Epistula III Ioannis

Index capitulorum:

2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

2Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere,
sicut prospere agit anima tua.
3Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium
perhibentibus veritati tuæ, quomodo tu in veritate ambules.
4Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in
veritate ambulare.
5Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et
hoc in peregrinos,
6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu
ecclesiæ. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
7pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a
gentilibus.
8Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus
veritatis.
9Scripsi aliquid ecclesiæ; sed is qui amat primatum gerere in
eis, Diotrephes, non recipit nos.
10Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quæ facit
verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse
suscipit fratres et eos, qui cupiunt, prohibet et de ecclesia eicit.
11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa
veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium
nostrum verum est.
13Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et
calamum scribere tibi;
14spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
15Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Epistula II Ioannis

Index capitulorum:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

1Presbyter electæ dominæ et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2propter veritatem, quæ permanet in nobis et nobiscum erit in
sempiternum.
3Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu
Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens
tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc
mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et
antichristus.
8Videte vosmetipsos, ne perdatis, quæ operati estis, sed ut
mercedem plenam accipiatis.
9Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi,
Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium
habet.
10Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite
accipere eum in domum nec « Ave » ei dixeritis;
11qui enim dicit illi: « Ave », communicat operibus
illius malignis.
12Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et
atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium
nostrum plenum sit.
13Salutant te filii sororis tuæ electæ.

Epistula I Ioannis

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

1 Quod fuit ab initio, quod
audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus
nostræ contrectaverunt de verbo vitæ

2 — et vita apparuit, et vidimus
et testamur et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat coram
Patre et apparuit nobis —

3 quod vidimus et audivimus,
annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum.
Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu
Christo.

4 Et hæc scribimus nos, ut gaudium
nostrum sit plenum.

5 Et hæc est annuntiatio, quam
audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et
tenebræ in eo non sunt ullæ.

6 Si dixerimus quoniam communionem
habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus
veritatem;

7 si autem in luce ambulemus, sicut
ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu
Filii eius mundat nos ab omni peccato.

8 Si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

9 Si confiteamur peccata nostra,
fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab
omni iniustitia.

10 Si dixerimus quoniam non peccavimus,
mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut
non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem,
Iesum Christum iustum;

2 et ipse est propitiatio pro peccatis
nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius
mundi.

3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus
eum: si mandata eius servemus.

4 Qui dicit: « Novi
eum », et mandata eius non servat, mendax est, et in
isto veritas non est;

5 qui autem servat verbum eius, vere in
hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso
sumus.

6 Qui dicit se in ipso manere, debet,
sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

7 Carissimi, non mandatum novum scribo
vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus
est verbum, quod audistis.

8 Verumtamen mandatum novum scribo
vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebræ
transeunt, et lumen verum iam lucet.

9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem
suum odit, in tenebris est usque adhuc.

10 Qui diligit fratrem suum, in lumine
manet, et scandalum ei non est;

11 qui autem odit fratrem suum, in
tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam
tenebræ obcæcaverunt oculos eius.

12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt
vobis peccata propter nomen eius.

13 Scribo vobis, patres: Nostis eum,
qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis
Malignum.

14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis
Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est.
Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis
manet, et vicistis Malignum.

15 Nolite diligere mundum neque ea,
quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris
in eo;

16 quoniam omne, quod est in mundo,
concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia
divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

17 Et mundus transit, et concupiscentia
eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.

18 Filioli, novissima hora est; et
sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi
adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant
ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut
manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

20 Sed vos unctionem habetis a Sancto
et scitis omnes.

21 Non scripsi vobis quasi nescientibus
veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex
veritate non est.

22 Quis est mendax, nisi is qui negat
quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem
et Filium.

23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem
habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24 Vos, quod audistis ab initio, in
vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis,
et vos in Filio et in Patre manebitis.

25 Et hæc est repromissio, quam ipse
pollicitus est nobis: vitam æternam.

26 Hæc scripsi vobis de eis, qui
seducunt vos.

27 Et vos, unctionem, quam accepistis
ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat
vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et
non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut,
cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in
adventu eius.

29 Si scitis quoniam iustus est,
scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus
est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Videte qualem caritatem dedit
nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et sumus! Propter hoc mundus
non cognoscit nos, quia non cognovit eum.

2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti
est.

3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo,
purificat se, sicut ille purus est.

4 Omnis, qui facit peccatum, et
iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.

5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut
peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

6 Omnis, qui in eo manet, non peccat;
omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum.

7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit
iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;

8 qui facit peccatum, ex Diabolo est,
quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius
Dei, ut dissolvat opera Diaboli.

9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum
non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare,
quoniam ex Deo natus est.

10 In hoc manifesti sunt filii Dei et
filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et
qui non diligit fratrem suum.

11 Quoniam hæc est annuntiatio, quam
audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.

12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et
occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera
eius maligna erant, fratris autem eius iusta.

13 Nolite mirari, fratres, si odit vos
mundus.

14 Nos scimus quoniam transivimus de
morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet
in morte.

15 Omnis, qui odit fratrem suum,
homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam
æternam in semetipso manentem.

16 In hoc novimus caritatem, quoniam
ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus
animas ponere.

17 Qui habuerit substantiam mundi et
viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo caritas Dei manet in eo?

18 Filioli, non diligamus verbo nec
lingua sed in opere et veritate.

19 In hoc cognoscemus quoniam ex
veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra,

20 quoniam si reprehenderit nos cor,
maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia.

21 Carissimi, si cor nostrum non
reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum

22 et, quodcumque petierimus, accipimus
ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quæ sunt placita
coram eo, facimus.

23 Et hoc est mandatum eius, ut
credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum,
sicut dedit mandatum nobis.

24 Et, qui servat mandata eius, in ipso
manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis,
ex Spiritu, quem nobis dedit.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Carissimi, nolite omni spiritui
credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi
pseudoprophetæ prodierunt in mundum.

2 In hoc cognoscitis Spiritum Dei:
omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex
Deo est.

3 Et omnis spiritus, qui non confitetur
Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis
quoniam venit, et nunc iam in mundo est.

4 Vos ex Deo estis, filioli, et
vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in
mundo.

5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo
loquuntur, et mundus eos audit.

6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum,
audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus
Spiritum veritatis et spiritum erroris.

7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam
caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et
cognoscit Deum.

8 Qui non diligit, non cognovit Deum,
quoniam Deus caritas est.

9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis,
quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per
eum.

10 In hoc est caritas, non quasi nos
dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum
propitiationem pro peccatis nostris.

11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos,
et nos debemus alterutrum diligere.

12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus
invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata
est.

13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso
manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.

14 Et nos vidimus et testificamur
quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.

15 Quisque confessus fuerit:
« Iesus est Filius Dei », Deus in ipso manet,
et ipse in Deo.

16 Et nos, qui credidimus, novimus
caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui
manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.

17 In hoc consummata est caritas
nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est,
et nos sumus in hoc mundo.

18 Timor non est in caritate, sed
perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet;
qui autem timet, non est consummatus in caritate.

19 Nos diligimus, quoniam ipse prior
dilexit nos.

20 Si quis dixerit: « Diligo
Deum », et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non
diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest
diligere.

21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut,
qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis, qui credit quoniam Iesus
est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui
genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus
natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.

3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata
eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

4 quoniam omne, quod natum est ex Deo,
vincit mundum; et hæc est victoria, quæ vicit mundum: fides
nostra.

5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui
credit quoniam Iesus est Filius Dei?

6 Hic est, qui venit per aquam et
sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in
sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est
veritas.

7 Quia tres sunt, qui
testificantur:

8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi
tres in unum sunt.

9 Si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia
testificatus est de Filio suo.

10 Qui credit in Filium Dei, habet
testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam
non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio
suo.

11 Et hoc est testimonium, quoniam
vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio eius
est.

12 Qui habet Filium, habet vitam; qui
non habet Filium Dei, vitam non habet.

13 Hæc scripsi vobis, ut sciatis
quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomen Filii
Dei.

14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad
eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit
nos.

15 Et si scimus quoniam audit nos,
quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas
postulavimus ab eo.

16 Si quis videt fratrem suum peccare
peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus
non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut
roget.

17 Omnis iniustitia peccatum est, et
est peccatum non ad mortem.

18 Scimus quoniam omnis, qui natus est
ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat
eum, et Malignus non tangit eum.

19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et
mundus totus in Maligno positus est.

20 Et scimus quoniam Filius Dei venit
et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus
in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus
est, Deus et vita æterna.

21 Filioli, custodite vos a
simulacris!

Epistula II Petri

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

1 Simon Petrus servus et apostolus
Iesu Christi his, qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in
iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:

2 gratia vobis et pax multiplicetur in
cognitione Dei et Iesu Domini nostri.

3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis
suæ ad vitam et pietatem donatæ per cognitionem eius, qui vocavit
nos propria gloria et virtute,

4 per quæ pretiosa et maxima nobis
promissa donata sunt, ut per hæc efficiamini divinæ consortes
naturæ, fugientes eam, quæ in mundo est in concupiscentia,
corruptionem;

5 et propter hoc ipsum curam omnem
subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem
scientiam,

6 in scientia autem continentiam, in
continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,

7 in pietate autem amorem
fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

8 Hæc enim vobis, cum adsint et
abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini
nostri Iesu Christi cognitionem;

9 cui enim non præsto sunt hæc,
cæcus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens
purgationis veterum suorum delictorum.

10 Quapropter, fratres, magis satagite,
ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Hæc enim
facientes non offendetis aliquando;

11 sic enim abundanter ministrabitur
vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu
Christi.

12 Propter quod incipiam vos semper
commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in præsenti
veritate.

13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum
in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,

14 certus quod velox est depositio
tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus
significavit mihi;

15 dabo autem operam et frequenter
habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

16 Non enim captiosas fabulas secuti
notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et
adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

17 Accipiens enim a Deo Patre honorem
et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria:
« Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi
complacui »;

18 et hanc vocem nos audivimus de cælo
prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19 Et habemus firmiorem propheticum
sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in
caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris,

20 hoc primum intellegentes quod omnis
prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit;

21 non enim voluntate humana prolata
est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a
Deo homines.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ
in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui
introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem
negantes superducent sibi celerem perditionem.

2 Et multi sequentur eorum luxurias,
propter quos via veritatis blasphemabitur;

3 et in avaritia fictis verbis de vobis
negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio
eorum non dormitat.

4 Si enim Deus angelis peccantibus non
pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in
iudicium reservatos:

5 et originali mundo non pepercit, sed
octavum Noe iustitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum
inducens;

6 et civitates Sodomæ et Gomorræ in
cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quæ
sunt impiis futura:

7 et iustum Lot oppressum a nefandorum
luxuria conversationis eruit:

8 aspectu enim et auditu iustus
habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus
cruciabat.

9 Novit Dominus pios de tentatione
eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,

10 maxime autem eos, qui post carnem in
concupiscentia immunditiæ ambulant dominationemque contemnunt.
Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes,

11 ubi angeli fortitudine et virtute
cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium
blasphemiæ.

12 Hi vero, velut irrationabilia
animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in
his, quæ ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et
corrumpentur

13 inviti percipientes mercedem
iniustitiæ; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes
et maculæ deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes
vobiscum,

14 oculos habentes plenos adulteræ et
incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor
exercitatum avaritiæ habentes, maledictionis filii;

15 derelinquentes rectam viam
erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis
amavit,

16 correptionem vero habuit suæ
prævaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit
prophetæ insipientiam.

17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ
turbine exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.

18 Superba enim vanitatis loquentes
pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum
effugiunt eos, qui in errore conversantur,

19 libertatem illis promittentes, cum
ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius
servus est.

20 Si enim refugientes coinquinationes
mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his
rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora
prioribus.

21 Melius enim erat illis non
cognoscere viam iustitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti
ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

22 Contigit enim eis illud veri
proverbii:
« Canis reversus ad suum vomitum »,
et « Sus lota in volutabro luti ».

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hanc vobis, carissimi, iam
secundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione
sinceram mentem,

2 ut memores sitis eorum, quæ
prædicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis
traditi vobis præcepti Domini et Salvatoris;

3 hoc primum scientes, quod venient in
novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias
concupiscentias suas ambulantes,

4 dicentes: « Ubi est
promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic
perseverant ab initio creaturæ ».

5 Latet enim eos hoc volentes, quod
cæli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei
verbo,

6 per quæ ille tunc mundus aqua
inundatus periit;

7 cæli autem, qui nunc sunt, et terra
eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et
perditionis impiorum hominum.

8 Unum vero hoc non lateat vos,
carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille
anni sicut dies unus.

9 Non tardat Dominus promissionem,
sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos
nolens aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur,
in qua cæli magno impetu transient, elementa vero calore
solventur, et terra et opera, quæ in ea invenientur.

11 Cum hæc omnia ita dissolvenda sint,
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et
pietatibus,

12 exspectantes et properantes adventum
diei Dei, propter quam cæli ardentes solventur, et elementa ignis
ardore tabescent!

13 Novos vero cælos et terram novam
secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia
habitat.

14 Propter quod, carissimi, hæc
exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in
pace;

15 et Domini nostri longanimitatem,
salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

16 sicut et in omnibus epistulis
loquens in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia
intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras
Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

17 Vos igitur, dilecti, præscientes
custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria
firmitate;

18 crescite vero in gratia et in
cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et
nunc et in diem æternitatis. Amen.

Epistula I Petri

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1 Petrus apostolus Iesu Christi
electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et
Bithyniæ,

2 secundum præscientiam Dei Patris, in
sanctificatione Spiritus, in obœdientiam et aspersionem sanguinis
Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

3 Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam
regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex
mortuis,

4 in hereditatem incorruptibilem et
incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in cælis propter
vos,

5 qui in virtute Dei custodimini per
fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

6 In quo exsultatis, modicum nunc si
oportet contristati in variis tentationibus,

7 ut probatio vestræ fidei multo
pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur
in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.

8 Quem cum non videritis, diligitis; in
quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis lætitia
inenarrabili et glorificata,

9 reportantes finem fidei vestræ
salutem animarum.

10 De qua salute exquisierunt atque
scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vos gratia
prophetaverunt,

11 scrutantes in quod vel quale tempus
significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, prænuntians eas,
quæ in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;

12 quibus revelatum est quia non sibi
ipsis, vobis autem ministrabant ea, quæ nunc nuntiata sunt vobis
per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de cælo,
in quæ desiderant angeli prospicere.

13 Propter quod succincti lumbos mentis
vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis,
gratiam in revelatione Iesu Christi.

14 Quasi filii obœdientiæ, non
configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis,

15 sed secundum eum, qui vocavit vos,
sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis,

16 quoniam scriptum est:
« Sancti eritis, quia ego sanctus sum ».

17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine
acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in
timore incolatus vestri tempore conversamini,

18 scientes quod non corruptibilibus
argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a
patribus tradita,

19 sed pretioso sanguine quasi Agni
incontaminati et immaculati Christi,

20 præcogniti quidem ante
constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus
propter vos,

21 qui per ipsum fideles estis in Deum,
qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra
et spes esset in Deum.

22 Animas vestras castificantes in
obœdientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde
invicem diligite attentius,

23 renati non ex semine corruptibili
sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:

24 quia
omnis caro ut fenum,
et omnis gloria eius tamquam flos feni.
Exaruit fenum, et flos decidit;

25 verbum autem Domini manet in
æternum.
Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Deponentes igitur omnem malitiam
et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes
detractiones,

2 sicut modo geniti infantes, rationale
sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

3 si gustastis quoniam dulcis
Dominus.

4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab
hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum,
pretiosum,

5 et ipsi tamquam lapides vivi
ædificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre
spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

6 Propter quod continet Scriptura:
« Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum,
pretiosum;
et, qui credit in eo, non confundetur ».

7 Vobis igitur honor credentibus; non
credentibus autem
« Lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est
in caput anguli »

8 et « lapis offensionis et
petra scandali »; qui offendunt verbo non credentes, in
quod et positi sunt.

9 Vos autem genus electum, regale
sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes
annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen
suum:

10 qui aliquando non populus, nunc
autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem
misericordiam consecuti.

11 Carissimi, obsecro tamquam advenas
et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant
adversus animam;

12 conversationem vestram inter gentes
habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de
malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in
die visitationis.

13 Subiecti estote omni humanæ
creaturæ propter Dominum: sive regi quasi præcellenti

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad
vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;

15 quia sic est voluntas Dei, ut
benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum
ignorantiam,

16 quasi liberi, et non quasi velamen
habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.

17 Omnes honorate, fraternitatem
diligite, Deum timete, regem honorificate.

18 Servi, subditi estote in omni timore
dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

19 Hæc est enim gratia, si propter
conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.

20 Quæ enim gloria est, si peccantes
et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes
sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

21 In hoc enim vocati estis, quia
et Christus passus est pro vobis,
vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia eius:

22 qui peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ipsius;

23 qui cum malediceretur, non
remaledicebat;
cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste
iudicanti;

24 qui peccata nostra ipse pertulit
in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiæ viveremus;
cuius livore sanati estis.

25 Eratis enim sicut oves errantes,
sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum
vestrarum.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Similiter mulieres subditæ sint
suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum
conversationem sine verbo lucrifiant,

2 considerantes castam in timore
conversationem vestram;

3 quarum sit non extrinsecus
capillaturæ aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum
cultus,

4 sed qui absconditus cordis est homo,
in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in
conspectu Dei locuples.

5 Sic enim aliquando et sanctæ
mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris,

6 sicut Sara obœdiebat Abrahæ dominum
eum vocans: cuius estis filiæ benefacientes et non timentes ullam
perturbationem.

7 Viri similiter cohabitantes secundum
scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem,
tamquam et coheredibus gratiæ vitæ, uti ne impediantur orationes
vestræ.

8 In fine autem omnes unanimes,
compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

9 non reddentes malum pro malo vel
maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc
vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

10 « Qui enim vult vitam
diligere
et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,

11 et labia eius ne loquantur
dolum;
declinet autem a malo et faciat bonum,
inquirat pacem et persequatur eam.

12 Quia oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala ».

13 Et quis est qui vobis noceat, si
boni æmulatores fueritis?

14 Sed et si patimini propter
iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non
conturbemini,

15 Dominum autem Christum sanctificate
in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos
rationem de ea, quæ in vobis est spe;

16 sed cum mansuetudine et timore,
conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur,
confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo
conversationem.

17 Melius est enim benefacientes, si
velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.

18 Quia et Christus semel pro peccatis
passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum,
mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:

19 in quo et his, qui in carcere erant,
spiritibus adveniens prædicavit,

20 qui increduli fuerant aliquando,
quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur
arca, in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per
aquam.

21 Cuius antitypum, baptisma, et vos
nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiæ
bonæ rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,

22 qui est in dextera Dei, profectus in
cælum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Christo igitur passo in carne, et
vos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne, desiit
a peccato;

2 ut iam non hominum concupiscentiis
sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

3 Sufficit enim præteritum tempus ad
voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis,
concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et
illicitis idolorum cultibus.

4 In quo mirantur non concurrentibus
vobis in eandem luxuriæ effusionem, blasphemantes;

5 qui reddent rationem ei, qui paratus
est iudicare vivos et mortuos.

6 Propter hoc enim et mortuis
evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne,
vivant autem secundum Deum Spiritu.

7 Omnium autem finis appropinquavit.
Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.

8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos
caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem
peccatorum;

9 hospitales invicem sine
murmuratione;

10 unusquisque, sicut accepit
donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni
dispensatores multiformis gratiæ Dei.

11 Si quis loquitur, quasi sermones
Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut
in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et
imperium in sæcula sæculorum. Amen.

12 Carissimi, nolite mirari in fervore,
qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis
contingat,

13 sed, quemadmodum communicatis
Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriæ eius
gaudeatis exsultantes.

14 Si exprobramini in nomine Christi,
beati, quoniam Spiritus gloriæ et Dei super vos requiescit.

15 Nemo enim vestrum patiatur quasi
homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;

16 si autem ut christianus, non
erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.

17 Quoniam tempus est, ut incipiat
iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui
non credunt Dei evangelio?

18 « Et si iustus vix
salvatur,
impius et peccator ubi parebit? ».

19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum
voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in
benefacto.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Seniores ergo, qui in vobis sunt,
obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quæ
in futuro revelanda est, gloriæ communicator:

2 Pascite, qui est in vobis, gregem
Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque
turpis lucri gratia sed voluntarie,

3 neque ut dominantes in cleris sed
formæ facti gregis.

4 Et cum apparuerit Princeps pastorum,
percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5 Similiter, adulescentes, subditi
estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite,
quia
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.

6 Humiliamini igitur sub potenti manu
Dei, ut vos exaltet in tempore,

7 omnem sollicitudinem vestram
proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius
vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem
devoret.

9 Cui resistite fortes fide, scientes
eadem passionum ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitati
fieri.

10 Deus autem omnis gratiæ, qui
vocavit vos in æternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum
passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.

11 Ipsi imperium in sæcula sæculorum.
Amen.

12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem,
ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse
veram gratiam Dei; in qua state.

13 Salutat vos, quæ est in Babylone,
coelecta et Marcus filius meus.

14 Salutate invicem in osculo
caritatis.
Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.

Epistula Iacobi

Index capitulorum: 1 2 3 4 5

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

1 Iacobus, Dei et Domini Iesu
Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione,
salutem.

2 Omne gaudium existimate, fratres mei,
cum in tentationibus variis incideritis,

3 scientes quod probatio fidei vestræ
patientiam operatur;

4 patientia autem opus perfectum
habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5 Si quis autem vestrum indiget
sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non
improperat, et dabitur ei.

6 Postulet autem in fide nihil
hæsitans; qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a
vento movetur et circumfertur.

7 Non ergo æstimet homo ille quod
accipiat aliquid a Domino,

8 vir duplex animo, inconstans in
omnibus viis suis.

9 Glorietur autem frater humilis in
exaltatione sua,

10 dives autem in humilitate sua,
quoniam sicut flos feni transibit.

11 Exortus est enim sol cum ardore et
arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius
deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12 Beatus vir, qui suffert tentationem,
quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit
Deus diligentibus se.

13 Nemo, cum tentatur, dicat:
« A Deo tentor »; Deus enim non tentatur
malis, ipse autem neminem tentat.

14 Unusquisque vero tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus;

15 dein concupiscentia, cum conceperit,
parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat
mortem.

16 Nolite errare, fratres mei
dilectissimi.

17 Omne datum optimum et omne donum
perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non
est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

18 Voluntarie genuit nos verbo
veritatis, ut simus primitiæ quædam creaturæ eius.

19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit
autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et
tardus ad iram;

20 ira enim viri iustitiam Dei non
operatur.

21 Propter quod abicientes omnem
immunditiam et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite
insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22 Estote autem factores verbi et non
auditores tantum fallentes vosmetipsos.

23 Quia si quis auditor est verbi et
non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis
suæ in speculo;

24 consideravit enim se et abiit, et
statim oblitus est qualis fuerit.

25 Qui autem perspexerit in lege
perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus
sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

26 Si quis putat se religiosum esse,
non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius
vana est religio.

27 Religio munda et immaculata apud
Deum et Patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in
tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Fratres mei, nolite in personarum
acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ.

2 Etenim, si introierit in synagogam
vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem
et pauper in sordido habitu,

3 et intendatis in eum, qui indutus est
veste præclara, et dixeritis: « Tu sede hic
bene », pauperi autem dicatis: « Tu sta illic
aut sede sub scabello meo »;

4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et
facti estis iudices cogitationum iniquarum?

5 Audite, fratres mei dilectissimi.
Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et
heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

6 Vos autem exhonorastis pauperem.
Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?

7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen,
quod invocatum est super vos?

8 Si tamen legem perficitis regalem
secundum Scripturam: « Diliges proximum tuum sicut
teipsum », bene facitis;

9 si autem personas accipitis, peccatum
operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem
servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: « Non
mœchaberis », dixit et: « Non
occides »; quod si non mœcharis, occidis autem, factus
es transgressor legis.

12 Sic loquimini et sic facite sicut
per legem libertatis iudicandi.

13 Iudicium enim sine misericordia
illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia
iudicio.

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem
quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides
salvare eum?

15 Si frater aut soror nudi sunt et
indigent victu cotidiano,

16 dicat autem aliquis de vobis illis:
« Ite in pace, calefacimini et saturamini »,
non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corporis, quid
proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera,
mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: « Tu
fidem habes, et ego opera habeo ». Ostende mihi fidem
tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis
fidem.

19 Tu credis quoniam unus est Deus?
Bene facis; et dæmones credunt et contremiscunt!

20 Vis autem scire, o homo inanis,
quoniam fides sine operibus otiosa est?

21 Abraham, pater noster, nonne ex
operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super
altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur
operibus illius, et ex operibus fides consummata est;

23 et suppleta est Scriptura dicens:
« Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam », et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus
iustificatur homo et non ex fide tantum.

25 Similiter autem et Rahab, meretrix
nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via
eiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu
emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Nolite plures magistri fieri,
fratres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.

2 In multis enim offendimus omnes. Si
quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam
freno circumducere totum corpus.

3 Si autem equorum frenos in ora
mittimus ad obœdiendum nobis, et omne corpus illorum
circumferimus.

4 Ecce et naves, cum tam magnæ sint et
a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi
impetus dirigentis voluerit;

5 ita et lingua modicum quidem membrum
est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam
incendit!

6 Et lingua ignis est, universitas
iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat
totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a
gehenna.

7 Omnis enim natura et bestiarum et
volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a
natura humana;

8 linguam autem nullus hominum domare
potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.

9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem
et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti
sunt;

10 ex ipso ore procedit benedictio et
maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

11 Numquid fons de eodem foramine
emanat dulcem et amaram aquam?

12 Numquid potest, fratres mei, ficus
olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere
aquam.

13 Quis sapiens et disciplinatus inter
vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in
mansuetudine sapientiæ.

14 Quod si zelum amarum habetis et
contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse
adversus veritatem.

15 Non est ista sapientia desursum
descendens, sed terrena, animalis, diabolica;

16 ubi enim zelus et contentio, ibi
inconstantia et omne opus pravum.

17 Quæ autem desursum est sapientia
primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis,
plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine
simulatione;

18 fructus autem iustitiæ in pace
seminatur facientibus pacem.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Unde bella et unde lites in vobis?
Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris
vestris?

2 Concupiscitis et non habetis;
occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et
belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

3 petitis et non accipitis, eo quod
male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4 Adulteri, nescitis quia amicitia
huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei
constituitur.

5 Aut putatis quia inaniter Scriptura
dicat: « Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat
in nobis? ».

6 Maiorem autem dat gratiam; propter
quod dicit:
« Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ».

7 Subicimini igitur Deo; resistite
autem Diabolo, et fugiet a vobis.

8 Appropiate Deo, et appropinquabit
vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices
animo.

9 Miseri estote et lugete et plorate;
risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et
exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum,
fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum,
detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es
factor legis sed iudex.

12 Unus est legislator et iudex, qui
potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas
proximum?

13 Age nunc, qui dicitis:
« Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et
faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum
faciemus »;

14 qui ignoratis, quæ erit in
crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps
exterminatur;

15 pro eo ut dicatis: « Si
Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut
illud ».

16 Nunc autem gloriamini in superbiis
vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere et non
facienti, peccatum est illi!

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Age nunc, divites, plorate
ululantes in miseriis, quæ advenient vobis.

2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et
vestimenta vestra a tineis comesta sunt,

3 aurum et argentum vestrum
æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit et
manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis
diebus.

4 Ecce merces operariorum, qui
messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et
clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth
introierunt.

5 Epulati estis super terram et in
luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

6 Addixistis, occidistis iustum. Non
resistit vobis.

7 Patientes igitur estote, fratres,
usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum
terræ, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et
serotinum.

8 Patientes estote, et vos, confirmate
corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.

9 Nolite ingemiscere, fratres, in
alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.

10 Exemplum accipite, fratres, laboris
et patientiæ prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.

11 Ecce beatificamus eos, qui
sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis,
quoniam misericors est Dominus et miserator.

12 Ante omnia autem, fratres mei,
nolite iurare neque per cælum neque per terram, neque aliud
quodcumque iuramentum; sit autem vestrum
« Est » est, et « Non »
non, uti non sub iudicio decidatis.

13 Tristatur aliquis vestrum? Oret.
Æquo animo est? Psallat.

14 Infirmatur quis in vobis? Advocet
presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, unguentes eum oleo in
nomine Domini.

15 Et oratio fidei salvabit infirmum,
et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit,
dimittentur ei.

16 Confitemini ergo alterutrum peccata
et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio
iusti operans.

17 Elias homo erat similis nobis
passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super
terram annos tres et menses sex;

18 et rursum oravit, et cælum dedit
pluviam, et terra germinavit fructum suum.

19 Fratres mei, si quis ex vobis
erraverit a veritate, et converterit quis eum,

20 scire debet quoniam, qui converti
fecerit peccatorem ab errore viæ eius, salvabit animam suam a
morte et operiet multitudinem peccatorum.

Epistula ad Hebræos

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Multifariam et multis modis olim
Deus locutus patribus in prophetis,

2 in novissimis his diebus locutus est
nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit
et sæcula;

3 qui, cum sit splendor gloriæ et
figura substantiæ eius et portet omnia verbo virtutis suæ,
purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in
excelsis,

4 tanto melior angelis effectus, quanto
differentius præ illis nomen hereditavit.

5 Cui enim dixit aliquando
angelorum:
« Filius meus es tu;
ego hodie genui te »
et rursum: « Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi
in filium »?

6 Cum autem iterum introducit
primogenitum in orbem terræ, dicit:
« Et adorent eum omnes angeli Dei ».

7 Et ad angelos quidem dicit:
« Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis »;

8 ad Filium autem:
« Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi,
et virga æquitatis virga regni tui.

9 Dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis præ participibus tuis »

10 et:
« Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem
permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,

12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient ».

13 Ad quem autem angelorum dixit
aliquando:
« Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »?

14 Nonne omnes sunt administratorii
spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem
capient salutis?

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Propterea abundantius oportet
observare nos ea, quæ audivimus, ne forte præterfluamus.

2 Si enim, qui per angelos dictus est,
sermo factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobœdientia
accepit iustam mercedis retributionem,

3 quomodo nos effugiemus, si tantam
neglexerimus salutem? Quæ, cum initium accepisset enarrari per
Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

4 contestante Deo signis et portentis
et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum
suam voluntatem.

5 Non enim angelis subiecit orbem
terræ futurum, de quo loquimur.

6 Testatus est autem in quodam loco
quis dicens:
« Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?

7 Minuisti eum paulo minus ab
angelis,
gloria et honore coronasti eum,

8 omnia subiecisti sub pedibus
eius ».
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile
ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

9 eum autem, qui paulo minus ab angelis
minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et
honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.

10 Decebat enim eum, propter quem omnia
et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem
salutis eorum per passiones consummare.

11 Qui enim sanctificat et qui
sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit
fratres eos vocare

12 dicens:
« Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiæ laudabo te»;

13 et iterum: « Ego ero
fidens in eum »;
et iterum: « Ecce ego et pueri, quos mihi dedit
Deus ».

14 Quia ergo pueri communicaverunt
sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per
mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est
Diabolum,

15 et liberaret eos, qui timore mortis
per totam vitam obnoxii erant servituti.

16 Nusquam enim angelos apprehendit,
sed semen Abrahæ apprehendit.

17 Unde debuit per omnia fratribus
similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis,
quæ sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;

18 in quo enim passus est ipse
tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Unde, fratres sancti, vocationis
cælestis participes, considerate apostolum et pontificem
confessionis nostræ Iesum,

2 qui fidelis est ei, qui fecit illum,
sicut et Moyses in tota domo illius.

3 Amplioris enim gloriæ iste præ
Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam
domus, qui fabricavit illam.

4 Omnis namque domus fabricatur ab
aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.

5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota
domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quæ dicenda
erant,

6 Christus vero tamquam Filius super
domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem
spei retineamus.

7 Quapropter, sicut dicit Spiritus
Sanctus:
« Hodie, si vocem eius audieritis,

8 nolite obdurare corda vestra sicut in
exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,

9 ubi tentaverunt me patres vestri in
probatione
et viderunt opera mea

10 quadraginta annos. Propter quod
infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;

11 sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ».

12 Videte, fratres, ne forte sit in
aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,

13 sed adhortamini vosmetipsos per
singulos dies, donec illud « hodie » vocatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;

14 participes enim Christi effecti
sumus, si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum
retineamus,

15 dum dicitur:
« Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa
exacerbatione ».

16 Qui sunt enim qui audientes
exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Ægypto per
Moysen?

17 Quibus autem infensus fuit
quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra
ceciderunt in deserto?

18 Quibus autem iuravit non introire in
requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?

19 Et videmus quia non potuerunt
introire propter incredulitatem.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
vel ad indicem capitulorum supra

1 Timeamus ergo, ne forte, relicta
pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex
vobis deesse;

2 etenim et nobis evangelizatum est
quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non
commixtis fide cum iis, qui audierant.

3 Ingredimur enim in requiem, qui
credidimus, quemadmodum dixit:
« Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam »,
et quidem operibus ab institutione mundi factis.

4 Dixit enim quodam loco de die septima
sic: «Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus
suis »;

5 et in isto rursum: « Non
introibunt in requiem meam ».

6 Quoniam ergo superest quosdam
introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non
introierunt propter inobœdientiam,

7 iterum terminat diem quendam,
«  Hodie », in David dicendo post tantum
temporis, sicut supra dictum est:
« Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra ».

8 Nam, si eis Iesus requiem
præstitisset, non de alio loqueretur posthac die.

9 Itaque relinquitur sabbatismus populo
Dei;

10 qui enim ingressus est in requiem
eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 Festinemus ergo ingredi in illam
requiem, ut ne in idipsum quis incidat inobœdientiæ exemplum.

12 Vivus est enim Dei sermo et efficax
et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad
divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et
discretor cogitationum et intentionum cordis;

13 et non est creatura invisibilis in
conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad
quem nobis sermo.

14 Habentes ergo pontificem magnum, qui
penetravit cælos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.

15 Non enim habemus pontificem, qui non
possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia
secundum similitudinem absque peccato;

16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum
gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in
auxilium opportunum.

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Omnis namque pontifex ex hominibus
assumptus pro hominibus constituitur in his, quæ sunt ad Deum, ut
offerat dona et sacrificia pro peccatis;

2 qui æque condolere possit his, qui
ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate

3 et propter eam debet, quemadmodum et
pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

4 Nec quisquam sumit sibi illum
honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.

5 Sic et Christus non semetipsum
glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum:
« Filius meus es tu;
ego hodie genui te »;

6 quemadmodum et in alio dicit:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem
Melchisedech ».

7 Qui in diebus carnis suæ, preces
supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere,
cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua
reverentia,

8 et quidem cum esset Filius, didicit
ex his, quæ passus est, obœdientiam;

9 et, consummatus, factus est omnibus
obœdientibus sibi auctor salutis æternæ,

10 appellatus a Deo pontifex iuxta
ordinem Melchisedech.

11 De quo grandis nobis sermo et
ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad
audiendum.

12 Etenim cum deberetis magistri esse
propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa
exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non
solido cibo.

13 Omnis enim, qui lactis est
particeps, expers est sermonis iustitiæ, parvulus enim est;

14 perfectorum autem est solidus cibus,
eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad
discretionem boni ac mali.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Quapropter prætermittentes
inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum
iacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad
Deum,

2 baptismatum doctrinæ, impositionis
quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii æterni.

3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit
Deus.

4 Impossibile est enim eos, qui semel
sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste et participes
sunt facti Spiritus Sancti

5 et bonum gustaverunt Dei verbum
virtutesque sæculi venturi

6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad
pænitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et
ostentui habentes.

7 Terra enim sæpe venientem super se
bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et
colitur, accipit benedictionem a Deo;

8 proferens autem spinas ac tribulos
reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.

9 Confidimus autem de vobis,
dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita
loquimur;

10 non enim iniustus Deus, ut
obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini
ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum
eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in
finem,

12 ut non segnes efficiamini, verum
imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant
promissiones.

13 Abrahæ namque promittens Deus,
quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per
semetipsum

14 dicens: « Utique
benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo
te »;

15 et sic longanimiter ferens adeptus
est repromissionem.

16 Homines enim per maiorem sui iurant,
et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est
iuramentum;

17 in quo abundantius volens Deus
ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se
interposuit iure iurando,

18 ut per duas res immobiles, in quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui
confugimus ad tenendam propositam spem;

19 quam sicut ancoram habemus animæ,
tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,

20 ubi præcursor pro nobis introivit
Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in
æternum.

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hic enim Melchisedech, rex Salem,
sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et
benedixit ei,

2 cui et decimam omnium divisit
Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiæ, deinde
autem et rex Salem, quod est rex Pacis,

3 sine patre, sine matre, sine
genealogia, neque initium dierum neque finem vitæ habens,
assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4 Intuemini autem quantus sit hic, cui
et decimam dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

5 Et illi quidem, qui de filiis Levi
sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo
secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt
de lumbis Abrahæ;

6 hic autem, cuius generatio non
annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat
repromissiones, benedixit.

7 Sine ulla autem contradictione, quod
minus est, a meliore benedicitur.

8 Et hic quidem decimas morientes
homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.

9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et
Levi, qui decimas accipit, decimatus est;

10 adhuc enim in lumbis patris erat,
quando obviavit ei Melchisedech.

11 Si ergo consummatio per sacerdotium
leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc
necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem
et non secundum ordinem Aaron dici?

12 Translato enim sacerdotio, necesse
est, ut et legis translatio fiat.

13 De quo enim hæc dicuntur, ex alia
tribu est, ex qua nullus altari præsto fuit;

14 manifestum enim quod ex Iuda ortus
sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses
locutus est.

15 Et amplius adhuc manifestum est, si
secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,

16 qui non secundum legem mandati
carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis,

17 testimonium enim accipit:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem
Melchisedech ».

18 Reprobatio quidem fit præcedentis
mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,

19 nihil enim ad perfectum adduxit lex;
introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

20 Et quantum non est sine iure
iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,

21 hic autem cum iure iurando per eum,
qui dicit ad illum:
« Iuravit Dominus et non pænitebit eum: Tu es sacerdos
in æternum »,

22 in tantum et melioris testamenti
sponsor factus est Iesus.

23 Et illi quidem plures facti sunt
sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;

24 hic autem eo quod manet in æternum,
intransgressibile habet sacerdotium;

25 unde et salvare in perpetuum potest
accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum
pro eis.

26 Talis enim et decebat ut nobis esset
pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus
et excelsior cælis factus;

27 qui non habet necessitatem cotidie,
quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre,
deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.

28 Lex enim homines constituit
pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod
post legem est, Filium in æternum consummatum.

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Caput autem super ea, quæ
dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni
Maiestatis in cælis,

2 sanctorum minister et tabernaculi
veri, quod fixit Dominus, non homo.

3 Omnis enim pontifex ad offerenda
munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere
aliquid, quod offerret.

4 Si ergo esset super terram, nec esset
sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;

5 qui figuræ et umbræ deserviunt
cælestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset
tabernaculum: « Vide enim, inquit, omnia facies secundum
exemplar, quod tibi ostensum est in monte ».

6 Nunc autem differentius sortitus est
ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in
melioribus repromissionibus sancitum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset,
non secundi locus inquireretur;

8 vituperans enim eos dicit:
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super
domum Israel et super domum Iudæ testamentum novum;

9 non secundum testamentum, quod feci
patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem
illos de terra Ægypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento
meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum, quod
testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges
meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero
eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

11 Et non docebit unusquisque civem
suum, et unusquisque fratrem suum dicens: «Cognosce
Dominum»; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem
eorum,

12 quia propitius ero iniquitatibus
eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ».

13 Dicendo
« novum » veteravit prius; quod autem
antiquatur et senescit, prope interitum est.

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
vel ad indicem capitulorum supra

1 Habuit ergo et prius præcepta
cultus et Sanctum huius sæculi.

2 Tabernaculum enim præparatum est
primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum,
quod dicitur Sancta;

3 post secundum autem velamentum,
tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,

4 aureum habens turibulum et arcam
testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea
habens manna et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ
testamenti,

5 superque eam cherubim gloriæ
obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per
singula.

6 His vero ita præparatis, in prius
quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia
consummantes;

7 in secundum autem semel in anno solus
pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi
ignorantiis;

8 hoc significante Spiritu Sancto,
nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo
habente statum;

9 quæ parabola est temporis instantis,
iuxta quam munera et hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta
conscientiam perfectum facere servientem,

10 solummodo in cibis et in potibus et
variis baptismis, quæ sunt præcepta carnis usque ad tempus
correctionis imposita.

11 Christus autem cum advenit pontifex
futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non
manufactum, id est non huius creationis,

12 neque per sanguinem hircorum et
vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta,
æterna redemptione inventa.

13 Si enim sanguis hircorum et taurorum
et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem
carnis,

14 quanto magis sanguis Christi, qui
per Spiritum æternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit
conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo
viventi.

15 Et ideo novi testamenti mediator
est, ut, morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum,
quæ erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui
vocati sunt æternæ hereditatis.

16 Ubi enim testamentum, mors necesse
est afferatur testatoris;

17 testamentum autem in mortuis est
confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.

18 Unde ne prius quidem sine sanguine
dedicatum est;

19 enuntiato enim omni mandato secundum
legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et
hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et
omnem populum aspersit

20 dicens: « Hic sanguis
testamenti, quod mandavit ad vos Deus »;

21 etiam tabernaculum et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.

22 Et omnia pæne in sanguine mundantur
secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23 Necesse erat ergo figuras quidem
cælestium his mundari, ipsa autem cælestia melioribus hostiis
quam istis.

24 Non enim in manufacta Sancta
Christus introivit, quæ sunt similitudo verorum, sed in ipsum
cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;

25 neque ut sæpe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in
sanguine alieno.

26 Alioquin oportebat eum frequenter
pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum
ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.

27 Et quemadmodum statutum est
hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,

28 sic et Christus, semel oblatus ad
multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit
exspectantibus se in salutem.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
vel ad indicem capitulorum supra

1 Umbram enim habens lex bonorum
futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem
ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest
accedentes perfectos facere.

2 Alioquin nonne cessassent offerri,
ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores
semel mundati?

3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum
per singulos annos fit.

4 Impossibile enim est sanguinem
taurorum et hircorum auferre peccata.

5 Ideo ingrediens mundum dicit:
« Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;

6 holocautomata et sacrificia pro
peccato
non tibi placuerunt.

7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam ».

8 Superius dicens: « Hostias
et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti,
nec placuerunt tibi », quæ secundum legem
offeruntur,

9 tunc dixit: « Ecce venio,
ut faciam voluntatem tuam ». Aufert primum, ut secundum
statuat;

10 in qua voluntate sanctificati sumus
per oblationem corporis Christi Iesu in semel.

11 Et omnis quidem sacerdos stat
cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam
possunt auferre peccata.

12 Hic autem, una pro peccatis oblata
hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

13 de cetero exspectans, donec ponantur
inimici eius scabellum pedum eius;

14 una enim oblatione consummavit in
sempiternum eos, qui sanctificantur.

15 Testificatur autem nobis et Spiritus
Sanctus; postquam enim dixit:

16 « Hoc est testamentum,
quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges
meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;

17 et peccatorum eorum et iniquitatum
eorum iam non recordabor amplius ».

18 Ubi autem horum remissio, iam non
oblatio pro peccato.

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam
in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

20 quam initiavit nobis viam novam et
viventem per velamen, id est carnem suam,

21 et sacerdotem magnum super domum
Dei,

22 accedamus cum vero corde in
plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti
corpus aqua munda;

23 teneamus spei confessionem
indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;

24 et consideremus invicem in
provocationem caritatis et bonorum operum,

25 non deserentes congregationem
nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et
tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

26 Voluntarie enim peccantibus nobis,
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis
hostia,

27 terribilis autem quædam exspectatio
iudicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

28 Irritam quis faciens legem Moysis,
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

29 quanto deteriora putatis merebitur
supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti
communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiæ
contumeliam fecerit?

30 Scimus enim eum, qui dixit:
« Mihi vindicta, ego retribuam »; et iterum:
« Iudicabit Dominus populum suum ».

31 Horrendum est incidere in manus Dei
viventis.

32 Rememoramini autem pristinos dies,
in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,

33 in altero quidem opprobriis et
tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter
conversantium effecti;

34 nam et vinctis compassi estis et
rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos
habere meliorem substantiam et manentem.

35 Nolite itaque abicere confidentiam
vestram, quæ magnam habet remunerationem;

36 patientia enim vobis necessaria est,
ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.

37 Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.

38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.

39 Nos autem non sumus subtractionis in
perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
vel ad indicem capitulorum supra

1 Est autem fides sperandorum
substantia, rerum argumentum non apparentium.

2 In hac enim testimonium consecuti
sunt seniores.

3 Fide intellegimus aptata esse sæcula
verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain
obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus
adhuc loquitur.

5 Fide Henoch translatus est, ne
videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus;
ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

6 Sine fide autem impossibile placere;
credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus
se remunerator fit.

7 Fide Noe, responso accepto de his,
quæ adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus
suæ; per quam damnavit mundum, et iustitiæ, quæ secundum fidem
est, heres est institutus.

8 Fide vocatus Abraham obœdivit in
locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit
nesciens quo iret.

9 Fide peregrinatus est in terra
promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et
Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;

10 exspectabat enim fundamenta habentem
civitatem, cuius artifex et conditor Deus.

11 Fide — et ipsa Sara sterilis
— virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter
tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

12 propter quod et ab uno orti sunt, et
hoc emortuo, tamquam sidera cæli in multitudine, et sicut arena,
quæ est ad oram maris, innumerabilis.

13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes
isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et
salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra
terram;

14 qui enim hæc dicunt, significant se
patriam inquirere.

15 Et si quidem illius meminissent, de
qua exierant, habebant utique tempus revertendi;

16 nunc autem meliorem appetunt, id est
cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit
enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum
tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat
promissiones,

18 ad quem dictum erat: « In
Isaac vocabitur tibi semen »,

19 arbitratus quia et a mortuis
suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.

20 Fide et de futuris benedixit Isaac
Iacob et Esau.

21 Fide Iacob moriens singulis filiorum
Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgæ suæ.

22 Fide Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.

23 Fide Moyses natus occultatus est
mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum
infantem et non timuerunt regis edictum.

24 Fide Moyses grandis factus negavit
se dici filium filiæ pharaonis,

25 magis eligens affligi cum populo Dei
quam temporalem peccati habere iucunditatem,

26 maiores divitias æstimans thesauris
Ægypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.

27 Fide reliquit Ægyptum non veritus
animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28 Fide celebravit Pascha et sanguinis
effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam
per aridam terram, quod experti Ægyptii devorati sunt.

30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti
diebus septem.

31 Fide Rahab meretrix non periit cum
incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.

32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim
me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et
Samuel atque prophetis,

33 qui per fidem devicerunt regna,
operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt
ora leonum,

34 exstinxerunt impetum ignis,
effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti
sunt in bello, castra verterunt exterorum;

35 acceperunt mulieres de resurrectione
mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes
redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;

36 alii vero ludibria et verbera
experti sunt, insuper et vincula et carcerem;

37 lapidati sunt, secti sunt, in
occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus
caprinis, egentes, angustiati, afflicti,

38 quibus dignus non erat mundus, in
solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis
terræ.

39 Et hi omnes testimonium per fidem
consecuti non reportaverunt promissionem,

40 Deo pro nobis melius aliquid
providente, ut ne sine nobis consummarentur.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Ideoque et nos tantam habentes
circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et
circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis
certamen,

2 aspicientes in ducem fidei et
consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit
crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei
sedet.

3 Recogitate enim eum, qui talem
sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne
fatigemini animis vestris deficientes.

4 Nondum usque ad sanguinem restitistis
adversus peccatum repugnantes;

5 et obliti estis exhortationis, quæ
vobis tamquam filiis loquitur:
« Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:

6 quem enim diligit, Dominus
castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit ».

7 Ad disciplinam suffertis; tamquam
filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit
pater?

8 Quod si extra disciplinam estis,
cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii
estis!

9 Deinde patres quidem carnis nostræ
habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus
Patri spirituum et vivemus?

10 Et illi quidem ad tempus paucorum
dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad
id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.

11 Omnis autem disciplina in præsenti
quidem videtur non esse gaudii sed mæroris; postea autem fructum
pacificum exercitatis per eam reddit iustitiæ.

12 Propter quod remissas manus et
soluta genua erigite

13 et gressus rectos facite pedibus
vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem
sanetur.

14 Pacem sectamini cum omnibus et
sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,

15 providentes, ne quis desit gratiæ
Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per
illam inquinentur multi;

16 ne quis fornicator aut profanus ut
Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.

17 Scitis enim quoniam et postea
cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit
pænitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18 Non enim accessistis ad tractabilem
et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam

19 et tubæ sonum et vocem verborum,
quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;

20 non enim portabant mandatum:
« Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur»;

21 et ita terribile erat, quod
videbatur, Moyses dixit: « Exterritus sum et
tremebundus ».

22 Sed accessistis ad Sion montem et
civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multa milia
angelorum, frequentiam

23 et ecclesiam primogenitorum, qui
conscripti sunt in cælis, et iudicem Deum omnium et spiritus
iustorum, qui consummati sunt,

24 et testamenti novi mediatorem Iesum
et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.

25 Videte, ne recusetis loquentem; si
enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram
loquebatur, multo magis nos, qui de cælis loquentem avertimus;

26 cuius vox movit terram tunc, modo
autem pronuntiavit dicens: « Adhuc semel ego movebo non
solum terram sed et cælum ».

27 Hoc autem « adhuc
semel » declarat mobilium translationem tamquam
factorum, ut maneant ea, quæ sunt immobilia.

28 Itaque, regnum immobile
suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo
cum reverentia et metu;

29 etenim Deus noster ignis consumens
est.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
vel ad indicem capitulorum supra

1 Caritas fraternitatis maneat.

2 Hospitalitatem nolite oblivisci; per
hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

3 Mementote vinctorum tamquam simul
vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.

4 Honorabile conubium in omnibus, et
torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit
Deus.

5 Sint mores sine avaritia; contenti
præsentibus. Ipse enim dixit: « Non te deseram neque
derelinquam »,

6 ita ut confidenter dicamus:
« Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet
mihi homo? ».

7 Mementote præpositorum vestrorum,
qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum
conversationis, imitamini fidem.

8 Iesus Christus heri et hodie idem, et
in sæcula!

9 Doctrinis variis et peregrinis nolite
abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quæ non
profuerunt ambulantibus in eis.

10 Habemus altare, de quo edere non
habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11 Quorum enim animalium infertur
sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora
cremantur extra castra.

12 Propter quod et Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus
est.

13 Exeamus igitur ad eum extra castra,
improperium eius portantes;

14 non enim habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus.

15 Per ipsum ergo offeramus hostiam
laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini
eius.

16 Beneficientiæ autem et communionis
nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.

17 Obœdite præpositis vestris et
subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi
rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc
enim non expedit vobis.

18 Orate pro nobis; confidimus enim
quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes
conversari.

19 Amplius autem deprecor vos hoc
facere, ut quo celerius restituar vobis.

20 Deus autem pacis, qui eduxit de
mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni,
Dominum nostrum Iesum,

21 aptet vos in omni bono, ut faciatis
voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum
Christum, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

22 Rogo autem vos, fratres, sufferte
sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.

23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.

24 Salutate omnes præpositos vestros
et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.

25 Gratia cum omnibus vobis.

Epistulam ad Philemonem

Index capitulorum:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
2et Apphiæ sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiæ,
quæ in domo tua est:
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo.
4Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in
orationibus meis,
5audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum
et in omnes sanctos,
6ut communio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis boni,
quod est in nobis in Christum;
7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua,
quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi
tibi, quod ad rem pertinet,
9propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus
senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;
10obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis,
Onesimo,
11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi
utilis,
12quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret
in vinculis evangelii.
14Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex
necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.
15Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut æternum illum
reciperes,
16iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime
mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
18Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi
imputa.
19Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi
quod et teipsum mihi debes.
20Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in
Christo!
21Confidens obœdientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et
super id, quod dico, facies.
22Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes
vestras donari me vobis.
23Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo
Iesu,
24Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.

Epistula ad Titum

Index capitulorum: 1 2 3

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1 Paulus servus Dei, apostolus autem
Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis,
quæ secundum pietatem est

2 in spem vitæ æternæ, quam
promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora sæcularia;

3 manifestavit autem temporibus suis
verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum
præceptum salvatoris nostri Dei,

4 Tito germano filio secundum communem
fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore
nostro.

5 Huius rei gratia reliqui te Cretæ,
ut ea, quæ desunt, corrigas et constituas per civitates
presbyteros, sicut ego tibi disposui,

6 si quis sine crimine est, unius
uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ aut
non subiectos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine
esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non
vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,

8 sed hospitalem, benignum, sobrium,
iustum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum
doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in
doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

10 Sunt enim multi et non subiecti,
vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,

11 quibus oportet silentium imponere,
quia universas domos subvertunt docentes, quæ non oportet, turpis
lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius
ipsorum propheta: « Cretenses semper mendaces, malæ
bestiæ, ventres pigri ».

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob
causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14 non intendentes Iudaicis fabulis et
mandatis hominum aversantium veritatem.

15 Omnia munda mundis; coinquinatis
autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatæ sunt eorum et
mens et conscientia.

16 Confitentur se nosse Deum, factis
autem negant, cum sunt abominati et inobœdientes et ad omne opus
bonum reprobi.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu autem loquere, quæ decent
sanam doctrinam.

2 Senes, ut sobrii sint, pudici,
prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

3 Anus similiter in habitu sanctæ, non
criminatrices, non vino multo deditæ, bene docentes,

4 ut prudentiam doceant adulescentulas,
ut viros suos ament, filios diligant,

5 prudentes sint, castæ, domus curam
habentes, benignæ, subditæ suis viris, ut non blasphemetur verbum
Dei.

6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii
sint.

7 In omnibus teipsum præbens exemplum
bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

8 in verbo sano irreprehensibilem, ut
is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de
nobis.

9 Servos dominis suis subditos esse in
omnibus, placentes esse, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed omnem fidem
bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in
omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei salutaris
omnibus hominibus

12 erudiens nos, ut abnegantes
impietatem et sæcularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus
in hoc sæculo,

13 exspectantes beatam spem et adventum
gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut
nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum
peculiarem, sectatorem bonorum operum.

15 Hæc loquere et exhortare et argue
cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Admone illos principibus, potestatibus subditos esse,
dicto obœdire, ad omne opus bonum paratos esse,

2 neminem blasphemare, non litigiosos
esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes
homines.

3 Eramus enim et nos aliquando
insipientes, inobœdientes, errantes, servientes concupiscentiis et
voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,
odientes invicem.

4 Cum autem benignitas et humanitas
apparuit salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus iustitiæ, quæ
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit super nos abunde per
Iesum Christum salvatorem nostrum,

7 ut iustificati gratia ipsius heredes
simus secundum spem vitæ æternæ.

8 Fidelis sermo, et volo te de his
confirmare, ut curent bonis operibus præesse, qui crediderunt Deo.
Hæc sunt bona et utilia hominibus;

9 stultas autem quæstiones et
genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim
inutiles et vanæ.

10 Hæreticum hominem post unam et
secundam correptionem devita,

11 sciens quia subversus est, qui
eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam aut
Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui
hiemare.

13 Zenam legis peritum et Apollo
sollicite instrue, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis
operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes.
Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.
 

Epistula II ad Timotheum

Index capitulorum: 1 2 3 4

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo
Iesu,

2 Timotheo carissimo filio: gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 Gratias ago Deo, cui servio a
progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo
tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4 desiderans te videre, memor
lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5 recordationem accipiens eius fidei,
quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6 Propter quam causam admoneo te, ut
resuscites donationem Dei, quæ est in te per impositionem manuum
mearum;

7 non enim dedit nobis Deus Spiritum
timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8 Noli itaque erubescere testimonium
Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio
secundum virtutem Dei,

9 qui nos salvos fecit et vocavit
vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum
suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora
sæcularia;

10 manifestata autem nunc per
illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem
mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per
evangelium,

11 in quo positus sum ego prædicator
et apostolus et doctor.

12 Ob quam causam etiam hæc patior,
sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia
potens est depositum meum servare in illum diem.

13 Formam habe sanorum verborum, quæ a
me audisti, in fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu;

14 bonum depositum custodi per Spiritum
Sanctum, qui habitat in nobis.

15 Scis hoc, quod aversi sunt a me
omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16 Det misericordiam Dominus Onesiphori
domui, quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

17 sed cum Romam venisset, sollicite me
quæsivit et invenit

18 — det illi Dominus invenire
misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi
ministravit, melius tu nosti.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
vel ad indicem capitulorum supra

1 Tu ergo, fili mi, confortare in
gratia, quæ est in Christo Iesu;

2 et quæ audisti a me per multos
testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et
alios docere.

3 Collabora sicut bonus miles Christi
Iesu.

4 Nemo militans implicat se sæculi
negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

5 si autem certat quis agone, non
coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum
de fructibus accipere.

7 Intellege, quæ dico; dabit enim tibi
Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Iesum Christum
resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium
meum,

9 in quo laboro usque ad vincula quasi
male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

10 Ideo omnia sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum
gloria æterna.

11 Fidelis sermo: Nam, si commortui
sumus, et convivemus;

12 si sustinemus, et conregnabimus; si
negabimus, et ille negabit nos;

13 si non credimus, ille fidelis manet,
negare enim seipsum non potest.

14 Hæc commone testificans coram Deo
verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem
audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem
exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum
veritatis.

16 Profana autem inaniloquia devita,
magis enim proficient ad impietatem,

17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex
quibus est Hymenæus et Philetus,

18 qui circa veritatem aberraverunt
dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam
fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat
habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et:
Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt
vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quædam quidem
in honorem, quædam autem in ignominiam;

21 si quis ergo emundaverit se ab
istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne
opus bonum paratum.

22 Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui
invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina
quæstiones devita, sciens quia generant lites;

24 servum autem Domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum,
patientem,

25 cum mansuetudine corripientem eos,
qui resistunt, si quando det illis Deus pænitentiam ad
cognoscendam veritatem,

26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a
quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Hoc autem scito, quod in
novissimis diebus instabunt tempora periculosa.

2 Erunt enim homines seipsos amantes,
cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobœdientes,
ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine fœdere,
criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi,
voluptatum amatores magis quam Dei,

5 habentes speciem quidem pietatis,
virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur
variis concupiscentiis,

7 semper discentes et numquam ad
scientiam veritatis pervenire valentes.

8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres
restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti
mente, reprobi circa fidem;

9 sed ultra non proficient, insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam
doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem,
dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones, qualia
mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris, quales persecutiones
sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Et omnes, qui volunt pie vivere in
Christo Iesu, persecutionem patientur;

13 mali autem homines et seductores
proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14 Tu vero permane in his, quæ
didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

15 et quia ab infantia Sacras Litteras
nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in
Christo Iesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata
est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad
erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne
opus bonum instructus.

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Testificor coram Deo et Christo
Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et
regnum eius:

2 prædica verbum, insta opportune,
importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et
doctrina.

3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam
non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus,

4 et a veritate quidem auditum
avertent, ad fabulas autem convertentur.

5 Tu vero vigila in omnibus, labora,
opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple.

6 Ego enim iam delibor, et tempus meæ
resolutionis instat.

7 Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi;

8 in reliquo reposita est mihi
iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus
iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum
eius.

9 Festina venire ad me cito.

10 Demas enim me dereliquit diligens
hoc sæculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in
Dalmatiam;

11 Lucas est mecum solus. Marcum
assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

12 Tychicum autem misi Ephesum.

13 Pænulam, quam reliqui Troade apud
Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

14 Alexander ærarius multa mala mihi
ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

15 quem et tu devita, valde enim
restitit verbis nostris.

16 In prima mea defensione nemo mihi
affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

17 Dominus autem mihi astitit et
confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes
gentes; et liberatus sum de ore leonis.

18 Liberabit me Dominus ab omni opere
malo et salvum faciet in regnum suum cæleste; cui gloria in
sæcula sæculorum. Amen.

19 Saluta Priscam et Aquilam et
Onesiphori domum.

20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum
autem reliqui infirmum Mileti.

21 Festina ante hiemem venire.
Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres
omnes.

22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia
vobiscum.