ex Malo.

16 De mundo non sunt, sicut ego non sum
de mundo.

17 Sanctifica eos in veritate; sermo
tuus veritas est.

18 Sicut me misisti in mundum, et ego
misi eos in mundum;

19 et pro eis ego sanctifico meipsum,
ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20 Non pro his autem rogo tantum, sed
et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,

21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater,
in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat
quia tu me misisti.

22 Et ego claritatem, quam dedisti
mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;

23 ego in eis, et tu in me, ut sint
consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et
dilexisti eos, sicut me dilexisti.

24 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut
ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam
dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

25 Pater iuste, et mundus te non
cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me
misisti;

26 et notum feci eis nomen tuum et
notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego
in ipsis ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hæc cum dixisset Iesus, egressus
est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in
quem introivit ipse et discipuli eius.

2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat
eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis
suis.

3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem
et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum
lanternis et facibus et armis.

4 Iesus itaque sciens omnia, quæ
ventura erant super eum, processit et dicit eis: « Quem
quæritis? ».

5 Responderunt ei: « Iesum
Nazarenum ». Dicit eis: « Ego
sum! ». Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum
ipsis.

6 Ut ergo dixit eis: « Ego
sum! », abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.

7 Iterum ergo eos interrogavit:
« Quem quæritis? ». Illi autem dixerunt:
« Iesum Nazarenum ».

8 Respondit Iesus: « Dixi
vobis: Ego sum! Si ergo me quæritis, sinite hos
abire »,

9 ut impleretur sermo, quem dixit:
« Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis
quemquam ».

10 Simon ergo Petrus, habens gladium,
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius
auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.

11 Dixit ergo Iesus Petro:
« Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi
Pater, non bibam illum? ».

12 Cohors ergo et tribunus et ministri
Iudæorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

13 et adduxerunt ad Annam primum; erat
enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.

14 Erat autem Caiphas, qui consilium
dederat Iudæis: « Expedit unum hominem mori pro
populo ».

15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus
et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et
introivit cum Iesu in atrium pontificis;

16 Petrus autem stabat ad ostium foris.
Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit
ostiariæ et introduxit Petrum.

17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria:
« Numquid et tu ex discipulis es hominis
istius? ». Dicit ille: « Non
sum! ».

18 Stabant autem servi et ministri, qui
prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem
cum eis et Petrus stans et calefaciens se.

19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de
discipulis suis et de doctrina eius.

20 Respondit ei Iesus: « Ego
palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo,
quo omnes Iudæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

21 Quid me interrogas? Interroga eos,
qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quæ dixerim
ego ».

22 Hæc autem cum dixisset, unus
assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: « Sic
respondes pontifici? ».

23 Respondit ei Iesus: « Si
male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid
me cædis? ».

24 Misit ergo eum Annas ligatum ad
Caipham pontificem.

25 Erat autem Simon Petrus stans et
calefaciens se. Dixerunt ergo ei: « Numquid et tu ex
discipulis eius es? ». Negavit ille et dixit:
« Non sum! ».

26 Dicit unus ex servis pontificis,
cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: « Nonne
ego te vidi in horto cum illo? ».

27 Iterum ergo negavit Petrus; et
statim gallus cantavit.

28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in
prætorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in prætorium,
ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.

29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et
dicit: « Quam accusationem affertis adversus hominem
hunc? ».

30 Responderunt et dixerunt ei:
« Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus
eum ».

31 Dixit ergo eis Pilatus:
« Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate
eum! ». Dixerunt ei Iudæi: « Nobis non licet
interficere quemquam »,

32 ut sermo Iesu impleretur, quem
dixit, significans qua esset morte moriturus.

33 Introivit ergo iterum in prætorium
Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: « Tu es rex
Iudæorum? ».

34 Respondit Iesus: « A
temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de
me? ».

35 Respondit Pilatus:
« Numquid ego Iudæus sum? Gens tua et pontifices
tradiderunt te mihi; quid fecisti? ».

36 Respondit Iesus: « Regnum
meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum,
ministri mei decertarent, ut non traderer Iudæis; nunc autem meum
regnum non est hinc ».

37 Dixit itaque ei Pilatus:
« Ergo rex es tu? ». Respondit Iesus:
« Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc
veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est
ex veritate, audit meam vocem ».

38 Dicit ei Pilatus: « Quid
est veritas? ». Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad
Iudæos et dicit eis: « Ego nullam invenio in eo
causam.

39 Est autem consuetudo vobis, ut unum
dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem
Iudæorum? ».

40 Clamaverunt ergo rursum dicentes:
« Non hunc sed Barabbam! ». Erat autem
Barabbas latro.

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus
Iesum et flagellavit.

2 Et milites, plectentes coronam de
spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt
eum;

3 et veniebant ad eum et dicebant:
« Ave, rex Iudæorum! », et dabant ei
alapas.

4 Et exiit iterum Pilatus foras et
dicit eis: « Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis
quia in eo invenio causam nullam ».

5 Exiit ergo Iesus foras, portans
spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis:
« Ecce homo! ».

6 Cum ergo vidissent eum pontifices et
ministri, clamaverunt dicentes: « Crucifige,
crucifige! ». Dicit eis Pilatus: « Accipite
eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo
causam ».

7 Responderunt ei Iudæi:
« Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia
Filium Dei se fecit ».

8 Cum ergo audisset Pilatus hunc
sermonem, magis timuit

9 et ingressus est prætorium iterum et
dicit ad Iesum: « Unde es tu? ». Iesus autem
responsum non dedit ei.

10 Dicit ergo ei Pilatus:
« Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo
dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ».

11 Respondit Iesus: « Non
haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum
desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum
habet ».

12 Exinde quærebat Pilatus dimittere
eum; Iudæi autem clamabant dicentes: « Si hunc
dimittis, non es amicus Cæsaris! Omnis, qui se regem facit,
contradicit Cæsari ».

13 Pilatus ergo, cum audisset hos
sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui
dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.

14 Erat autem Parasceve Paschæ, hora
erat quasi sexta. Et dicit Iudæis: « Ecce rex
vester! ».

15 Clamaverunt ergo illi:
« Tolle, tolle, crucifige eum! ». Dicit eis
Pilatus: « Regem vestrum crucifigam? ».
Responderunt pontifices: « Non habemus regem, nisi
Cæsarem ».

16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut
crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

17 Et baiulans sibi crucem exivit in
eum, qui dicitur Calvariæ locum, quod Hebraice dicitur
Golgotha,

18 ubi eum crucifixerunt et cum eo
alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.

19 Scripsit autem et titulum Pilatus et
posuit super crucem; erat autem scriptum: « Iesus
Nazarenus Rex Iudæorum ».

20 Hunc ergo titulum multi legerunt
Iudæorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est
Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Græce.

21 Dicebant ergo Pilato pontifices
Iudæorum: « Noli scribere: Rex Iudæorum, sed: Ipse
dixit: «Rex sum Iudæorum» ».

22 Respondit Pilatus: « Quod
scripsi, scripsi! ».

23 Milites ergo cum crucifixissent
Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes,
unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica
inconsutilis, desuper contexta per totum.

24 Dixerunt ergo ad invicem:
« Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius
sit », ut Scriptura impleatur dicens:
« Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ».
Et milites quidem hæc fecerunt.

25 Stabant autem iuxta crucem Iesu
mater eius et soror matris eius, Maria Cleopæ, et Maria
Magdalene.

26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et
discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri:
« Mulier, ecce filius tuus ».

27 Deinde dicit discipulo:
« Ecce mater tua ». Et ex illa hora accepit
eam discipulus in sua.

28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia
consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit:
« Sitio ».

29 Vas positum erat aceto plenum;
spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori
eius.

30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus
dixit: « Consummatum est! ». Et inclinato
capite tradidit spiritum.

31 Iudæi ergo, quoniam Parasceve erat,
ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies
illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et
tollerentur.

32 Venerunt ergo milites et primi
quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;

33 ad Iesum autem cum venissent, ut
viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,

34 sed unus militum lancea latus eius
aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

35 Et qui vidit, testimonium perhibuit,
et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et
vos credatis.

36 Facta sunt enim hæc, ut Scriptura
impleatur: « Os non comminuetur eius »,

37 et iterum alia Scriptura dicit:
« Videbunt in quem transfixerunt ».

38 Post hæc autem rogavit Pilatum
Ioseph ab Arimathæa, qui erat discipulus Iesu, occultus autem
propter metum Iudæorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit
Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

39 Venit autem et Nicodemus, qui
venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi
libras centum.

40 Acceperunt ergo corpus Iesu et
ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudæis est
sepelire.

41 Erat autem in loco, ubi crucifixus
est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam
positus erat.

42 Ibi ergo propter Parascevem
Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Prima autem sabbatorum Maria
Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et
videt lapidem sublatum a monumento.

2 Currit ergo et venit ad Simonem
Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis:
« Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi
posuerunt eum! ».

3 Exiit ergo Petrus et ille alius
discipulus, et veniebant ad monumentum.

4 Currebant autem duo simul, et ille
alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad
monumentum;

5 et cum se inclinasset, videt posita
linteamina, non tamen introivit.

6 Venit ergo et Simon Petrus sequens
eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita

7 et sudarium, quod fuerat super caput
eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in
unum locum.

8 Tunc ergo introivit et alter
discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et
credidit.

9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia
oportet eum a mortuis resurgere.

10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos
discipuli.

11 Maria autem stabat ad monumentum
foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum

12 et videt duos angelos in albis
sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus
Iesu.

13 Et dicunt ei illi:
« Mulier, quid ploras? ». Dicit eis:
« Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt
eum ».

14 Hæc cum dixisset, conversa est
retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus
est.

15 Dicit ei Iesus: « Mulier,
quid ploras? Quem quæris? ». Illa, existimans quia
hortulanus esset, dicit ei: « Domine, si tu sustulisti
eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum
tollam ».

16 Dicit ei Iesus:
« Maria! ». Conversa illa dicit ei Hebraice:
« Rabbuni! » — quod dicitur Magister
—.

17 Dicit ei Iesus: « Iam
noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad
fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum,
et Deum meum et Deum vestrum ».

18 Venit Maria Magdalene annuntians
discipulis: « Vidi Dominum! », et quia hæc
dixit ei.

19 Cum esset ergo sero die illa prima
sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli, propter
metum Iudæorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis:
« Pax vobis! ».

20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis
manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

21 Dixit ergo eis iterum:
« Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto
vos ».

22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et
dicit eis: « Accipite Spiritum Sanctum.

23 Quorum remiseritis peccata, remissa
sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ».

24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui
dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.

25 Dicebant ergo ei alii discipuli:
« Vidimus Dominum! ». Ille autem dixit eis:
« Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam
digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius,
non credam ».

26 Et post dies octo iterum erant
discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis
et stetit in medio et dixit: « Pax
vobis! ».

27 Deinde dicit Thomæ:
« Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer
manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed
fidelis! ».

28 Respondit Thomas et dixit ei:
« Dominus meus et Deus meus! ».

29 Dicit ei Iesus: « Quia
vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et
crediderunt! ».

30 Multa quidem et alia signa fecit
Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in
libro hoc;

31 hæc autem scripta sunt, ut credatis
quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis
in nomine eius.

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Postea manifestavit se iterum
Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.

2 Erant simul Simon Petrus et Thomas,
qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et
filii Zebedæi et alii ex discipulis eius duo.

3 Dicit eis Simon Petrus:
« Vado piscari ». Dicunt ei:
« Venimus et nos tecum ». Exierunt et
ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.

4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in
litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.

5 Dicit ergo eis Iesus:
« Pueri, numquid pulmentarium habetis? ».
Responderunt ei: « Non ».

6 Ille autem dixit eis:
« Mittite in dexteram navigii rete et
invenietis ». Miserunt ergo et iam non valebant illud
trahere a multitudine piscium.

7 Dicit ergo discipulus ille, quem
diligebat Iesus, Petro: « Dominus est! ».
Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit
se, erat enim nudus, et misit se in mare;

8 alii autem discipuli navigio
venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis,
trahentes rete piscium.

9 Ut ergo descenderunt in terram,
vident prunas positas et piscem superpositum et panem.

10 Dicit eis Iesus:
« Afferte de piscibus, quos prendidistis
nunc ».

11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit
rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus;
et cum tanti essent, non est scissum rete.

12 Dicit eis Iesus:
« Venite, prandete ». Nemo autem audebat
discipulorum interrogare eum: « Tu quis
es? », scientes quia Dominus est.

13 Venit Iesus et accipit panem et dat
eis et piscem similiter.

14 Hoc iam tertio manifestatus est
Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni
Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus
his? ». Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis
quia amo te ». Dicit ei: « Pasce agnos
meos ».

16 Dicit ei iterum secundo:
« Simon Ioannis, diligis me? ». Ait illi:
« Etiam, Domine, tu scis quia amo te ». Dicit
ei: « Pasce oves meas ».

17 Dicit ei tertio: « Simon
Ioannis, amas me? ». Contristatus est Petrus quia dixit
ei tertio: « Amas me? », et dicit ei:
« Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo
te ». Dicit ei: « Pasce oves meas.

18 Amen, amen dico tibi: Cum esses
iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem
senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non
vis ».

19 Hoc autem dixit significans qua
morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei:
« Sequere me ».

20 Conversus Petrus videt illum
discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in
cena super pectus eius et dixit: « Domine, quis est qui
tradit te? ».

21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit
Iesu: « Domine, hic autem quid? ».

22 Dicit ei Iesus: « Si eum
volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me
sequere ».

23 Exivit ergo sermo iste in fratres,
quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus:
« Non moritur », sed: « Si eum
volo manere donec veniam, quid ad te? ».

24 Hic est discipulus, qui testimonium
perhibet de his et scripsit hæc; et scimus quia verum est
testimonium eius.

25 Sunt autem et alia multa, quæ fecit
Iesus; quæ, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum
capere eos, qui scribendi sunt, libros.

Evangelium secundum Lucam

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80

1 Quoniam quidem multi conati sunt
ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum,

2 sicut tradiderunt nobis, qui ab
initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,

3 visum est et mihi, adsecuto a
principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime
Theophile,

4 ut cognoscas eorum verborum, de
quibus eruditus es, firmitatem.

5 Fuit in diebus Herodis regis Iudææ
sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiæ, et uxor illi de
filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

6 Erant autem iusti ambo ante Deum,
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini,
irreprehensibiles.

7 Et non erat illis filius, eo quod
esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8 Factum est autem, cum sacerdotio
fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9 secundum consuetudinem sacerdotii
sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;

10 et omnis multitudo erat populi orans
foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini
stans a dextris altaris incensi;

12 et Zacharias turbatus est videns, et
timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus:
« Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen
eius Ioannem.

14 Et erit gaudium tibi et exsultatio,
et multi in nativitate eius gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino et
vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex
utero matris suæ

16 et multos filiorum Israel convertet
ad Dominum Deum ipsorum.

17 Et ipse præcedet ante illum in
spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios et
incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem
perfectam ».

18 Et dixit Zacharias ad angelum:
« Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea
processit in diebus suis ».

19 Et respondens angelus dixit ei:
« Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum
loqui ad te et hæc tibi evangelizare.

20 Et ecce: eris tacens et non poteris
loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti
verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo ».

21 Et erat plebs exspectans Zachariam,
et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad
illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse
erat innuens illis et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies
officii eius, abiit in domum suam.

24 Post hos autem dies concepit
Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:

25 « Sic mihi fecit Dominus
in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter
homines ».

26 In mense autem sexto missus est
angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen
Nazareth,

27 ad virginem desponsatam viro, cui
nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus ad eam dixit:
« Ave, gratia plena, Dominus tecum ».

29 Ipsa autem turbata est in sermone
eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei: « Ne
timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Et ecce concipies in utero et paries
filium et vocabis nomen eius Iesum.

32 Hic erit magnus et Filius Altissimi
vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,

33 et regnabit super domum Iacob in
æternum, et regni eius non erit finis ».

34 Dixit autem Maria ad angelum:
« Quomodo fiet istud, quoniam virum non
cognosco? ».

35 Et respondens angelus dixit ei:
« Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua et
ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi,
quæ vocatur sterilis,

37 quia non erit impossibile apud Deum
omne verbum ».

38 Dixit autem Maria: « Ecce
ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et
discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus
illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudæ

40 et intravit in domum Zachariæ et
salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit
salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et
repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

42 et exclamavit voce magna et dixit:
« Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus
ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater
Domini mei ad me?

44 Ecce enim ut facta est vox
salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in
utero meo.

45 Et beata, quæ credidit, quoniam
perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino ».

46 Et ait Maria:
« Magnificat anima mea Dominum,

47 et exsultavit spiritus meus in Deo
salvatore meo,

48 quia respexit humilitatem ancillæ
suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens
est,
et sanctum nomen eius,

50 et misericordia eius in progenies et
progenies
timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;

52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;

53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,

55 sicut locutus est ad patres
nostros,
Abraham et semini eius in sæcula ».

56 Mansit autem Maria cum illa quasi
mensibus tribus et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus
pariendi, et peperit filium.

58 Et audierunt vicini et cognati eius
quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et
congratulabantur ei.

59 Et factum est, in die octavo
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius,
Zachariam.

60 Et respondens mater eius dixit:
« Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ».

61 Et dixerunt ad illam:
« Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc
nomine ».

62 Innuebant autem patri eius quem
vellet vocari eum.

63 Et postulans pugillarem scripsit
dicens: « Ioannes est nomen eius ». Et mirati
sunt universi.

64 Apertum est autem ilico os eius et
lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.

65 Et factus est timor super omnes
vicinos eorum, et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia
verba hæc.

66 Et posuerunt omnes, qui audierant,
in corde suo dicentes: « Quid putas puer iste
erit? ». Etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zacharias pater eius impletus est
Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

68 « Benedictus Dominus,
Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ

69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os
sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius,

71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;

72 ad faciendam misericordiam cum
patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,

73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham
patrem nostrum,
daturum se nobis,

74 ut sine timore, de manu inimicorum
liberati,
serviamus illi

75 in sanctitate et iustitia coram
ipso
omnibus diebus nostris.

76 Et tu, puer, propheta Altissimi
vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

77 ad dandam scientiam salutis plebi
eius
in remissionem peccatorum eorum,

78 per viscera misericordiæ Dei
nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,

79 illuminare his, qui in tenebris et
in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».

80 Puer autem crescebat et
confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis
suæ ad Israel.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem, in diebus illis
exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus
orbis.

2 Hæc descriptio prima facta est
præside Syriæ Quirino.

3 Et ibant omnes, ut profiterentur,
singuli in suam civitatem.

4 Ascendit autem et Ioseph a Galilæa
de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur
Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,

5 ut profiteretur cum Maria desponsata
sibi, uxore prægnante.

6 Factum est autem, cum essent ibi,
impleti sunt dies, ut pareret,

7 et peperit filium suum primogenitum;
et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non
erat eis locus in deversorio.

8 Et pastores erant in regione eadem
vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

9 Et angelus Domini stetit iuxta illos,
et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore
magno.

10 Et dixit illis angelus:
« Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium
magnum, quod erit omni populo,

11 quia natus est vobis hodie Salvator,
qui est Christus Dominus, in civitate David.

12 Et hoc vobis signum: invenietis
infantem pannis involutum et positum in præsepio ».

13 Et subito facta est cum angelo
multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium:

14 « Gloria in altissimis
Deo,
et super terram pax in hominibus bonæ voluntatis ».

15 Et factum est, ut discesserunt ab
eis angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem:
« Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum,
quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ».

16 Et venerunt festinantes et
invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in præsepio.

17 Videntes autem notum fecerunt
verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.

18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt
de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19 Maria autem conservabat omnia verba
hæc conferens in corde suo.

20 Et reversi sunt pastores
glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant et
viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies
octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod
vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

22 Et postquam impleti sunt dies
purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in
Hierosolymam, ut sisterent Domino,

23 sicut scriptum est in lege Domini:
« Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino
vocabitur »,

24 et ut darent hostiam secundum quod
dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos
columbarum.

25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui
nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans
consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;

26 et responsum acceperat ab Spiritu
Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum
Domini.

27 Et venit in Spiritu in templum. Et
cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum
consuetudinem legis pro eo,

28 et ipse accepit eum in ulnas suas et
benedixit Deum et dixit:

29 « Nunc dimittis servum
tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,

30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,

31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,

32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuæ Israel ».

33 Et erat pater eius et mater mirantes
super his, quæ dicebantur de illo.

34 Et benedixit illis Simeon et dixit
ad Mariam matrem eius: « Ecce positus est hic in ruinam
et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui
contradicetur

35 — et tuam ipsius animam
pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus
cogitationes ».

36 Et erat Anna prophetissa, filia
Phanuel, de tribu Aser. Hæc processerat in diebus multis et
vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

37 et hæc vidua usque ad annos
octoginta quattuor, quæ non discedebat de templo, ieiuniis et
obsecrationibus serviens nocte ac die.

38 Et hæc ipsa hora superveniens
confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant
redemptionem Ierusalem.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum
legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam
Nazareth.

40 Puer autem crescebat et
confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

41 Et ibant parentes eius per omnes
annos in Ierusalem in die festo Paschæ.

42 Et cum factus esset annorum
duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei
festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent,
remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes
eius.

44 Existimantes autem illum esse in
comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et
notos;

45 et non invenientes regressi sunt in
Ierusalem requirentes eum.

46 Et factum est, post triduum
invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem
illos et interrogantem eos;

47 stupebant autem omnes, qui eum
audiebant, super prudentia et responsis eius.

48 Et videntes eum admirati sunt, et
dixit Mater eius ad illum: « Fili, quid fecisti nobis
sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus
te ».

49 Et ait ad illos: « Quid
est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei
sunt, oportet me esse? ».

50 Et ipsi non intellexerunt verbum,
quod locutus est ad illos.

51 Et descendit cum eis et venit
Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia
verba in corde suo.

52 Et Iesus proficiebat sapientia et
ætate et gratia apud Deum et homines.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Anno autem quintodecimo imperii
Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem
Galilææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ et
Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

2 sub principe sacerdotum Anna et
Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariæ filium in
deserto.

3 Et venit in omnem regionem circa
Iordanem prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem
peccatorum,

4 sicut scriptum est in libro sermonum
Isaiæ prophetæ:
« Vox clamantis in deserto:
«Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.

5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:

6 et videbit omnis caro salutare
Dei» ».

7 Dicebat ergo ad turbas, quæ exibant,
ut baptizarentur ab ipso: « Genimina viperarum, quis
ostendit vobis fugere a ventura ira?

8 Facite ergo fructus dignos
pænitentiæ et ne cœperitis dicere in vobis ipsis: «Patrem
habemus Abraham»; dico enim vobis quia potest Deus de
lapidibus istis suscitare Abrahæ filios.

9 Iam enim et securis ad radicem
arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum
exciditur et in ignem mittitur ».

10 Et interrogabant eum turbæ
dicentes: « Quid ergo faciemus? ».

11 Respondens autem dicebat illis:
« Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet
escas, similiter faciat ».

12 Venerunt autem et publicani, ut
baptizarentur, et dixerunt ad illum: « Magister, quid
faciemus? ».

13 At ille dixit ad eos:
« Nihil amplius quam constitutum est vobis,
faciatis ».

14 Interrogabant autem eum et milites
dicentes: « Quid faciemus et nos? ». Et ait
illis: « Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et
contenti estote stipendiis vestris ».

15 Existimante autem populo et
cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse
esset Christus,

16 respondit Ioannes dicens omnibus:
« Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me,
cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse
vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;

17 cuius ventilabrum in manu eius ad
purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum,
paleas autem comburet igni inexstinguibili ».

18 Multa quidem et alia exhortans
evangelizabat populum.

19 Herodes autem tetrarcha, cum
corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus
malis, quæ fecit Herodes,

20 adiecit et hoc supra omnia et
inclusit Ioannem in carcere.

21 Factum est autem, cum baptizaretur
omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est cælum,

22 et descendit Spiritus Sanctus
corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de cælo facta
est: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui
mihi ».

23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi
annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,

24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui
fuit Melchi, qui fuit Iannæ, qui fuit Ioseph,

25 qui fuit Matthathiæ, qui fuit Amos,
qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggæ,

26 qui fuit Maath, qui fuit
Matthathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,

27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui
fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,

28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui
fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,

29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui
fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,

30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudæ, qui
fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,

31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui
fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,

32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui
fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram,
qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,

34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui
fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui
fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,

36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad,
qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch,
qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,

38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui
fuit Adam, qui fuit Dei.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
vel ad indicem capitulorum supra

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto
regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto

2 diebus quadraginta et tentabatur a
Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis,
esuriit.

3 Dixit autem illi Diabolus:
« Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis
fiat ».

4 Et respondit ad illum Iesus:
« Scriptum est: «Non in pane solo vivet
homo» ».

5 Et sustulit illum et ostendit illi
omnia regna orbis terræ in momento temporis;

6 et ait ei Diabolus: « Tibi
dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi
tradita est, et, cui volo, do illam:

7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit
tua omnis ».

8 Et respondens Iesus dixit illi:
« Scriptum est: «Dominum Deum tuum adorabis et
illi soli servies» ».

9 Duxit autem illum in Ierusalem et
statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: « Si
Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10 Scriptum est enim:
«Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te»

11 et: «In manibus tollent
te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum» ».

12 Et respondens Iesus ait illi:
« Dictum est: «Non tentabis Dominum Deum
tuum» ».

13 Et consummata omni tentatione,
Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14 Et regressus est Iesus in virtute
Spiritus in Galilæam. Et fama exiit per universam regionem de
illo.

15 Et ipse docebat in synagogis eorum
et magnificabatur ab omnibus.

16 Et venit Nazareth, ubi erat
nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in
synagogam et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber
prophetæ Isaiæ; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:

18 « Spiritus Domini super
me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me prædicare captivis remissionem
et cæcis visum,
dimittere confractos in remissione,

19 prædicare annum Domini
acceptum ».

20 Et cum plicuisset librum, reddidit
ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in
eum.

21 Cœpit autem dicere ad illos:
« Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus
vestris ».

22 Et omnes testimonium illi dabant et
mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et
dicebant: « Nonne hic filius est
Ioseph? ».

23 Et ait illis: « Utique
dicetis mihi hanc similitudinem: «Medice, cura teipsum;
quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria
tua» ».

24 Ait autem: « Amen dico
vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.

25 In veritate autem dico vobis: Multæ
viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum
annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni
terra;

26 et ad nullam illarum missus est
Elias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam.

27 Et multi leprosi erant in Israel sub
Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman
Syrus ».

28 Et repleti sunt omnes in synagoga
ira hæc audientes;

29 et surrexerunt et eiecerunt illum
extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis,
supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent
eum.

30 Ipse autem transiens per medium
illorum ibat.

31 Et descendit in Capharnaum civitatem
Galilææ. Et docebat illos sabbatis;

32 et stupebant in doctrina eius, quia
in potestate erat sermo ipsius.

33 Et in synagoga erat homo habens
spiritum dæmonii immundi; et exclamavit voce magna:

34 « Sine; quid nobis et
tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus
Dei ».

35 Et increpavit illi Iesus dicens:
« Obmutesce et exi ab illo! ». Et cum
proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo nihilque illum
nocuit.

36 Et factus est pavor in omnibus; et
colloquebantur ad invicem dicentes: « Quod est hoc
verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus,
et exeunt? ».

37 Et divulgabatur fama de illo in
omnem locum regionis.

38 Surgens autem de synagoga introivit
in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et
rogaverunt illum pro ea.

39 Et stans super illam imperavit
febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.

40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui
habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at
ille singulis manus imponens curabat eos.

41 Exibant autem dæmonia a multis
clamantia et dicentia: « Tu es Filius Dei ».
Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse
Christum.

42 Facta autem die, egressus ibat in
desertum locum; et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad
ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.

43 Quibus ille ait: « Et
aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo
missus sum ».

44 Et erat prædicans in synagogis
Iudææ.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem, cum turba
urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum
Genesareth

2 et vidit duas naves stantes secus
stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant
retia.

3 Ascendens autem in unam navem, quæ
erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens
docebat de navicula turbas.

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad
Simonem: « Duc in altum et laxate retia vestra in
capturam ».

5 Et respondens Simon dixit:
« Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus;
in verbo autem tuo laxabo retia ».

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt
piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

7 Et annuerunt sociis, qui erant in
alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et
impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.

8 Quod cum videret Simon Petrus,
procidit ad genua Iesu dicens: « Exi a me, quia homo
peccator sum, Domine ».

9 Stupor enim circumdederat eum et
omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;

10 similiter autem et Iacobum et
Ioannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad
Simonem Iesus: « Noli timere; ex hoc iam homines eris
capiens ».

11 Et subductis ad terram navibus,
relictis omnibus, secuti sunt illum.

12 Et factum est, cum esset in una
civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens
in faciem rogavit eum dicens: « Domine, si vis, potes me
mundare ».

13 Et extendens manum tetigit illum
dicens: « Volo, mundare! »; et confestim
lepra discessit ab illo.

14 Et ipse præcepit illi, ut nemini
diceret, sed: « Vade, ostende te sacerdoti et offer pro
emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium
illis ».

15 Perambulabat autem magis sermo de
illo, et conveniebant turbæ multæ, ut audirent et curarentur ab
infirmitatibus suis;

16 ipse autem secedebat in desertis et
orabat.

17 Et factum est, in una dierum, et
ipse erat docens, et erant pharisæi sedentes et legis doctores,
qui venerant ex omni castello Galilææ et Iudææ et Ierusalem; et
virtus Domini erat ei ad sanandum.

18 Et ecce viri portantes in lecto
hominem, qui erat paralyticus, et quærebant eum inferre et ponere
ante eum.

19 Et non invenientes qua parte illum
inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas
summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.

20 Quorum fidem ut vidit, dixit:
« Homo, remittuntur tibi peccata tua ».

21 Et cœperunt cogitare scribæ et
pharisæi dicentes: « Quis est hic, qui loquitur
blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus
Deus? ».

22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes
eorum, respondens dixit ad illos: « Quid cogitatis in
cordibus vestris?

23 Quid est facilius, dicere:
«Dimittuntur tibi peccata tua», an dicere: «Surge
et ambula»?

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis
potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico
— : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum
tuam ».

25 Et confestim surgens coram illis
tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.

26 Et stupor apprehendit omnes, et
magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes:
« Vidimus mirabilia hodie ».

27 Et post hæc exiit et vidit
publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi:
« Sequere me ».

28 Et relictis omnibus, surgens secutus
est eum.

29 Et fecit ei convivium magnum Levi in
domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum
illis erant discumbentes.

30 Et murmurabant pharisæi et scribæ
eorum adversus discipulos eius dicentes: « Quare cum
publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ».

31 Et respondens Iesus dixit ad illos:
« Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male
habent.

32 Non veni vocare iustos sed
peccatores in pænitentiam ».

33 At illi dixerunt ad eum:
« Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes
faciunt, similiter et pharisæorum; tui autem edunt et
bibunt ».

34 Quibus Iesus ait:
« Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est
sponsus, facere ieiunare?

35 Venient autem dies; et cum ablatus
fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis
diebus ».

36 Dicebat autem et similitudinem ad
illos: « Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et
immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri
non conveniet commissura a novo.

37 Et nemo mittit vinum novum in utres
veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et
utres peribunt;

38 sed vinum novum in utres novos
mittendum est.

39 Et nemo bibens vetus vult novum;
dicit enim: «Vetus melius est!» ».

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49
vel ad indicem capitulorum supra

1 Factum est autem in sabbato, cum
transiret per sata, et vellebant discipuli eius spicas et
manducabant confricantes manibus.

2 Quidam autem pharisæorum dixerunt:
« Quid facitis, quod non licet in
sabbatis? ».

3 Et respondens Iesus ad eos dixit:
« Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse
et qui cum eo erant?

4 Quomodo intravit in domum Dei et
panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum
ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum
sacerdotibus? ».

5 Et dicebat illis:
« Dominus est sabbati Filius hominis ».

6 Factum est autem in alio sabbato, ut
intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius
dextra erat arida.

7 Observabant autem illum scribæ et
pharisæi, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.

8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum
et ait homini, qui habebat manum aridam: « Surge et sta
in medium ». Et surgens stetit.

9 Ait autem ad illos Iesus:
« Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male;
animam salvam facere an perdere? ».

10 Et circumspectis omnibus illis,
dixit illi: « Extende manum tuam ». Et fecit;
et restituta est manus eius.

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

12 Factum est autem in illis diebus,
exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit
discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos
nominavit:

14 Simonem, quem et cognominavit
Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum
et Bartholomæum

15 et Matthæum et Thomam et Iacobum
Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth,
qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis stetit in
loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo
copiosa plebis ab omni Iudæa et Ierusalem et maritima Tyri et
Sidonis,

18 qui venerunt, ut audirent eum et
sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus
immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quærebant eum
tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

20 Et ipse, elevatis oculis suis in
discipulos suos, dicebat:
« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati, qui nunc esuritis, quia
saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis, cum vos oderint
homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint
nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in
illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in cælo;
secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia
habetis consolationem vestram!

25 Væ vobis, qui saturati estis nunc,
quia esurietis!
Væ vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!

26 Væ, cum bene vobis dixerint omnes
homines! Secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres
eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis:
Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;

28 benedicite male dicentibus vobis,
orate pro calumniantibus vos.

29 Ei, qui te percutit in maxillam,
præbe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam
tunicam noli prohibere.

30 Omni petenti te tribue; et ab eo,
qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas.

31 Et prout vultis, ut faciant vobis
homines, facite illis similiter.

32 Et si diligitis eos, qui vos
diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se
diligunt.

33 Et si bene feceritis his, qui vobis
bene faciunt, quæ vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem
faciunt.

34 Et si mutuum dederitis his, a quibus
speratis recipere, quæ vobis gratia est? Nam et peccatores
peccatoribus fenerantur, ut recipiant æqualia.

35 Verumtamen diligite inimicos vestros
et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces
vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est
super ingratos et malos.

36 Estote misericordes, sicut et Pater
vester misericors est.

37 Et nolite iudicare et non
iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite
et dimittemini;

38 date, et dabitur vobis: mensuram
bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum
vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur
vobis ».

39 Dixit autem illis et similitudinem:
« Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in
foveam cadent?

40 Non est discipulus super magistrum;
perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41 Quid autem vides festucam in oculo
fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non
consideras?

42 Quomodo potes dicere fratri tuo:
«Frater, sine eiciam festucam, quæ est in oculo tuo»,
ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem
de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quæ est in
oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona faciens
fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.

44 Unaquæque enim arbor de fructu suo
cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis
profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia
enim cordis os eius loquitur.

46 Quid autem vocatis me:
«Domine, Domine», et non facitis, quæ dico?

47 Omnis, qui venit ad me et audit
sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:

48 similis est homini ædificanti
domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram;
inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non
potuit eam movere; bene enim ædificata erat.

49 Qui autem audivit et non fecit,
similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine
fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et
facta est ruina domus illius magna ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
vel ad indicem capitulorum supra

1 Cum autem implesset omnia verba
sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2 Centurionis autem cuiusdam servus
male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum
seniores Iudæorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum
eius.

4 At illi cum venissent ad Iesum,
rogabant eum sollicite dicentes: « Dignus est, ut hoc
illi præstes:

5 diligit enim gentem nostram et
synagogam ipse ædificavit nobis ».

6 Iesus autem ibat cum illis. At cum
iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei:
« Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub
tectum meum intres,

7 propter quod et meipsum non sum
dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer
meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate
constitutus, habens sub me milites, et dico huic:
«Vade», et vadit; et alii: «Veni», et
venit; et servo meo: «Fac hoc», et
facit ».

9 Quo audito, Iesus miratus est eum et
conversus sequentibus se turbis dixit: « Dico vobis, nec
in Israel tantam fidem inveni! ».

10 Et reversi, qui missi fuerant,
domum, invenerunt servum sanum.

11 Et factum est, deinceps ivit in
civitatem, quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et
turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portæ
civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ;
et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus,
misericordia motus super ea dixit illi: « Noli
flere! ».

14 Et accessit et tetigit loculum; hi
autem, qui portabant, steterunt. Et ait: « Adulescens,
tibi dico: Surge! ».

15 Et resedit, qui erat mortuus, et
cœpit loqui; et dedit illum matri suæ.

16 Accepit autem omnes timor, et
magnificabant Deum dicentes: « Propheta magnus surrexit
in nobis » et: « Deus visitavit plebem
suam ».

17 Et exiit hic sermo in universam
Iudæam de eo et omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli
eius de omnibus his.

19 Et convocavit duos de discipulis
suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: « Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? ».

20 Cum autem venissent ad eum viri,
dixerunt: « Ioannes Baptista misit nos ad te dicens:
«Tu es qui venturus es, an alium
exspectamus?» ».

21 In ipsa hora curavit multos a
languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit
visum.

22 Et respondens dixit illis:
« Euntes nuntiate Ioanni, quæ vidistis et audistis:
cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

23 et beatus est, quicumque non fuerit
scandalizatus in me ».

24 Et cum discessissent nuntii Ioannis,
cœpit dicere de Ioanne ad turbas: « Quid existis in
desertum videre? Arundinem vento moveri?

25 Sed quid existis videre? Hominem
mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et
deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre? Prophetam?
Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.

27 Hic est, de quo scriptum est:
«Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te».

28 Dico vobis: Maior inter natos
mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior
est illo.

29 Et omnis populus audiens et
publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;

30 pharisæi autem et legis periti
consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31 Cui ergo similes dicam homines
generationis huius, et cui similes sunt?

32 Similes sunt pueris sedentibus in
foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:
«Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;
lamentavimus, et non plorastis!».

33 Venit enim Ioannes Baptista neque
manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: «Dæmonium
habet!»;

34 venit Filius hominis manducans et
bibens, et dicitis: «Ecce homo devorator et bibens vinum,
amicus publicanorum et peccatorum!».

35 Et iustificata est sapientia ab
omnibus filiis suis ».

36 Rogabat autem illum quidam de
pharisæis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisæi
discubuit.

37 Et ecce mulier, quæ erat in
civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisæi,
attulit alabastrum unguenti;

38 et stans retro secus pedes eius
flens lacrimis cœpit rigare pedes eius et capillis capitis sui
tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisæus, qui
vocaverat eum, ait intra se dicens: « Hic si esset
propheta, sciret utique quæ et qualis mulier, quæ tangit eum,
quia peccatrix est ».

40 Et respondens Iesus dixit ad illum:
« Simon, habeo tibi aliquid dicere ». At ille
ait: « Magister, dic ».

41 « Duo debitores erant
cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius
quinquaginta.

42 Non habentibus illis, unde
redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget
eum? ».

43 Respondens Simon dixit:
« Æstimo quia is, cui plus donavit ». At
ille dixit ei: « Recte iudicasti ».

44 Et conversus ad mulierem, dixit
Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam:
aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrimis rigavit pedes
meos et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti; hæc
autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti; hæc
autem unguento unxit pedes meos.

47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt
peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus
dimittitur, minus diligit ».

48 Dixit autem ad illam:
« Remissa sunt peccata tua ».

49 Et cœperunt, qui simul accumbebant,
dicere intra se: « Quis est hic, qui etiam peccata
dimittit?».

50 Dixit autem ad mulierem:
« Fides tua te salvam fecit; vade in
pace! ».

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est deinceps, et ipse
iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans
regnum Dei; et Duodecim cum illo

2 et mulieres aliquæ, quæ erant
curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ
vocatur Magdalene, de qua dæmonia septem exierant,

3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris
Herodis, et Susanna et aliæ multæ, quæ ministrabant eis de
facultatibus suis.

4 Cum autem turba plurima conveniret,
et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per
similitudinem:

5 « Exiit, qui seminat,
seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam
et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.

6 Et aliud cecidit super petram et
natum aruit, quia non habebat umorem.

7 Et aliud cecidit inter spinas, et
simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

8 Et aliud cecidit in terram bonam et
ortum fecit fructum centuplum ». Hæc dicens clamabat:
« Qui habet aures audiendi, audiat ».

9 Interrogabant autem eum discipuli
eius, quæ esset hæc parabola.

10 Quibus ipse dixit:
« Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris
autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non
intellegant.

11 Est autem hæc parabola: Semen est
verbum Dei.

12 Qui autem secus viam, sunt qui
audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne
credentes salvi fiant.

13 Qui autem supra petram: qui cum
audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent,
qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Quod autem in spinis cecidit: hi
sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et
voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum.

15 Quod autem in bonam terram: hi sunt,
qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum
afferunt in patientia.

16 Nemo autem lucernam accendens operit
eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut
intrantes videant lumen.

17 Non enim est occultum, quod non
manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam
veniat.

18 Videte ergo quomodo audiatis: qui
enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat
se habere, auferetur ab illo ».

19 Venerunt autem ad illum mater et
fratres eius, et non poterant adire ad eum præ turba.

20 Et nuntiatum est illi:
« Mater tua et fratres tui stant foris volentes te
videre ».

21 Qui respondens dixit ad eos:
« Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei
audiunt et faciunt ».

22 Factum est autem in una dierum, et
ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos:
« Transfretemus trans stagnum ». Et
ascenderunt.

23 Navigantibus autem illis,
obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur
et periclitabantur.

24 Accedentes autem suscitaverunt eum
dicentes: « Præceptor, præceptor,
perimus! ». At ille surgens increpavit ventum et
tempestatem aquæ, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis: « Ubi
est fides vestra? ». Qui timentes mirati sunt dicentes
ad invicem: « Quis putas hic est, quia et ventis imperat
et aquæ, et obœdiunt ei? ».

26 Enavigaverunt autem ad regionem
Gergesenorum, quæ est contra Galilæam.

27 Et cum egressus esset ad terram,
occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat dæmonia et iam
tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed
in monumentis.

28 Is ut vidit Iesum, exclamans
procidit ante illum et voce magna dixit: « Quid mihi et
tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me
torqueas ».

29 Præcipiebat enim spiritui immundo,
ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum,
vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis,
agebatur a dæmonio in deserta.

30 Interrogavit autem illum Iesus
dicens: « Quod tibi nomen est? ». At ille
dixit: « Legio », quia intraverunt dæmonia
multa in eum.

31 Et rogabant eum, ne imperaret illis,
ut in abyssum irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum
multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis
in illos ingredi. Et permisit illis.

33 Exierunt ergo dæmonia ab homine et
intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per præceps in stagnum
et suffocatus est.

34 Quod ut viderunt factum, qui
pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

35 Exierunt autem videre, quod factum
est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo
dæmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et
timuerunt.

36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui
viderant, quomodo sanus factus esset, qui a dæmonio vexabatur.

37 Et rogaverunt illum omnis multitudo
regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno
tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.

38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia
exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:

39 « Redi domum tuam et
narra quanta tibi fecit Deus ». Et abiit per universam
civitatem prædicans quanta illi fecisset Iesus.

40 Cum autem rediret Iesus, excepit
illum turba; erant enim omnes exspectantes eum.

41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus,
et ipse princeps synagogæ erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans
eum, ut intraret in domum eius,

42 quia filia unica erat illi fere
annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et dum iret, a turbis
comprimebatur.

43 Et mulier quædam erat in fluxu
sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem
substantiam suam nec ab ullo potuit curari;

44 accessit retro et tetigit fimbriam
vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

45 Et ait Iesus: « Quis est,
qui me tetigit? ». Negantibus autem omnibus, dixit
Petrus: « Præceptor, turbæ te comprimunt et
affligunt ».

46 At dixit Iesus: « Tetigit
me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ».

47 Videns autem mulier quia non latuit,
tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum
indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata
sit.

48 At ipse dixit illi:
« Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in
pace ».

49 Adhuc illo loquente, venit quidam e
domo principis synagogæ dicens: « Mortua est filia tua;
noli amplius vexare magistrum ».

50 Iesus autem, audito hoc verbo,
respondit ei: « Noli timere; crede tantum, et salva
erit ».

51 Et cum venisset domum, non permisit
intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem
puellæ et matrem.

52 Flebant autem omnes et plangebant
illam. At ille dixit: « Nolite flere; non est enim
mortua, sed dormit ».

53 Et deridebant eum scientes quia
mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum eius
clamavit dicens: « Puella, surge! ».

55 Et reversus est spiritus eius, et
surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes eius, quibus
præcepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62
vel ad indicem capitulorum supra

1 Convocatis autem Duodecim, dedit
illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores
curarent,

2 et misit illos prædicare regnum Dei
et sanare infirmos;

3 et ait ad illos: « Nihil
tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque
pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

4 Et in quamcumque domum intraveritis,
ibi manete et inde exite.

5 Et quicumque non receperint vos,
exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in
testimonium supra illos ».

6 Egressi autem circumibant per
castella evangelizantes et curantes ubique.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha
omnia, quæ fiebant, et hæsitabat, eo quod diceretur a quibusdam:
« Ioannes surrexit a mortuis »;

8 a quibusdam vero: « Elias
apparuit »; ab aliis autem: « Propheta unus
de antiquis surrexit ».

9 Et ait Herodes: « Ioannem
ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego
talia? ». Et quærebat videre eum.

10 Et reversi apostoli narraverunt
illi, quæcumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad
civitatem, quæ vocatur Bethsaida.

11 Quod cum cognovissent turbæ,
secutæ sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno
Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem cœperat declinare; et
accedentes Duodecim dixerunt illi: « Dimitte turbam, ut
euntes in castella villasque, quæ circa sunt, divertant et
inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ».

13 Ait autem ad illos: « Vos
date illis manducare ». At illi dixerunt:
« Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces,
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam
escas ».

14 Erant enim fere viri quinque milia.
Ait autem ad discipulos suos: « Facite illos discumbere
per convivia ad quinquagenos ».

15 Et ita fecerunt et discumbere
fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et
duobus piscibus, respexit in cælum et benedixit illis et fregit et
dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.

17 Et manducaverunt et saturati sunt
omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini
duodecim.

18 Et factum est, cum solus esset
orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens:
« Quem me dicunt esse turbæ? ».

19 At illi responderunt et dixerunt:
« Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:
Propheta unus de prioribus surrexit ».

20 Dixit autem illis: « Vos
autem quem me esse dicitis? ». Respondens Petrus dixit:
« Christum Dei ».

21 At ille increpans illos præcepit,
ne cui dicerent hoc,

22 dicens: « Oportet Filium
hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus
sacerdotum et scribis et occidi et tertia die
resurgere ».

23 Dicebat autem ad omnes:
« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et
tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

24 Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me,
hic salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur
universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui
faciat?

26 Nam qui me erubuerit et meos
sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua
et Patris et sanctorum angelorum.

27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui
hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum
Dei ».

28 Factum est autem post hæc verba
fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et
ascendit in montem, ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret, species
vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.

30 Et ecce duo viri loquebantur cum
illo, et erant Moyses et Elias,

31 qui visi in gloria dicebant exodum
eius, quam completurus erat in Ierusalem.

32 Petrus vero et qui cum illo gravati
erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros,
qui stabant cum illo.

33 Et factum est, cum discederent ab
illo, ait Petrus ad Iesum: « Præceptor, bonum est nos
hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et
unum Eliæ », nesciens quid diceret.

34 Hæc autem illo loquente, facta est
nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in
nubem.

35 Et vox facta est de nube dicens:
« Hic est Filius meus electus; ipsum
audite ».

36 Et dum fieret vox, inventus est
Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus
quidquam ex his, quæ viderant.

37 Factum est autem in sequenti die,
descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.

38 Et ecce vir de turba exclamavit
dicens: « Magister, obsecro te, respice in filium meum,
quia unicus est mihi;

39 et ecce spiritus apprehendit illum,
et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo
dilanians eum;

40 et rogavi discipulos tuos, ut
eicerent illum, et non potuerunt ».

41 Respondens autem Iesus dixit:
« O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud
vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ».

42 Et cum accederet, elisit illum
dæmonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et
sanavit puerum et reddidit illum patri eius.

43 Stupebant autem omnes in magnitudine
Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit ad
discipulos suos:

44 « Ponite vos in auribus
vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur
in manus hominum ».

45 At illi ignorabant verbum istud, et
erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant
interrogare eum de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos,
quis eorum maior esset.

47 At Iesus sciens cogitationem cordis
illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se

48 et ait illis: « Quicumque
susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me
receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes
vos, hic maior est ».

49 Respondens autem Ioannes dixit:
« Præceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
dæmonia et prohibuimus eum, quia non sequitur
nobiscum ».

50 Et ait ad illum Iesus:
« Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro
vobis est ».

51 Factum est autem, dum complerentur
dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret
Ierusalem,

52 et misit nuntios ante conspectum
suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent
illi.

53 Et non receperunt eum, quia facies
eius erat euntis Ierusalem.

54 Cum vidissent autem discipuli
Iacobus et Ioannes, dixerunt: « Domine, vis dicamus, ut
ignis descendat de cælo et consumat illos? ».

55 Et conversus increpavit illos.

56 Et ierunt in aliud castellum.

57 Et euntibus illis in via, dixit
quidam ad illum: « Sequar te, quocumque
ieris ».

58 Et ait illi Iesus:
« Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius
autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».

59 Ait autem ad alterum:
« Sequere me ». Ille autem dixit:
« Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem
meum ».

60 Dixitque ei Iesus:
« Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade,
annuntia regnum Dei ».

61 Et ait alter: « Sequar
te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi
sunt ».

62 Ait ad illum Iesus:
« Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro,
aptus est regno Dei ».

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc autem designavit Dominus
alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in
omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

2 Et dicebat illis: « Messis
quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam.

3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos
inter lupos.

4 Nolite portare sacculum neque peram
neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.

5 In quamcumque domum intraveritis,
primum dicite: «Pax huic domui».

6 Et si ibi fuerit filius pacis,
requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos
revertetur.

7 In eadem autem domo manete edentes et
bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede
sua. Nolite transire de domo in domum.

8 Et in quamcumque civitatem
intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur
vobis,

9 et curate infirmos, qui in illa sunt,
et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum
Dei».

10 In quamcumque civitatem
intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius
dicite:

11 «Etiam pulverem, qui adhæsit
nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc
scitote, quia appropinquavit regnum Dei».

12 Dico vobis quia Sodomis in die illa
remissius erit quam illi civitati.

13 Væ tibi, Chorazin! Væ tibi,
Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ
in vobis factæ sunt, olim in cilicio et cinere sedentes
pæniterent.

14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius
erit in iudicio quam vobis.

15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in
cælum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!

16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos
spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me
misit ».

17 Reversi sunt autem septuaginta duo
cum gaudio dicentes: « Domine, etiam dæmonia
subiciuntur nobis in nomine tuo! ».

18 Et ait illis: « Videbam
Satanam sicut fulgur de cælo cadentem.

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi
supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et
nihil vobis nocebit.

20 Verumtamen in hoc nolite gaudere,
quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra
scripta sunt in cælis ».

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu
Sancto et dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli
et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et
revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.

22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo;
et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi
Filius et cui voluerit Filius revelare ».

23 Et conversus ad discipulos seorsum
dixit: « Beati oculi, qui vident, quæ videtis.

24 Dico enim vobis: Multi prophetæ et
reges voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et
audire, quæ auditis, et non audierunt ».

25 Et ecce quidam legis peritus
surrexit tentans illum dicens: « Magister, quid faciendo
vitam æternam possidebo? ».

26 At ille dixit ad eum:
« In Lege quid scriptum est? Quomodo
legis? ».

27 Ille autem respondens dixit:
« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et
proximum tuum sicut teipsum ».

28 Dixitque illi: « Recte
respondisti; hoc fac et vives ».

29 Ille autem, volens iustificare
seipsum, dixit ad Iesum: « Et quis est meus
proximus? ».

30 Suscipiens autem Iesus dixit:
« Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et
incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis
impositis, abierunt, semivivo relicto.

31 Accidit autem, ut sacerdos quidam
descenderet eadem via et, viso illo, præterivit;

32 similiter et Levita, cum esset secus
locum et videret eum, pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter
faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,

34 et appropians alligavit vulnera eius
infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit
in stabulum et curam eius egit.

35 Et altera die protulit duos denarios
et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et,
quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam
tibi».

36 Quis horum trium videtur tibi
proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ».

37 At ille dixit: « Qui
fecit misericordiam in illum ». Et ait illi Iesus:
« Vade et tu fac similiter ».

38 Cum autem irent, ipse intravit in
quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit
illum.

39 Et huic erat soror nomine Maria,
quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa
frequens ministerium; quæ stetit et ait: « Domine, non
est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic
ergo illi, ut me adiuvet ».

41 Et respondens dixit illi Dominus:
« Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga
plurima,

42 porro unum est necessarium; Maria
enim optimam partem elegit, quæ non auferetur ab
ea ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est cum esset in loco
quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum:
« Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit
discipulos suos ».

2 Et ait illis: « Cum
oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;

3 panem nostrum cotidianum da nobis
cotidie,

4 et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ».

5 Et ait ad illos: « Quis
vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi:
«Amice, commoda mihi tres panes,

6 quoniam amicus meus venit de via ad
me, et non habeo, quod ponam ante illum»;

7 et ille de intus respondens dicat:
«Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri
mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare
tibi».

8 Dico vobis: Et si non dabit illi
surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius
surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.

9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur
vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit; et,
qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.

11 Quem autem ex vobis patrem filius
petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 Aut si petierit ovum, numquid
porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis
dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit
Spiritum Sanctum petentibus se ».

14 Et erat eiciens dæmonium, et illud
erat mutum; et factum est, cum dæmonium exisset, locutus est
mutus. Et admiratæ sunt turbæ;

15 quidam autem ex eis dixerunt:
« In Beelzebul principe dæmoniorum eicit
dæmonia ».

16 Et alii tentantes signum de cælo
quærebant ab eo.

17 Ipse autem sciens cogitationes eorum
dixit eis: « Omne regnum in seipsum divisum desolatur,
et domus supra domum cadit.

18 Si autem et Satanas in seipsum
divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in
Beelzebul eicere me dæmonia.

19 Si autem ego in Beelzebul eicio
dæmonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri
erunt.

20 Porro si in digito Dei eicio
dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium
suum, in pace sunt ea, quæ possidet;

22 si autem fortior illo superveniens
vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et
spolia eius distribuet.

23 Qui non est mecum, adversum me est;
et, qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de
homine, perambulat per loca inaquosa quærens requiem; et non
inveniens dicit: «Revertar in domum meam unde exivi».

25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.

26 Et tunc vadit et assumit septem
alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt
novissima hominis illius peiora prioribus ».

27 Factum est autem, cum hæc diceret,
extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi:
« Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ
suxisti! ».

28 At ille dixit: « Quinimmo
beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».

29 Turbis autem concurrentibus, cœpit
dicere: « Generatio hæc generatio nequam est; signum
quærit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionæ.

30 Nam sicut Ionas fuit signum
Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in iudicio cum
viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus
terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.

32 Viri Ninevitæ surgent in iudicio
cum generatione hac et condemnabunt illam, quia pænitentiam
egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus Iona hic.

33 Nemo lucernam accendit et in
abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui
ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si
oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si
autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est,
tenebræ sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum
fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum,
sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ».

37 Et cum loqueretur, rogavit illum
quidam pharisæus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.

38 Pharisæus autem videns miratus est
quod non baptizatus esset ante prandium.

39 Et ait Dominus ad illum:
« Nunc vos pharisæi, quod de foris est calicis et
catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina
et iniquitate.

40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de
foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?

41 Verumtamen, quæ insunt, date
eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.

42 Sed væ vobis pharisæis, quia
decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis iudicium et
caritatem Dei! Hæc autem oportuit facere et illa non omittere.

43 Væ vobis pharisæis, quia diligitis
primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!

44 Væ vobis, quia estis ut monumenta,
quæ non parent, et homines ambulantes supra
nesciunt! ».

45 Respondens autem quidam ex legis
peritis ait illi: « Magister, hæc dicens etiam nobis
contumeliam facis ».

46 At ille ait: « Et vobis
legis peritis: Væ, quia oneratis homines oneribus, quæ portari
non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!

47 Væ vobis, quia ædificatis
monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!

48 Profecto testificamini et
consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos
occiderunt, vos autem ædificatis.

49 Propterea et sapientia Dei dixit:
Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et
persequentur,

50 ut requiratur sanguis omnium
prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione
ista,

51 a sanguine Abel usque ad sanguinem
Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis:
Requiretur ab hac generatione.

52 Væ vobis legis peritis, quia
tulistis clavem scientiæ! Ipsi non introistis et eos, qui
introibant, prohibuistis ».

53 Cum autem inde exisset, cœperunt
scribæ et pharisæi graviter insistere et eum allicere in sermone
de multis

54 insidiantes ei, ut caperent aliquid
ex ore eius.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59
vel ad indicem capitulorum supra

1 Interea multis turbis
circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad
discipulos suos primum: « Attendite a fermento
pharisæorum, quod est hypocrisis.

2 Nihil autem opertum est, quod non
reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.

3 Quoniam, quæ in tenebris dixistis,
in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis,
prædicabitur in tectis.

4 Dico autem vobis amicis meis: Ne
terreamini ab his, qui occidunt corpus et post hæc non habent
amplius, quod faciant.

5 Ostendam autem vobis quem timeatis:
Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in
gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.

6 Nonne quinque passeres veneunt
dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.

7 Sed et capilli capitis vestri omnes
numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque
confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis
confitebitur in illo coram angelis Dei;

9 qui autem negaverit me coram
hominibus, denegabitur coram angelis Dei.

10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium
hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum
blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas
et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut
quid respondeatis aut quid dicatis:

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in
ipsa hora, quæ oporteat dicere ».

13 Ait autem quidam ei de turba:
« Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum
hereditatem ».

14 At ille dixit ei: « Homo,
quis me constituit iudicem aut divisorem super
vos? ».

15 Dixitque ad illos:
« Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res
abundant, vita eius non est ex his, quæ possidet ».

16 Dixit autem similitudinem ad illos
dicens: « Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager
attulit.

17 Et cogitabat intra se dicens:
«Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus
meos?».

18 Et dixit: «Hoc faciam:
destruam horrea mea et maiora ædificabo et illuc congregabo omne
triticum et bona mea;

19 et dicam animæ meæ: Anima, habes
multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe,
epulare».

20 Dixit autem illi Deus:
«Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem
parasti, cuius erunt?».

21 Sic est qui sibi thesaurizat et non
fit in Deum dives ».

22 Dixitque ad discipulos suos:
« Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animæ quid
manducetis, neque corpori quid vestiamini.

23 Anima enim plus est quam esca, et
corpus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non
seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et
Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.

25 Quis autem vestrum cogitando potest
adicere ad ætatem suam cubitum?

26 Si ergo neque, quod minimum est,
potestis, quid de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia quomodo crescunt:
non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni
gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem fenum, quod hodie in agro
est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis
vos, pusillæ fidei.

29 Et vos nolite quærere quid
manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.

30 Hæc enim omnia gentes mundi
quærunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quærite regnum eius; et
hæc adicientur vobis.

32 Noli timere, pusillus grex, quia
complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33 Vendite, quæ possidetis, et date
eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum
non deficientem in cælis, quo fur non appropiat, neque tinea
corrumpit;

34 ubi enim thesaurus vester est, ibi
et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri præcincti et
lucernæ ardentes,

36 et vos similes hominibus
exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum
venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Beati, servi illi, quos, cum venerit
dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se
et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.

38 Et si venerit in secunda vigilia, et
si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt
illi.

39 Hoc autem scitote, quia, si sciret
pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum
suam.

40 Et vos estote parati, quia, qua hora
non putatis, Filius hominis venit ».

41 Ait autem Petrus:
« Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad
omnes? ».

42 Et dixit Dominus: « Quis
putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus
super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

43 Beatus ille servus, quem, cum
venerit dominus eius, invenerit ita facientem.

44 Vere dico vobis: Supra omnia, quæ
possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit servus ille in corde
suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit
percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,

46 veniet dominus servi illius in die,
qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius
cum infidelibus ponet.

47 Ille autem servus, qui cognovit
voluntatem domini sui et non præparavit vel non fecit secundum
voluntatem eius, vapulabit multis;

48 qui autem non cognovit et fecit
digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est,
multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent
ab eo.

49 Ignem veni mittere in terram et quid
volo? Si iam accensus esset!

50 Baptisma autem habeo baptizari et
quomodo coartor, usque dum perficiatur!

51 Putatis quia pacem veni dare in
terram? Non, dico vobis, sed separationem.

52 Erunt enim ex hoc quinque in domo
una divisi: tres in duo, et duo in tres;

53 dividentur pater in filium et filius
in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam
et nurus in socrum ».

54 Dicebat autem et ad turbas:
« Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim
dicitis: «Nimbus venit», et ita fit;

55 et cum austrum flantem, dicitis:
«Æstus erit», et fit.

56 Hypocritæ, faciem terræ et cæli
nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?

57 Quid autem et a vobis ipsis non
iudicatis, quod iustum est?

58 Cum autem vadis cum adversario tuo
ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te
apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in
carcerem.

59 Dico tibi: Non exies inde, donec
etiam novissimum minutum reddas ».

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Aderant autem quidam ipso in
tempore nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus
miscuit cum sacrificiis eorum.

2 Et respondens dixit illis:
« Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis
peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?

3 Non, dico vobis, sed, nisi
pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

4 Vel illi decem et octo, supra quos
cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi
debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in
Ierusalem?

5 Non, dico vobis, sed, si non
pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ».

6 Dicebat autem hanc similitudinem:
« Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et
venit quærens fructum in illa et non invenit.

7 Dixit autem ad cultorem vineæ:
«Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in
ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam
terram evacuat?».

8 At ille respondens dicit illi:
«Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa
illam et mittam stercora,

9 et si quidem fecerit fructum in
futurum; sin autem succides eam» ».

10 Erat autem docens in una synagogarum
sabbatis.

11 Et ecce mulier, quæ habebat
spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec
omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et
ait illi: « Mulier, dimissa es ab infirmitate
tua »,

13 et imposuit illi manus; et confestim
erecta est et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus,
indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbæ:
« Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo
venite et curamini et non in die sabbati ».

15 Respondit autem ad illum Dominus et
dixit: « Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non
solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare?

16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam
alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a
vinculo isto die sabbati? ».

17 Et cum hæc diceret, erubescebant
omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quæ
gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo: « Cui
simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

19 Simile est grano sinapis, quod
acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in
arborem, et volucres cæli requieverunt in ramis
eius ».

20 Et iterum dixit: « Cui
simile æstimabo regnum Dei?

21 Simile est fermento, quod acceptum
mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur
totum ».

22 Et ibat per civitates et castella
docens et iter faciens in Hierosolymam.

23 Ait autem illi quidam:
« Domine, pauci sunt, qui salvantur? ». Ipse
autem dixit ad illos:

24 « Contendite intrare per
angustam portam, quia multi, dico vobis, quærent intrare et non
poterunt.

25 Cum autem surrexerit pater familias
et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium
dicentes: «Domine, aperi nobis»; et respondens dicet
vobis: «Nescio vos unde sitis».

26 Tunc incipietis dicere:
«Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris
docuisti»;

27 et dicet loquens vobis:
«Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii
iniquitatis».

28 Ibi erit fletus et stridor dentium,
cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno
Dei, vos autem expelli foras.

29 Et venient ab oriente et occidente
et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt
primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ».

31 In ipsa hora accesserunt quidam
pharisæorum dicentes illi: « Exi et vade hinc, quia
Herodes vult te occidere ».

32 Et ait illis: « Ite,
dicite vulpi illi: «Ecce eicio dæmonia et sanitates perficio
hodie et cras et tertia consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras
et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra
Ierusalem».

34 Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis
prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui
congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et
noluistis.

35 Ecce relinquitur vobis domus vestra.
Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis:
«Benedictus, qui venit in nomine
Domini» ».

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est, cum intraret in
domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et
ipsi observabant eum.

2 Et ecce homo quidam hydropicus erat
ante illum.

3 Et respondens Iesus dixit ad legis
peritos et pharisæos dicens: « Licet sabbato curare an
non? ».

4 At illi tacuerunt. Ipse vero
apprehensum sanavit eum ac dimisit.

5 Et ad illos dixit: « Cuius
vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet
illum die sabbati? ».

6 Et non poterant ad hæc respondere
illi.

7 Dicebat autem ad invitatos parabolam,
intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

8 « Cum invitatus fueris ab
aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior
te sit invitatus ab eo,

9 et veniens is qui te et illum
vocavit, dicat tibi: «Da huic locum»; et tunc incipias
cum rubore novissimum locum tenere.

10 Sed cum vocatus fueris, vade,
recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat
tibi: «Amice, ascende superius»; tunc erit tibi gloria
coram omnibus simul discumbentibus.

11 Quia omnis, qui se exaltat,
humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».

12 Dicebat autem et ei, qui se
invitaverat: « Cum facis prandium aut cenam, noli vocare
amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos
divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi
retributio.

13 Sed cum facis convivium, voca
pauperes, debiles, claudos, cæcos;

14 et beatus eris, quia non habent
retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione
iustorum ».

15 Hæc cum audisset quidam de simul
discumbentibus, dixit illi: « Beatus, qui manducabit
panem in regno Dei ».

16 At ipse dixit ei: « Homo
quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;

17 et misit servum suum hora cenæ
dicere invitatis: «Venite, quia iam paratum est».

18 Et cœperunt simul omnes excusare.
Primus dixit ei: «Villam emi et necesse habeo exire et videre
illam; rogo te, habe me excusatum».

19 Et alter dixit: «Iuga boum emi
quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum».

20 Et alius dixit: «Uxorem duxi
et ideo non possum venire».

21 Et reversus servus nuntiavit hæc
domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: «Exi
cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos
et claudos introduc huc».

22 Et ait servus: «Domine, factum
est, ut imperasti, et adhuc locus est».

23 Et ait dominus servo: «Exi in
vias et sæpes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24 Dico autem vobis, quod nemo virorum
illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam
meam» ».

25 Ibant autem turbæ multæ cum eo; et
conversus dixit ad illos:

26 « Si quis venit ad me et
non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et
sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

27 Et, qui non baiulat crucem suam et
venit post me, non potest esse meus discipulus.

28 Quis enim ex vobis volens turrem
ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad
perficiendum?

29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum
et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere
ei

30 dicentes: «Hic homo cœpit
ædificare et non potuit consummare».

31 Aut quis rex, iturus committere
bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit
cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad
se?

32 Alioquin, adhuc illo longe agente,
legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.

33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non
renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse
discipulus.

34 Bonum est sal; si autem sal quoque
evanuerit, in quo condietur?

35 Neque in terram neque in
sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures
audiendi, audiat ».

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
vel ad indicem capitulorum supra

1 Erant autem appropinquantes ei
omnes publicani et peccatores, ut audirent illum.

2 Et murmurabant pharisæi et scribæ
dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum
illis ».

3 Et ait ad illos parabolam istam
dicens:

4 « Quis ex vobis homo, qui
habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit
nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec
inveniat illam?

5 Et cum invenerit eam, imponit in
umeros suos gaudens

6 et veniens domum convocat amicos et
vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem
meam, quæ perierat».

7 Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo
super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem
iustis, qui non indigent pænitentia.

8 Aut quæ mulier habens drachmas
decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et
everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat?

9 Et cum invenerit, convocat amicas et
vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam,
quam perdideram».

10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram
angelis Dei super uno peccatore pænitentiam
agente ».

11 Ait autem: « Homo quidam
habebat duos filios.

12 Et dixit adulescentior ex illis
patri: «Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me
contingit». Et divisit illis substantiam.

13 Et non post multos dies, congregatis
omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem
longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo
luxuriose.

14 Et postquam omnia consummasset,
facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.

15 Et abiit et adhæsit uni civium
regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret
porcos;

16 et cupiebat saturari de siliquis,
quas porci manducabant, et nemo illi dabat.

17 In se autem reversus dixit:
«Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem
hic fame pereo.

18 Surgam et ibo ad patrem meum et
dicam illi: Pater, peccavi in cælum et coram te

19 et iam non sum dignus vocari filius
tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis».

20 Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et
misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et
osculatus est illum.

21 Dixitque ei filius: «Pater,
peccavi in cælum et coram te; iam non sum dignus vocari filius
tuus».

22 Dixit autem pater ad servos suos:
«Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum
in manum eius et calceamenta in pedes

23 et adducite vitulum saginatum,
occidite et manducemus et epulemur,

24 quia hic filius meus mortuus erat et
revixit, perierat et inventus est». Et cœperunt epulari.

25 Erat autem filius eius senior in
agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et
choros

26 et vocavit unum de servis et
interrogavit quæ hæc essent.

27 Isque dixit illi: «Frater tuus
venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum
recepit».

28 Indignatus est autem et nolebat
introire. Pater ergo illius egressus cœpit rogare illum.

29 At ille respondens dixit patri suo:
«Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum
præterii, et numquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis
epularer;

30 sed postquam filius tuus hic, qui
devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi
vitulum saginatum».

31 At ipse dixit illi: «Fili, tu
semper mecum es, et omnia mea tua sunt;

32 epulari autem et gaudere oportebat,
quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus
est» ».

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dicebat autem et ad discipulos:
« Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic
diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

2 Et vocavit illum et ait illi:
«Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuæ; iam
enim non poteris vilicare».

3 Ait autem vilicus intra se:
«Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem?
Fodere non valeo, mendicare erubesco.

4 Scio quid faciam, ut, cum amotus
fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas».

5 Convocatis itaque singulis
debitoribus domini sui, dicebat primo: «Quantum debes domino
meo?».

6 At ille dixit: «Centum cados
olei». Dixitque illi: «Accipe cautionem tuam et sede
cito, scribe quinquaginta».

7 Deinde alii dixit: «Tu vero
quantum debes?». Qui ait: «Centum coros tritici».
Ait illi: «Accipe litteras tuas et scribe
octoginta».

8 Et laudavit dominus vilicum
iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius sæculi
prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

9 Et ego vobis dico: Facite vobis
amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in
æterna tabernacula.

10 Qui fidelis est in minimo, et in
maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori
iniquus est.

11 Si ergo in iniquo mammona fideles
non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?

12 Et si in alieno fideles non fuistis,
quod vestrum est, quis dabit vobis?

13 Nemo servus potest duobus dominis
servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhærebit
et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et
mammonæ ».

14 Audiebant autem omnia hæc
pharisæi, qui erant avari, et deridebant illum.

15 Et ait illis: « Vos
estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda
vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante
Deum.

16 Lex et Prophetæ usque ad Ioannem;
ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

17 Facilius est autem cælum et terram
præterire, quam de Lege unum apicem cadere.

18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et
ducit alteram, mœchatur; et, qui dimissam a viro ducit,
mœchatur.

19 Homo quidam erat dives et induebatur
purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.

20 Quidam autem pauper nomine Lazarus
iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

21 et cupiens saturari de his, quæ
cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant
ulcera eius.

22 Factum est autem ut moreretur pauper
et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ; mortuus est autem et
dives et sepultus est.

23 Et in inferno elevans oculos suos,
cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu
eius.

24 Et ipse clamans dixit: «Pater
Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti
sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac
flamma».

25 At dixit Abraham: «Fili,
recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter
mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

26 Et in his omnibus inter nos et vos
chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos,
non possint, neque inde ad nos transmeare».

27 Et ait: «Rogo ergo te, Pater,
ut mittas eum in domum patris mei

28 — habeo enim quinque fratres
— ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc
tormentorum».

29 Ait autem Abraham: «Habent
Moysen et Prophetas; audiant illos».

30 At ille dixit: «Non, pater
Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pænitentiam
agent».

31 Ait autem illi: «Si Moysen et
Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit,
credent» ».

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 (36) 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ad discipulos suos ait:
« Impossibile est ut non veniant scandala; væ autem
illi, per quem veniunt!

2 Utilius est illi, si lapis molaris
imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut
scandalizet unum de pusillis istis.

3 Attendite vobis!
Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si pænitentiam
egerit, dimitte illi;

4 et si septies in die peccaverit in te
et septies conversus fuerit ad te dicens: «Pænitet
me», dimittes illi ».

5 Et dixerunt apostoli Domino:
« Adauge nobis fidem! ».

6 Dixit autem Dominus: « Si
haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro:
«Eradicare et transplantare in mare», et obœdiret
vobis.

7 Quis autem vestrum habens servum
arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi:
«Statim transi, recumbe»,

8 et non dicet ei: «Para, quod
cenem, et præcinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam,
et post hæc tu manducabis et bibes»?

9 Numquid gratiam habet servo illi,
quia fecit, quæ præcepta sunt?

10 Sic et vos, cum feceritis omnia,
quæ præcepta sunt vobis, dicite: «Servi inutiles sumus;
quod debuimus facere, fecimus» ».

11 Et factum est, dum iret in
Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilæam.

12 Et cum ingrederetur quoddam
castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a
longe

13 et levaverunt vocem dicentes:
« Iesu præceptor, miserere nostri! ».

14 Quos ut vidit, dixit:
« Ite, ostendite vos sacerdotibus ». Et
factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia
sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum

16 et cecidit in faciem ante pedes eius
gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Iesus dixit:
« Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?

18 Non sunt inventi qui redirent, ut
darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ».

19 Et ait illi: « Surge,
vade; fides tua te salvum fecit ».

20 Interrogatus autem a pharisæis:
« Quando venit regnum Dei? », respondit eis
et dixit: « Non venit regnum Dei cum observatione,

21 neque dicent: «Ecce hic»
aut: «Illic»; ecce enim regnum Dei intra vos
est ».

22 Et ait ad discipulos:
« Venient dies, quando desideretis videre unum diem
Filii hominis et non videbitis.

23 Et dicent vobis: «Ecce
hic», «Ecce illic»; nolite ire neque
sectemini.

24 Nam sicut fulgur coruscans de sub
cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget, ita erit Filius hominis
in die sua.

25 Primum autem oportet illum multa
pati et reprobari a generatione hac.

26 Et sicut factum est in diebus Noe,
ita erit et in diebus Filii hominis:

27 edebant, bibebant, uxores ducebant,
dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et
venit diluvium et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est in diebus
Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant,
ædificabant;

29 qua die autem exiit Lot a Sodomis,
pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit.

30 Secundum hæc erit, qua die Filius
hominis revelabitur.

31 In illa die, qui fuerit in tecto, et
vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro,
similiter non redeat retro.

32 Memores estote uxoris Lot.

33 Quicumque quæsierit animam suam
salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam,
vivificabit eam.

34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in
lecto uno:
unus assumetur, et alter relinquetur;

35 duæ erunt molentes in unum: una
assumetur, et altera relinquetur ».

(36) 37Respondentes dicunt illi:
« Ubi, Domine? ». Qui dixit eis:
« Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilæ ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
vel ad indicem capitulorum supra

1 Dicebat autem parabolam ad illos,
quoniam oportet semper orare et non deficere,

2 dicens: « Iudex quidam
erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non
reverebatur.

3 Vidua autem erat in civitate illa et
veniebat ad eum dicens: «Vindica me de adversario
meo».

4 Et nolebat per multum tempus; post
hæc autem dixit intra se: «Etsi Deum non timeo nec hominem
revereor,

5 tamen quia molesta est mihi hæc
vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet
me» ».

6 Ait autem Dominus:
« Audite quid iudex iniquitatis dicit;

7 Deus autem non faciet vindictam
electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam
habebit in illis?

8 Dico vobis: Cito faciet vindictam
illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem
in terra? ».

9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se
confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam
istam:

10 « Duo homines ascenderunt
in templum, ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.

11 Pharisæus stans hæc apud se
orabat: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri
hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic
publicanus;

12 ieiuno bis in sabbato, decimas do
omnium, quæ possideo».

13 Et publicanus a longe stans nolebat
nec oculos ad cælum levare, sed percutiebat pectus suum dicens:
«Deus, propitius esto mihi peccatori».

14 Dico vobis: Descendit hic
iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat,
humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».

15 Afferebant autem ad illum et
infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant
illos.

16 Iesus autem convocans illos dixit:
« Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare;
talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis: Quicumque non
acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in
illud ».

18 Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: « Magister bone, quid faciens vitam æternam
possidebo? ».

19 Dixit autem ei Iesus:
« Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti: non mœchaberis, non
occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora
patrem tuum et matrem ».

21 Qui ait: « Hæc omnia
custodivi a iuventute ».

22 Quo audito, Iesus ait ei:
« Adhuc unum tibi deest: omnia, quæcumque habes, vende
et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere
me ».

23 His ille auditis, contristatus est,
quia dives erat valde.

24 Videns autem illum Iesus tristem
factum dixit: « Quam difficile, qui pecunias habent, in
regnum Dei intrant.

25 Facilius est enim camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum
Dei ».

26 Et dixerunt, qui audiebant:
« Et quis potest salvus fieri? ».

27 Ait autem illis: « Quæ
impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud
Deum ».

28 Ait autem Petrus: « Ecce
nos dimisimus nostra et secuti sumus te ».

29 Qui dixit eis: « Amen
dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut
parentes aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc
tempore et in sæculo venturo vitam æternam ».

31 Assumpsit autem Duodecim et ait
illis: « Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur
omnia, quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

32 tradetur enim gentibus et illudetur
et contumeliis afficietur et conspuetur;

33 et, postquam flagellaverint,
occident eum, et die tertia resurget ».

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt;
et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quæ
dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret
Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam mendicans.

36 Et cum audiret turbam prætereuntem,
interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei:
« Iesus Nazarenus transit ».

38 Et clamavit dicens:
« Iesu, fili David, miserere mei! ».

39 Et qui præibant, increpabant eum,
ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: « Fili
David, miserere mei! ».

40 Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:

41 « Quid tibi vis
faciam? ». At ille dixit: « Domine, ut
videam ».

42 Et Iesus dixit illi:
« Respice! Fides tua te salvum fecit ». 43 Et
confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis
plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ingressus perambulabat
Iericho.

2 Et ecce vir nomine Zacchæus, et hic
erat princeps publicanorum et ipse dives.

3 Et quærebat videre Iesum, quis
esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

4 Et præcurrens ascendit in arborem
sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.

5 Et cum venisset ad locum, suspiciens
Iesus dixit ad eum: « Zacchæe, festinans descende, nam
hodie in domo tua oportet me manere ».

6 Et festinans descendit et excepit
illum gaudens.

7 Et cum viderent, omnes murmurabant
dicentes: « Ad hominem peccatorem
divertit! ».

8 Stans autem Zacchæus dixit ad
Dominum: « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do
pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo
quadruplum ».

9 Ait autem Iesus ad eum:
« Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse
filius sit Abrahæ;

10 venit enim Filius hominis quærere
et salvum facere, quod perierat ».

11 Hæc autem illis audientibus,
adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi
existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo: « Homo quidam
nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et
reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis,
dedit illis decem minas et ait ad illos: «Negotiamini, dum
venio».

14 Cives autem eius oderant illum et
miserunt legationem post illum dicentes: «Nolumus hunc
regnare super nos!».

15 Et factum est ut rediret, accepto
regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam,
ut sciret quantum negotiati essent.

16 Venit autem primus dicens:
«Domine, mina tua decem minas acquisivit».

17 Et ait illi: «Euge, bone
serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra
decem civitates».

18 Et alter venit dicens: «Mina
tua, domine, fecit quinque minas».

19 Et huic ait: «Et tu esto supra
quinque civitates».

20 Et alter venit dicens:
«Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;

21 timui enim te, quia homo austerus
es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non
seminasti».

22 Dicit ei: «De ore tuo te
iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens
quod non posui et metens quod non seminavi?

23 Et quare non dedisti pecuniam meam
ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem
illud».

24 Et adstantibus dixit: «Auferte
ab illo minam et date illi, qui decem minas habet».

25 Et dixerunt ei: «Domine, habet
decem minas!».

26 Dico vobis: «Omni habenti
dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui
noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante
me! ».

28 Et his dictis, præcedebat ascendens
Hierosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset
ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit
duos discipulos

30 dicens: « Ite in
castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum
asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et
adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit:
«Quare solvitis?», sic dicetis: «Dominus eum
necessarium habet» ».

32 Abierunt autem, qui missi erant, et
invenerunt, sicut dixit illis.

33 Solventibus autem illis pullum,
dixerunt domini eius ad illos: « Quid solvitis
pullum? ».

34 At illi dixerunt:
« Dominus eum necessarium habet ».

35 Et duxerunt illum ad Iesum; et
iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.

36 Eunte autem illo, substernebant
vestimenta sua in via.

37 Et cum appropinquaret iam ad
descensum montis Oliveti, cœperunt omnis multitudo discipulorum
gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant,
virtutibus

38 dicentes:
« Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in cælo, et gloria in excelsis! ».

39 Et quidam pharisæorum de turbis
dixerunt ad illum: « Magister, increpa discipulos
tuos! ».

40 Et respondens dixit:
« Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides
clamabunt! ».

41 Et ut appropinquavit, videns
civitatem flevit super illam

42 dicens: « Si cognovisses
et tu in hac die, quæ ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab
oculis tuis.

43 Quia venient dies in te, et
circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt
te undique

44 et ad terram prosternent te et
filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super
lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis
tuæ ».

45 Et ingressus in templum, cœpit
eicere vendentes

46 dicens illis: « Scriptum
est: «Et erit domus mea domus orationis». Vos autem
fecistis illam speluncam latronum ».

47 Et erat docens cotidie in templo.
Principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis
quærebant illum perdere

48 et non inveniebant quid facerent;
omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et factum est in una dierum,
docente illo populum in templo et evangelizante, supervenerunt
principes sacerdotum et scribæ cum senioribus

2 et aiunt dicentes ad illum:
« Dic nobis: In qua potestate hæc facis, aut quis est
qui dedit tibi hanc potestatem? ».

3 Respondens autem dixit ad illos:
« Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:

4 Baptismum Ioannis de cælo erat an ex
hominibus? ».

5 At illi cogitabant inter se dicentes:
« Si dixerimus: «De cælo», dicet:
«Quare non credidistis illi?;

6 si autem dixerimus: «Ex
hominibus», plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim
Ioannem prophetam esse ».

7 Et responderunt se nescire unde
esset.

8 Et Iesus ait illis:
« Neque ego dico vobis in qua potestate hæc
facio ».

9 Cœpit autem dicere ad plebem
parabolam hanc: « Homo plantavit vineam et locavit eam
colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.

10 Et in tempore misit ad cultores
servum, ut de fructu vineæ darent illi; cultores autem cæsum
dimiserunt eum inanem.

11 Et addidit alterum servum mittere;
illi autem hunc quoque cædentes et afficientes contumelia
dimiserunt inanem.

12 Et addidit tertium mittere; qui et
illum vulnerantes eiecerunt.

13 Dixit autem dominus vineæ:
«Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc
verebuntur».

14 Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt inter se dicentes: «Hic est heres. Occidamus
illum, ut nostra fiat hereditas».

15 Et eiectum illum extra vineam
occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?

16 Veniet et perdet colonos istos et
dabit vineam aliis ».
Quo audito, dixerunt: « Absit! ».

17 Ille autem aspiciens eos ait:
« Quid est ergo hoc, quod scriptum est:
«Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli»?

18 Omnis, qui ceciderit supra illum
lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet
illum ».

19 Et quærebant scribæ et principes
sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt
populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem
istam.

20 Et observantes miserunt
insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone,
et sic traderent illum principatui et potestati præsidis.

21 Et interrogaverunt illum dicentes:
« Magister, scimus quia recte dicis et doces et non
accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.

22 Licet nobis dare tributum Cæsari an
non? ».

23 Considerans autem dolum illorum
dixit ad eos:

24 « Ostendite mihi
denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ».

25 At illi dixerunt:
« Cæsaris ». Et ait illis:
« Reddite ergo, quæ Cæsaris sunt, Cæsari et, quæ Dei
sunt, Deo ».

26 Et non potuerunt verbum eius
reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

27 Accesserunt autem quidam
sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt
eum

28 dicentes: « Magister,
Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens
uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius
uxorem et suscitet semen fratri suo.

29 Septem ergo fratres erant: et primus
accepit uxorem et mortuus est sine filiis;

30 et sequens

31 et tertius accepit illam, similiter
autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.

32 Novissima mortua est et mulier.

33 Mulier ergo in resurrectione cuius
eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam
uxorem ».

34 Et ait illis Iesus:
« Filii sæculi huius nubunt et traduntur ad
nuptias;

35 illi autem, qui digni habentur
sæculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt
uxores.

36 Neque enim ultra mori possunt:
æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii
resurrectionis.

37 Quia vero resurgant mortui, et
Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: «Dominum Deum
Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob».

38 Deus autem non est mortuorum sed
vivorum: omnes enim vivunt ei ».

39 Respondentes autem quidam scribarum
dixerunt: « Magister, bene dixisti ».

40 Et amplius non audebant eum quidquam
interrogare.

41 Dixit autem ad illos:
« Quomodo dicunt Christum filium David esse?

42 Ipse enim David dicit in libro
Psalmorum:
«Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

43 donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum».

44 David ergo Dominum illum vocat; et
quomodo filius eius est? ».

45 Audiente autem omni populo, dixit
discipulis suis:

46 « Attendite a scribis,
qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et
primas cathedras in synagogis et primos discubitus in
conviviis,

47 qui devorant domos viduarum et
simulant longam orationem. Hi accipient damnationem
maiorem ».

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
vel ad indicem capitulorum supra

1 Respiciens autem vidit eos, qui
mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2 Vidit autem quandam viduam
pauperculam mittentem illuc minuta duo

3 et dixit: « Vere dico
vobis: Vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4 Nam omnes hi ex abundantia sua
miserunt in munera; hæc autem ex inopia sua omnem victum suum,
quem habebat, misit ».

5 Et quibusdam dicentibus de templo,
quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

6 « Hæc quæ videtis,
venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui
non destruatur ».

7 Interrogaverunt autem illum dicentes:
« Præceptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum,
cum fieri incipient? ».

8 Qui dixit: « Videte, ne
seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego
sum» et: «Tempus appropinquavit». Nolite ergo ire
post illos.

9 Cum autem audieritis prœlia et
seditiones, nolite terreri; oportet enim primum hæc fieri, sed non
statim finis ».

10 Tunc dicebat illis:
« Surget gens contra gentem, et regnum adversus
regnum;

11 et terræ motus magni et per loca
fames et pestilentiæ erunt, terroresque et de cælo signa magna
erunt.

12 Sed ante hæc omnia inicient vobis
manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et
trahemini ad reges et præsides propter nomen meum;

13 continget autem vobis in
testimonium.

14 Ponite ergo in cordibus vestris non
præmeditari quemadmodum respondeatis;

15 ego enim dabo vobis os et
sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes
adversarii vestri.

16 Trademini autem et a parentibus et
fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,

17 et eritis odio omnibus propter nomen
meum.

18 Et capillus de capite vestro non
peribit.

19 In patientia vestra possidebitis
animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab
exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio
eius.

21 Tunc, qui in Iudæa sunt, fugiant in
montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus,
non intrent in eam.

22 Quia dies ultionis hi sunt, ut
impleantur omnia, quæ scripta sunt.

23 Væ autem prægnantibus et
nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram
et ira populo huic,

24 et cadent in ore gladii et captivi
ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec
impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole et luna et
stellis, et super terram pressura gentium præ confusione sonitus
maris et fluctuum,

26 arescentibus hominibus præ timore
et exspectatione eorum, quæ supervenient orbi, nam virtutes
cælorum movebuntur.

27 Et tunc videbunt Filium hominis
venientem in nube cum potestate et gloria magna.

28 His autem fieri incipientibus,
respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio
vestra ».

29 Et dixit illis similitudinem:
« Videte ficulneam et omnes arbores:

30 cum iam germinaverint, videntes
vosmetipsi scitis quia iam prope est æstas.

31 Ita et vos, cum videritis hæc
fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32 Amen dico vobis: Non præteribit
generatio hæc, donec omnia fiant.

33 Cælum et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt.

34 Attendite autem vobis, ne forte
graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius
vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa;

35 tamquam laqueus enim superveniet in
omnes, qui sedent super faciem omnis terræ.

36 Vigilate itaque omni tempore
orantes, ut possitis fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare
ante Filium hominis ».

37 Erat autem diebus docens in templo,
noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

38 Et omnis populus manicabat ad eum in
templo audire eum.

Capitulum 22

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71
vel ad indicem capitulorum supra

1 Appropinquabat autem dies festus
Azymorum, qui dicitur Pascha.

2 Et quærebant principes sacerdotum et
scribæ quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.

3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui
cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;

4 et abiit et locutus est cum
principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet
eis.

5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam
illi dare.

6 Et spopondit et quærebat
opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

7 Venit autem dies Azymorum, in qua
necesse erat occidi Pascha.

8 Et misit Petrum et Ioannem dicens:
« Euntes parate nobis Pascha, ut
manducemus ».

9 At illi dixerunt ei: «Ubi vis
paremus? ».

10 Et dixit ad eos: « Ecce,
introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram
aquæ portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.

11 Et dicetis patri familias domus:
«Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum
discipulis meis manducem?».

12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum
stratum; ibi parate ».

13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit
illis, et paraverunt Pascha.

14 Et cum facta esset hora, discubuit,
et apostoli cum eo.

15 Et ait illis: « Desiderio
desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16 Dico enim vobis: Non manducabo
illud, donec impleatur in regno Dei ».

17 Et accepto calice, gratias egit et
dixit: « Accipite hoc et dividite inter vos.

18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de
generatione vitis, donec regnum Dei veniat ».

19 Et accepto pane, gratias egit et
fregit et dedit eis dicens: « Hoc est corpus meum, quod
pro vobis datur. Hoc facite in meam
commemorationem ».

20 Similiter et calicem, postquam
cenavit, dicens: « Hic calix novum testamentum est in
sanguine meo, qui pro vobis funditur.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me
mecum est in mensa;

22 et quidem Filius hominis, secundum
quod definitum est, vadit; verumtamen væ illi homini, per quem
traditur! ».

23 Et ipsi cœperunt quærere inter se,
quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem et contentio inter
eos, quis eorum videretur esse maior.

25 Dixit autem eis: « Reges
gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos,
benefici vocantur.

26 Vos autem non sic, sed qui maior est
in vobis, fiat sicut iunior; et, qui præcessor est, sicut
ministrator.

27 Nam quis maior est: qui recumbit, an
qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum,
sicut qui ministrat.

28 Vos autem estis, qui permansistis
mecum in tentationibus meis;

29 et ego dispono vobis, sicut
disposuit mihi Pater meus regnum,

30 ut edatis et bibatis super mensam
meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim
tribus Israel.

31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit
vos, ut cribraret sicut triticum;

32 ego autem rogavi pro te, ut non
deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres
tuos ».

33 Qui dixit ei: « Domine,
tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ».

34 Et ille dixit: « Dico
tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse
me ».

35 Et dixit eis: « Quando
misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid
defuit vobis? ». At illi dixerunt:
« Nihil ».

36 Dixit ergo eis: « Sed
nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non
habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum
est, oportet impleri in me, illud: «Cum iniustis deputatus
est». Etenim ea, quæ sunt de me, adimpletionem
habent ».

38 At illi dixerunt:
« Domine, ecce gladii duo hic ». At ille
dixit eis: « Satis est ».

39 Et egressus ibat secundum
consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et
discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit
illis: « Orate, ne intretis in
tentationem ».

41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum
iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat

42 dicens: « Pater, si vis,
transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua
fiat ».

43 Apparuit autem illi angelus de cælo
confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.

44 Et factus est sudor eius sicut
guttæ sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione et
venisset ad discipulos, invenit eos dormientes præ tristitia

46 et ait illis: « Quid
dormitis? Surgite; orate, ne intretis in
tentationem ».

47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et,
qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et
appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.

48 Iesus autem dixit ei:
« Iuda, osculo Filium hominis tradis? ».

49 Videntes autem hi, qui circa ipsum
erant, quod futurum erat, dixerunt: « Domine, si
percutimus in gladio? ».

50 Et percussit unus ex illis servum
principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.

51 Respondens autem Iesus ait:
« Sinite usque huc! ». Et cum tetigisset
auriculam eius, sanavit eum.

52 Dixit autem Iesus ad eos, qui
venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et
seniores: « Quasi ad latronem existis cum gladiis et
fustibus?

53 Cum cotidie vobiscum fuerim in
templo, non extendistis manus in me; sed hæc est hora vestra et
potestas tenebrarum ».

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt
et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero
sequebatur a longe.

55 Accenso autem igni in medio atrio et
circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quædam
sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:

57 « Et hic cum illo
erat! ». At ille negavit eum dicens:

58 « Mulier, non novi
illum! ». Et post pusillum alius videns eum dixit:
« Et tu de illis es! ». Petrus vero ait:
« O homo, non sum! ».

59 Et intervallo facto quasi horæ
unius, alius quidam affirmabat dicens: « Vere et hic cum
illo erat, nam et Galilæus est! ».

60 Et ait Petrus: « Homo,
nescio quid dicis! ». Et continuo adhuc illo loquente
cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit
Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei:
« Priusquam gallus cantet hodie, ter me
negabis ».

62 Et egressus foras flevit amare.

63 Et viri, qui tenebant illum,
illudebant ei cædentes;

64 et velaverunt eum et interrogabant
eum dicentes: « Prophetiza: Quis est, qui te
percussit? ».

65 Et alia multa blasphemantes dicebant
in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt
seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt
illum in concilium suum

67 dicentes: « Si tu es
Christus, dic nobis ». Et ait illis: « Si
vobis dixero, non credetis;

68 si autem interrogavero, non
respondebitis mihi.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis
sedens a dextris virtutis Dei ».

70 Dixerunt autem omnes:
« Tu ergo es Filius Dei? ». Qui ait ad illos:
« Vos dicitis quia ego sum ».

71 At illi dixerunt: « Quid
adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore
eius! ».

Capitulum 23

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 (17) 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et surgens omnis multitudo eorum
duxerunt illum ad Pilatum.

2 Cœperunt autem accusare illum
dicentes: « Hunc invenimus subvertentem gentem nostram
et prohibentem tributa dare Cæsari et dicentem se Christum regem
esse ».

3 Pilatus autem interrogavit eum
dicens: « Tu es rex Iudæorum? ». At ille
respondens ait: « Tu dicis ».

4 Ait autem Pilatus ad principes
sacerdotum et turbas: « Nihil invenio causæ in hoc
homine ».

5 At illi invalescebant dicentes:
« Commovet populum docens per universam Iudæam et
incipiens a Galilæa usque huc! ».

6 Pilatus autem audiens interrogavit si
homo Galilæus esset;

7 et ut cognovit quod de Herodis
potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis
erat illis diebus.

8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est
valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod
audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9 Interrogabat autem illum multis
sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.

10 Stabant etiam principes sacerdotum
et scribæ constanter accusantes eum.

11 Sprevit autem illum Herodes cum
exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad
Pilatum.

12 Facti sunt autem amici inter se
Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad
invicem.

13 Pilatus autem, convocatis
principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,

14 dixit ad illos:
« Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum,
et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine
isto ex his, in quibus eum accusatis,

15 sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum
morte actum est ei.

16 Emendatum ergo illum
dimittam ».

(17) 18Exclamavit autem universa turba
dicens: « Tolle hunc et dimitte nobis
Barabbam! »,

19 qui erat propter seditionem quandam
factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad
illos volens dimittere Iesum,

21 at illi succlamabant dicentes:
« Crucifige, crucifige illum! ».

22 Ille autem tertio dixit ad illos:
« Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis
invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ».

23 At illi instabant vocibus magnis
postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adiudicavit fieri
petitionem eorum:

25 dimisit autem eum, qui propter
seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant;
Iesum vero tradidit voluntati eorum.

26 Et cum abducerent eum,
apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et
imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba
populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabant eum.

28 Conversus autem ad illas Iesus
dixit: « Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed
super vos ipsas flete et super filios vestros,

29 quoniam ecce venient dies, in quibus
dicent: «Beatæ steriles et ventres, qui non genuerunt, et
ubera, quæ non lactaverunt!».

30 Tunc incipient dicere montibus:
«Cadite super nos!», et collibus: «Operite
nos!»,

31 quia si in viridi ligno hæc
faciunt, in arido quid fiet? ».

32 Ducebantur autem et alii duo nequam
cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum, qui
vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a
dextris et alterum a sinistris.

34 Iesus autem dicebat:
« Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid
faciunt ».
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

35 Et stabat populus exspectans. Et
deridebant illum et principes dicentes: « Alios salvos
fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei
electus! ».

36 Illudebant autem ei et milites
accedentes, acetum offerentes illi

37 et dicentes: « Si tu es
rex Iudæorum, salvum te fac! ».

38 Erat autem et superscriptio super
illum: « Hic est rex Iudæorum ».

39 Unus autem de his, qui pendebant,
latronibus blasphemabat eum dicens: « Nonne tu es
Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ».

40 Respondens autem alter increpabat
illum dicens: « Neque tu times Deum, quod in eadem
damnatione es?

41 Et nos quidem iuste, nam digna
factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ».

42 Et dicebat: « Iesu,
memento mei, cum veneris in regnum tuum ».

43 Et dixit illi: « Amen
dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ».

44 Et erat iam fere hora sexta, et
tenebræ factæ sunt in universa terra usque in horam nonam,

45 et obscuratus est sol, et velum
templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Iesus ait:
« Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum »; et hæc dicens exspiravit.

47 Videns autem centurio, quod factum
fuerat, glorificavit Deum dicens: « Vere hic homo iustus
erat! ».

48 Et omnis turba eorum, qui simul
aderant ad spectaculum istud et videbant, quæ fiebant,
percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti eius a
longe et mulieres, quæ secutæ erant eum a Galilæa, hæc
videntes.

50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat
decurio, vir bonus et iustus,

51 hic non consenserat consilio et
actibus eorum — ab Arimathæa civitate Iudæorum, qui
exspectabat regnum Dei,

52 hic accessit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu

53 et depositum involvit sindone et
posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus
fuerat.

54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum
illucescebat.

55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum
ipso venerant de Galilæa, viderunt monumentum et quemadmodum
positum erat corpus eius;

56 et revertentes paraverunt aromata et
unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Capitulum 24

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
vel ad indicem capitulorum supra

1 Prima autem sabbatorum, valde
diluculo venerunt ad monumentum portantes, quæ paraverant,
aromata.

2 Et invenerunt lapidem revolutum a
monumento;

3 et ingressæ non invenerunt corpus
Domini Iesu.

4 Et factum est, dum mente hæsitarent
de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5 Cum timerent autem et declinarent
vultum in terram, dixerunt ad illas: « Quid quæritis
viventem cum mortuis?

6 Non est hic, sed surrexit.
Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa
esset,

7 dicens: «Oportet Filium hominis
tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia
resurgere» ».

8 Et recordatæ sunt verborum eius

9 et regressæ a monumento nuntiaverunt
hæc omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna
et Maria Iacobi; et ceteræ cum eis dicebant ad apostolos hæc.

11 Et visa sunt ante illos sicut
deliramentum verba ista, et non credebant illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad
monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua
mirans, quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die
in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem
nomine Emmaus;

14 et ipsi loquebantur ad invicem de
his omnibus, quæ acciderant.

15 Et factum est, dum fabularentur et
secum quærerent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;

16 oculi autem illorum tenebantur, ne
eum agnoscerent.

17 Et ait ad illos: « Qui
sunt hi sermones, quos confertis ad invicem
ambulantes? ». Et steterunt tristes.

18 Et respondens unus, cui nomen
Cleopas, dixit ei: « Tu solus peregrinus es in Ierusalem
et non cognovisti, quæ facta sunt in illa his
diebus? ».

19 Quibus ille dixit:
« Quæ? ». Et illi dixerunt ei:
« De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in
opere et sermone coram Deo et omni populo;

20 et quomodo eum tradiderunt summi
sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et
crucifixerunt eum.

21 Nos autem sperabamus, quia ipse
esset redempturus Israel; at nunc super hæc omnia tertia dies
hodie quod hæc facta sunt.

22 Sed et mulieres quædam ex nostris
terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et, non invento corpore eius,
venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt
eum vivere.

24 Et abierunt quidam ex nostris ad
monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero
non viderunt ».

25 Et ipse dixit ad eos: « O
stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt
Prophetæ!

26 Nonne hæc oportuit pati Christum et
intrare in gloriam suam? ».

27 Et incipiens a Moyse et omnibus
Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso
erant.

28 Et appropinquaverunt castello, quo
ibant, et ipse se finxit longius ire.

29 Et coegerunt illum dicentes:
« Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est
iam dies ». Et intravit, ut maneret cum illis.

30 Et factum est, dum recumberet cum
illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat
illis.

31 Et aperti sunt oculi eorum, et
cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.

32 Et dixerunt ad invicem:
« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur
nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ».

33 Et surgentes eadem hora regressi
sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum
ipsis erant,

34 dicentes: « Surrexit
Dominus vere et apparuit Simoni ».

35 Et ipsi narrabant, quæ gesta erant
in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum hæc autem loquuntur, ipse
stetit in medio eorum et dicit eis: « Pax
vobis! ».

37 Conturbati vero et conterriti
existimabant se spiritum videre.

38 Et dixit eis: « Quid
turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?

39 Videte manus meas et pedes meos,
quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere ».

40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis
manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus
præ gaudio et mirantibus, dixit eis: « Habetis hic
aliquid, quod manducetur? ».

42 At illi obtulerunt ei partem piscis
assi.

43 Et sumens, coram eis manducavit.

44 Et dixit ad eos: « Hæc
sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum,
quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in Lege Moysis
et Prophetis et Psalmis de me ».

45 Tunc aperuit illis sensum, ut
intellegerent Scripturas.

46 Et dixit eis: « Sic
scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,

47 et prædicari in nomine eius
pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes,
incipientibus ab Ierusalem.

48 Vos estis testes horum.

49 Et ecce ego mitto promissum Patris
mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini
virtutem ex alto ».

50 Eduxit autem eos foras usque in
Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.

51 Et factum est, dum benediceret
illis, recessit ab eis et ferebatur in cælum.

52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi
sunt in Ierusalem cum gaudio magno

53 et erant semper in templo
benedicentes Deum.

Evangelium secundum Marcum

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45

1 Initium evangelii Iesu Christi
Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia
propheta:
« Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam;

3 vox clamantis in deserto:
«Parate viam Domini, rectas facite semitas
eius» »,

4 fuit Ioannes Baptista in deserto
prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad illum omnis
Iudææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo
in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6 Et erat Ioannes vestitus pilis
cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel
silvestre edebat.

7 Et prædicabat dicens:
« Venit fortior me post me, cuius non sum dignus
procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.

8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero
baptizabit vos in Spiritu Sancto ».

9 Et factum est in diebus illis, venit
Iesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab
Ioanne.

10 Et statim ascendens de aqua vidit
apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem in
ipsum;

11 et vox facta est de cælis:
« Tu es Filius meus dilectus; in te
complacui ».

12 Et statim Spiritus expellit eum in
desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta
diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli
ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Ioannes,
venit Iesus in Galilæam prædicans evangelium Dei

15 et dicens: « Impletum est
tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite
evangelio ».

16 Et præteriens secus mare Galilææ
vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant
enim piscatores.

17 Et dixit eis Iesus:
« Venite post me, et faciam vos fieri piscatores
hominum ».

18 Et protinus, relictis retibus,
secuti sunt eum.

19 Et progressus pusillum vidit Iacobum
Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes
retia,

20 et statim vocavit illos. Et, relicto
patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et
statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

22 Et stupebant super doctrina eius:
erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut
scribæ.

23 Et statim erat in synagoga eorum
homo in spiritu immundo; et exclamavit

24 dicens: « Quid nobis et
tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus
Dei ».

25 Et comminatus est ei Iesus dicens:
« Obmutesce et exi de homine! ».

26 Et discerpens eum spiritus immundus
et exclamans voce magna exivit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut
conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc?
Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et
obœdiunt ei ».

28 Et processit rumor eius statim
ubique in omnem regionem Galilææ.

29 Et protinus egredientes de synagoga
venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat
febricitans; et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam apprehensa
manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto, cum occidisset
sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia
habentes;

33 et erat omnis civitas congregata ad
ianuam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur
variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui
dæmonia, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde mane surgens
egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

36 Et persecutus est eum Simon et qui
cum illo erant;

37 et cum invenissent eum, dixerunt ei:
« Omnes quærunt te! ».

38 Et ait illis: « Eamus
alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim
veni ».

39 Et venit prædicans in synagogis
eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans
eum et genu flectens et dicens ei: « Si vis, potes me
mundare ».

41 Et misertus extendens manum suam
tetigit eum et ait illi: « Volo,
mundare! »;

42 et statim discessit ab eo lepra, et
mundatus est.

43 Et infremuit in eum statimque eiecit
illum

44 et dicit ei: «Vide, nemini
quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro
emundatione tua, quæ præcepit Moyses, in testimonium
illis ».

45 At ille egressus cœpit prædicare
multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in
civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et
conveniebant ad eum undique.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et iterum intravit Capharnaum post
dies, et auditum est quod in domo esset.

2 Et convenerunt multi, ita ut non
amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.

3 Et veniunt ferentes ad eum
paralyticum, qui a quattuor portabatur.

4 Et cum non possent offerre eum illi
præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt
grabatum, in quo paralyticus iacebat.

5 Cum vidisset autem Iesus fidem
illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata
tua ».

6 Erant autem illic quidam de scribis
sedentes et cogitantes in cordibus suis:

7 « Quid hic sic loquitur?
Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus
Deus? ».

8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo
quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista
cogitatis in cordibus vestris?

9 Quid est facilius, dicere paralytico:
«Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et
tolle grabatum tuum et ambula»?

10 Ut autem sciatis quia potestatem
habet Filius hominis in terra dimittendi peccata — ait
paralytico — :

11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum
tuum et vade in domum tuam ».

12 Et surrexit et protinus sublato
grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et
glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic
vidimus! ».

13 Et egressus est rursus ad mare;
omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14 Et cum præteriret, vidit Levi
Alphæi sedentem ad teloneum et ait illi: « Sequere
me ». Et surgens secutus est eum.

15 Et factum est, cum accumberet in
domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant
cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur
eum.

16 Et scribæ pharisæorum, videntes
quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis
eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat? ».

17 Et Iesus hoc audito ait illis:
« Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent;
non veni vocare iustos sed peccatores ».

18 Et erant discipuli Ioannis et
pharisæi ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: « Cur
discipuli Ioannis et discipuli pharisæorum ieiunant, tui autem
discipuli non ieiunant? ».

19 Et ait illis Iesus:
« Numquid possunt convivæ nuptiarum, quamdiu sponsus
cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non
possunt ieiunare;

20 venient autem dies, cum auferetur ab
eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.

21 Nemo assumentum panni rudis assuit
vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo,
novum a veteri, et peior scissura fit.

22 Et nemo mittit vinum novellum in
utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et
utres; sed vinum novum in utres novos ».

23 Et factum est, cum ipse sabbatis
ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes
spicas.

24 Pharisæi autem dicebant ei:
« Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non
licet? ».

25 Et ait illis: « Numquam
legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit
ipse et qui cum eo erant?

26 Quomodo introivit in domum Dei sub
Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit,
quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui
cum eo erant? ».

27 Et dicebat eis:
« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo
propter sabbatum;

28 itaque dominus est Filius hominis
etiam sabbati ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et introivit iterum in synagogam.
Et erat ibi homo habens manum aridam;

2 et observabant eum, si sabbatis
curaret illum, ut accusarent eum.

3 Et ait homini habenti manum aridam:
« Surge in medium ».

4 Et dicit eis: « Licet
sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an
perdere? ». At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira,
contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini:
« Extende manum ». Et extendit, et restituta
est manus eius.

6 Et exeuntes pharisæi statim cum
herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum
perderent.

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit
ad mare. Et multa turba a Galilæa secuta est et a Iudæa

8 et ab Hierosolymis et ab Idumæa; et,
qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna,
audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dixit discipulis suis, ut navicula
sibi præsto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

10 Multos enim sanavit, ita ut
irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum
videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: « Tu es
Filius Dei! ».

12 Et vehementer comminabatur eis, ne
manifestarent illum.

13 Et ascendit in montem et vocat ad
se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

14 Et fecit Duodecim, ut essent cum
illo, et ut mitteret eos prædicare

15 habentes potestatem eiciendi
dæmonia:

16 et imposuit Simoni nomen Petrum;

17 et Iacobum Zebedæi et Ioannem
fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii
tonitrui;

18 et Andream et Philippum et
Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et
Thaddæum et Simonem Chananæum

19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit
illum.

20 Et venit ad domum; et convenit
iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt
tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus
est ».

22 Et scribæ, qui ab Hierosolymis
descenderant, dicebant: « Beelzebul habet »
et: « In principe dæmonum eicit
dæmonia ».

23 Et convocatis eis, in parabolis
dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam
eicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non
potest stare regnum illud;

25 et si domus in semetipsam
dispertiatur, non poterit domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexit in
semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem
habet.

27 Nemo autem potest in domum fortis
ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc
domum eius diripiet.

28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur
filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint;

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum
Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni
delicti ».

30 Quoniam dicebant:
« Spiritum immundum habet ».

31 Et venit mater eius et fratres eius,
et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32 Et sedebat circa eum turba, et
dicunt ei: « Ecce mater tua et fratres tui et sorores
tuæ foris quærunt te ».

33 Et respondens eis ait:
« Quæ est mater mea et fratres mei? ».

34 Et circumspiciens eos, qui in
circuitu eius sedebant, ait: « Ecce mater mea et fratres
mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic
frater meus et soror mea et mater est ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et iterum cœpit docere ad mare.
Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens
sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.

2 Et docebat eos in parabolis multa et
dicebat illis in doctrina sua:

3 « Audite. Ecce exiit
seminans ad seminandum.

4 Et factum est, dum seminat, aliud
cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.

5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non
habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat
altitudinem terræ;

6 et quando exortus est sol,
exæstuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.

7 Et aliud cecidit in spinas, et
ascenderunt spinæ et suffocaverunt illud, et fructum non
dedit.

8 Et alia ceciderunt in terram bonam et
dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum
triginta et unum sexaginta et unum centum ».

9 Et dicebat: « Qui habet
aures audiendi, audiat ».

10 Et cum esset singularis,
interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim,
parabolas.

11 Et dicebat eis: « Vobis
datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in
parabolis omnia fiunt,

12 ut videntes videant et non
videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis ».

13 Et ait illis: « Nescitis
parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

14 Qui seminat, verbum seminat.

15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi
seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et
aufert verbum, quod seminatum est in eos.

16 Et hi sunt, qui super petrosa
seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt
illud

17 et non habent radicem in se, sed
temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter
verbum, confestim scandalizantur.

18 Et alii sunt, qui in spinis
seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,

19 et ærumnæ sæculi et deceptio
divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant
verbum, et sine fructu efficitur.

20 Et hi sunt, qui super terram bonam
seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant
unum triginta et unum sexaginta et unum centum ».

21 Et dicebat illis:
« Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub
lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

22 Non enim est aliquid absconditum,
nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam
veniat.

23 Si quis habet aures audiendi,
audiat ».

24 Et dicebat illis:
« Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis et adicietur vobis.

25 Qui enim habet, dabitur illi; et,
qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab
illo ».

26 Et dicebat: « Sic est
regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

27 et dormiat et exsurgat nocte ac die,
et semen germinet et increscat, dum nescit ille.

28 Ultro terra fructificat primum
herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29 Et cum se produxerit fructus, statim
mittit falcem, quoniam adest messis ».

30 Et dicebat: « Quomodo
assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

31 Sicut granum sinapis, quod cum
seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt
in terra;

32 et cum seminatum fuerit, ascendit et
fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint
sub umbra eius aves cæli habitare ».

33 Et talibus multis parabolis
loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

34 sine parabola autem non loquebatur
eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis illa die, cum sero
esset factum: « Transeamus contra ».

36 Et dimittentes turbam, assumunt eum,
ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.

37 Et exoritur procella magna venti, et
fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

38 Et erat ipse in puppi supra cervical
dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non
ad te pertinet quia perimus? ».

39 Et exsurgens comminatus est vento et
dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit
ventus, et facta est tranquillitas magna.

40 Et ait illis: « Quid
timidi estis? Necdum habetis fidem? ».

41 Et timuerunt magno timore et
dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et
ventus et mare obœdiunt ei? ».

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et venerunt trans fretum maris in
regionem Gerasenorum.

2 Et exeunte eo de navi, statim
occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,

3 qui domicilium habebat in monumentis;
et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,

4 quoniam sæpe compedibus et catenis
vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo
poterat eum domare;

5 et semper nocte ac die in monumentis
et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.

6 Et videns Iesum a longe cucurrit et
adoravit eum

7 et clamans voce magna dicit:
« Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te
per Deum, ne me torqueas ».

8 Dicebat enim illi: « Exi,
spiritus immunde, ab homine ».

9 Et interrogabat eum:
« Quod tibi nomen est? ». Et dicit ei:
« Legio nomen mihi est, quia multi
sumus ».

10 Et deprecabatur eum multum, ne se
expelleret extra regionem.

11 Erat autem ibi circa montem grex
porcorum magnus pascens;

12 et deprecati sunt eum dicentes:
« Mitte nos in porcos, ut in eos
introeamus ».

13 Et concessit eis. Et exeuntes
spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit
per præcipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in
mari.

14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et
nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid
esset facti.

15 Et veniunt ad Iesum; et vident
illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanæ
mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.

16 Et qui viderant, narraverunt illis
qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis.

17 Et rogare eum cœperunt, ut
discederet a finibus eorum.

18 Cumque ascenderet navem, qui
dæmonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.

19 Et non admisit eum, sed ait illi:
« Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta
tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ».

20 Et abiit et cœpit prædicare in
Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

21 Et cum transcendisset Iesus in navi
rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa
mare.

22 Et venit quidam de archisynagogis
nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

23 et deprecatur eum multum dicens:
« Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super
eam, ut salva sit et vivat ».

24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum
turba multa et comprimebant illum.

25 Et mulier, quæ erat in profluvio
sanguinis annis duodecim

26 et fuerat multa perpessa a
compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam
profecerat, sed magis deterius habebat,

27 cum audisset de Iesu, venit in turba
retro et tetigit vestimentum eius;

28 dicebat enim: « Si vel
vestimenta eius tetigero, salva ero ».

29 Et confestim siccatus est fons
sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.

30 Et statim Iesus cognoscens in
semetipso virtutem, quæ exierat de eo, conversus ad turbam aiebat:
« Quis tetigit vestimenta mea? ».

31 Et dicebant ei discipuli sui:
« Vides turbam comprimentem te et dicis: «Quis me
tetigit?» ».

32 Et circumspiciebat videre eam, quæ
hoc fecerat.

33 Mulier autem timens et tremens,
sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit
ei omnem veritatem.

34 Ille autem dixit ei:
« Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto
sana a plaga tua ».

35 Adhuc eo loquente, veniunt ab
archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid
ultra vexas magistrum? ».

36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur,
audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo
crede! ».

37 Et non admisit quemquam sequi se
nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

38 Et veniunt ad domum archisynagogi;
et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,

39 et ingressus ait eis:
« Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed
dormit ».

40 Et irridebant eum. Ipse vero,
eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum
erant, et ingreditur, ubi erat puella;

41 et tenens manum puellæ ait illi:
« Talitha, qum! » — quod est
interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! »
— .

42 Et confestim surrexit puella et
ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo
stupore magno.

43 Et præcepit illis vehementer, ut
nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et egressus est inde et venit in
patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.

2 Et facto sabbato, cœpit in synagoga
docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde
huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes
tales, quæ per manus eius efficiuntur?

3 Nonne iste est faber, filius Mariæ
et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores
eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in
illo.

4 Et dicebat eis Iesus:
« Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in
cognatione sua et in domo sua ».

5 Et non poterat ibi virtutem ullam
facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;

6 et mirabatur propter incredulitatem
eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.

7 Et convocat Duodecim et cœpit eos
mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;

8 et præcepit eis, ne quid tollerent
in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona
æs,

9 sed ut calcearentur sandaliis et ne
induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis:
« Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec
exeatis inde.

11 Et quicumque locus non receperit vos
nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus
vestris in testimonium illis ».

12 Et exeuntes prædicaverunt, ut
pænitentiam agerent;

13 et dæmonia multa eiciebant et
ungebant oleo multos ægrotos et sanabant.

14 Et audivit Herodes rex; manifestum
enim factum est nomen eius. Et dicebant: « Ioannes
Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in
illo ».

15 Alii autem dicebant:
« Elias est ». Alii vero dicebant:
« Propheta est, quasi unus ex
prophetis ».

16 Quo audito, Herodes aiebat:
« Quem ego decollavi Ioannem, hic
resurrexit! ».

17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit
Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi
fratris sui, quia duxerat eam.

18 Dicebat enim Ioannes Herodi:
« Non licet tibi habere uxorem fratris
tui ».

19 Herodias autem insidiabatur illi et
volebat occidere eum nec poterat:

20 Herodes enim metuebat Ioannem,
sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito
eo, multum hæsitabat et libenter eum audiebat.

21 Et cum dies opportunus accidisset,
quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et
primis Galilææ,

22 cumque introisset filia ipsius
Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex
ait puellæ: « Pete a me, quod vis, et dabo
tibi ».

23 Et iuravit illi multum:
« Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium
regni mei ».

24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ:
« Quid petam? ». At illa dixit:
« Caput Ioannis Baptistæ ».

25 Cumque introisset statim cum
festinatione ad regem, petivit dicens: « Volo ut
protinus des mihi in disco caput Ioannis
Baptistæ ».

26 Et contristatus rex, propter
iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

27 et statim misso spiculatore rex
præcepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in
carcere

28 et attulit caput eius in disco; et
dedit illud puellæ, et puella dedit illud matri suæ.

29 Quo audito, discipuli eius venerunt
et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi omnia, quæ egerant et docuerant.

31 Et ait illis: « Venite
vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum ». Erant enim, qui veniebant et redibant,
multi, et nec manducandi spatium habebant.

32 Et abierunt in navi in desertum
locum seorsum.

33 Et viderunt eos abeuntes et
cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt
illuc et prævenerunt eos.

34 Et exiens vidit multam turbam et
misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes
pastorem, et cœpit docere illos multa.

35 Et cum iam hora multa facta esset,
accesserunt discipuli eius dicentes: « Desertus est
locus hic, et hora iam est multa;

36 dimitte illos, ut euntes in villas
et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ».

37 Respondens autem ait illis:
« Date illis vos manducare ». Et dicunt ei:
« Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis
manducare? ».

38 Et dicit eis: « Quot
panes habetis? Ite, videte ». Et cum cognovissent,
dicunt: « Quinque et duos pisces ».

39 Et præcepit illis, ut accumbere
facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.

40 Et discubuerunt secundum areas per
centenos et per quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et
duobus piscibus, intuens in cælum benedixit et fregit panes et
dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit
omnibus.

42 Et manducaverunt omnes et saturati
sunt;

43 et sustulerunt fragmenta duodecim
cophinos plenos, et de piscibus.

44 Et erant, qui manducaverunt panes,
quinque milia virorum.

45 Et statim coegit discipulos suos
ascendere navem, ut præcederent trans fretum ad Bethsaidam, dum
ipse dimitteret populum.

46 Et cum dimisisset eos, abiit in
montem orare.

47 Et cum sero factum esset, erat navis
in medio mari, et ipse solus in terra.

48 Et videns eos laborantes in
remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam
noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire
eos.

49 At illi, ut viderunt eum ambulantem
super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;

50 omnes enim eum viderunt et
conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis:
« Confidite, ego sum; nolite timere! ».

51 Et ascendit ad illos in navem, et
cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;

52 non enim intellexerant de panibus,
sed erat cor illorum obcæcatum.

53 Et cum transfretassent in terram,
pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.

54 Cumque egressi essent de navi,
continuo cognoverunt eum

55 et percurrentes universam regionem
illam cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre,
ubi audiebant eum esse.

56 Et quocumque introibat in vicos aut
in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et
deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et,
quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 (16) 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et conveniunt ad eum pharisæi et
quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;

2 et cum vidissent quosdam ex
discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare
panes

3 — pharisæi enim et omnes
Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes
traditionem seniorum;

4 et a foro nisi baptizentur, non
comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata
calicum et urceorum et æramentorum et lectorum —

5 et interrogant eum pharisæi et
scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta
traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant
panem? ».

6 At ille dixit eis: « Bene
prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
«Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;

7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas præcepta hominum».

8 Relinquentes mandatum Dei tenetis
traditionem hominum ».

9 Et dicebat illis: « Bene
irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram
servetis.

10 Moyses enim dixit: «Honora
patrem tuum et matrem tuam» et: «Qui maledixerit patri
aut matri, morte moriatur»;

11 vos autem dicitis: «Si dixerit
homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi
profuerit»,

12 ultra non permittitis ei facere
quidquam patri aut matri

13 rescindentes verbum Dei per
traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa
facitis ».

14 Et advocata iterum turba, dicebat
illis: « Audite me, omnes, et intellegite:

15 Nihil est extra hominem introiens in
eum, quod possit
eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ
coinquinant hominem! ».

(16) 17Et cum introisset in domum a
turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.

18 Et ait illis: « Sic et
vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus
introiens in hominem non potest eum coinquinare,

19 quia non introit in cor eius sed in
ventrem et in secessum exit? », purgans omnes escas.

20 Dicebat autem: « Quod de
homine exit, illud coinquinat hominem;

21 ab intus enim de corde hominum
cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

22 adulteria, avaritiæ, nequitiæ,
dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia,
stultitia:

23 omnia hæc mala ab intus procedunt
et coinquinant hominem ».

24 Inde autem surgens abiit in fines
Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non
potuit latere.

25 Sed statim ut audivit de eo mulier,
cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes
eius.

26 Erat autem mulier Græca,
Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium eiceret de filia
eius.

27 Et dicebat illi: « Sine
prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et
mittere catellis ».

28 At illa respondit et dicit ei:
« Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis
puerorum ».

29 Et ait illi: « Propter
hunc sermonem vade; exiit dæmonium de filia tua ».

30 Et cum abisset domum suam, invenit
puellam iacentem supra lectum et dæmonium exisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri
venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines
Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum et mutum et
deprecantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum
misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam
eius

34 et suspiciens in cælum ingemuit et
ait illi: « Effetha », quod est:
« Adaperire ».

<